<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a.opp-lat1:retractationes.1-retractationes.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a.opp-lat1:retractationes.1-retractationes.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a.opp-lat1"><div subtype="section" type="textpart" n="retractationes"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Contra Donatistas auctoritate beatissimi episcopi et martyris <lb/>
            Cypriani se defendere molientes septem libros de baptismo<lb n="5"/>
            scripsi, in quibus docui nihil sic ualere ad refellendos <lb/>
            Donatistas et ad eorum prorsus ora claudenda, ne aduersus <lb/>
            catholicam suum scisma defendant, quomodo litteras factumque <lb/>
            Cypriani. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Ubicumque autem in his libris commemoraui \'ecclesiam<lb n="10"/>
            non habentem maculam aut rugam\', non sic accipiendum est, <lb/>
            quasi iam sit, sed quae praeparatur, ut sit, quando apparebit <lb/>
            etiam gloriosa. nunc enim propter quasdam ignorantias et <lb/>
            infirmitates membrorum suorum habet, unde cottidie tota dicat: <lb/>
            dimitte nobis debita nostra. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>In quarto libro, cum dicerem uicem baptismi posse habere <lb/>
            passionem, non satis idoneum posui illius latronis <lb/>
            exemplum, quia utrum non fuerit baptizatus incertum est. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>