<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a.opp-lat1:7.4-7.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a.opp-lat1:7.4-7.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a.opp-lat1"><div n="7" subtype="book" type="textpart"><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="3" unit="altchapter"/><hi rend="italic">Satius a Sicilibba dixit: Si haereticis in baptismo<lb/>
             sito peccata donantur, sine causa ad ecclesiam ueniunt. nam <lb/>
            cum in dic indicii peccata sint quae puniuntur, nihil est quod <lb n="25"/>
            timere possint haeretici de indicio Christi, si sunt remissionem <lb/>
            peccatorum consecuti</hi>.

<note type="footnote"> 23 Cypr. sentent. episc. 39 </note><note type="footnote"> 1 agatur <hi rend="italic">Mm2</hi> 2 poterunt <hi rend="italic">LmlN</hi> 3 conuincerent <hi rend="italic">Lrnl</hi> conuincerint <lb/>
            <hi rend="italic">Lm2MmlNV\\i</hi>. 4 praeuaricationem-lt. <hi rend="italic">6 pro</hi> nostrorum <hi rend="italic">om. N</hi> <lb/>
            5 <hi rend="italic">hoc-lin. 6 pr</hi>. traditionem <hi rend="italic">om. Lml</hi> 6 si] sic <hi rend="italic">M</hi> sicut v 9 se <lb/>
            uiuere <hi rend="italic">v</hi> 10 preual\'iltio <hi rend="italic">L</hi> 13 uera <hi rend="italic">ex</hi> uestra <hi rend="italic">L post</hi> est <hi rend="italic">add. L <lb/>
            s. l.:</hi> Si ergo nos propterea traditores, <hi rend="italic">cf. ad pag. 344, 10</hi> 15 ergo <lb/>
            habent <hi rend="italic">L</hi> 19 <hi rend="italic">pr</hi>. nos s. <hi rend="italic">l. m2L</hi> pertinent <hi rend="italic">JL</hi> pertineat <hi rend="italic">\\trnl</hi> quemammodum <lb/>
            M,... 23 Sattius <hi rend="italic">Cypr</hi>. 26 peccatorum remissionem <hi rend="italic">Vv</hi>. </note><pb n="346"/></p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Et haec poterat etiam nostra esse sententia; uiderit autem <lb/>
            auctor eius quo animo dicta sit. uerbis tamen ita modificata <lb/>
            \' est, ut non me pigeat eo animo consentire adque suscribere, <lb/>
            quo et ego sentio baptismum quidem Christi haereticos posse <lb/>
            habere, sed remissionem peccatorum non habere. non autem<lb n="5"/>
            ait: \'si haeretici baptizant aut baptizantur,\' sed: <hi rend="italic">si haereticis,</hi> <lb/>
            inquit, <hi rend="italic">in baptismo suo peccata donantur, sine causa ad<lb/>
             ecclesiam ueniunt</hi>. namque pro haereticis ponamus illos, quos <lb/>
            in ecclesia nouerat Cyprianus saeculo uerbis solis et non factis <lb/>
            renuntiantes: totidem uerbis possumus hanc sententiam etiam<lb n="10"/>
            nos uerissime dicere: \'si fallaciter conuersis in baptismo suo <lb/>
            peccata donantur, sine causa ad ueram conuersionem postea <lb/>
            perducuntur. nam cum in die iudicii peccata sint quae puniuntur, <lb/>
            nihil est quod timere possint qui saeculo uerbis solis <lb/>
            et non factis renuntiarunt de iudicio Christi, si sunt remissionem<lb n="15"/>
            peccatorum consecuti.\' sed ista ratiocinatio tali conexione <lb/>
            perficitur, ut adiungamus dicentes: \'debent autem timere <lb/>
            Christi iudicium et ueraci corde aliquando conuerti; quod cum <lb/>
            fecerint, non eos utique necesse est iterum baptizari.\' potuerunt <lb/>
            igitur accipere baptismum et remissionem non accipere<lb n="20"/>
            peccatorum aut remissis peccatis continuo rursus onerari. sic <lb/>
            ergo et haeretici. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="4" unit="altchapter"/><hi rend="italic">Uictor a Gor dixit: Cum peccata non nisi in <lb/>
            ecclesiae baptismo remittantur, qui haereticum sine baptismo <lb/>
            ad communicationem admittit utrumque contra rationem facit:<lb n="25"/>
            nec haereticos purgat et christianos inquinat</hi>. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>