<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a.opp-lat1:4.21-4.33</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a.opp-lat1:4.21-4.33</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a.opp-lat1"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="14" unit="altchapter"/> De conuersione autem nullius desperandum est <lb/>
            siue foris siue intus constituti, quamdiu patientia dei ad paenitentiam <lb/>
            eum adducit et uisitat in uirga facinora eorum et <lb/>
            in flagellis peccata eorum. hoc modo enim misericordiam suam <lb/>
            non dispergit ab eis, si et ipsi aliquando misereantur animae<lb n="15"/>
            suae placentes deo. sicut enim bonus qui perseuerauerit usque <lb/>
            in finem, hic saluus erit, sic et malus siue foris siue intus <lb/>
            qui perseuerauerit usque in finem saluus non erit. neque nos <lb/>
            dicimus: \'ubicumque et quomodocumque baptizati gratiam <lb/>
            baptismi consequuntur,\' si gratia baptismi in ipsa salute intellegitur<lb n="20"/>
            quae per sacramenti celebrationem confertur, sed hanc <lb/>
            salutem multi nec intus consequuntur, quamuis sacramentum <lb/>
            quod per se sanctum est eos habere manifestum sit. recte <lb/>
            itaque nos dominus ammonet in euangelio, ne consentiamus <lb/>
            male suadentibus et sub Christi nomine ambulantibus, sed hi<lb n="25"/>
            et intus et foris inueniuntur, quia nec foras exeunt nisi prius

<note type="footnote"> 8 Matth. 7, 23 9 Matth. 25, 41 12 cf. Rom. 2, 4 13 cf. Ps. <lb/>
            88, 33-34 15 cf. Eccli. 30, 24 16 cf. Matth. 24, 13 19 cf. Cypr. <lb/>
            ep. 73, 16 24 cf. Marc. 13, 21 </note>

<note type="footnote"> 2 perfectionem atque unitatem <hi rend="italic">L</hi> 10 paratus <hi rend="italic">v</hi> 11 disperandum <hi rend="italic">MfJ-ç</hi> <lb/>
            12 constitutis <hi rend="italic">Nml$pr</hi>. 13 eum <hi rend="italic">om</hi>. Fjis 14 enim modo <hi rend="italic">v</hi> 15 dispargit <lb/>
            <hi rend="italic">MmlfJ-ç</hi> 17 hic <hi rend="italic">s. I. K</hi> 18 non <hi rend="italic">om. Jml</hi> 19 dicimus] <hi rend="italic">add</hi>. <lb/>
            quod <hi rend="italic">KVv</hi> 20 consecuntur <hi rend="italic">NV</hi> gratiam <hi rend="italic">LNmlqml</hi> 21 celebrationem <lb/>
            sacramenti <hi rend="italic">v</hi> 22 consecuntur <hi rend="italic">V</hi> 24 dominus nos <hi rend="italic">v</hi> admonet <lb/>
            <hi rend="italic">MNm2</hi> nec <hi rend="italic">L</hi> 25 et] sed <hi rend="italic">v</hi> hii <hi rend="italic">KmlNmlVml\\i.&lt;;</hi> 26 foras] <lb/>
            foris MfJ-ç </note> <lb/>
             
<pb n="247"/>
            intus mali fuerint, et utique de uasis in domo magna positis <lb/>
            dicebat apostolus: si quis autem emundauerit semet <lb/>
            ipsum ab istiusmodi, erit uas in honore sanctificatum, <lb/>
            utile domino, ad omne opus bonum semper <lb/>
            paratum. quomodo autem se ab eiusmodi quisque mundare <lb n="5"/>
            debeat, paulo superius ostendit dicens: recedat ab iniquitate <lb/>
            omnis qui nominat nomen domini, ne audiat in <lb/>
            fine cum palea, siue quae ante de area uolauit siue quae in <lb/>
            ultimo separanda est: recedite a me qui operamini iniquitatem. <lb/>
            unde apparet quidem, sicut dicit Cyprianus, <lb n="10"/>
            non ea statim suscipienda et adsumenda quae iactantur <lb/>
            in Christi nomine, sed quae geruntur in <lb/>
            Christi ueritate. sed non utique in Christi ueritate geritur <lb/>
            fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus <lb/>
            faenus augere, saeculo uerbis solis renuntiare. quae omnia <lb n="15"/>
            etiam intus geri satis idoneus testis ipse declarat. 
</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="15" unit="altchapter"/> [am uero quod multis uerbis prosequitur non posse <lb/>
            in Christo baptizari eos qui patrem Christi blasphemant, cum <lb/>
            eos errore blasphemare manifestum sit — non enim qui accedit <lb/>
            ad baptismum Christi aperte blasphemat patrem Christi, sed <lb n="20"/>
            aliud quam ueritas docet de patre Christi sentiendo blasphemare <lb/>
            conuincitur —, iam satis ostendimus ad baptismum <lb/>
            qui uerbis euangelicis consecratur non pertinere cuiusquam <lb/>
            uel dantis uel accipientis errorem, siue de patre siue de filio <lb/>
            siue de spiritu sancto aliter sentiat quam doctrina caelestis <lb n="25"/>
            insinuat. multi enim carnales et animales etiam intus baptizantur, <lb/>
            cum aperte dicat apostolus: animalis autem homo <lb/>
            non percipit quae sunt spiritus dei, et percepto iam

<note type="footnote"> 2 II Tim. 2, 21 6 II Tim. 2, 19 9 Matth. 7, 23 10 Cypr. <lb/>
            ep. 73, 16 14 cf. Cypr. de lapsia c. 6 15 cf. Cypr. ep. 11, 1 17 cf. <lb/>
            Cypr. ep. 73, 17 sqq. 22 uerba <hi rend="italic">iam satis ostendimus-p</hi>. 250, 11 <lb/>
            <hi rend="italic">ammonere</hi> — Eug. c. 211 27 I Cor. 2, 14 </note>

<note type="footnote"> 2 mundauerit jto semed <hi rend="italic">Kml</hi> 5 quisque ab eiusmodi <hi rend="italic">v</hi> 8 finem <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            9 qui] omnes qui <hi rend="italic">NVv</hi> 14 repere <hi rend="italic">Nml</hi> 15 foenus <hi rend="italic">Nm2</hi> fenus Rv <lb/>
            solis uerbis <hi rend="italic">Lv</hi> 25 coelestis doctrina <hi rend="italic">v</hi> 26 et animales <hi rend="italic">s. l, Nm2</hi> <lb/>
            28 ea quae <hi rend="italic">Eug</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="248"/>
            baptismo dicit eos adhuc animales esse. secundum sensum <lb/>
            autem carnalem non potest nisi carnaliter de deo sapere anima <lb/>
            corporeis sensibus dedita. unde multi post baptismum proficientes <lb/>
            et maxime qui infantes uel pueri baptizati sunt, quanto <lb/>
            magis eorum intellectus serenatur et inluminatur, dum interior<lb n="5"/>
            homo renouatur de die in diem, priores suas opiniones, quas <lb/>
            de deo habebant cum suis phantasmatis ludificarentur, inridentes <lb/>
            et detestantes adque confitentes abiciunt, nec tamen <lb/>
            ideo non accepisse baptismum existimantur aut tale baptismum <lb/>
            accepisse dicuntur qualis fuit error ipsorum, sed in eis et<lb n="10"/>
            sacramenti integritas honoratur et mentis uanitas emendatur, <lb/>
            etiamsi confirmata et fortasse multis contentionibus defensa <lb/>
            calluerat. quapropter etiam haereticus qui perspicue foris est <lb/>
            baptismum illic euangelicum accepit, non talem utique baptismum <lb/>
            accepit quali errore caecatur. et propterea si resipiscens <lb n="15"/>
            uiderit relinquendum esse quod male tenuerat, non simul ei <lb/>
            relinquendum est bonum quod acceperat, nec quia error illius <lb/>
            inprobandus est, propterea in illo Christi baptismus exsufflandus <lb/>
            est. iam enim ex his, quos intus contingit de deo falsa opinantes <lb/>
            baptizari, satis elucet discernendam esse sacramenti<lb n="20"/>
            ueritatem a male credentis errore, quamuis utrumque in homine <lb/>
            uno ualeat inueniri, et ideo cum etiam foris in errore <lb/>
            aliquo constitutus uero tamen sacramento fuerit baptizatus, <lb/>
            cum ecclesiae redditur unitati, sicut falsae fidei uera succedit, <lb/>
            non sic potest etiam uero baptismo uerus baptismus succedere,<lb n="25"/>
            quia idem ipse sibi succedere non potest, quia nec decedere

<note type="footnote"> 1 cf. I Cor. 3, 2 5 cf. II Cor. 4, 16 </note>

<note type="footnote"> 1 adhuc <hi rend="italic">s. 1. K</hi> adhoc <hi rend="italic">Jml</hi> autem sensum <hi rend="italic">Kml Eug. cod. V</hi> 2 de <lb/>
            deo carnaliter <hi rend="italic">v</hi> 5 intellectus eorum <hi rend="italic">v</hi> 6 nouatur <hi rend="italic">Nml</hi> oppiniones <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> 7 cum] in <hi rend="italic">Nml</hi> fantasmatis <hi rend="italic">.lKLmlMmlNmlp.r;</hi> fantasmatibus <lb/>
            <hi rend="italic">Lm2Mm2Nm2</hi> phantasmatibus <hi rend="italic">Vv inrident (3 Eug</hi>. 8 <hi rend="italic">confidentes Lml</hi> <lb/>
            confutantes <hi rend="italic">Lm2</hi> 9 talem <hi rend="italic">KMVm2v</hi> 13 caluerat <hi rend="italic">Lp.ml</hi> estf <lb/>
            <hi rend="italic">add</hi>. si <hi rend="italic">Vm2v</hi> 15 respiciens p <hi rend="italic">Eug</hi>. 16 non simul-acceperat <hi rend="italic">om. L</hi> <lb/>
            18 baptismus Christi in illo <hi rend="italic">v</hi> exsuflandus <hi rend="italic">JKNml</hi> exufflandus <hi rend="italic">Nm2</hi> <lb/>
            19 iis <hi rend="italic">v contigit$Eug</hi>. 21 malis <hi rend="italic">Mml</hi> 23 fuerit] foris <hi rend="italic">Vmlpc</hi> <lb/>
            24 uera] ueritas <hi rend="italic">N</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="249"/>
            potest. ad hoc ergo haeretici ad catholicam ueniunt, ut quod <lb/>
            eorum malum est corrigatur, non quod dei bonum est repetatur. <lb/>
            </p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="16" unit="altchapter"/> Dicit aliquis: \'nihilne ergo interest, si duo in errore <lb/>
            pari adque malitia constituti sint nec uita et corde mutato <lb n="5"/>
            alius eorum foris alius intus baptizetur?\' fateor interesse. ille <lb/>
            enim peior est qui etiam foris baptizatur, non eo quod baptizatur <lb/>
            sed eo quod foris est — est enim etiam ipsius diuisionis <lb/>
            nec nullum nec paruum malum —, si tamen ille qui intus <lb/>
            baptizatur non propter aliquod terrenum aut temporale commodum <lb n="10"/>
            intus esse uoluit, sed quod unitatem ecclesiae toto <lb/>
            orbe diffusae schismatum concisionibus praetulit; alioquin etiam <lb/>
            ipse inter illos qui foris sunt deputandus est. constituamus <lb/>
            ergo duos aliquos isto modo: unum eorum uerbi gratia id <lb/>
            sentire de Christo quod Fotinus opinatus est et in eius haeresi <lb n="15"/>
            baptizari extra ecclesiae catholicae communionem, alium <lb/>
            uero hoc idem sentire sed in catholica baptizari, existimantem <lb/>
            ipsam esse catholicam fidem. istum nondum haereticum dico, <lb/>
            nisi manifestata sibi doctrina catholicae fidei resistere maluerit <lb/>
            et illud quod tenebat elegerit. quod antequam fiat, manifestum <lb n="20"/>
            est illum qui foris est esse peiorem. itaque in hoc sola falsa <lb/>
            \'opinio, in illo autem etiam ipsa diuisio corrigenda est, sed in <lb/>
            neutro ipsorum sacramenti ueritas repetenda. quodsi quisquam <lb/>
            idem sentiat quod illi et esse haeresem nouerit ab unitate <lb/>
            catholica separatam ubi hoc docetur et discitur, sed alicuius <lb n="25"/>
            saecularis emolumenti causa in catholica unitate baptizari <lb/>
            uoluerit uel in ea baptizatus propter hoc inde exire noluerit, <lb/>
            non solum separatus habendus est, uerum etiam tanto sceleratius, <lb/>
            quanto magis errori haeresis et diuisioni unitatis

<note type="footnote"> 1 adhuc <hi rend="italic">Kml</hi> 2 dei <hi rend="italic">om. L</hi> bonum dei <hi rend="italic">Kv</hi> 5 sunt <hi rend="italic">J et}</hi> <lb/>
            nec <hi rend="italic">NVv</hi> 7 non eo quod baptizatur <hi rend="italic">om. L</hi> 8 enim <hi rend="italic">om. Eug. codd. VA</hi> <lb/>
            etiam <hi rend="italic">om. L</hi> 9 nullam <hi rend="italic">Nml</hi> 10 temporalem <hi rend="italic">Mmlp.ç</hi> 12 concisioni <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> concisionis <hi rend="italic">J</hi> 16 communionem] unitatem <hi rend="italic">Eug. cod. V</hi> 19 manifesta <lb/>
            <hi rend="italic">JXj3</hi> catholicae <hi rend="italic">om. M</hi> 21 foris baptizatus est <hi rend="italic">v est om. Mp.mlç</hi> <lb/>
            22 ne in utro <hi rend="italic">fiml</hi> 24 haeresim <hi rend="italic">Jm2MXm2</hi> nouerit haeresim <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            27 exire inde <hi rend="italic">v</hi> 28 separandus <hi rend="italic">gjpr</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="250"/>
            fallaciam simulationis adiungit. quamobrem cuiusque hominis prauitas <lb/>
            quanto periculosior est et tortuosior, tanto instantius et <lb/>
            operosius corrigenda est. nec ideo tamen si quid habet integrum <lb/>
            praesertim non suum sed dei, propter eius prauitatem uel <lb/>
            nullum putandum est uel eodem modo uituperandum uel eius<lb n="5"/>
            prauitati tribuendum ac non illius largitati, qui etiam fornicanti <lb/>
            a se animae et eunti post amatores suos dedit panem <lb/>
            suum et uinum suum et oleum suum et alia uel alimenta <lb/>
            uel ornamenta, quae nec a se ipsa nec ab eius amatoribus ei <lb/>
            sunt, sed ab illo qui eam miserans ubique uoluit ad quem<lb n="10"/>
            redeat ammonere. 
</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="17" unit="altchapter"/> Numquid potest, inquit, uis baptismi esse <lb/>
            maior aut potior quam confessio, quam passio, ut <lb/>
            quis coram hominibus Christum confiteatur et <lb/>
            sanguine suo baptizetur? et tamen, inquit, neque<lb n="15"/>
            hoc baptisma haeretico prodest, si quamuis Christum <lb/>
            confessus extra ecclesiam fuerit occisus. hoc <lb/>
            uerissimum est. extra ecclesiam quippe occisus caritatem non <lb/>
            habuisse conuincitur, de qua apostolus dicit: et si tradidero <lb/>
            corpus meum ut ardeam, caritatem autem non<lb n="20"/>
            habeam, nihil mihi prodest. quodsi propter hoc quia <lb/>
            caritas deest passio nihil prodest, nec illis prodest, quos intus <lb/>
            in inuidia et maliuolentia sine caritate uiuere Paulus dicit, <lb/>
            Cyprianus exponit, et tamen uerum baptisma possunt et accipere <lb/>
            et tradere. salus extra ecclesiam non est. quis<lb n="25"/>
            negat? et ideo quaecumque ipsius ecclesiae habentur, extra <lb/>
            ecclesiam non ualent ad salutem. sed aliud est non habere, <lb/>
            aliud non utiliter habere. qui non habet, ut habeat baptizandus

<note type="footnote"> 6 cf. Os. 2, 5-7 12 Cypr. ep. 73, 21 19 I Cor. 13, 3 25 Cypr. <lb/>
            ep. 73, 21 </note>

<note type="footnote"> 2 et tortuosior est <hi rend="italic">v</hi> 4 prauitatem eius <hi rend="italic">v</hi> 11 admonere <hi rend="italic">MNm2</hi> <lb/>
            12 maior esse <hi rend="italic">v</hi> 1-t fateatur <hi rend="italic">N</hi> et] ut <hi rend="italic">Cypr</hi>. 15 inquid Vç neque] <lb/>
            nec <hi rend="italic">Cypr</hi>. 16 si] sic <hi rend="italic">KmlN, om. Vv Cypr</hi>. 17 hoc-occisus <hi rend="italic">om, ppr</hi>. <lb/>
            22 nihilj <hi rend="italic">add</hi>. mihi <hi rend="italic">L</hi> illius <hi rend="italic">L</hi> in inuidia intus <hi rend="italic">v</hi> 23 in <hi rend="italic">om</hi>. p <lb/>
            24 uerbuni <hi rend="italic">Vmlp.mlç</hi> baptismum <hi rend="italic">L</hi> 25 Saulus <hi rend="italic">Lml</hi> salus, inquit <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            28 est baptizandus ut habeat <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="251"/>
            est, qui autem non utiliter habet, ut utiliter habeat corrigendus. <lb/>
            nec adultera est aqua in baptismo haereticorum, quia nec ipsa <lb/>
            creatura quam deus condidit mala est nec uerba euangelica <lb/>
            in quibuslibet errantibus reprehendenda sunt, sed error illorum <lb/>
            in quo adultera est anima, etsi a legitimo uiro sacramenti <lb n="5"/>
            habeat ornamentum. potest igitur nobis et haereticis baptisma <lb/>
            esse commune, cum quibus potest et euangelium esse commune, <lb/>
            quamuis a fide nostra error distet illorum, siue aliud de patre <lb/>
            uel de filio uel de spiritu sancto sentiant quam ueritas habet <lb/>
            siue ab unitate praecisi non colligant cum Christo sed spargant, <lb n="10"/>
            quia potest nobis, si frumenta dominica sumus, etiam <lb/>
            intus cum auaris, cum raptoribus, cum ebriosis et ceteris eiusmodi <lb/>
            pestibus, de quibus dicitur: regnum dei non possidebunt, <lb/>
            et baptismatis sacramentum esse commune et tamen <lb/>
            uitia quibus a regno dei separantur non esse communia. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="18" unit="altchapter"/> Neque enim de solis haeresibus dicit apostolus: <lb/>
            quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt. <lb/>
            sed non pigeat paululum aduertere quae simul enumeret. <lb/>
            manifesta, inquit, sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, <lb/>
            inmunditiae, luxuriae, idolorumseruitus, <lb n="20"/>
            ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, <lb/>
            animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, <lb/>
            ebrietates, comisationes et his similia. quae praedico <lb/>
            uobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt <lb/>
            regnum dei non possidebunt. constituamus ergo aliquem <lb n="25"/>
            castum, continentem, non auarum, non idolis seruientem, hospitalem, <lb/>
            indigentibus ministrantem, non cuiusquam inimicum,

<note type="footnote"> 10 cf. Matth. 12, 30 13 I Cor. 6, 10 17 Gal. 5, 21 19 Gal. <lb/>
            5, 19-21 25 uerba <hi rend="italic">constituamus ergo-po</hi> 253, 14 <hi rend="italic">Sodomis quam<lb/>
             uobis in die iudicii</hi> — Eug. c. 212 </note>

<note type="footnote"> 2 adulteria <hi rend="italic">L</hi> 7 potest] puto <hi rend="italic">N</hi> communem <hi rend="italic">Lml</hi> 8 de] in p <lb/>
            10 proecisi <hi rend="italic">Jml</hi> 11 si] qui <hi rend="italic">L</hi> 18 paulolum <hi rend="italic">L</hi> paulam <hi rend="italic">ppr</hi>. <lb/>
            19 inquid q 20 immanditiae <hi rend="italic">KVm2</hi> luxoriae <hi rend="italic">Mq</hi> 23 comesationes <lb/>
            <hi rend="italic">JNm2\\s</hi>. commessationes <hi rend="italic">LM</hi> comissationes <hi rend="italic">Nml</hi> commesationes ç <lb/>
            •comessationes <hi rend="italic">Vv</hi> 26 hospitalitatem p </note> <lb/>
             
<pb n="252"/>
            non contentiosum, patientem, quietum, nullum aemulantem, <lb/>
            nulli inuidentem, sobrium, frugalem haereticum: nulli utique <lb/>
            dubium est propter hoc solum quod haereticus est regnum <lb/>
            dei non possessurum. constituamus alium fornicatorem, inmundum, <lb/>
            luxuriosum, auarum uel etiam apertius idolis deditum,<lb n="5"/>
            ueneficum, discordiosum, contentiosum, aemulum, animosum, <lb/>
            seditiosum, inuidum, ebriosum, comisatorem catholicum: numquid <lb/>
            propter hoc solum quod catholicus est regnum dei possidebit, <lb/>
            agens talia de quibus sic concludit apostolus: quae <lb/>
            praedico uobis, sicut praedixi, quoniam qui talia<lb n="10"/>
            agunt regnum dei non possidebunt? si hoc dicimus, <lb/>
            nos ipsos seducimus; nam sermo dei non nos seducit, qui nec <lb/>
            tacet nec parcit nec ulla adulatione nos decipit. ideo quippe <lb/>
            et alibi dicit: hoc enim scitote cognoscentes, quoniam <lb/>
            omnis fornicator aut inmundus aut auarus,<lb n="15"/>
            quod est idolorum seruitus, non habet hereditatem <lb/>
            in regno Christi et dei. nemo uos seducat inanibus <lb/>
            uerbis. non est ergo quod de sermone dei conqueramur. dicit <lb/>
            omnino et aperte ac libere dicit eos qui male uiuunt ad regnum <lb/>
            dei non pertinere. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="19" unit="altchapter"/> His igitur omnibus uitiis circumsaeptum catholicum <lb/>
            non adulemus nec ei, quia christianus catholicus est, <lb/>
            inpunitatem quam scriptura diuina non promittit promittere <lb/>
            audeamus. nec si aliquid unum habeat ex his quae dicta sunt, <lb/>
            debemus ei societatem supernae illius patriae polliceri. ad<lb n="25"/>
            Corinthios enim singula enumerat, in quibus singulis subauditur <lb/>
            quod regnum dei non possidebunt. nolite, inquit,\' <lb/>
            errare. neque fornicatores neque idolis seruientes

<note type="footnote"> 9 Gal. 5, 21 12 cf. I Ioh. 1, 8 14 Eph. 5, 5-6 27 I Cor. 6, 9-10 <lb/>
            2 sed haereticum <hi rend="italic">v</hi> 5 luxoriosum <hi rend="italic">Mmlq</hi> 7 commessatorem <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            commisatorem <hi rend="italic">M</hi> comesatorem <hi rend="italic">Nm2</hi> comissatorem ç comessatorem <hi rend="italic">Vv</hi> <lb/>
            sed catholicum <hi rend="italic">v</hi> 9 conclusit &lt;; 11 possedebunt <hi rend="italic">Nml (saepius)</hi> <lb/>
            14 et <hi rend="italic">om. M</hi> enim] autem <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">βυ</foreign> Eug</hi>. quoniam] quod (d s. <hi rend="italic">Z.) N</hi> <lb/>
            18 de <hi rend="italic">om. L</hi> 21 circumseptum <hi rend="italic">codd. praeter NVm2</hi> circumsepto catholico <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 22 adulemur <hi rend="italic">Jm2Vv</hi> 23 impunitatem <hi rend="italic">KNm2§</hi> 24 iis <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            26 corinteos <hi rend="italic">Nml</hi> 27 inquid ç </note> <lb/>
             
<pb n="253"/>
            neque adulteri neque molles neque masculorum <lb/>
            concubitores neque fures neque auari neque ebriosi <lb/>
            neque maledici neque rapaces regnum dei possidebunt. <lb/>
            non ait: \'qui haec omnia uitia simul habuerint <lb/>
            regnum dei non possidebunt\', sed: \'neque illi neque illi\', ut <lb n="5"/>
            in singulis hoc subaudias quod nulli eorum regnum dei possidebunt. <lb/>
            sicut ergo haeretici regnum dei non possidebunt, sic <lb/>
            auari regnum dei non possidebunt. nec dubitandum est quidem <lb/>
            poenas ipsas, quibus cruciabuntur qui regnum dei non possidebunt, <lb/>
            pro diuersitate criminum esse diuersas et alias aliis <lb n="10"/>
            acriores, ut in ipso igne aeterno pro disparibus ponderibus <lb/>
            peccatorum sint disparia tormenta poenarum. neque enim frustra <lb/>
            ipse dominus ait: tolerabilius erit Sodomis quam <lb/>
            uobisin die iudicii. sed tamen ad non possidendum regnum <lb/>
            dei tantundem ualet ex uitiis illis quod elegeris mitius, quantum <lb n="15"/>
            uel plura uel unum quod perspexeris grauius. et quia illi <lb/>
            possessuri sunt regnum dei quos ad dextram constituet ille <lb/>
            iudex, nec eis qui ad dextram constitui non merebuntur aliquid <lb/>
            aliud quam ad sinistram esse remanebit. nulla uox reliqua est <lb/>
            quam sicut haedi audiant ex ore pastoris nisi: ite in ignem <lb n="20"/>
            aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius, <lb/>
            licet ex illo igne, sicut dixi, diuersa possint distribui pro <lb/>
            criminum diuersitate supplicia. 
</p></div><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="20" unit="altchapter"/> Utrum autem catholicum pessimis moribus alicui <lb/>
            haeretico, in cuius uita praeter id quod haereticus est non <lb n="25"/>
            inueniunt homines quod reprehendant, praeponere debeamus, <lb/>
            non audeo praecipitare sententiam. si autem quis dicat: \'quia <lb/>
            haereticus est, non potest hoc solum esse, quin et alia

<note type="footnote"> 13 Matth. 11, 24 20 Matth. 25, 41 </note>

<note type="footnote"> 6 in <hi rend="italic">s. Z. L, om. p Eug</hi>. subaudiatis <hi rend="italic">N</hi> 9 ipsas poenas <hi rend="italic">v</hi> cruciabantur <lb/>
            <hi rend="italic">Jml</hi> qui] quibus <hi rend="italic">L</hi> 11 disparilibus <hi rend="italic">N</hi> 12 peccatorim <hi rend="italic">Jml</hi> <lb/>
            frustra enim <hi rend="italic">Lml</hi> 13 ait] dicit <hi rend="italic">Mv</hi> 17 sint <hi rend="italic">p.ml</hi> dexteram <hi rend="italic">JVfit?, item <lb/>
            lin. 18</hi> 19 sinistra <hi rend="italic">L</hi> reliqua uox <hi rend="italic">v</hi> 20 hedi <hi rend="italic">KLMNp.ç</hi> 21 diabulo <lb/>
            <hi rend="italic">J</hi> 22 dixit <hi rend="italic">ppr</hi>. possunt <hi rend="italic">N</hi> 26 proponere <hi rend="italic">Vmlpml</hi> 27 quis <lb/>
            autem <hi rend="italic">L</hi> 28 qui ne <hi rend="italic">talia$pr</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="254"/>
            consequantur; carnalis est enim et animalis ac per hoc et aemulus <lb/>
            sit necesse est et animosus et inuidus et inimicus ipsi ueritati <lb/>
            ab eaque dissentiens&gt;, intellegat et de illis malis quod <lb/>
            unum mitius elegerit solum in quoquam esse non posse, ea <lb/>
            scilicet causa, quoniam carnalis et animalis est. uelut ebriositas,<lb n="5"/>
            quam non solum sine horrore nominare sed etiam cum hilaritate <lb/>
            praedicare iam populi consuerunt, numquid in quo fuerit <lb/>
            sola esse poterit? quis enim ebriosus non et contentiosus et <lb/>
            animosus et inuidus et a praeceptorum sanitate dissentiens et <lb/>
            arguentibus se grauiter inimicus? iam uero ut et fornicator<lb n="10"/>
            et adulter non sit, difficile est. potest tamen non esse haereticus, <lb/>
            sicut haereticus potest non esse ebriosus nec adulter <lb/>
            aut fornicator nec luxuriosus aut amator pecuniae aut ueneficus <lb/>
            et simul haec omnia potest non esse. neque enim unum <lb/>
            aliquod uitium omnia cetera consequuntur. propositis itaque<lb n="15"/>
            duobus, uno catholico cum his omnibus uitiis, alio haeretico <lb/>
            sine his quae possunt non esse in haeretico, quamuis contra <lb/>
            fidem non uterque disputet et tamen contra fidem uterque <lb/>
            uiuat et spe uana uterque fallatur et a caritate spiritali uterque <lb/>
            dissentiat et ob hoc uterque ab illius unicae columbae<lb n="20"/>
            corpore alienus sit, cur in uno eorum sacramentum Christi <lb/>
            cognoscimus, in alio nolumus, quasi aut huius aut huius sit, <lb/>
            cum in utroque idem sit et non nisi dei sit et quamuis in <lb/>
            pessimis bonum sit? et si hominum qui hoc habent alius est <lb/>
            alio deterior, non ideo illud quod habent deterius est in illo<lb n="25"/>
            quam in isto, quia nec in duobus catholicis malis, si unus sit <lb/>
            alio deterior, deteriorem baptismum gerit, nec si unus eorum <lb/>
            sit bonus alius malus, in malo malus est baptismus et in bono

<note type="footnote"> 20 cf. Cant. 6, 8 </note>

<note type="footnote"> 2 ueritate <hi rend="italic">Nml</hi> 3 habeaque p.ml 4 eligeret <hi rend="italic">L</hi> 5 est et ani-_ <lb/>
            malis <hi rend="italic">L</hi> 7 populi praedicare iam consueuerunt <hi rend="italic">v</hi> 8 potuerit <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            11 post <hi rend="italic">(in mg</hi>. potest) <hi rend="italic">Lml</hi> pot#est p. 13 luxoriosus ç; pecunia <hi rend="italic">Vml\\jl</hi>? <lb/>
            15 consecuntur <hi rend="italic">Vç;</hi> 17 iis <hi rend="italic">Vv</hi> 18 <hi rend="italic">pr</hi>. utraque <hi rend="italic">Jml</hi> 19 a <hi rend="italic">om. L(i pr</hi>. <lb/>
            20 ob] ab <hi rend="italic">Nml</hi> illis <hi rend="italic">L</hi> 22 agnoscimus <hi rend="italic">v</hi> 23 cum 8. <hi rend="italic">l, K</hi> 26 <hi rend="italic">alt</hi>. <lb/>
            in <hi rend="italic">om. N</hi> 28 malo] malum fis </note> <lb/>
             
<pb n="255"/>
            bonus, sed in utroque bonus, sicut lumen solis uel etiam <lb/>
            lucernae non utique deterius est in oculis deterioribus quam <lb/>
            in melioribus, sed idem in utrisque, quamuis eos diuerse pro <lb/>
            illorum diuersitate uel laetificet uel excruciet. 
</p></div><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="21" unit="altchapter"/> Illud sane quod de catechumenis obiciebatur Cypriano, <lb n="5"/>
            quod in martyrio deprehensi et pro Christi nomine occisi <lb/>
            etiam sine baptismo coronarentur, quid ad rem pertineat non <lb/>
            satis intellego, nisi forte quia dicebant multo magis haereticos <lb/>
            cum baptismo Christi posse ad regnum eius admitti quo catechumeni <lb/>
            admitterentur, cum ipse dixerit: nisi quis renatus <lb n="10"/>
            fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum <lb/>
            caelorum. qua in re nec ego dubito catechumenum catholicum <lb/>
            diuina caritate flagrantem haeretico baptizato anteponere. <lb/>
            sed etiam in ipsa intus catholica bonum catechumenum malo <lb/>
            baptizato anteponimus, nec ideo tamen sacramento baptismatis, <lb n="15"/>
            quo iste nondum, ille iam inbutus est, facimus iniuriam <lb/>
            aut catechumeni sacramentum sacramento baptismi praeferendum <lb/>
            putamus, cum aliquem catechumenum aliquo baptizato <lb/>
            fideliorem melioremque cognoscimus. melior enim centurio <lb/>
            Cornelius nondum baptizatus Simone baptizato. iste enim et <lb n="20"/>
            ante baptismum sancto spiritu impletus est, ille et post baptismum <lb/>
            inmundo spiritu inflatus est. uerumtamen Cornelius <lb/>
            si etiam spiritu sancto iam accepto baptizari noluisset, contempti <lb/>
            tanti sacramenti reus fieret. cum autem baptizatus est, <lb/>
            non utique melius sacramentum quam Simon accepit, sed <lb n="25"/>
            diuersa hominum merita sub eiusdem sacramenti pari sanctitate

<note type="footnote"> 5 cf. Cypr. ep. 73, 22 10 Ioh. 3, 5 21 cf. Act. cap. 10 cf. Act. <lb/>
            8, 13. 18. 19 </note>

<note type="footnote"> 3 <hi rend="italic">alt</hi>. in] non <hi rend="italic">Nml</hi> 5 de <hi rend="italic">om. L</hi> cathecumenus <hi rend="italic">JmlK constantert</hi> <lb/>
            cathecuminus <hi rend="italic">M, cet. uariant</hi> 7 conarentur <hi rend="italic">L</hi> pertineant <hi rend="italic">L</hi> 9 quo <lb/>
            <hi rend="italic">(o in ras.) L</hi> q** <hi rend="italic">J</hi> 11 intrauit <hi rend="italic">Ntnl</hi> 16 imbutus <hi rend="italic">KMYp</hi>. 17 sacramento <lb/>
            <hi rend="italic">om. ppr</hi>. baptismo <hi rend="italic">Mm2</hi> 19 enim] <hi rend="italic">add</hi>. erat <hi rend="italic">Mm2</hi> <lb/>
            20 simomone <hi rend="italic">Lml</hi> 21 sancto—baptismum <hi rend="italic">om. L</hi> sanctum spiritum <lb/>
            <hi rend="italic">Nml</hi> 22 immundo <hi rend="italic">KNm2\\j.qv</hi> 23 uoluisset <hi rend="italic">L</hi> contemtu <hi rend="italic">J</hi> <lb/>
            contenti <hi rend="italic">Vml</hi> contemti <hi rend="italic">!-,-mlç</hi> 24 baptizatus <hi rend="italic">(om</hi>. est) p. baptizatur <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            25 sinon q </note> <lb/>
             
<pb n="256"/>
            distincta sunt. ita non auget aut minuit baptismatis sanctitatem <lb/>
            uel bonum uel malum hominis meritum. sicut autem <lb/>
            bono catechumeno baptismus deest ad capessendum regnum <lb/>
            caelorum, sic malo baptizato uera conuersio. qui enim dixit: <lb/>
            nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non<lb n="5"/>
            intrabit in regnum caelorum, ipse etiam dixit: nisi <lb/>
            abundauerit iustitia uestra plus quam scribarum <lb/>
            et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. <lb/>
            namque ne secura esset iustitia catechumeni, dictum est: <lb/>
            nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non<lb n="10"/>
            intrabit in regnum caelorum. rursus ne percepto baptismo <lb/>
            secura esset iniquitas, dictum est: nisi abundauerit <lb/>
            iustitia uestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, <lb/>
            non intrabitis in regnum caelorum. alterum <lb/>
            sine altero parum est; utrumque perficit illius possessionis<lb n="15"/>
            heredem. sicut ergo non debemus inprobare iustitiam hominis <lb/>
            quae prius esse coepit quam coniungeretur ecclesiae, sicut esse <lb/>
            coeperat Cornelii iustitia prius quam esset ipse in plebe christiana <lb/>
            — quae neque si inprobaretur dixisset ei angelus: acceptatae <lb/>
            sunt elemosynae tuae et exauditae sunt orationes<lb n="20"/>
            tuae, neque si sufficeret ad capessendum regnum <lb/>
            caelorum ut ad Petrum mitteret moneretur —, sic non est inprobandum <lb/>
            euangelicum baptismi sacramentum, etiamsi extra <lb/>
            ecclesiam fuerit acceptum. quod tamen quia non proficit ad <lb/>
            salutem, nisi ille qui habet integritatem baptismi sua quoque<lb n="25"/>
            prauitate correcta incorporetur ecclesiae, sic haereticorum errorem <lb/>
            corrigamus, ut quod in eis non eorum sed Christi est <lb/>
            agnoscamus.

<note type="footnote"> 5. 10 Ioh. 3, 5 6. 12 Matth. 5, 20 19 Act. 10, 31 </note>

<note type="footnote"> 1 ita] <hi rend="italic">add</hi>. ut <hi rend="italic">L</hi> 3 capescendum <hi rend="italic">Nml</hi> 4 conuersio (uer <hi rend="italic">in ras.) Nm2</hi> <lb/>
            6 intrauit <hi rend="italic">Nml</hi> 8 farisseorum <hi rend="italic">N, item lin. 13</hi> 9 cathecumeni <hi rend="italic">JKNml</hi> <lb/>
            cathecumini <hi rend="italic">cet</hi>. 11 introibit <hi rend="italic">Mp</hi>. 12 iniquitas] inquit <hi rend="italic">N</hi> iniquitas <lb/>
            baptizatorum <hi rend="italic">v</hi> 18 corneli Mws iustitia Cornelii <hi rend="italic">v</hi> ipse esset <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            christiani <hi rend="italic">Nml</hi> 19 acceptae <hi rend="italic">qm2v</hi> 21 si <hi rend="italic">om. L</hi> 26 non corporetur <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            errore <hi rend="italic">Kml</hi> corrigamus errorem <hi rend="italic">v</hi> 28 agnoscimus <hi rend="italic">L</hi> </note> 
<pb n="257"/>
            
</p></div><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="22" unit="altchapter"/> Baptismi sane uicem aliquando implere passionem <lb/>
            de latrone illo, cui non baptizato dictum est: hodie mecum <lb/>
            eris in paradiso, non leue documentum idem beatus Cyprianus <lb/>
            adsumit. quod etiam adque etiam considerans inuenio <lb/>
            non tantum passionem pro nomine Christi id quod ex baptismo <lb n="5"/>
            deerat posse supplere, sed etiam fidem conuersionemque cordis, <lb/>
            si forte ad celebrandum mysterium baptismi in angustiis <lb/>
            temporum succurri non potest. neque enim latro ille pro nomine <lb/>
            Christi crucifixus est, sed pro meritis facinorum suorum, nec <lb/>
            quia credidit passus est, sed dum patitur credidit. quantum <lb n="10"/>
            itaque ualeat etiam sine uisibili baptismi sacramento quod ait <lb/>
            apostolus: corde creditur ad iustitiam, ore confessio <lb/>
            fit ad salutem, in illo latrone declaratum est. sed tunc <lb/>
            impletur inuisibiliter, cum ministerium baptismi non contemptus <lb/>
            religionis, sed articulus necessitatis excludit. nam multo <lb n="15"/>
            magis in Cornelio et in amicis eius quam in illo latrone posset <lb/>
            uideri superfluum ut aqua etiam tinguerentur, in quibus iam <lb/>
            donum spiritus sancti, quod non nisi baptizatos alios accepisse <lb/>
            sancta scriptura testatur, certo quoque indicio, quod illis temporibus <lb/>
            congruebat, cum linguis loquerentur, eminuerat. baptizati <lb n="20"/>
            sunt tamen et in hoc facto apostolica extat auctoritas. <lb/>
            usque adeo nemo debet in quolibet prouectu interioris hominis, <lb/>
            si forte ante baptismum usque ad spiritalem intellectum pio <lb/>
            corde profecerit, contemnere sacramentum, quod ministrorum <lb/>
            opere corporaliter adhibetur, sed per hoc deus hominis consecrationem <lb n="25"/>
            spiritaliter operatur. nec ob aliud existimo baptizandi <lb/>
            munus Iohanni fuisse adtributum, ita ut Iohannis

<note type="footnote"> 2 Luc. 23, 43 12 Rom. 10, 10 </note>

<note type="footnote"> 3 beatus 8. <hi rend="italic">1. L</hi> 4 ad quae <hi rend="italic">L</hi> 5 ex] et <hi rend="italic">Nml</hi> 6 suplere <hi rend="italic">JmlL</hi> <lb/>
            conuersationemque <hi rend="italic">L</hi> 7 ad <hi rend="italic">s. 1. K</hi> cebrandum <hi rend="italic">Nml</hi> 8 christi <lb/>
            nomine <hi rend="italic">M</hi> 9 facinerum <hi rend="italic">V</hi> 10 passus-credidit <hi rend="italic">mg. Km2 alt</hi>. credit <lb/>
            <hi rend="italic">Lml</hi> 11 sacramento baptismi <hi rend="italic">v</hi> 12 corde] <hi rend="italic">add</hi>. enim <hi rend="italic">L</hi> ore] <hi rend="italic">add</hi>. <lb/>
            autem <hi rend="italic">Lv</hi> 14 inpletur <hi rend="italic">V</hi> 16 possit <hi rend="italic">Nml</hi> 18 non <hi rend="italic">Mm2v, om. cet</hi>. <lb/>
            19 sanctae <hi rend="italic">Vpmlc,</hi> indictio <hi rend="italic">Jml</hi> iudicio <hi rend="italic">L</hi> 22 profectu <hi rend="italic">Vml</hi> 24 proficerit <lb/>
            <hi rend="italic">Mml</hi> 25 athibetur <hi rend="italic">K</hi> dei nominis <hi rend="italic">N</hi> 26 munus baptizandi <hi rend="italic">v</hi> </note>

<note type="footnote"> LI. August. c. Don. I. </note>

<note type="footnote"> 17 </note> <lb/>
             
<pb n="258"/>
            baptismus diceretur, nisi ut dominus ipse qui dederat, cum serui <lb/>
            baptismum non spreuisset accipere, dedicaret humilitatis uiam <lb/>
            et quanti pendendum esset suum baptisma, quo ipse baptizaturus <lb/>
            erat, tali facto apertissime declararet. uidebat enim tamquam <lb/>
            potentissimus medicus salutis aeternae quorundam non<lb n="5"/>
            defuturum tumorem, qui, cum intellectu ueritatis et probabilibus <lb/>
            moribus ita profecissent, ut multis baptizatis uita adque <lb/>
            doctrina se praeponere minime dubitarent, superuacaneum sibi <lb/>
            esse crederent baptizari, quando ad illum mentis habitum se <lb/>
            peruenisse sentirent, ad quem multi baptizati adhuc ascendere<lb n="10"/>
            conarentur. 
</p></div><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="23" unit="altchapter"/> Quid autem ualeat et quid agat in homine corporaliter <lb/>
            adhibita sanctificatio sacramenti — sine qua tamen <lb/>
            latro ille non fuit, quia non eius accipiendae uoluntas defuit, <lb/>
            sed non accipiendae necessitas adfuit —, difficile est dicere. <lb n="15"/>
            nisi tamen plurimum ualeret, non serui baptismum dominus <lb/>
            accepisset. uerum quia per se ipsa consideranda est excepta <lb/>
            salute hominis cui perficiendae adhibetur, satis indicat quod <lb/>
            et in malis et in eis, qui saeculo uerbis, non factis renuntiant, <lb/>
            ipsa integra est, cum illi nisi corrigantur salutem habere non<lb n="20"/>
            possint. sicut autem in latrone, quia per necessitatem corporaliter <lb/>
            defuit, perfecta salus est, quia per pietatem spiritaliter <lb/>
            adfuit, sic et cum ipsa praesto est, si per necessitatem desit <lb/>
            quod latroni adfuit, perficitur salus. quod traditum tenet uniuersitas <lb/>
            ecclesiae, cum paruuli infantes baptizantur, qui certe<lb n="25"/>
            nondum possunt corde credere ad iustitiam et ore confiteri ad <lb/>
            salutem quod latro potuit, quin etiam flendo et uagiendo, cum <lb/>
            in eis mysterium celebratur, ipsis mysticis uocibus obstrepunt; <lb/>
            et tamen nullus christianorum dixerit eos inaniter baptizari.

<note type="footnote"> 1 cf. Matth. 3, 6. 13. Phil. 2, 7 26 cf. Eora. 10, 10 </note>

<note type="footnote"> 1 cum serui] conserui <hi rend="italic">V</hi> 2 sperneret <hi rend="italic">(in mg. ml</hi> spreuisset) <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            3 quanti] quinta <hi rend="italic">Nml</hi> 5 peritissimus <hi rend="italic">v</hi> \'quorumdam <hi rend="italic">N</hi> 6 defuturo <lb/>
            <hi rend="italic">Mml</hi> probabilius <hi rend="italic">L</hi> 7 proficissent <hi rend="italic">Mq</hi> adque <hi rend="italic">om. L</hi> 9 illam <hi rend="italic">J</hi> <lb/>
            se peruenisse] superuenisse <hi rend="italic">L</hi> 13 athibita <hi rend="italic">K</hi> 14 ille latro v 15 affuit <lb/>
            <hi rend="italic">Jm2N</hi> 17 ipsam <hi rend="italic">Mm2</hi> 18 athibetur <hi rend="italic">K</hi> 24 de adfuit <hi rend="italic">L</hi> affuit <hi rend="italic">Jm2N</hi> <lb/>
            28 obstrepuit <hi rend="italic">L</hi> </note> 
<pb n="259"/>
            
</p></div><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="24" unit="altchapter"/> Et si quisquam quaerat in hac re auctoritatem <lb/>
            diuinam, quamquam, quod uniuersa tenet ecclesia nec conciliis <lb/>
            institutum, sed semper retentum est, non nisi auctoritate apostolica <lb/>
            traditum. rectissime creditur, tamen ueraciter conicere <lb/>
            possumus, quid ualeat in paruulis baptismi sacramentum, ex <lb n="5"/>
            circumcisione carnis quam prior populus accepit, quam priusquam <lb/>
            acciperet iustificatus est Abraham, sicut Cornelius etiam <lb/>
            dono spiritus sancti priusquam baptizaretur ditatus est. dicit <lb/>
            tamen apostolus de ipso Abraham: signum accepit circumcisionis, <lb/>
            signaculum iustitiae fidei, qui iam <lb n="10"/>
            corde crediderat, et deputatum illi erat ad iustitiam. cur <lb/>
            ergo ei praeceptum est, ut omnem deinceps infantem masculum <lb/>
            octauo die circumcideret, qui nondum poterat corde credere, <lb/>
            ut ei deputaretur ad iustitiam, nisi quia et ipsum per <lb/>
            se ipsum sacramentum multum ualebat? quod in filio Moysi <lb n="15"/>
            per angelum manifestatum est, qui cum adhuc incircumcisus <lb/>
            a matre ferretur, praesenti et euidenti periculo ut circumcideretur <lb/>
            exactum est et, cum factum esset, depulsa pernicies. <lb/>
            sicut ergo in Abraham praecessit iustitia fidei et accessit circumcisio <lb/>
            signaculum iustitiae fidei, ita in Cornelio praecessit sanctificatio <lb n="20"/>
            spiritalis in dono spiritus sancti et accessit sacramentum <lb/>
            regenerationis in lauacro baptismi. et sicut in Isaac, qui octauo <lb/>
            suae natiuitatis die circumcisus est, praecessit signaculum iustitiae <lb/>
            fidei et, quoniam patris fidem imitatus est, secuta est in <lb/>
            crescente ipsa iustitia cuius signaculum in infante praecesserat, <lb n="25"/>
            ita in baptizatis infantibus praecedit regenerationis sacramentum <lb/>
            et, si christianam tenuerint pietatem, sequetur etiam in corde <lb/>
            conuersio cuius mysterium praecessit in corpore. et sicut in

<note type="footnote"> 7 cf. Iac. 2, 21 9 Rom. 4, 11 11 cf. Rom. 4, 3 13 cf. Gen. <lb/>
            17, 9. 14 15 cf. Ex. 4, 24-26 </note>

<note type="footnote"> 1 quaerat <hi rend="italic">post</hi> diuinam <hi rend="italic">exhibet v</hi> 8 spiritu <hi rend="italic">Nml</hi> 9 habraham <hi rend="italic">J</hi> <lb/>
            10 qui] quam <hi rend="italic">Nml</hi> 13 poteiant <hi rend="italic">Nml</hi> 15 se <hi rend="italic">om. M</hi> ipsum <hi rend="italic">delendum<lb/>
             uidetur</hi> 16 per angelum <hi rend="italic">om. q</hi> 17 feretur <hi rend="italic">Mml</hi> 18 depulsa] <lb/>
            <hi rend="italic">add</hi>. est <hi rend="italic">v</hi> 19 sicur <hi rend="italic">Nml</hi> habraham <hi rend="italic">L</hi> processit <hi rend="italic">N</hi> fidei <lb/>
            iustitia <hi rend="italic">v</hi> et accessit—fidei <hi rend="italic">mg. K</hi> 21 spiritu sancto <hi rend="italic">Nml</hi> 22 isaach <lb/>
            p.ç 24 sequuta <hi rend="italic">L</hi> increscente <hi rend="italic">L</hi> 25 cuius] cum <hi rend="italic">L</hi> 27 sequitur <foreign xml:lang="grc">β</foreign> </note>

<note type="footnote"> 17* </note> <lb/>
             
<pb n="260"/>
            illo latrone quod ex baptismi sacramento defuerat conpleuit <lb/>
            omnipotentis benignitas, quia non superbia uel contemptu, sed <lb/>
            necessitate defuerat, sic in infantibus qui baptizati moriuntur <lb/>
            eadem gratia omnipotentis implere credenda est, quod non ex <lb/>
            impia uoluntate, sed ex aetatis indigentia nec corde credere<lb n="5"/>
            ad iustitiam possunt nec ore confiteri ad salutem. ideo cum <lb/>
            pro eis alii respondent, ut impleatur erga eos celebratio sacramenti, <lb/>
            ualet utique ad eorum consecrationem, quia ipsi respondere <lb/>
            non possunt. at si pro eo qui respondere potest alius <lb/>
            respondeat, non itidem ualet. ex qua regula illud in euangelio<lb n="10"/>
            dictum est, quod omnes cum legitur naturaliter mouet: aetatem <lb/>
            habet, ipse pro se loquatur. 
</p></div><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="25" unit="altchapter"/> Quibus omnibus rebus ostenditur aliud esse sacramentum <lb/>
            baptismi, aliud conuersionem cordis, sed salutem <lb/>
            hominis ex utroque conpleri. nec, si unum horum defuerit, ideo<lb n="15"/>
            putare debemus consequens esse ut et alterum desit, quia et <lb/>
            illud sine isto potest esse in infante et hoc sine illo potuit <lb/>
            esse in latrone, conplente deo siue in illo siue in isto quod <lb/>
            non ex uoluntate defuisset, cum uero ex uoluntate alterum <lb/>
            horum defuerit, reatu hominem inuolui. et baptismus quidem<lb n="20"/>
            potest inesse ubi conuersio cordis defuerit, conuersio autem <lb/>
            cordis potest quidem inesse non percepto baptismo, sed contempto <lb/>
            baptismo non potest. neque enim ullo modo dicenda <lb/>
            est conuersio cordis ad deum, cum dei sacramentum contemnitur. <lb/>
            iuste igitur reprehendimus anathemamus detestamur<lb n="25"/>
            abominamur peruersitatem cordis haereticorum, sacramentum <lb/>
            tamen euangelicum non ideo non habent, quia per quod utile <lb/>
            est non habent. quapropter, cum ad fidem et ueritatem ueniunt <lb/>
            et agentes paenitentiam remitti sibi peccata deposcunt, non

<note type="footnote"> 5 cf. Rom. 10, 10 11 Ioh. 9, 21 28 cf. Cypr. ep. 73, 22 </note>

<note type="footnote"> 2 contemtu <hi rend="italic">Jml</hi> contemptus <hi rend="italic">Mmlpml</hi> contentus <hi rend="italic">Vml</hi> contemtus q <lb/>
            4 impleri <hi rend="italic">Ntn2</hi> 5 indientia <hi rend="italic">L</hi> 7 eis] eisi <hi rend="italic">Jml</hi> alii pro eis <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            13 rebus omnibus <hi rend="italic">v</hi> 17 illo] ullo <hi rend="italic">NmlVml</hi> 22 contemto <hi rend="italic">JmlKp.ç</hi> <lb/>
            23 baptismo <hi rend="italic">om. Nv</hi> nullo <hi rend="italic">L</hi> dicendum <hi rend="italic">N</hi> 24 cum] con <hi rend="italic">Mml</hi> <lb/>
            28 et ueritatem <hi rend="italic">om. M</hi> 29 nonn <hi rend="italic">N ml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="261"/>
            eos decipimus neque fallimus, cum correctos a nobis ac reformatos <lb/>
            in eo quo deprauati adque peruersi sunt ad regnum <lb/>
            caelorum sic disciplinis caelestibus erudimus, ut, quod in eis <lb/>
            integrum est, nullo modo uiolemus nec propter hominis uitium, <lb/>
            si quid in homine dei est, uel nullum uel uitiosum esse <lb n="5"/>
            dicamus. 
</p></div><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="26" unit="altchapter"/> Iam pauca restant ex epistula ad Iubaianum. sed <lb/>
            quia in eis et de praeterita ecclesiae consuetudine dicitur et <lb/>
            de baptismo Iohannis, quod solet non paruam mouere quaestionem <lb/>
            hominibus rem manifestam parum adtendentibus, quia <lb n="10"/>
            iussi sunt ab apostolo in Christo baptizari qui baptismum <lb/>
            Iohannis acceperant, non neglegenter tractanda sunt et in uolumen <lb/>
            aliud differenda, ne huius modus inmoderatus sit. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>