<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a.opp-lat1:1.1-1.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a.opp-lat1:1.1-1.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="1" unit="altchapter"/> 
          In eis libris, quos aduersus epistulam Parmeniani quam <lb/>
            dedit ad Tychonium scripsimus, promisimus nos diligentius <lb/>
            quaestionem baptismi tractaturos; quod etiamsi non ibi promitteremus, <lb/>
            debitum tamen a nobis flagitantibus fratribus <lb n="5"/>
            meminimus et agnoscimus. quapropter in hoc opere adiuuante <lb/>
            domino suscepimus non solum ea refellere, quae de hac re <lb/>
            nobis Donatistae obiectare consuerunt, sed etiam de beatissimi <lb/>
            martyris Cypriani auctoritate, unde suam peruersitatem, ne <lb/>
            ueritatis impetu cadat, fulcire conantur, quae dominus donauerit <lb n="10"/>
            dicere, ut intellegant omnes, qui non studio partium caecati <lb/>
            iudicant, non solum eos non adiuuari auctoritate Cypriani, sed <lb/>
            per ipsam maxime conuinci adque subuerti. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Iam quidem in supra memoratis libris dictum est ita <lb/>
            posse extra catholicam communionem dari baptismum, quemadmodum <lb n="15"/>
            et extra eam potest et haberi. nullus autem illorum <lb/>
            negat habere baptismum etiam apostatas, quibus utique redeuntibus <lb/>
            et per paenitentiam conuersis dum non redditur, amitti <lb/>
            non potuisse iudicatur. sic et illi, qui per sacrilegium schismatis <lb/>
            ab ecclesiae communione discedunt, habent utique baptismum, <lb n="20"/>
            quem priusquam discederent acceperunt. nam si et ipsi <lb/>
            redeant, non eis iterum datur; unde ostenduntur illud, quod <lb/>
            acceperant in unitate positi, non potuisse amittere separati. <lb/>
            quod si haberi foris potest, etiam dari cur non potest? si dicis:

<note type="footnote"> 3 cf. Parm. II 14, 32, pag. 86, 4 14 cf. Parm. II, 13, 27 sqq. <lb/>
            <hi rend="italic">De codicum praescriptionibus cf. Praefatio</hi> 3 tychonium <hi rend="italic">sic JKG, <lb/>
            per</hi> i <hi rend="italic">cet</hi>. scriptimus <hi rend="italic">Jml</hi> 4 ibi <hi rend="italic">om. N</hi> 8 de <hi rend="italic">om. N</hi> 13 per <lb/>
            <hi rend="italic">.om. N</hi> 14 super <hi rend="italic">Nml</hi> 16 <hi rend="italic">pr</hi>. et <hi rend="italic">om. Vm2G</hi> ea <hi rend="italic">JL</hi> 18 per <lb/>
            <hi rend="italic">om. J</hi> 19 sacrificium <hi rend="italic">Kml</hi> 21 et si ipsi <hi rend="italic">L</hi> et ipsi si Mjj-5 et ipsis <lb/>
            si <hi rend="italic">Vv</hi> 22 ostenditur <hi rend="italic">codd. praeter MV</hi> 23 sepavatiiw <hi rend="italic">J</hi> </note>

<note type="footnote"> LI. August c. Don. I. </note>

<note type="footnote"> 10 </note> <lb/>
             
<pb n="146"/>
            \'non recte foris datur\', respondemus: sicut non recte foris <lb/>
            habetur et tamen habetur, sic non recte foris datur, sed tamen <lb/>
            datur. sicut autem per unitatis reconciliationem incipit utiliter <lb/>
            haberi quod extra unitatem inutiliter habebatur, sic per eandem <lb/>
            reconciliationem incipit utile esse quod extra eam inutiliter<lb n="5"/>
            datum est. non tamen dici fas est non datum esse quod datum <lb/>
            est, aut ut non hoc dedisse quis &lt;quem)quam calumnietur, cum <lb/>
            hoc eum dedisse quod acceperat confitetur. sacramentum enim <lb/>
            baptismi est quod habet qui baptizatur, et sacramentum dandi <lb/>
            baptismi est quod habet qui ordinatur. sicut autem baptizatus,<lb n="10"/>
            si ab unitate recesserit, sacramentum baptismi non amittit, sic <lb/>
            etiam ordinatus, si ab unitate recesserit, sacramentum dandi <lb/>
            baptismi non amittit. nulli enim sacramento iniuria facienda <lb/>
            est; si discedit a malis, utrumque discedit, si permanet in <lb/>
            malis, utrumque permanet. sicut ergo acceptatur baptismus,<lb n="15"/>
            quem non potuit amittere qui ab unitate discesserat, sic acceptandus <lb/>
            est baptismus, quem dedit ille qui sacramentum dandi <lb/>
            cum discederet non amiserat. nam sicut redeuntes, qui priusquam <lb/>
            recederent baptizati sunt, non rebaptizantur, ita redeuntes, <lb/>
            qui priusquam recederent ordinati sunt, non utique rursus<lb n="20"/>
            ordinantur, sed aut administrant quod administrabant, si hoc <lb/>
            ecclesiae utilitas postulat, aut si non administrant, sacramentum <lb/>
            tamen ordinationis suae gerunt, et ideo eis manus inter laicos <lb/>
            non inponitur. nam neque sacramentum baptismi neque sacramentum <lb/>
            dandi baptismi quando ab eis cum Maximiano discessit<lb n="25"/>
            Felicianus amisit; nunc enim eum secum habent cum eis ipsis, <lb/>
            quos cum foris esset in Maximiani schismate baptizauit. quapropter <lb/>
            potuerunt ab eis accipere ceteri, cum ad nostrum <lb/>
            consortium non accessissent, quod illi non amiserant, cum a <lb/>
            nostro consortio recessissent. quibus rebus ostenditur et ipsos <lb n="30"/>
            impie facere qui rebaptizare conantur orbis unitatem, et nos <lb/>
            recte facere qui dei sacramenta inprobare nec in ipso schismate

<note type="footnote"> 2 <hi rend="italic">pro</hi> habentur <hi rend="italic">Jml</hi> sic] si <hi rend="italic">Nml</hi> 3 reconcilationem <hi rend="italic">J</hi> 6 disci <hi rend="italic">Nml</hi> <lb/>
            7 quis <hi rend="italic">quemquam scripsi</hi> quisquam <hi rend="italic">codd. v</hi> quis quem <hi rend="italic">coni. Engelbrecht</hi> <lb/>
            8 acceperit <hi rend="italic">J</hi> 14 in malis <hi rend="italic">om. Iml</hi> 21 ministrant <hi rend="italic">Nml</hi> 23 tamen <lb/>
            <hi rend="italic">post</hi> suae <hi rend="italic">tr. v</hi> 26 eum] cum <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="147"/>
            audemus. in quo enim nobiscum sentiunt, in eo etiam nobiscum <lb/>
            sunt, in eo autem a nobis recesserunt in quo a nobis <lb/>
            dissentiunt; non enim accessus iste adque discessus corporalibus <lb/>
            motibus et non spiritalibus metiendus est. sicut enim coniunctio <lb/>
            corporum fit per continuationem locorum, sic animorum <lb n="5"/>
            quidam contactus est consensio uoluntatum. si ergo qui recessit <lb/>
            ab unitate aliquid aliud agere uoluerit quam quod in unitate <lb/>
            percepit, in eo recedit adque disiungitur; quod autem ita uult <lb/>
            agere sicut in unitate agitur, ubi hoc accepit et didicit, in eo <lb/>
            manet adque coniungitur. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="2" unit="altchapter"/> Itaque isti in quibusdam rebus nobiscum sunt, in <lb/>
            quibusdam uero a nobis exierunt. proinde illa in quibus nobiscum <lb/>
            sunt eos agere non uetamus; in quibus autem nobiscum <lb/>
            non sunt, ut ueniendo accipiant uel redeundo recipiant adhortamur <lb/>
            et quibus modis possumus, ut id eligant emendati adque <lb n="15"/>
            correcti, cum caritate satagimus. non eis itaque dicimus: \'nolite <lb/>
            dare\', sed: \'nolite in schismate dare\\ nec eis quos uidentur <lb/>
            baptizaturi dicimus: \'nolite accipere\', sed: \'nolite in schismate <lb/>
            accipere\'. nam si quem forte coegerit extrema necessitas, ubi <lb/>
            catholicum per quem accipiat non inuenerit et in animo pace <lb n="20"/>
            catholica custodita per aliquem extra unitatem catholicam <lb/>
            positum acceperit quod erat in ipsa catholicae unitate accepturus, <lb/>
            si statim etiam de hac uita emigrauerit, non eum nisi <lb/>
            catholicum deputamus. si autem fuerit a corporali morte liberatus, <lb/>
            cum se catholicae congregationi etiam praesentia corporali <lb n="25"/>
            reddiderit unde numquam corde discesserat, non solum non <lb/>
            inprobamus quod fecit, sed etiam securissime uerissimeque <lb/>
            laudamus, quia praesentem deum credidit cordi suo ubi unitatem <lb/>
            seruabat et sine sancti baptismi sacramento, quod

<note type="footnote">1 audimus <hi rend="italic">Kml</hi> 2 sum <hi rend="italic">Kml</hi> 4 metuendus <hi rend="italic">Nml mentiendua$pr</hi>. <lb/>
            est metiendus <hi rend="italic">v</hi> 6 si] sic <hi rend="italic">LVml Qpr</hi>. in <hi rend="italic">om. Nml</hi> 14 adortamur <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            15 uti deligant <hi rend="italic">Nml</hi> uti diligant <foreign xml:lang="grc">β</foreign> adque] itaque <hi rend="italic">$pr</hi>. 18 baptizari <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> baptizare <hi rend="italic">Nm2</hi> 21 custodiat (J 22 catholica <hi rend="italic">Mm2Nv</hi> <lb/>
            23 migrauerit <hi rend="italic">VqGv</hi> 24 mortem <hi rend="italic">Lml</hi> 25 se <hi rend="italic">om. $pr</hi>. congregatione <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> corporali praesentia <hi rend="italic">v</hi> 26 discessit <hi rend="italic">Lm2</hi> </note>

<note type="footnote">10* </note> <lb/>
             
<pb n="148"/>
            ubicumque inuenit non hominum sed dei esse cognouit, noluit ex <lb/>
            hac uita emigrare. si quis autem, cum possit in ipsa catholica <lb/>
            accipere, per aliquam mentis peruersitatem eligit in schismate <lb/>
            baptizari, etiamsi postea uenire ad catholicam cogitat, quia <lb/>
            certus est ibi prodesse sacramentum, quod alibi accipi quidem<lb n="5"/>
            potest, prodesse autem non potest, procul dubio peruersus et <lb/>
            iniquus est et tanto perniciosius quanto scientius. ita enim <lb/>
            non dubitat recte illic accipi, sicut non dubitat illic prodesse <lb/>
            etiam quod alibi acceperit. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="3" unit="altchapter"/> Duo sunt enim quae dicimus, et esse in catholica<lb n="10"/>
            baptismum et illic tantum recte accipi; utrumque horum Donatistae <lb/>
            negant. item alia duo dicimus, esse aput Donatistas <lb/>
            baptismum, non autem illic recte accipi; horum duorum illi <lb/>
            unum magnopere adfirmant, id est esse ibi baptismum, non <lb/>
            autem illic recte accipi nolunt fateri. harum quattuor sententiarum<lb n="15"/>
            tres nostrae tantum sunt, unam uero utrique dicimus. <lb/>
            nam esse in catholica baptismum et recte illic accipi et aput <lb/>
            Donatistas non recte accipi nos tantum dicimus, esse uero <lb/>
            baptismum et aput Donatistas et illi asserunt et nos concedimus. <lb/>
            quisquis ergo uult baptizari et certus est iam nostram sibi<lb n="20"/>
            ecclesiam ad christianam salutem esse deligendam et in ea <lb/>
            sola prodesse baptismum Christi, etiamsi alibi acceptum fuerit, <lb/>
            sed ideo in parte Donati uult baptizari, quia esse ibi baptismum <lb/>
            non illi soli neque nos soli, sed utrique dicimus, adtendat alia <lb/>
            tria. si enim nos elegit sequi in his quae illi non dicunt, ea<lb n="25"/>
            uero quae utrique dicimus praeponit his quae nos soli dicimus, <lb/>
            satis est nobis quod ea, quae illi non dicunt et nos soli dicimus, <lb/>
            praeponit eis quae illi soli dicunt. esse autem in catholica <lb/>
            baptismum nos dicimus, illi non dicunt; recte accipi in catholica <lb/>
            baptismum nos dicimus, illi non dicunt; non recte accipi in

<note type="footnote">2 migrare <hi rend="italic">Vqv</hi> 3 aliquem <hi rend="italic">Lml</hi> elegit <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 10 enim] etiam <hi rend="italic">MVv</hi> <lb/>
            15 uolunt <hi rend="italic">N</hi> 16 sint <hi rend="italic">Nml</hi> 18 non recte-19 Donatistas <hi rend="italic">om. J</hi> 20 sibi <lb/>
            nostram <hi rend="italic">v</hi> 21 diligendam <hi rend="italic">codd. praeter JmlK</hi> 22 solum <hi rend="italic">Lml</hi> <lb/>
            25 eligit <hi rend="italic">Nm2, cf. infra</hi> decreuit... elegit... decreuit iis <hi rend="italic">v</hi> 28 praeponite <lb/>
            <hi rend="italic">Mmlp.ml</hi> eis] <hi rend="italic">his Ppr</hi>. 29 recte—30 dicunt <hi rend="italic">om. J</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="149"/>
            parte Donati baptismum nos dicimus, illi non dicunt. sicut <lb/>
            ergo id potius credit quod nos soli dicimus esse credendum, <lb/>
            ita hoc potius faciat quod nos soli dicimus esse faciendum. <lb/>
            quod autem utrique dicimus esse credendum, hoc, si ita putat, <lb/>
            robustius credat quam id quod a solis dicitur nobis. robustius <lb n="5"/>
            enim crediturus est esse baptismum Christi in parte Donati <lb/>
            quod ab utrisque nostrum dicitur, quam esse baptismum in <lb/>
            catholica quod a catholicis tantummodo dicitur. sed rursus <lb/>
            magis crediturus est esse baptismum Christi etiam aput nos <lb/>
            quod nos soli dicimus, quam non esse aput nos quod illi soli <lb n="10"/>
            dicunt. iam enim decreuit et certus est, in quibus dissentimus, <lb/>
            nos illis esse praeponendos. ita ergo quod nos soli dicimus <lb/>
            recte aput nos accipi magis crediturus est quam non recte <lb/>
            aput nos accipi, quia hoc illi soli dicunt. eadem regula quod <lb/>
            nos soli dicimus non recte aput illos accipi magis crediturus <lb n="15"/>
            est quam id quod illi soli dicunt, id est recte aput illos accipi. <lb/>
            frustra itaque sibi uidetur securus ibi accipere quod esse quidem <lb/>
            ibi utrique dicimus, sed ibi esse accipiendum non utrique dicimus. <lb/>
            elegit autem ipse in eo quod non utrique dicimus nobis potius <lb/>
            inhaerere. hic ergo securus accipiat ubi et esse et recte accipi <lb n="20"/>
            certus est, illic autem non accipiat quod esse ibi quidem dicunt, <lb/>
            sed ibi accipiendum esse non dicunt quorum sententiam decreuit <lb/>
            eligere. quamquam etiamsi dubium haberet non illic recte accipi <lb/>
            quod in catholica recte accipi certum haberet, grauiter peccaret <lb/>
            in rebus ad salutem animae pertinentibus uel eo solo, quod <lb n="25"/>
            certis incerta praeponeret. recte quippe hominem in ecclesia <lb/>
            catholica baptizari eo ipso certus est, quod etiam alibi baptizatus <lb/>
            huc transire decreuit. non autem recte aput Donatistas <lb/>
            hominem baptizari saltem incertum habeat, cum hoc illi dicant

<note type="footnote">2 credidit <hi rend="italic">N</hi> 3 h*oc <hi rend="italic">K</hi> haec <hi rend="italic">G</hi> 4 esse credendum dicimus <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            5 nobis dicitur solis <hi rend="italic">Lm1</hi> solis nobis dicitur <hi rend="italic">Lm2v</hi> 7 quam] quem <hi rend="italic">Jml</hi> <lb/>
            10 non] nos <hi rend="italic">Lml</hi> 11 nam <hi rend="italic">Lml</hi> 12 ita.. <hi rend="italic">N</hi> 19 eligit <hi rend="italic">N</hi> 20 inherere <lb/>
            I ubi et ceteri. Recte <hi rend="italic">(om</hi>. his ergo securus accipiat) <hi rend="italic">L</hi> recte <lb/>
            accipi] accipere recte p 21 quidam <hi rend="italic">Lml</hi> 28 recte autem <hi rend="italic">v</hi> 29 saltim <lb/>
            <hi rend="italic">LN</hi> salutem $G dicunt <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="150"/>
            quorum sententiam Donatistis anteponendam esse certum habet, <lb/>
            et incertis certa praeferendo hic baptizetur, ubi propterea certus <lb/>
            est recte fieri, quia et cum alibi facere cogitabat huc transeundum <lb/>
            esse decreuerat. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="4" unit="altchapter"/> Iam uero si quis non intellegit quomodo fieri possit,<lb n="5"/>
            ut quod ibi esse confitemur non ibi recte dari dicamus, illuc <lb/>
            adtendat, quia nec recte ibi esse dicimus, quod et illi dicunt <lb/>
            in his qui ab eorum communione discedunt. intueantur etiam <lb/>
            similitudinem notae militaris, quia extra militiam a desertoribus <lb/>
            et haberi et accipi potest, sed tamen extra militiam nec habenda<lb n="10"/>
            nec accipienda est et reducto uel perducto ad militiam nec <lb/>
            mutanda nec iteranda est. uerumtamen alia causa est eorum <lb/>
            qui in istos haereticos inprudenter incurrunt ipsam esse Christi <lb/>
            ecclesiam existimantes, alia eorum qui nouerunt non esse <lb/>
            catholicam ecclesiam nisi eam quae, sicut promissa est, toto<lb n="15"/>
            terrarum orbe diffunditur et extenditur usque ad fines terrae, <lb/>
            quae crescens inter zizania et in taedio scandalorum requiem <lb/>
            futuram desiderans dicit in psalmis: a finibus terrae ad <lb/>
            te exclamaui, cum taederet anima mea: in petra <lb/>
            exaltasti me. petra autem erat Christus, in quo nos iam<lb n="20"/>
            resuscitatos et in caelo considentes dicit apostolus nondum <lb/>
            in re, sed in spe. ideoque sequitur psalmus et dicit: deduxisti <lb/>
            me, quia factus es spes mea, turris fortitudinisafacieinimici. <lb/>
            ex illius quippe promissionibus tamquam <lb/>
            telis et iaculis in turri munitissima constitutis non solum <lb n="25"/>
            cauetur, sed etiam expugnatur inimicus, induens lupos suos <lb/>
            pellibus ouium, ut dicant: ecce hic est Christus, ecce

<note type="footnote"> 18 Ps. 60, 3 20 cf. I Cor. 10, 4 21 cf. Eph. 2, 6 22 Ps. 60, <lb/>
            3-4 26 cf. Matth. 7, 15 27 Matth. 24, 23 <lb/>
            6 illuc <hi rend="italic">JK</hi> illud <hi rend="italic">cet. v</hi> 8 qui* <hi rend="italic">J</hi> intuentur <hi rend="italic">N</hi> intueatur <hi rend="italic">Mm2v</hi> <lb/>
            9 malitiam <hi rend="italic">Nml</hi> desertoribus et] de nota imperatoris in milite designata <lb/>
            <hi rend="italic">add. L</hi> 11 redducto <hi rend="italic">JK</hi> de nota imperatoris in manu militis <lb/>
            designata <hi rend="italic">in mg. add. K, cf. L lin. 9</hi> 17 scandolorum <hi rend="italic">L</hi> 18 a finibus—exaltasti <lb/>
            me <hi rend="italic">mg. N (Nb) et in textu post</hi> sinceriores <hi rend="italic">p. 153, 14 (Na)</hi> <lb/>
            atte <hi rend="italic">Na</hi> 19 damaui <hi rend="italic">J</hi> clamaui <hi rend="italic">LNbVGv</hi> dum <hi rend="italic">NbVv</hi> 21 consedentes <lb/>
            <hi rend="italic">LNm2</hi> 24 promissione <hi rend="italic">L</hi> 25 constitutus <hi rend="italic">Pj&gt;r</hi>. 27 ut] et <hi rend="italic">ppr</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="151"/>
            illic et ab uniuersitate ciuitatis super montem constitutae ad <lb/>
            particulas insidiarum suarum multos separent et iugulatos <lb/>
            absumant. et cum hoc nouerint, eligunt extra communionem <lb/>
            unitatis corporis Christi accipere baptismum Christi, ad eandem <lb/>
            communionem cum eo quod alibi acceperint postea migraturi. <lb n="5"/>
            scientes enim habituri sunt aduersus ecclesiam Christi baptismum <lb/>
            Christi uel eo ipso die quo accipiunt. quod si sceleratum <lb/>
            est, quis est qui dicat: permittatur mihi uno die scelus <lb/>
            admittere\'? si enim transiturus est ad catholicam, quaero <lb/>
            causam. quid aliud responsurus est, nisi quia malum est esse <lb n="10"/>
            in parte Donati et non esse in unitate catholica? hoc igitur <lb/>
            malum quot diebus feceris, tot dierum malum facturus es, et <lb/>
            dici potest maius malum fieri plurium dierum, minus autem <lb/>
            paucorum, nullum autem malum fieri dici non potest. quid <lb/>
            autem opus est hoc tam execrabile malum uel uno die uel <lb n="15"/>
            una hora committere? hoc enim qui sibi concedi uult potest <lb/>
            ab ecclesia uel ab ipso deo petere, ut sibi uel uno die apostatare <lb/>
            concedat. nam cur unius diei esse apostata timeat et <lb/>
            unius diei esse schismaticus haereticusue non timeat, nulla <lb/>
            causa est. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="5" unit="altchapter"/> \'Illic\', inquit, \'accipere malui ubi baptismum Christi <lb/>
            esse utrique consentiunt). sed illic non recte accipi illi ad quos <lb/>
            migraturus es dicunt, recte uero illic accipi illi a quibus <lb/>
            migraturus es dicunt. illud itaque, quod hi dicunt quos ipse <lb/>
            postponis contradicentibus illis quos ipse anteponis, aut falsum <lb n="25"/>
            est aut ut mitius dicatur incertum. uera ergo falsis aut incertis <lb/>
            certa praepone. illic enim quo migraturus es, cum alibi acceperis, <lb/>
            recte posse accipi quod desideras non illi tantum ad quos <lb/>
            transiturus es, sed tu ipse qui transiturus es confiteris. si enim

<note type="footnote"> 1 cf. Matth. 5, 14 </note>

<note type="footnote"> 2 separant <hi rend="italic">ppr</hi>. 3 adsumant <hi rend="italic">$pr</hi>. 8 quia est <hi rend="italic">om. L</hi> 11 catholica <lb/>
            unitate <hi rend="italic">v</hi> 15 exsecrabile <hi rend="italic">Km2Nmlv</hi> 17 ap ipso <hi rend="italic">Lml</hi> apostare <lb/>
            <hi rend="italic">Lml</hi> 19 hereticosue <hi rend="italic">Jml</hi> 21 inquid <hi rend="italic">Nml</hi> 24 est <hi rend="italic">Nm1</hi> illudJ <lb/>
            illud autem <hi rend="italic">Kml</hi> hii <hi rend="italic">KG</hi> 26 ut <hi rend="italic">om. Kml$pr</hi>. 27 praeponere <lb/>
            <hi rend="italic">Nfipr</hi>. 29 tu <hi rend="italic">in ras. Lm2</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="152"/>
            utrum recte illic possit accipi dubitares, etiam illuc transeundum <lb/>
            . esse dubitares. accipere itaque in parte Donati si <lb/>
            incertum est esse peccatum, quis dubitet certum esse peccatum <lb/>
            non ibi potius accipere ubi certum est non esse peccatum? <lb/>
            illi uero qui per ignorantiam ibi baptizantur, arbitrantes ipsam<lb n="5"/>
            esse ecclesiam Christi, in istorum quidem conparatione minus <lb/>
            peccant, sacrilegio tamen schismatis uulnerantur non ideo non <lb/>
            grauiter, quod alii grauius. cum enim dictum est quibusdam: <lb/>
            tolerabilius erit Sodomisin die iudicii quam uobis, <lb/>
            non ideo dictum est quia Sodomitae non torquebuntur, sed<lb n="10"/>
            quia illi grauius torquebuntur. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Quamquam fuerat hoc fortasse occultum aliquando et <lb/>
            incertum. unde autem sanantur hi qui aduertunt et corriguntur, <lb/>
            inde grauantur hi, qui cum iam ignorare non permittantur, in <lb/>
            perniciem suam pertinaciter saeuiunt. damnatio quippe Maximianistarum<lb n="15"/>
            et receptio damnatorum cum his quos extra eorum <lb/>
            communionem in sacrilego, sicut concilium eorum clamat, [in] <lb/>
            schismate baptizarunt, totam istam soluit quaestionem, totam <lb/>
            contentionem abstulit. nihil omnino inter nos et eos Donatistas <lb/>
            qui Primiano communicant derelinquit, unde dubitetur non solum<lb n="20"/>
            haberi, sed etiam dari posse baptismum Christi ab eis qui ab <lb/>
            ecclesia separantur. sicut enim ipsi eos quos Felicianus in <lb/>
            schismate baptizauit uerum baptismum accepisse fateri coguntur, <lb/>
            quia eos secum nunc habent in ipso baptismo quem in schismate <lb/>
            perceperunt, sic nos dicimus baptismum Christi esse <lb n="25"/>
            etiam extra communionem catholicam, quem dant illi qui ab <lb/>
            eadem communione praecisi sunt, quia eum cum praeciderentur <lb/>
            non amiserunt. et quod ipsi se putant contulisse illis quos. <lb/>
            Felicianus in schismate baptizauit, cum eos sibi reconciliauernt,

<note type="footnote">9 Matth. 11, 24 </note>

<note type="footnote"> 1 posse <hi rend="italic">Ppr</hi>. posset <hi rend="italic">Mm2p.m2v</hi> 10 ideo <hi rend="italic">in ras. L</hi> 12 hoc fuerat <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            13 hii <hi rend="italic">Kml</hi> 14 hii <hi rend="italic">Km1</hi> iam <hi rend="italic">om. N</hi> 17 sacrilego <hi rend="italic">scripsi et</hi> in <lb/>
            <hi rend="italic">deleui</hi> sacrilegio <hi rend="italic">codd. v, cf. p. 83, 11 et Decret. conc. Bagaiensis:</hi> schismata <lb/>
            resecare sacrilega <hi rend="italic">Cresc. III53, 59.111110,12</hi> 20 priano <hi rend="italic">Jml</hi> <lb/>
            dereliquid <hi rend="italic">Nml</hi> dereliquit <hi rend="italic">MNm2v</hi> 21 babtismum <hi rend="italic">Jm1</hi> 27 praecederentur <lb/>
            <hi rend="italic">Lm1</hi> 29 sibij ibi <hi rend="italic">N</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="153"/>
            id est non ut acciperent quod non habebant, sed ut prodesset <lb/>
            eis quod inutiliter in schismate acceperant et habebant, hoc <lb/>
            uere confert et praestat deus per communionem catholicam <lb/>
            illis. qui ueniunt ab aliqua haeresi uel schismate ubi baptismum <lb/>
            Christi acceperunt, id est non ut baptismi sacramentum incipiant <lb n="5"/>
            habere quod non habebant, sed ut incipiat eis prodesse <lb/>
            quod habebant. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="6" unit="altchapter"/> Quapropter inter nos et ipsos quodammodo cardinales <lb/>
            Donatistas. quorum episcopus apud Karthaginem Primianus <lb/>
            est, iam de hac re nulla est controuersia. uoluit enim deus <lb n="10"/>
            per Maximianistas eam finiri, ut quod caritate suadente nolebant <lb/>
            exemplo suo cogente fateantur. sed adhuc inde propterea <lb/>
            disputamus, ne illi sibi uideantur aliquid dicere qui nec istis <lb/>
            communicant, qui aput se potius quanto pauciores tanto sinceriores <lb/>
            Donatistas remansisse contendunt. qui si Maximianistae <lb n="15"/>
            soli essent, nec ipsorum salutem contemnere deberemus; quanto <lb/>
            ergo magis, quia eadem pars Donati in multa minutissima <lb/>
            frusta concisa est, quae omnes minutae particulae hanc unam <lb/>
            multo grandiorem in qua Primianus est de recepto Maximianistarum <lb/>
            baptismo reprehendunt et singulae conantur adserere <lb n="20"/>
            aput se tantummodo uerum baptismum remansisse nec omnino <lb/>
            esse alibi neque in toto orbe terrarum qua ecclesia catholica <lb/>
            expanditur nec in ipsa grandiore parte Donati nec in ceteris <lb/>
            praeter se unam ex minutissimis partibus! quae omnes particulae <lb/>
            si aduertere uoluerint uocem non hominis, sed ipsius manifestissimae <lb n="25"/>
            ueritatis, et animosum spiritum suae peruersitatis <lb/>
            edomare, non utique ad partem Donati maiorem de qua praecisa <lb/>
            praecisae sunt, sed ad ipsam uiriditatem radicis catholicae de <lb/>
            ariditate propria reuertentur. omnes quippe isti ubi contra nos

<note type="footnote"> 29 cf. Marc. 9, 39. </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">pr</hi>. ut s. <hi rend="italic">1. m2 N</hi> 4 paptismum <hi rend="italic">Lna1</hi> 5 <hi rend="italic">baptisma$]pr</hi>. incipiant <lb/>
            (nt <hi rend="italic">in ras. m2) L</hi> 6 sed—habebant <hi rend="italic">om. $pr</hi>. 8 carnales <lb/>
            <hi rend="italic">NGm2</hi> 9 carthaginem <hi rend="italic">LNVq</hi> 10 »iam*** <hi rend="italic">L</hi> contrauersia <hi rend="italic">NmI</hi> <lb/>
            12 propterea inde <hi rend="italic">v</hi> propere <hi rend="italic">M</hi> 15 maximi I nistae <hi rend="italic">L</hi> 18 frustra <lb/>
            <hi rend="italic">KmlLmlVmlq</hi> 20 conatur <hi rend="italic">Nm1</hi> 22 nec <hi rend="italic">Vv</hi> quae <hi rend="italic">Nml\\i.&lt;;</hi> 29 reuerterentur <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="154"/>
            non sunt pro nobis sunt, ubi autem nobiscum non colligunt <lb/>
            spargunt. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="7" unit="altchapter"/> Iam enim, ne uidear humanis argumentis id agere, <lb/>
            quoniam quaestionis huius obscuritas prioribus ecclesiae temporibus <lb/>
            ante schisma Donati magnos uiros et magna caritate<lb n="5"/>
            praeditos patres episcopos ita inter se conpulit salua pace <lb/>
            disceptare adque fluctuare, ut diu conciliorum in suis quibusque <lb/>
            regionibus diuersa statuta nutauerint, donec plenario totius, <lb/>
            orbis concilio quod saluberrime sentiebatur etiam remotis <lb/>
            dubitationibus firmaretur, ex euangelio profero certa documenta,<lb n="10"/>
            quibus domino adiuuante demonstro quam recte placuerit et <lb/>
            uere secundum deum, ut hoc in quoquam schismatico uel <lb/>
            haeretico ecclesiastica medicina curaret in quo uulnere separabatur, <lb/>
            illud autem quod sanum maneret agnitum potius adprobaretur <lb/>
            quam inprobatum uulneraretur. certe dominus in<lb n="15"/>
            euangelio dicit: qui non est mecum aduersum me est, <lb/>
            et qui mecum non colligit spargit. tamen cum ad eum <lb/>
            discipuli rettulissent uidisse se quendam in eius nomine pellentem <lb/>
            daemonia et prohibuisse, quia cum illis eum non <lb/>
            sequebatur, nolite, inquit, prohibere. qui contra uos<lb n="20"/>
            non est pro uobis est. non potest enim quisquam <lb/>
            in meo nomine facere aliquid et male loqui de me. <lb/>
            si nihil in illo corrigendum erat, securus sit ergo quisquis <lb/>
            extra communionem ecclesiae constitutus colligit in Christi <lb/>
            nomine dissociatus a societate christiana; adque ita falsum<lb n="25"/>
            erit illud: qui non est mecum aduersus me est, et qui <lb/>
            mecum non colligit spargit. si autem, quod discipuli <lb/>
            domini per ignorantiam facere uoluerunt, id in eo corrigendum

<note type="footnote"> 1 cf. Matth. 12, 30 15 uerba <hi rend="italic">dominus in euangelio-p</hi>. 170, 13 <hi rend="italic">non <lb/>
            diuimt = Eug. capp</hi>. 197-208 16 Matth. 12, 30 20 Marc. 9, 38-39 </note>

<note type="footnote"> 3 id <hi rend="italic">om. N</hi>. 7 flectuare <hi rend="italic">Nml</hi> 8 notauerint <hi rend="italic">L</hi> 13 in] et in <hi rend="italic">J</hi> <lb/>
            14 sonum <hi rend="italic">Nml</hi> 16 aduersus <hi rend="italic">N</hi> 18 retullissent <hi rend="italic">Nml</hi> retulissent <lb/>
            <hi rend="italic">XNm2°v</hi> 19 doemonia <hi rend="italic">L</hi> eum <hi rend="italic">om. Lml</hi> 23 illum <hi rend="italic">N</hi> ergo <lb/>
            sit <hi rend="italic">Vv</hi> 24 christo <hi rend="italic">Ymlwc</hi> 25 christiana societate <hi rend="italic">v</hi> 26 aduersum <hi rend="italic">$Gv</hi> <lb/>
            27 non colligit mecum <hi rend="italic">Gv</hi> 28 fa.cere <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="155"/>
            est quod dominus dixit: nolite prohibere, cur hoc ipse <lb/>
            prohiberi prohibuit? et quomodo erit uerum quod ibi ait: qui <lb/>
            contra uos non est pro uobis est? in hoc enim facto <lb/>
            non contra eos sed pro eis erat, ubi per nomen Christi sanitates <lb/>
            operabatur. ut ergo utraque sententia uera sit, sicuti <lb n="5"/>
            uera est, et illa ubi ait: qui non est mecum aduersus <lb/>
            me est, et qui mecum non colligit spargit et illa ubi <lb/>
            ait: nolite prohibere. qui enim contra uos non est <lb/>
            pro uobis est, quid restat intellegendum, nisi quia ille in <lb/>
            tanti nominis ueneratione confirmandus fuit ubi non erat contra <lb n="10"/>
            ecclesiam sed pro ecclesia, et in illa tamen separatione culpandus <lb/>
            ubi si colligeret spargeret, ut si forte ueniret ad <lb/>
            ecclesiam non illud quod habebat ibi acciperet, sed in quo <lb/>
            aberrauerat emendaret? 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="8" unit="altchapter"/> Neque enim et Corneli gentilis hominis orationes <lb n="15"/>
            non sunt exauditae aut elemosynae non sunt acceptae; immo <lb/>
            et angelum ad se mitti et missum meruit intueri, per quem <lb/>
            posset utique sine hominis alicuius accessu cuncta necessaria <lb/>
            discere. sed quoniam quidquid boni in orationibus et elemosynis <lb/>
            habebat prodesse illi non poterat, nisi per uinculum christianae <lb n="20"/>
            societatis et pacis incorporaretur ecclesiae, iubetur mittere ad <lb/>
            Petrum et per illum discit Christum, per illum etiam baptizatus <lb/>
            christiano populo consortio quoque communionis adiungitur, <lb/>
            cui sola bonorum operum similitudine iungebatur. perniciose <lb/>
            quippe contemneret bonum quod nondum habebat, superbiens <lb n="25"/>
            ex illo quod habebat. sic etiam qui se ipsos a societate ceterorum <lb/>
            separantes caritate uiolata unitatis uinculum rumpunt, si nihil <lb/>
            faciunt eorum quae in illa societate acceperunt, in omnibus

<note type="footnote"> 15 cf. Act. cap. 10 </note>

<note type="footnote"> 1 dixit dominus v cur—prohibuit <hi rend="italic">om. J</hi> 2 prohibere <hi rend="italic">NmlG</hi> <lb/>
            uerbura <hi rend="italic">L</hi> 4 sanitas <hi rend="italic">L</hi> 5 operabantur <hi rend="italic">Eug</hi>. 6 aduersum <hi rend="italic">pu Eug. <lb/>
            cod. V</hi> 11 in <hi rend="italic">om. MNv</hi> 12 ubi si non <hi rend="italic">Jm2</hi> ut] et <hi rend="italic">Nfiv Eug</hi>. <lb/>
            15 cornelii <hi rend="italic">codd. praeter Kml</hi> 16 elemosinae non sunt s. <hi rend="italic">l. m2 N</hi> <lb/>
            17 angelum <hi rend="italic">ex</hi> euangelium <hi rend="italic">N</hi> intuere <hi rend="italic">Lml</hi> 18 possit <hi rend="italic">N</hi> 20 poterant <lb/>
            <hi rend="italic">Lml</hi> 21 ecclesia <hi rend="italic">Eug. codd. VM</hi> 22 dicit <hi rend="italic">Nm1</hi> 26 etiam] <lb/>
            enim <hi rend="italic">Nml</hi> a <hi rend="italic">om</hi>. Jkfjx?. </note> <lb/>
             
<pb n="156"/>
            separati sunt, et ideo quem sibi sociauerint, si uenire ad <lb/>
            ecclesiam uoluerit, debet omnia quae non accepit accipere. si <lb/>
            uero nonnulla eadem faciunt, non se in eis separauerunt et ex ea <lb/>
            parte in texturae conpage detinentur, in cetera scissi sunt. <lb/>
            proinde si quem sibi sociauerint, ex ea parte nectitur ecclesiae<lb n="5"/>
            in qua nec illi separati sunt, et ideo si uenire ad ecclesiam <lb/>
            uoluerit, in eo sanatur ubi laniatus errabat, ubi uero sanus <lb/>
            conectebatur non curatur sed agnoscitur, ne cum sana curare <lb/>
            uolumus potius uulneremus. itaque illi quos baptizant sanant <lb/>
            a uulnere idololatriae uel infidelitatis, sed grauius feriunt<lb n="10"/>
            uulnere schismatis. idololatas enim in populo dei gladius <lb/>
            interemit, schismaticos autem terrae hiatus absorbuit. et apostolus <lb/>
            si habeam, inquit, omnem fidem ita ut montes <lb/>
            transferam, caritatem autem non habeamnihil sum. 
</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>Si quis adducatur ad medicum in aliqua necessaria parte <lb n="15"/>
            corporis graui uulnere sauciatus, si dixerit medicus: \'moritur <lb/>
            inde nisi curetur\', non opinor illi qui eum adduxerunt ita <lb/>
            desipiunt, ut consideratis adque numeratis ceteris membris <lb/>
            eius sanis respondeant medico et dicant: \'ergone ista sana tot <lb/>
            membra non ualent ad eius uitam, et unum illud uulneratum<lb n="20"/>
            ualet ad mortem?) non utique hoc dicunt, sed curandum offerunt. <lb/>
            nec ideo tamen quia curandum offerunt medicum rogant, ut <lb/>
            etiam illa quae sana sunt curet, sed illi uni loco medicinam <lb/>
            instanter adhibeat, unde mors etiam saluis ceteris inminet et <lb/>
            nisi sanetur adueniet. quid ergo prodest homini uel sana fides<lb n="25"/>
            uel sanum fortasse solum fidei sacramentum, ubi letali uulnere <lb/>
            schismatis perempta est sanitas caritatis, per cuius solius

<note type="footnote"> 11 cf. Ex. 32 12 cf. Num. 16 13 I Cor. 13, 2 </note>

<note type="footnote"> 2 accipit <hi rend="italic">L</hi> 5 ex] et ex <hi rend="italic">L</hi> 7 sanus] sanatus <hi rend="italic">L</hi> 9 illos <hi rend="italic">FJUg, cod. V</hi> <lb/>
            sanant <hi rend="italic">om. N</hi> 10 a <hi rend="italic">om. M\\jl</hi>? idolatriae <hi rend="italic">LMNml\\xc, Eug</hi>. 11 schismates <lb/>
            <hi rend="italic">Nml</hi> idolatras <hi rend="italic">LMNpq Eug</hi>. 12 interimit <hi rend="italic">L</hi> 13 inquit <lb/>
            <hi rend="italic">om. Nml</hi> omnem, inquit <hi rend="italic">Vv</hi> 14 autem] uero <hi rend="italic">v</hi> 17 curaretur <hi rend="italic">$pr</hi>. <lb/>
            opinor ut <hi rend="italic">Eug</hi>. 18 desipiant <hi rend="italic">Nm2 Eug</hi>. 19 dicat <hi rend="italic">Nml</hi> 20 illud <lb/>
            unum <hi rend="italic">v</hi> 23 uno <hi rend="italic">Np.m1</hi> 24 instanter] ministranter <hi rend="italic">N</hi> athibeat <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            sanis <hi rend="italic">v</hi> 26 loetali <hi rend="italic">ex</hi> laetali <hi rend="italic">J</hi> loetalis <hi rend="italic">M</hi> 27 peremta <hi rend="italic">JKq,</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="157"/>
            peremptionem etiam illa integra trahuntur ad mortem? quod <lb/>
            ne fiat, non cessat misericordia dei per unitatem sanctae <lb/>
            ecclesiae, ut ueniant et curentur per medicamentum reconciliationis, <lb/>
            per uinculum pacis. nec ideo se putent sanos esse, <lb/>
            quia dicimus eos habere aliquid sanum, nec rursus ideo putent <lb n="5"/>
            curandum esse quod sanum est, quia ostendimus aliquid uulneratum. <lb/>
            itaque in sacramenti sanitate, quia contra nos non sunt, <lb/>
            pro nobis sunt, in schismatis autem uulnere quidquid cum <lb/>
            Christo non colligunt spargunt. non extollantur ex his quae <lb/>
            habent. quid tantum per ea quae sana sunt superbos oculos <lb n="10"/>
            ducunt? et uulnus suum dignentur humiliter intueri nec solum <lb/>
            quid adsit, sed etiam quid desit adtendant. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="9" unit="altchapter"/> Uideant quam multa et quam magna nihil prosint, <lb/>
            si unum quiddam defuerit, et uideant quid sit ipsum unum, <lb/>
            nec me in hoc audiant, sed apostolum: si linguis hominum, <lb n="15"/>
            inquit, loquar et angelorum, caritatem autem non <lb/>
            habeam, factus sum aeramentum sonans et cymbalum <lb/>
            tinniens.et si habuero prophetiam et sciero <lb/>
            omnia sacramenta et omnem scientiam et si habuero <lb/>
            omnem fidem ut montes transferam, caritatem <lb n="20"/>
            autem non habeam, nihil sum. quid ergo eis prodest, si <lb/>
            et linguam in sacris mysteriis habeant angelicam et prcphetiam <lb/>
            quemadmodum Caipbas et Saul, ut aliquando prophetent, quos <lb/>
            fuisse damnabiles sancta scriptura testatur, si sacramenta non <lb/>
            tantum sciant sed et habeant, sicut habuit Simon magus, si <lb n="25"/>
            fidem, sicut daemonia confessa sunt Christum — neque enim <lb/>
            , non credebant cum dicerent: quid nobis et tibi est, fili

<note type="footnote"> 15 I Cor. 13, 1-2 23 cf. Ioh. 11, 51 cf. I Reg. 10, 10. 18, 10 <lb/>
            25 cf. Act. 8, 13 27 Marc. 1, 24 </note>

<note type="footnote"> 1 peremtionem <hi rend="italic">JKç 3</hi> ecclesiae suae <hi rend="italic">Nfiv Eug. codd. praeter A</hi> <lb/>
            4 putant <hi rend="italic">Lml</hi> 5 putent ideo v 6 uulneratum esse <hi rend="italic">Lml</hi> 7 san.itate <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            8 quidquid] <hi rend="italic">quia v</hi> 10 quid] qui in <hi rend="italic">Lm2</hi> 11 dicunt <hi rend="italic">Nm1</hi> 15 apostolus <lb/>
            <hi rend="italic">Lm1</hi> inquit, hominum <hi rend="italic">Vv</hi> 16 inquit <hi rend="italic">s. l. Z</hi> inquid <hi rend="italic">Nml</hi> 17 et] <lb/>
            aut <hi rend="italic">P Gv</hi> 20 montem <hi rend="italic">N</hi> 23 quemammodum <hi rend="italic">MNml</hi> cai**fas <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            caifas <hi rend="italic">Mp.ç</hi> 25 magos <hi rend="italic">Nmlqml</hi> 26 demohia quae <hi rend="italic">Lm2</hi> 27 est <lb/>
            <hi rend="italic">om. Lynl, cf. Cresc. I 29, 34</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="158"/>
            dei? scimusquisis —, si dispertiant etiam ipsi substantiam <lb/>
            suam pauperibus, sicut multi non solum in catholica sed in <lb/>
            diuersis haeresibus faciunt, si aliqua ingruente persecutione <lb/>
            tradant ad flammas nobiscum corpus suum pro fide quam <lb/>
            pariter confitentur? tamen quia separati haec agunt non sufferentes<lb n="5"/>
            inuicem in dilectione neque studentes seruare unitatem <lb/>
            spiritus in uinculo pacis, caritatem utique non habendo, etiam <lb/>
            cum illis omnibus quae nihil eis prosunt ad aeternam salutem <lb/>
            peruenire non possunt. 
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="10" unit="altchapter"/> Sed uidentur sibi argutissime quaerere, utrum generet<lb n="10"/>
            filios baptismus Christi in parte Donati an non generet, ut si <lb/>
            concesserimus quod generet suam esse adseuerent ecclesiam <lb/>
            matrem quae filios potuit de Christi baptismate generare, et <lb/>
            quia unam oportet esse ecclesiam, ex hoc iam nostram non <lb/>
            esse ecclesiam criminentur. si autem dixerimus \'non generat\',<lb n="15"/>
            (cur ergo\', inquiunt, Caput uos non renascuntur per baptismum <lb/>
            qui transeunt a nobis ad uos, cum aput nos fuerint baptizati, <lb/>
            si nondum nati sunt?\'
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>Quasi uero ex hoc generat unde separata est et non ex <lb/>
            hoc unde coniuncta est. separata est enim a uinculo caritatis<lb n="20"/>
            et pacis, sed iuncta est in uno baptismate. itaque una est <lb/>
            ecclesia quae sola catholica nominatur, et quidquid suum habet <lb/>
            in communionibus diuersorum a sua unitate separatis, per hoc <lb/>
            quod suum in eis habet ipsa utique generat, non illae. neque <lb/>
            enim separatio earum generat sed quod secum de ista tenuerunt;<lb n="25"/>
            quodsi et hoc dimittant, omnino non generant. haec itaque in <lb/>
            omnibus generat cuius sacramenta retinentur, unde possit tale <lb/>
            aliquid ubicumque generari, quamuis non omnes quos generat <lb/>
            ad eius pertineant unitatem, quae usque in finem perseuerantes <lb/>
            saluabit. neque enim hi solum ad eam non pertinent qui separationis <lb n="30"/>
            aperto sacrilegio manifesti sunt, sed etiam illi qui in

<note type="footnote"> 1. 4 cf. I Cor. 13, 3 5 cf. Eph. 4, 2-3 </note>

<note type="footnote"> 1 ipsi etiam <hi rend="italic">v</hi> 2 catholica* <hi rend="italic">K</hi> 12 consenserimus <hi rend="italic">w Eug,</hi> 16 inquiunt] <lb/>
            aiunt <hi rend="italic">v</hi> 19 generet <hi rend="italic">Mm2v</hi> 21 est una <hi rend="italic">v</hi> 23 sua unitate] <lb/>
            suauitate <hi rend="italic">Jml</hi> 24 illa (a <hi rend="italic">in ras.) J</hi> 30 saluauit <hi rend="italic">$pr</hi>. soli <hi rend="italic">MVv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="159"/>
            eius unitate corporaliter mixti per uitam pessimam separantur. <lb/>
            etenim Simonem magum per baptisma ipsa pepererat, cui tamen <lb/>
            dictum est quod non haberet partem in hereditate Christi. <lb/>
            numquid ei baptismus, numquid euangelium, numquid sacramenta <lb/>
            defuerunt? sed quia ei caritas defuit, frustra natus est <lb n="5"/>
            et ei expediebat fortasse non nasci. numquid non erant nati <lb/>
            quibus apostolus dicit: tamquam paruulis in Christo lac <lb/>
            uobis potum dedi, non escam? eos tamen a sacrilegio <lb/>
            schismatis reuocat, in quod ideo inruebant, quia carnales erant: <lb/>
            quasi paruulis, inquit, in Christo lac uobis potum <lb n="10"/>
            dedi, non escam; nondum enim poteratis. sed nec <lb/>
            adhuc quidem potestis; adhuc enim estis carnales. <lb/>
            cum enim sint inter uos aemulatio et contentio, <lb/>
            nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? <lb/>
            cum enim quis dicat: ego quidem sum Pauli, <lb n="15"/>
            alius autem: ego Apollo, nonne homines estis? de <lb/>
            his enim supra dicit: obsecro autem uos, fratres, per <lb/>
            nomen domini nostri Iesu Christi, ut id ipsum <lb/>
            dicatis omnes et non sint in uobis schismata, sitis <lb/>
            autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia. <lb n="20"/>
            nuntiatum est enim mihi de uobis, fratres mei <lb/>
            ab his qui sunt Cloes, quia contentiones sunt in <lb/>
            uobis. hoc autem dico, quia unusquisque uestrum <lb/>
            dicit: ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, <lb/>
            ego uero Cephae, ego autem Christi. diuisus est <lb n="25"/>
            Christus? numquid Paulus pro uobis crucifixus <lb/>
            est aut in nomine Pauli baptizati estis? isti ergo si <lb/>
            in hac obstinatione et peruersitate remanerent, certe quidem

<note type="footnote"> 3 cf. Act. 8, 21 7 I Cor. 3, 1-2 10 I Cor. 3, 1-4 17 I <lb/>
            Cor. 1, 10-13 </note>

<note type="footnote"> 2 ipse <hi rend="italic">Ppr</hi>. peperat <hi rend="italic">Krill</hi> 3 hereditatem <hi rend="italic">Nm1</hi> 5 quia ei] quia <foreign xml:lang="grc">β</foreign><lb/>
            cui <hi rend="italic">v</hi> 6 non nasci fortasse <hi rend="italic">Lml</hi> 8 tamen] autem <hi rend="italic">N</hi> a <hi rend="italic">om. Pjpr</hi>. <lb/>
            9 quod] quo <hi rend="italic">Nm2</hi> 12 carnales enim estis adhuc <hi rend="italic">v</hi> carnales estis <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            17 enim.. <hi rend="italic">L</hi> super <hi rend="italic">Nm1</hi> 20 autem] enim <hi rend="italic">J</hi> 22 Chloes <hi rend="italic">v</hi> 23 quia) <lb/>
            quod <hi rend="italic">LmlN</hi> 25 uero <hi rend="italic">om. v</hi> 26 crucifixus est pro uobis <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">βυ</foreign></hi> </note> <lb/>
             
<pb n="160"/>
            nati erant, nec tamen ad ipsam ecclesiam de qua nati erant <lb/>
            per pacis adque unitatis uinculum pertinerent. ergo ipsa generat <lb/>
            per uterum suum et per uteros ancillarum ex eisdem sacramentis <lb/>
            tamquam ex uiri sui semine. non enim frustra dicit <lb/>
            apostolus omnia illa in figura esse gesta. sed qui superbiunt<lb n="5"/>
            et legitimae matri non adiunguntur, similes sunt Ismaheli de <lb/>
            quo dictum est: eice ancillam et filium eius; non enim <lb/>
            heres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. qui <lb/>
            autem pacifice diligunt legitimam patris sui coniugem, cuius <lb/>
            legitimo iure generati sunt, similes sunt filiis Iacob quamuis<lb n="10"/>
            de ancillis natis et tamen eandem hereditatem sumentibus. qui <lb/>
            autem de utero ipsius matris intus in unitate nati neglegunt <lb/>
            gratiam quam acceperunt, similes sunt Esau filio Isaac, qui <lb/>
            reprobatus est deo adtestante et dicente: Iacob dilexi, Esau <lb/>
            autem odio habui, cum ambo ex uno concubitu concepti,<lb n="15"/>
            ex uno utero nati sint. 
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="11" unit="altchapter"/> Quaerunt etiam utrum peccata dimittantur per baptismum <lb/>
            in parte Donati, ut si dixerimus dimitti respondeant: <lb/>
            ergo est illic spiritus sanctus, quia cum insufflante domino <lb/>
            datus esset discipulis, tunc secutus est et ait: baptizate<lb n="20"/>
            gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti. <lb/>
            si cui dimiseritis peccata dimittentur ei, si cui <lb/>
            tenueritis tenebuntur. et si ita est\', inquiunt, \'communio <lb/>
            nostra est ecclesia Christi; non enim praeter ecclesiam dimissionem <lb/>
            peccatorum spiritus sanctus operatur. et si nostra<lb n="25"/>
            communio est ecclesia Christi, non est ecclesia Christi uestra <lb/>
            communio. una est enim, quaecumque illa sit de qua dictum <lb/>
            est: una est columba mea, una est matri suae, nec

<note type="footnote">5 cf. I Cor. 10, 11 7 Gen. 21, 10 11 cf. Gen. 30, 3 14 Mal. <lb/>
            1, 2-3. cf. Gen. 25, 24 20 Matth. 28, 19 22 Ioh. 20, 23 <lb/>
            \'28 Cant. 6, 8 </note>

<note type="footnote"> 5 apostulus <hi rend="italic">Nm1</hi> gesta esse <hi rend="italic">J</hi> 8 isa.ac <hi rend="italic">N</hi> 10 regenerati <hi rend="italic">Eug</hi>. <lb/>
            11 natia sed <hi rend="italic">Mv</hi> nati sed <hi rend="italic">Vmla</hi> 12 neclegunt &lt;; 13 filio esau filio <lb/>
            <hi rend="italic">Km1</hi> 16 utero] uiro <hi rend="italic">N</hi> 19 insuflante <hi rend="italic">JK</hi> 21 fili <hi rend="italic">Kml Eug. cod. A</hi> <lb/>
            22 dimittuntur <hi rend="italic">G Eug. cod. A</hi> 28 matris <hi rend="italic">LNm1</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="161"/>
            possunt ecclesiae tot esse quot schismata). si autem dixerimus <lb/>
            non ibi dimitti peccata, \'ergo\\ inquiunt, non est illic uerus <lb/>
            baptismus, et propterea quos a nobis suscipitis uos baptizare <lb/>
            debetis. quod quia non facitis, in ecclesia Christi uos non <lb/>
            esse fatemini.\' <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p>His ita resistimus secundum scripturas eos interrogantes, <lb/>
            ut quod a nobis quaerunt sibi ipsi respondeant. quaero enim <lb/>
            ut dicant, utrum dimittantur peccata ubi caritas non est. peccata <lb/>
            enim tenebrae animarum sunt. audimus quippe lohannem <lb/>
            dicentem: qui odit fratrem suum, in tenebris est <lb n="10"/>
            usque adhuc. nulli autem schismata facerent, si fraterno <lb/>
            odio non excaecarentur. si ergo dicimus non ibi dimitti peccata, <lb/>
            quomodo renascitur qui aput eos baptizatur? quid est enim <lb/>
            renasci per baptismum nisi a uetustate renouari? quomodo <lb/>
            autem renouatur a uetustate cui peccata praeterita non dimittuntur? <lb n="15"/>
            quodsi renatus non est, nec Christum induit, ex quo <lb/>
            conficitur ut denuo baptizandus uideatur, quia dicit apostolus: <lb/>
            quotquot enim in Christo baptizati estis Christum <lb/>
            induistis; quem ille si non induit, nec in Christo baptizatus <lb/>
            habendus est. porro quia in Christo dicimus baptizatum, fatemur <lb n="20"/>
            eum Christum induisse, et si hoc fatemur, regeneratum <lb/>
            fatemur. quod si ita est, et peccata dimissa sunt. quomodo <lb/>
            ergo dicit Iohannes: qui odit fratrem suum, in tenebris <lb/>
            manet usque adhuc, si iam facta est remissio peccatorum? <lb/>
            an non est in schismate odium fraternum? quis hoc dixerit, <lb n="25"/>
            cum et origo et pertinacia schismatis nulla sit alia nisi odium <lb/>
            fratris? 
</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p>Hanc illi quaestionem soluere sibi uidentur, cum dicunt: <lb/>
            (non est ergo in schismate remissio peccatorum et ideo nec

<note type="footnote"> 10. 23 I Ioh. 2, 11 18 Gal. 3, 27 </note>

<note type="footnote"> 1 quod <hi rend="italic">JmlKNmlq</hi> 9 audiuimus <hi rend="italic">LN</hi> 11 null*a <hi rend="italic">J</hi> nulla <hi rend="italic">Km2L</hi> <lb/>
            autem <hi rend="italic">om. L</hi> schiamate <hi rend="italic">Nm1</hi> 16 renouatus <hi rend="italic">Vm2</hi> 18 quotquod <lb/>
            <hi rend="italic">JmlVml</hi> quodquod <hi rend="italic">N</hi> 19 induit] duit <hi rend="italic">Lm1</hi> baptizandus <hi rend="italic">$pr</hi>. <lb/>
            26 pertinantia <hi rend="italic">Lm1</hi> </note>

<note type="footnote"> LI. August. o. Don. I. </note>

<note type="footnote"> 11 </note> <lb/>
             
<pb n="162"/>
            regeneratio noui hominis et propterea nec baptismum Christi.\' <lb/>
            nos autem quia fatemur ibi esse baptismum Christi, hanc eis quaestionem <lb/>
            soluendam proponimus, magus ille Simon utrum uero <lb/>
            Christi baptismate tinctus sit. respondebunt \'ita\', quia sanctae <lb/>
            scripturae auctoritate coguntur. quaero ergo utrum fateantur<lb n="5"/>
            ei dimissa peccata. profecto fatebuntur. item quaero cur ei <lb/>
            dixerit Petrus non eum habere partem in sorte sanctorum. <lb/>
            \'quia,\' inquiunt, *postea peccauit pecunia uolens emere donum <lb/>
            dei, cuius uenditores esse apostolos credidit.\'
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="12" unit="altchapter"/> Quid, si ad ipsum baptismum fictus accessit, dimissa<lb n="10"/>
            sunt ei peccata an non sunt dimissa? eligant quod uolunt; <lb/>
            utrumlibet elegerint, sufficit nobis. si dimissa dixerint, quomodo <lb/>
            ergo sanctus spiritus disciplinae effugiet fictum, si in <lb/>
            isto ficto remissionem operatus est peccatorum? si dixerint non <lb/>
            esse dimissa, quaero, si postea fictionem suam corde concusso et<lb n="15"/>
            uero dolore fateretur, denuo baptizandus iudicaretur? quod si <lb/>
            dementissimum est dicere, fateantur uero baptismo Christi <lb/>
            baptizari posse hominem et tamen cor eius in malitia uel <lb/>
            sacrilegio perseuerans peccatorum abolitionem non sinere fieri, <lb/>
            adque ita intellegant in communionibus ab ecclesia separatis<lb n="20"/>
            posse homines baptizari, ubi Christi baptismus eadem sacramenti <lb/>
            celebratione datur et sumitur, qui tamen tunc prosit <lb/>
            ad remissionem peccatorum, cum quisque reconciliatus unitati <lb/>
            sacrilegio dissensionis exuitur, quo eius peccata tenebantur et <lb/>
            dimitti non sinebantur. sicut enim in illo qui fictus accesserat <lb n="25"/>
            fit ut non denuo baptizetur, sed ipsa pia correctione et ueraci <lb/>
            confessione purgetur, quod non posset sine baptismo, sed ut

<note type="footnote"> 7 cf. Act. 8, 21 13 Sap. 1, 5 </note>

<note type="footnote"> 1 generatio <hi rend="italic">Nml</hi> baptismum-2 esse <hi rend="italic">om. J</hi> baptismus <hi rend="italic">Vv</hi> 2 christi <lb/>
            baptismum esse <hi rend="italic">Lml</hi> christi <hi rend="italic">om. Nml</hi> 3 magnus <hi rend="italic">NmlVmlp.r;</hi> <lb/>
            4 auctoritate sanctae scripturae <hi rend="italic">Lm1</hi> 6 di*missa <hi rend="italic">N</hi> 7 sortem <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            9 esse <hi rend="italic">om.. Eug</hi>. 10 sij nisi <hi rend="italic">Jml</hi> finctus <hi rend="italic">JKLmlNG</hi> 11 di*missa <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            12 sufficiat <hi rend="italic">Mp.r; Eug</hi>. 13 spiritus sanctus w <hi rend="italic">Eug. codd. AP</hi> sp. <lb/>
            sanctae <hi rend="italic">Eug. cod. Y</hi> in <hi rend="italic">om. L</hi> 14 missionem <hi rend="italic">Nml</hi> 16 <hi rend="italic">s</hi>. baptizandus <lb/>
            <hi rend="italic">del</hi>. iudicandus <hi rend="italic">L</hi> 19 sacrilegium <hi rend="italic">Nml</hi> perseuerante <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            23 quisque] quis <hi rend="italic">v</hi> 26 uera P 27 possit <hi rend="italic">Lml</hi> potest r; sed <hi rend="italic">om. v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="163"/>
            quod ante datum est tunc ualere incipiat ad salutem, cum <lb/>
            illa fictio ueraci confessione recesserit, sic etiam iste qui <lb/>
            baptisma Christi, quod non amiserunt qui se separauerunt, <lb/>
            inimicus caritatis et pacis Christi in aliqua haeresi aut schismate <lb/>
            accepit, quo sacrilego scelere peccata eius non dimittebantur, <lb n="5"/>
            cum se correxerit et ad ecclesiae societatem unitatemque <lb/>
            uenerit, non iterum baptizandus est, quia ipsa reconciliatione <lb/>
            ac pace praestatur, ut ad remissionem peccatorum eius in <lb/>
            unitate iam prodesse incipiat sacramentum, quod acceptum in <lb/>
            schismate prodesse non poterat. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p>Si autem dixerint in illo qui fictus accessit per sanctam <lb/>
            uim tanti sacramenti dimissa quidem illi esse peccata in ipso <lb/>
            temporis puncto, sed per fictionem ipsius redisse continuo, ut <lb/>
            spiritus sanctus et adfuerit baptizato ut peccata recederent et <lb/>
            perseuerantiam fictionis fugerit ut redirent, ut et illud uerum <lb n="15"/>
            sit: quotquot in Christo baptizati estis Christum <lb/>
            induistis et illud: sanctus enim spiritus disciplinae <lb/>
            effugiet fictum, id est ut et induat eum Christo sanctitas <lb/>
            baptismi et exuat eum Christo pernicies fictionis, sicut fit, <lb/>
            cum quisque a tenebris per lucem transit ad tenebras — oculi <lb n="20"/>
            quidem eius in tenebras perpetuo diriguntur, sed non potest <lb/>
            eum lux nisi perfundere transeuntem —, si hoc ergo dixerint, <lb/>
            hoc etiam in eis intellegant fieri qui extra ecclesiae communionem <lb/>
            sed tamen baptismate ecclesiae baptizantur. quod <lb/>
            ubicumque fuerit sanctum est per se ipsum et ideo non est <lb n="25"/>
            eorum qui se separant sed eius unde se separant, ualet tamen <lb/>
            et aput eos hactenus, ut per eius lucem transeant ad dissensionis <lb/>
            suae tenebras, continuo redeuntibus peccatis quae

<note type="footnote">16 Gal. 3, 27 17 Sap. 1, 5 </note>

<note type="footnote"> 4 inimicos <hi rend="italic">L</hi> **heresi <hi rend="italic">N</hi> 5 quod <hi rend="italic">{3 P1\',</hi> sacrilegio <hi rend="italic">L</hi> 6 et <lb/>
            <hi rend="italic">om. L</hi> 7 ipsa] <hi rend="italic">add</hi>. ei <hi rend="italic">v</hi> 8 eis <hi rend="italic">N</hi> 11 dixerit <hi rend="italic">Lm1</hi> 12 peccata <lb/>
            esse <hi rend="italic">Lm1</hi> 13 perfcctionem <hi rend="italic">JNm1</hi> ipsius] eius <hi rend="italic">Mv</hi> 14 pecca <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            15 finctionis <hi rend="italic">JKLmlG</hi> 16 quotquod <hi rend="italic">JmlNVml</hi> 17 spiritus enim <lb/>
            sanctus <hi rend="italic">v</hi> 19 et] ut <hi rend="italic">J</hi> 22 eum <hi rend="italic">om. Ppf. v</hi> si] Qui <hi rend="italic">Mps</hi> 23 intellegat <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> 26 <hi rend="italic">pr</hi>. se <hi rend="italic">om. Kml</hi> 27 et <hi rend="italic">om</hi>. <foreign xml:lang="grc">β</foreign> <hi rend="italic">Eug</hi>. actenus <lb/>
            <hi rend="italic">codd. praeter JKm2</hi> </note>

<note type="footnote">11* </note> <lb/>
             
<pb n="164"/>
            baptismatis sanctitas in illo temporis puncto dimiserat, tamquam <lb/>
            redeunte obscuritate quam lux in transitu excusserat. 
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>Nam redire dimissa peccata, ubi fraterna caritas non <lb/>
            est, apertissime dominus in euangelio docet de illo seruo, <lb/>
            quem cum inuenisset debitorem decem milium talentorum<lb n="5"/>
            deprecanti omnia dimisit, ille autem conseruum suum qui ei <lb/>
            debebat centum denarios cum miseratus non fuisset, iussit <lb/>
            eum dominus reddere quae ei dimiserat. tempus ergo quo <lb/>
            accipitur indulgentia per baptismum tamquam tempus est reddendae <lb/>
            rationis, ut omnia debita quae inuenta fuerint dimittantur.<lb n="10"/>
            non tamen ille seruus postea dedit conseruo suo mutuam <lb/>
            pecuniam, quam cum ille non posset reddere non eius <lb/>
            misertus est, sed iam ei debebat conseruus eius, cum ipse <lb/>
            rationem domino suo reddens tanti numeri debito solueretur, <lb/>
            nec dimiserat conseruo suo quod ei debebat et sic accesserat, <lb n="15"/>
            ut ei dominus dimitteret. hoc indicant uerba conserui dicentis: <lb/>
            patientiam habe in me et reddam tibi. alioquin diceret: <lb/>
            (iam mihi hoc dimiseras; cur iterum repetis?\' hoc et ipsius <lb/>
            domini uerba manifestius aperiunt. ait enim: egressusus autem <lb/>
            seruus ille inuenit unum de conseruis suis qui<lb n="20"/>
            debebat ei centum denarios. non dixit: ccui debitum <lb/>
            iam centum denariorum dimiserat\'; si enim dimiserat, non ei <lb/>
            debebat. quia ergo dixit: debebat ei, manifestum est quod <lb/>
            non dimiserat. et melius quidem fuerat adque hoc potius congruebat <lb/>
            tanto debitori reddituro rationem et expectanti misericordiam<lb n="25"/>
            domini sui, ut prior ipse conseruo dimitteret quod <lb/>
            ei debebatur et sic ad rationem reddendam, ubi misericordia <lb/>
            domini imploranda erat, accederet. nec tamen illud quod nondum <lb/>
            conseruo dimiserat impediuit domino eius, quominus in

<note type="footnote"> 4 cf. Matth. 18, 23-34 17 Matth. 18, 26 19 Matth. 18, 28 </note>

<note type="footnote"> 2 redeunde te <hi rend="italic">Nml</hi> 4 in euangelio <hi rend="italic">om. v</hi> 8 ei quae <hi rend="italic">Kml</hi> 16 dimitteret <lb/>
            dominus <hi rend="italic">Km2N$v</hi> dicentes <hi rend="italic">Nml</hi> 17 et omnia <hi rend="italic">(s. l.)</hi> red- <lb/>
            <hi rend="italic">dam N 18 et] est del. J 19 egressus est J 21 iam debitum v</hi> <lb/>
            22 si enim dimiserat <hi rend="italic">om. Kml</hi> 26 ipse <hi rend="italic">om. V</hi> 27 misericordiam <hi rend="italic">Nml</hi> <lb/>
            29 seruo <hi rend="italic">Nm1</hi> dominum <hi rend="italic">Mv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="165"/>
            illo tempore accipiendae rationis dimitteret ei omnia quae <lb/>
            debebat. sed quid profuit, quandoquidem in caput eius propter <lb/>
            odiorum perseuerantiam rursus omnia continuo replicata sunt? <lb/>
            sic non impeditur baptismi gratia quominus omnia peccata <lb/>
            dimittat, etiamsi odium fraternum in eius cui dimittuntur <lb n="5"/>
            animo perseuerat. soluitur enim hesternus dies et quidquid <lb/>
            supra est soluitur, etiam ipsa hora momentumque ante baptismum <lb/>
            et in baptismo. deinceps autem continuo reus esse <lb/>
            incipit non solum consequentium sed etiam praeteritorum <lb/>
            dierum horarum momentorum, redeuntibus omnibus quae dimissa <lb n="10"/>
            sunt. et saepe ista contingunt in ecclesia. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>