<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1:1-3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1:1-3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><milestone n="1" unit="altchapter"/>
          Si ad philosophiae portum, e quo iam in beatae uitae regionem <lb/>
            solumque proceditur, uir humanissime atque magne Theodore, <lb/>
            ratione institutus cursus et uoluntas ipsa perduceret, nescio, utrum <lb/>
            temere dixerim multo minoris numeri homines ad eum peruenturos <lb n="5"/>
            fuisse, quamuis nunc quoque, ut uidemus, rari admodum paucique <lb/>
            perueniant. cum enim in hunc mundum siue deus siue natura siue <lb/>
            necessitas siue uoluntas nostra siue coniuncta horum aliqua siue <lb/>
            simul omnia — res enim multum obscura est, sed tamen a te iam inlustranda <lb/>
            suscepta — uelut in quoddam procellosum salum nos <lb n="10"/>
            quasi temere passimque proiecerit, quotusquisque cognosceret, <lb/>
            quo sibi nitendum esset quaue redeundum, nisi aliquando et inuitos <lb/>
            contraque obnitentes aliqua tempestas, quae stultis uidetur aduersa, <lb/>
            in optatissimam terram nescientes errantesque conpingeret? 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Igitur hominum, quos philosophia potest accipere, tria quasi <lb n="15"/>
            nauigantium genera mihi uideor uidere. unum est eorum, quos ubi <lb/>
            aetas compos rationis adsumpserit, paruo impetu pulsuque remorum <lb/>
            de proximo fugiunt seseque condunt in illa tranquillitate, unde ceteris <lb/>
            ciuibus, quibus possunt, quo admoniti conentur ad se, lucidissimum <lb/>
            signum sui alicuius operis erigunt. alterum uero est eorum superiorique <lb n="20"/>
            contrarium, qui fallacissima facie maris decepti elegerunt in <lb/>
            medium progredi longeque a sua patria peregrinari aude-ut et eius <lb/>
            saepe obliuiscuntur. hos si nescio quo et nimis latente modo a puppi <lb/>
            uentus, quem prosperum putant, fuerit prosecutus, penetrant in <lb/>
            altissima miseriarum elati atque gaudentes, quod eis usque quaque <lb n="25"/>
            fallacissima serenitas uolup! atum honorumque blanditur. his profecto <lb/>
            quid aliud optandum e; t quam quaedam in illis rebus, a quibus laeti

<note rend="script" type="footnote"> 1 INCIPIT LIBER (sci aug.) DE BEATA UITA (sci aug. <hi rend="italic">add. s. I. m. post.) <lb/>
            A,</hi> INCIPIT LIBER SANCTI AUGUSTINI DE BEATA VITA <hi rend="italic">L,</hi> INCIPIT <lb/>
            LIBER EIUSDEM DE BEATA UITA <hi rend="italic">M</hi> 2 e] a <hi rend="italic">Lm2s.l</hi>. de <hi rend="italic">edd</hi>. 3 magr.e <lb/>
            <hi rend="italic">add.m2s.lA 4 institutos A 8 aliqua horum p 10 ueluti am</hi> procellosum <lb/>
            (s <hi rend="italic">ex</hi> r <hi rend="italic">ml) A</hi> 11 quasi <hi rend="italic">om.LMp</hi> 12 et <hi rend="italic">om.M</hi> 13 obtinentes <hi rend="italic">L</hi> 15 philophia <lb/>
            <hi rend="italic">Aml</hi> 16 uideor mihi M 18 recondunt <hi rend="italic">a</hi> 19 quu] quod <hi rend="italic">A</hi> co (ut <hi rend="italic">s</hi>. vi2) M <lb/>
            21 fallacissime <hi rend="italic">M</hi> 22 saepe eius <hi rend="italic">eJd</hi>. 25 altissimam miseriam <hi rend="italic">M</hi> 27 laeti] <lb/>
            iacti <hi rend="italic">Mm</hi> iactati <hi rend="italic">ap</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="90"/>
            excipiuntur, inprospera et, si parum est, saeuiens omnino tempestas <lb/>
            contrarieque flans uentus, qui eos ad certa et solida gaudia uel flentes <lb/>
            gementesque perducat ? huius generis tamen plerique nondum longius <lb/>
            euagati quibusdam non- ita grauibus molestiis reducuntur. hi sunt <lb/>
            homines, quos cum uel lacrimabiles tragoediae fortunarum suarum<lb n="5"/>
            uel inanium negotiorum anxiae difficultates quasi nihil aliud habentes, <lb/>
            quod agant, in libros doctorum sapientissimorumque hominum truserint, <lb/>
            in ipso quodam modo portu euigilant, unde illos nulla maris <lb/>
            illius promissa nimium falso ridentis excludant. est autem genus <lb/>
            inter haec tertium eorum, qui uel in ipso adulescentiae limine uel<lb n="10"/>
            iam diu multumque iactati tamen quaedam signa respiciunt et suae <lb/>
            dulcissimae patriae quamuis in ipsis fluctibus recordantur et aut <lb/>
            recto cursu in nullo falsi et nihil morati eam repetunt aut plerumque <lb/>
            uel inter nubila deuiantes uel mergentia contuentes sidera uel <lb/>
            nonnullis inlecebris capti bonae nauigationis tempora differentes<lb n="15"/>
            errant diutius, saepe etiam periclitantur. quos item saepe nonnulla <lb/>
            in fluxis fortunis calamitas, quasi conatibus eorum aduersa tempestas, <lb/>
            in optatissimam uitam quietamque compellit. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>His autem omnibus, qui quocumque modo ad beatae uitae <lb/>
            regionem feruntur, unus inmanissimus mons ante ipsum portum constitutus, <lb n="20"/>
            quo etiam magnas ingredientibus gignit angustias, uehementissime <lb/>
            formidandus cautissimeque uitandus est. nam ita fulget, <lb/>
            ita mentiente illa luce uestitur, ut non solum peruenientibus nondumque <lb/>
            ingressis incolendum se offerat et eorum uoluntati pro ipsa <lb/>
            beata terra satisfacturum polliceatur sed plerumque de ipso portu<lb n="25"/>
            ad sese homines inuitet, eosque nonnumquam detinet ipsa altitudine <lb/>
            delectatos, unde ceteros despicere libeat. hi tamen admonent saepe <lb/>
            uenientes, ne aut occultis subter scopulis decipiantur aut ad se <lb/>
            ascendere facile putent, et qua sine periculo ingrediantur propter

<note type="footnote"> 20 cf. Aug. c. Acad. III 14, 30 </note>

<note type="footnote"> 2 flens <hi rend="italic">Mm1</hi> ad certa et] accierat ad (cci <hi rend="italic">in ras.) M</hi> uel <hi rend="italic">om M <lb/>
            4 reducantur L hii (is. im2A) Ap</hi> 5 tragoediue A 7traxerinta 9excludunt <lb/>
            <hi rend="italic">AmlM</hi> 11 iam diu] tam diu <hi rend="italic">L</hi> 12 recordabuntur <hi rend="italic">M</hi> 14 nebula <hi rend="italic">p</hi> 16 peri- <lb/>
            <hi rend="italic">clitabunturM</hi> 17 fortunis] <hi rend="italic">rebusM</hi> 18 instantissimam M uitam] patriam tn <lb/>
            21 quo] qui <hi rend="italic">edd</hi>. 22 formidandas <hi rend="italic">Mml</hi> 23 illa lucet <hi rend="italic">M</hi> luce illa <hi rend="italic">p</hi> 24 uoluntatibus <lb/>
            <hi rend="italic">am</hi> ipsa <hi rend="italic">ex</hi> issa <hi rend="italic">corr. m2 A</hi> 26 al <hi rend="italic">sese jom-M inuitat LM edd</hi>. <lb/>
            detinet <hi rend="italic">ALM edd.; an scribendum</hi> detineat? 27 delectatus <hi rend="italic">Aml</hi> 28 decipiantur <lb/>
            (a <hi rend="italic">corr. m2) A</hi> 29 quam M </note> <lb/>
             
<pb n="91"/>
            illius terrae uicinitatem, beniuolentissime docent. ita cum eis inuident <lb/>
            uanissimam gloriam, locum securitatis ostendunt. nam quem montem <lb/>
            alium uult intellegi ratio propinquantibus ad philosophiam <lb/>
            ingressisue metuendum nisi superbum studium inanissimae gloriae, <lb/>
            quod ita nihil intus plenum atque solidum habet, ut inflatos sibi superambulantes <lb n="5"/>
            subcrepante fragili solo demergat ac sorbeat eisque <lb/>
            in tenebras reuolutis eripiat luculentam domum, quam paene <lb/>
            iam uiderant? 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>