<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033.opp-lat1:retractationes.1-retractationes.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033.opp-lat1:retractationes.1-retractationes.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033.opp-lat1"><div subtype="book" type="textpart" n="retractationes"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Eodem tempore quidam Vincentius Victor in Mauritania <lb/>
            Caesariensi inuenit apud Hispanum quendam presbyterum Petrum<lb n="5"/>
            nonnullum opusculum meum, ubi quodam loco de origine animae <lb/>
            hominum singulorum, utrum ex illa primi hominis ac deinde ex <lb/>
            parentibus propagentur an sicut illi uni sine ulla propagatione <lb/>
            singulae singulis dentur, me nescire confessus sum, uerum tamen <lb/>
            scire animam non corpus esse, sed spiritum, et contra ista mea<lb n="10"/>
            ad eundem Petrum scripsit ille duos libros, quos mihi de Caesarea <lb/>
            Renatus monachus misit. quibus ego lectis responsione mea <lb/>
            quattuor reddidi, unum ad Renatum monachum, alterum ad <lb/>
            presbyterum Petrum et duos ad eundem Victorem. sed ad Petrum <lb/>
            quamuis habeat libri prolixitatem, tamen epistula est, quam nolui<lb n="15"/>
            a tribus ceteris separare. in his autem omnibus, in quibus multa <lb/>
            necessaria disseruntur, defendi de origine animarum, quae singulis <lb/>
            hominibus dantur, cunctationem meam et multos errores atque <lb/>
            prauitates praesumptionis cius ostendi. quem tamen iuuenem non <lb/>
            praepropere detestandum, sed adhuc docendum quanta potui<lb n="20"/>
            lenitate tractaui et ab eo scripta correctionis eius accepi. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Huius operis liber ad Renatum sic incipit: <hi rend="italic">Sinceritatem<lb/>
             tuam nos,</hi> ad Petrum autem sic: <hi rend="italic">Domino dilectissimo fratri et<lb/>
             conpresbytero Petro;</hi> duorum uero nouissimorum ad Vincentium <lb/>
            Victorem primus sic incipit: <hi rend="italic">Quod mihi ad te scribendum putaui</hi>.

<note type="footnote">6 Retract. 11, 8. II 71, 1 23 patri <hi rend="italic">Knodl cum CD1, sed</hi> e/. <hi rend="italic">p</hi>. 336,2 <hi rend="italic">et ceterorum <lb/>
            codicum Retraeiationum lectionem</hi> </note><lb n="25"/>
            
</p><pb n="421"/></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>