<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa032.opp-lat1:1-5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa032.opp-lat1:1-5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa032.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="1" unit="altchapter"/>Corona uictoriae non promittitur nisi certantibus. in <lb/>
            diuinis autem scripturis adsidue inuenimus promitti nobis <lb/>
            coronam, si uicerimus. sed, ne longum sit multa commemorare, <lb n="5"/>
            apud apostolum Paulum manifestissime legitur: opus <lb/>
            perfeci, cursum consummaui, fidem seruaui; iam <lb/>
            superest mihi corona iustitiae. debemus ergo cognoscere, <lb/>
            quis sit ipse aduersarius, quem si uicerimus coronabimur. <lb/>
            ipse est enim, quem dominus noster prior uicit, ut etiam nos <lb n="10"/>
            in illo permanentes uincamus. et dei quidem uirtus atque <lb/>
            sapientia et uerbum, per quod facta sunt omnia, qui filius <lb/>
            dei unicus est, super omnem creaturam semper incommutabilis <lb/>
            manet. et quoniam sub illo est creatura etiam quae non <lb/>
            peccauit, quanto magis sub illo est omnis creatura peccatrix! <lb n="15"/>
            ergo quoniam sub illo sunt omnes sancti angeli, multo magis

<note type="footnote"> 6 II Tim. 4, 7. 8 11 cf. I Cor. 1, 24 12 cf. Ioh. 1, 1. 8 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 Incipit de agone christiano. aoreli. augustini <hi rend="italic">fol. 86* C</hi> Incipit liber <lb/>
            de agone christiano <hi rend="italic">fol. 130 P,</hi> 144* <hi rend="italic">S, fol. 76 V</hi> Incipit liber Aureli <lb/>
            Augustini de agone christiano B Incipit liber sci AnguFtini epi de agone <lb/>
            christiano <hi rend="italic">fol. 1106 M</hi> Liber sci Augustini de agone christiano <hi rend="italic">fol. <lb/>
             119* G, fol. 111•</hi> Y Liber de agone christiano <hi rend="italic">fol. 1 B</hi> Incipit liber <lb/>
            eiusdem de agone cristiano <hi rend="italic">pag. 86 F</hi> Incipit liber Aurelii Augustini de <lb/>
            agone christiano <hi rend="italic">fol. 1 H, fol. 77* U, fol. 57* N</hi> Inciqit liber de agone <lb/>
            christiano <hi rend="italic">fol</hi>. 6* <hi rend="italic">L a codice W inscriptio fol. 2 abest</hi> 3 permittitur <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            4 scribturis <hi rend="italic">(semper</hi> b) <hi rend="italic">C</hi> aasidate <hi rend="italic">V</hi> assiduo <hi rend="italic">B</hi> 5 multa? C <lb/>
            6 aput <hi rend="italic">C om. VL</hi> 7 fidem seruaui <hi rend="italic">om. PSGhfVWLFUN</hi> 8 superestj <lb/>
            sumere est <hi rend="italic">MHB</hi> mihi <hi rend="italic">om. H</hi> coronam <hi rend="italic">M</hi> corana <hi rend="italic">L</hi> 9 qui <lb/>
            <hi rend="italic">R VLMSa WFBNU</hi> ipse] ille <hi rend="italic">W</hi> coronabimur (m <hi rend="italic">ex</hi> t) <hi rend="italic">S</hi> 11 uincamus <lb/>
            per ipsum <hi rend="italic">W</hi> quidem dei <hi rend="italic">L</hi> 12 quod] quem <hi rend="italic">VL</hi> sunt <lb/>
            (u <hi rend="italic">supra</hi> i) <hi rend="italic">C</hi> 15 quantfi <hi rend="italic">V</hi> 16 quoniam <hi rend="italic">om. B</hi> sancti <hi rend="italic">om. VL</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="102"/>
            sub illo sunt omnes praeuaricatores angeli, quorum diabolus <lb/>
            princeps est. sed quia naturam nostram deceperat, dignatus <lb/>
            est unigenitus dei filius ipsam naturam nostram suscipere, <lb/>
            ut de ipsa diabolus uinceretur et, quem semper ipse sub se <lb/>
            habet, etiam sub nobis eum esse faceret. ipsum significat<lb n="5"/>
            dicens: princeps huius mundi missus est foras, non <lb/>
            quia extra mundum missus est, quomodo quidam haeretici <lb/>
            putant, sed foras ab animis eorum, qui cohaerent uerbo dei <lb/>
            et non diligunt mundum, cuius ille princeps est, quia dominatur <lb/>
            eis, qui diligunt temporalia bona, quae hoc mundo uisibili<lb n="10"/>
            continentur, non quia ipse dominus est huius mundi, sed <lb/>
            princeps cupiditatum earum, quibus concupiscitur omne quod <lb/>
            transit, ut ei subiaceant qui neglegunt aeternum deum et <lb/>
            diligunt instabilia et mutabilia. radix enim est omnium <lb/>
            malorum cupiditas: quam quidam adpetentes a fide<lb n="15"/>
            errauerunt et inseruerunt se doloribus multis. per <lb/>
            hanc cupiditatem regnat in homine diabolus et cor eius tenet. <lb/>
            tales sunt omnes, qui diligunt istum mundum. mittitur autem <lb/>
            diabolus foras, quando ex toto corde renuntiatur huic mundo. <lb/>
            sic enim renuntiatur diabolo, qui princeps est huius mundi,<lb n="20"/>
            cum renuntiatur corruptelis et pompis et angelis eius. ideoque <lb/>
            ipse dominus iam triumphantem naturam hominis portans, <lb/>
            scitote, inquit, quia ego uici mundum.

<note type="footnote"> 6 Ioh. 12, 31 14 I Tim. 6, 10 23 Ioh. 16, 33 </note>

<note type="footnote"> 1 diabulus R 2 deciperet 81 decoeperat <hi rend="italic">W</hi> 3 ipsam <hi rend="italic">om. W</hi> <lb/>
            4 ipse semper <hi rend="italic">H</hi> semper <hi rend="italic">post</hi> sub se <hi rend="italic">M</hi> 5 habebat <hi rend="italic">G</hi> etiam <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> eum] omnibus <hi rend="italic">W</hi> faceret esse <hi rend="italic">H</hi> significauit <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            7 mundum <hi rend="italic">om. H</hi> quomodo] ut <hi rend="italic">L</hi> heretici <hi rend="italic">(semper fere</hi> e) <hi rend="italic">MSVWL</hi> <lb/>
            8 coherent <hi rend="italic">OMVfV</hi> 9 quina <hi rend="italic">C</hi> 10 temporalia (a <hi rend="italic">fin. s. I.) C</hi> <lb/>
            12 cupitatum Sl quibus] quia ab illo <hi rend="italic">M</hi> 14 et mutabilia om. <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            nutabilia 7F est enim <hi rend="italic">PGVLMBHNSFUf</hi> 15 errauerunt a fide <hi rend="italic">VL <lb/>
            16 pererraueruntPGSBiWN 17 regnat (at supra 0) C hominem RHN</hi> <lb/>
            tenet et <hi rend="italic">C</hi> tenet et <hi rend="italic">G</hi> 18 omnes <hi rend="italic">om. G</hi> 19 quando] ca <hi rend="italic">L</hi> huicrenuntiatur <lb/>
            <hi rend="italic">bis pos. semel del. C</hi> 20 renuntiat <hi rend="italic">W</hi> diabulo <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            21 quum <hi rend="italic">C</hi> 22 iam <hi rend="italic">om. MHB</hi> triumfantem <hi rend="italic">C</hi> 23 inquit <lb/>
            <hi rend="italic">om. R</hi> </note> 
<pb n="103"/>
            
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="2" unit="altchapter"/> Multi autem dicunt: quomodo possumus uincere diabolum, <lb/>
            quem non uidemus? sed habemus magistrum, qui <lb/>
            nobis demonstrare dignatus est, quomodo inuisibiles hostes <lb/>
            uincantur. de illo enim dixit apostolus: exuens se carne <lb/>
            principatus et potestates exemplauit fiducialiter <lb n="5"/>
            triumphans eos in semet ipso. ibi ergo uincuntur <lb/>
            inimicae nobis inuisibiles potestates, ubi uincuntur inuisibiles <lb/>
            cupiditates. et ideo quia in nobis ipsis uincimus temporalium <lb/>
            rerum cupiditates, necesse est, ut in nobis ipsis uincamus <lb/>
            et illum, qui per ipsas cupiditates regnat in homine. <lb n="10"/>
            quando enim dictum est diabolo: terram manducabis, <lb/>
            dictum est peccatori: terra es, et in terram ibis. datus <lb/>
            est ergo in cibum diaboli peccator. non simus terra, si <lb/>
            nolumus manducari a serpente. sicut enim quod manducamus, <lb/>
            in nostrum corpus conuertimus, ut cibus ipse secundum <lb n="15"/>
            corpus hoc efficiatur quod nos sumus, sic malis moribus per <lb/>
            nequitiam et superbiam et inpietatem hoc efficitur quisque <lb/>
            quod diabolus, id est similis eius, et subicitur ei, sicut subiectum <lb/>
            est nobis corpus nostrum. et hoc est, quod dicitur <lb/>
            (manducari a serpente\'. quisquis itaque timet illum ignem, <lb n="20"/>
            qui paratus est diabolo et angelis eius, det operam <lb/>
            triumphare de illo in semet ipso. eos enim, qui foris nos <lb/>
            oppugnant, intus uincimus uincendo concupiscentias, per quas

<note type="footnote"> 4 Col. 2, 15 11 Gen. 3, 14. 19 20 cf. Matth. 25, 41 </note>

<note type="footnote"> 3 quomodo a nobis <hi rend="italic">B</hi> 4 uincamus <hi rend="italic">L</hi> dicit <hi rend="italic">HFbd</hi> exsuens <hi rend="italic">BN</hi> <lb/>
            carnem <hi rend="italic">RMGWBH</hi> 5 potestates ot principatus <hi rend="italic">B</hi> exemplabit <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            6 ergo] enim <hi rend="italic">MH</hi> 7 uisibilee <hi rend="italic">fin. N</hi> 8 uincimur <hi rend="italic">L</hi> rerum temporalium <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> 9 ut-qui <hi rend="italic">om. VL</hi> ipsis 8. <hi rend="italic">I. C</hi> 10 regnet <hi rend="italic">VL</hi> hominem <lb/>
            <hi rend="italic">BN</hi> 11 est <hi rend="italic">add. al. m. C</hi> de diabolo <hi rend="italic">N</hi> 12 peccatori] <lb/>
            peccatori cibus diaboli peccator est <hi rend="italic">VL</hi> 13 est <hi rend="italic">a. I. C, om. L</hi> diabolo <lb/>
            <hi rend="italic">Bbd</hi> 14 a* (c <hi rend="italic">er.) C</hi> quod <hi rend="italic">s. I. C</hi> 16 hoc efficiatur secundum <lb/>
            corpus <hi rend="italic">HW</hi> quQd corpus <hi rend="italic">C</hi> efficitur <hi rend="italic">S</hi> nos] fi <hi rend="italic">S</hi> 17 nequiciam <lb/>
            <hi rend="italic">SW</hi> effici.tur <hi rend="italic">G</hi> 18 id] hoc <hi rend="italic">H</hi> eius] eius eet <hi rend="italic">MHB</hi> <lb/>
            subicietur <hi rend="italic">G</hi> 19 nobis] ei <hi rend="italic">N</hi> 20 manducaris <hi rend="italic">G</hi> 21 det (t s. <hi rend="italic">I.) C</hi> <lb/>
            22 nos foris <hi rend="italic">G</hi> 23 obpugnant Sr </note> <lb/>
             
<pb n="104"/>
            nobis dominantur. et quos inuenerint sui similes, secum ad <lb/>
            poenas trahunt. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="3" unit="altchapter"/> Sic et apostolus dicit, quod in semet ipso pugnet <lb/>
            aduersus potestates exteriores. ait enim: non est nobis conluctatio <lb/>
            aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus<lb n="5"/>
            principes et potestates huius mundi, rectores <lb/>
            harum tenebrarum, aduersus spiritalia nequitiae in <lb/>
            eaelestibus. caelum enim dicitur etiam iste aer, ubi uenti <lb/>
            et nubes et procellae et turbines fiunt, sicut etiam scriptura <lb/>
            dicit multis locis: et intonuit de caelo dominus, et: <lb n="10"/>
            aues caeli, et: uolatilia caeli, cum manifestum sit aues <lb/>
            in aere uolare. et nos in consuetudine hunc aerem caelum <lb/>
            appellamus; nam cum de sereno uel nubilo quaerimus, aliquando <lb/>
            dicimus: qualis est aer? aliquando: quale est caelum? hoc <lb/>
            dixi, ne quis existimet ibi habitare mala daemonia, ubi solem<lb n="15"/>
            et lunam et stellas deus ordinauit. quae mala daemonia ideo <lb/>
            apostolus appellat spiritalia, quia etiam mali angeli in scripturis <lb/>
            spiritus appellantur. ideo autem rectores harum tenebrarum <lb/>
            eos dicit, quoniam peccatores homines tenebras appellat, quibus <lb/>
            isti dominantur. ideo et alio loco dicit: fuistis enim <lb n="20"/>
            aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino,

<note type="footnote">4 Ephes. 6, 12 10 Pa. 17, 14 11 Ps. 8, 9; Matth. 6, 26 <lb/>
            20 Ephes. 5, 8 </note>

<note type="footnote"> 1 dominatur <hi rend="italic">G</hi> essecum <hi rend="italic">C</hi> 3 pugnat <hi rend="italic">PRMSj V L WFUbd</hi> 6 potestatea <lb/>
            et principes <hi rend="italic">G</hi> principatus 7 rectores <hi rend="italic">om. PRMGSaV<lb/>
             LWBFHUNK</hi> 7 tenebrarum harum <hi rend="italic">VLW</hi> 8 etiam] et <hi rend="italic">PRMS<foreign xml:lang="grc">γ</foreign>V <lb/>
            LWJBFEUNKbd</hi> istae i 9 etiam] enim <hi rend="italic">H</hi> 10 multis locis <lb/>
            <hi rend="italic">8. l. Y, om. L</hi> et <hi rend="italic">pr. om. MHB</hi> 12 aera y uolitare <hi rend="italic">MHBL</hi> nos <lb/>
            <hi rend="italic">om. G</hi> consuetudinem <hi rend="italic">RMHB</hi> 13 diciraus aliquando <hi rend="italic">H</hi> 14 qualis <lb/>
            -aliquando <hi rend="italic">om. U</hi> aliquando] aliquando dicimus <hi rend="italic">PSVLy</hi> 15 aestimet <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> male <hi rend="italic">W</hi> daemonia <hi rend="italic">et quae sequuntur usque pag. 106, 20</hi> <lb/>
            caelestibus <hi rend="italic">om. B</hi> ubi-daemonia <hi rend="italic">om. W</hi> 16 et <hi rend="italic">alt. om. bd</hi> ideo] <lb/>
            idcirco <hi rend="italic">PyVL</hi> 17 etiam] et <hi rend="italic">MH</hi> scripturis diuinia <hi rend="italic">Hbd</hi> BcripturiB <lb/>
            sanctis <hi rend="italic">YLF</hi> 18 spiritus <hi rend="italic">om. F</hi> tenebrarum harum <hi rend="italic">VL</hi> 20 dicL <lb/>
            tur <hi rend="italic">VL</hi> enim <hi rend="italic">om. VWKL</hi> 21 domino ut filii lucis ambulate quia <lb/>
            <hi rend="italic">sqq. H</hi> </note><lb/>
             
<pb n="105"/>
            quia ex peccatoribus iustificati erant. non ergo arbitremur in <lb/>
            summo caelo habitare diabolum cum angelis suis, unde lapsum <lb/>
            esse credimus. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="4" unit="altchapter"/> Sic enim errauerunt Manichaei, qui dicunt ante <lb/>
            mundi constitutionem fuisse gentem tenebrarum, quae contra <lb n="5"/>
            deum rebellauit: in quo bello credunt miseri omnipotentem <lb/>
            deum non sibi aliter potuisse succurrere, nisi partem suam <lb/>
            contra eam gentem mitteret. cuius gentis principes, sicut illi <lb/>
            dicunt, deuorauerunt partem dei et temperati sunt, ut posset <lb/>
            de illis mundus fabricari. sic dicunt deum peruenisse ad <lb n="10"/>
            uictoriam cum magnis calamitatibus et cruciatibus et miseriis <lb/>
            membrorum suorum: quae membra dicunt esse commixta <lb/>
            tenebrosis uisceribus principum illorum, ut eos temperarent <lb/>
            et a furore compescerent. et non intellegunt tam sacrilegam <lb/>
            esse sectam suam, ut credant omnipotentem deum non per <lb n="15"/>
            creaturam, quam fecerit, sed per ipsam naturam suam bellasse <lb/>
            cum tenebris: quod nefas est credere. neque hoc solum, sed <lb/>
            etiam illos, qui uicti sunt, factos esse meliores, quia furor <lb/>
            eorum conpressus est; dei autem naturam, quae uicit, factam <lb/>
            esse miserrimam. dicunt enim eam per ipsam commixtionem <lb n="20"/>
            perdidisse intellectum et beatitudinem suam et magnis erroribus <lb/>
            et cladibus esse inplicatam. quam si aliquando uel totam <lb/>
            purgari dicerent, magnam tamen inpietatem contra omnipotentem <lb/>
            deum adfirmarent, cuius partem crederent tanto tempore

<note type="footnote"> </note>

<note type="footnote">4 cf. nol. XXV <hi rend="italic">ed</hi>. Z. <hi rend="italic">p</hi>. 824. 877 sqq., 935 sqq. 11 cf. uol. XXV <lb/>
            p. 953 sqq. <hi rend="italic">ed</hi>. Z. de fide contra Manichaeos et u. XXV p. 878 sqq. ed. <lb/>
            Z. de natura boni. </note>

<note type="footnote">1 arbitrenras <hi rend="italic">VW</hi> 4 errauerunt <hi rend="italic">om. W</hi> manichei <hi rend="italic">libri</hi> qui <lb/>
            dieunt] quicfl <hi rend="italic">RN</hi> 6 dominum <hi rend="italic">.H</hi> reuellauit P reuellabit <hi rend="italic">R</hi> in <lb/>
            quo bello <hi rend="italic">om. NR</hi> 7 succurrere] uincere <hi rend="italic">MH</hi> subcurrere <hi rend="italic">G</hi> 8 gentem <lb/>
            <hi rend="italic">om. PGSy VLWBHUbd</hi> gentes <hi rend="italic">V</hi> 9 possit <hi rend="italic">PRSfVL</hi> 10 mundua <lb/>
            de iliis <hi rend="italic">bd</hi> 12 menbra <hi rend="italic">G</hi> conmixta Gj 14 conpescunt <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            15 suam sectam <hi rend="italic">Rbd</hi> 19 conprensus <hi rend="italic">C</hi> conpraehensus <hi rend="italic">ML</hi> comprehensus <lb/>
            <hi rend="italic">W</hi> dei autem <hi rend="italic">om. PSVLU</hi> qui <hi rend="italic">S</hi> 20 enim] etiam <hi rend="italic">Wbd</hi> <lb/>
            conmixtionem f 22 implicata <hi rend="italic">R</hi> implic:.tum <hi rend="italic">VSlL</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="106"/>
            in erroribus ac poenis esse iactatam sine aliquo peccati crimine. <lb/>
            nunc uero infelices audent adhuc dicere nec totam posse <lb/>
            purgari; et ipsam partem, quae purgari non potuerit, proficere <lb/>
            ad uinculum, ut inde inuoluatur et inligetur malitiae sepulcrum, <lb/>
            et sic ibi semper sit pars ipsa dei misera, quae nihil<lb n="5"/>
            peccauit et affigitur in aeternum carceri tenebrarum. hoc <lb/>
            illi dicunt, ut simplices animas fallant. sed quis tam simplex <lb/>
            est, ut.ista non sentiat esse sacrilega, quibus affirmant omnipotentem <lb/>
            deum necessitate oppressum esse, ut partem suam <lb/>
            bonam et innocentem tantis cladibus obruendam et tanta inmunditia<lb n="10"/>
            inquinandam daret et non totam liberare posset et <lb/>
            quod liberare non potuerit, aeternis uinculis conligaret? quis <lb/>
            ergo ista non execretur? quis non intellegat inpia esse et <lb/>
            nefanda? sed illi quando capiunt homines, non ista prius <lb/>
            dicunt — quae si dicerent, riderentur aut fugerentur ab<lb n="15"/>
            omnibus — sed eligunt capitula de scripturis, quae simplices <lb/>
            homines non intellegunt, et per illa decipiunt animas inperitas <lb/>
            quaerendo, unde sit malum. sicut in isto capitulo faciunt, <lb/>
            quod ab apostolo scriptum est: rectores harum tenebrarum, <lb/>
            et spiritalia nequitiae in caelestibus. quaerunt

<note type="footnote"> 19 Ephea. 6, 12 </note>

<note type="footnote"> 1 •rroribus <hi rend="italic">(8.. m. 2</hi> 0) y ac] aut <hi rend="italic">RN</hi> et <hi rend="italic">PMSyVL WBFHUKbd</hi> <lb/>
            2 adhuc audent dicere <hi rend="italic">H</hi> totam (o ex u) <hi rend="italic">C</hi> 4 inligatur <hi rend="italic">R</hi> alligetur <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            malitis <hi rend="italic">W</hi> sepulchrum <hi rend="italic">CPR VMaSG1 WUNFHK</hi> sepulcro <hi rend="italic">Bbd</hi> 5 sit <lb/>
            ibi semper <hi rend="italic">G</hi> semper ibi <hi rend="italic">N</hi> ipsa pars <hi rend="italic">L</hi> ipsa pars ipsa <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            6 affigatur J21 afficitur <hi rend="italic">G</hi> aff.igitur <hi rend="italic">F</hi> a*if»igitur <hi rend="italic">U</hi> affligitur <hi rend="italic">MH</hi> <lb/>
            affligatur <hi rend="italic">Bbd</hi> carcere <hi rend="italic">MHbd</hi> carcerem <hi rend="italic">G</hi> 8 sacriliga <hi rend="italic">P</hi> 9 fuisse <lb/>
            oppressum <hi rend="italic">H esse</hi> oppressum <hi rend="italic">L</hi> pressum <hi rend="italic">JRN</hi> 10 gladibus <hi rend="italic">Y</hi> tantam <lb/>
            immunditiam <hi rend="italic">R</hi> tantę immunditie W 11 et] ut <hi rend="italic">NRG</hi> non <lb/>
            <hi rend="italic">om. NR</hi> non posset <hi rend="italic">N</hi> non possit <hi rend="italic">R</hi> posse <hi rend="italic">MH</hi> 12 poterit <hi rend="italic">OMSj VU</hi> <lb/>
            poterat <hi rend="italic">W</hi> pot.erit <hi rend="italic">L</hi> colligare <hi rend="italic">W</hi> 13 iste 6?1 eisecretur <lb/>
            <hi rend="italic">PRltIS\'(FU!\\\'bd</hi> intellegit <hi rend="italic">V</hi> impii <hi rend="italic">H</hi> 14 nefandfi VH 15 aat <lb/>
            riderentur <hi rend="italic">RN</hi> inriderentur <hi rend="italic">VL</hi> fugerentur (e <hi rend="italic">pr</hi>. in <hi rend="italic">ras.) C</hi> fugirentur <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> fugarentur <hi rend="italic">G2VLWH(2</hi> 16 omnibus] hominibus <hi rend="italic">RMGHNW</hi> <lb/>
            illigunt <hi rend="italic">Gl</hi> capitula-intellegunt <hi rend="italic">om. W</hi> 18 sit <hi rend="italic">om. S</hi> sit malum] <lb/>
            stimultl <hi rend="italic">VL</hi> 19 quo <hi rend="italic">W</hi> scriptum] dictum <hi rend="italic">W</hi> tenebrarum harum <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            20 quaerint Gl </note> <lb n="20"/>
             
<pb n="107"/>
            enim deceptores illi et interrogant hominem scripturas diuinas <lb/>
            non intellegentem, unde sint in caelo rectores tenebrarum, <lb/>
            ut, cum respondere non potuerit, traducatur ab eis per curiositatem, <lb/>
            quia omnis anima indocta curiosa est. qui autem <lb/>
            fidem catholicam bene didicit et bonis moribus et uera pietate <lb n="5"/>
            munitus est, quamuis eorum haeresim nesciat, respondet illis <lb/>
            tamen. nec enim decipi potest, qui iam nouit, quid pertineat <lb/>
            ad christianam fidem, quae catholica dicitur per orbem terrarum <lb/>
            sparsa et contra omnes inpios et peccatores, neglegentes <lb/>
            autem etiam suos domino gubernante secura. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="5" unit="altchapter"/> Quoniam ergo dicebamus apostolum Paulum dixisse <lb/>
            habere nos conluctationem aduersus rectores tenebrarum et <lb/>
            spiritalia nequitiae in caelestibus et probauimus etiam istum <lb/>
            aerem terrae proximum caelum uocari, oportet credere aduersum <lb/>
            diabolum et angelos eius nos dimicare, qui gaudent <lb n="15"/>
            perturbationibus nostris. nam et ipse apostolus alio loco <lb/>
            diabolum principem potestatis aeris huius appellat. <lb/>
            quamuis ille locus, ubi ait: spiritalia nequitiae in caelestibus, <lb/>
            possit et aliter intellegi, ut non ipsos praeuaricatores <lb/>
            angelos in caelestibus esse dixerit, sed nos potius, de <lb n="20"/>
            quibus alio loco dicit: conuersatio nostra in caelis <lb/>
            est, ut nos in caelestibus constituti, id est in spiritalibus <lb/>
            praeceptis dei ambulantes dimicemus aduersus spiritalia

<note type="footnote">17 cf. Ephes. 2, 2 21 Phil. 3, 20 </note>

<note type="footnote"> 1 homingg f 3 ut] et <hi rend="italic">RN</hi> quum <hi rend="italic">C</hi> poterit R potuerint <hi rend="italic">GB</hi> <lb/>
            curiositates <hi rend="italic">L</hi> 5 catolicam <hi rend="italic">S</hi> bene didicit] benedicit <hi rend="italic">W</hi> bene <lb/>
            dicit <hi rend="italic">G1</hi> 6 monitus <hi rend="italic">C</hi> quamuis] quam <hi rend="italic">S</hi> heresem <hi rend="italic">CMSGXVB</hi> <lb/>
            haeresem <hi rend="italic">By</hi> heresim <hi rend="italic">W</hi> tamen respondet illis <hi rend="italic">G</hi> respondit <hi rend="italic">VL</hi> <lb/>
            respondeat <hi rend="italic">W</hi> 7 enim <hi rend="italic">om. L</hi> decipi] dici <hi rend="italic">G</hi> quod <hi rend="italic">MWV</hi> <lb/>
            8 terra Gl 9 sparsam <hi rend="italic">PSjVLW</hi> eparea. <hi rend="italic">G</hi> de neglegentibus <hi rend="italic">MHB</hi> <lb/>
            10 aotem 8. <hi rend="italic">l. N</hi> aut.. <hi rend="italic">G</hi> etiam <hi rend="italic">om. PMSj V L WBHU</hi> suis <hi rend="italic">MHB, <lb/>
            er. N</hi> securi <hi rend="italic">W</hi> 13 nequitia <hi rend="italic">N</hi> et <hi rend="italic">om. NR</hi> 14 terre <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            credere] debere <hi rend="italic">F</hi> aduersus <hi rend="italic">RGSVLBHUNj</hi> 15 nos] non V1 nos <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            16 et <hi rend="italic">om. PMGSjVLBFHUN</hi> 18 spiritaliae <hi rend="italic">B</hi> nequitia <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            19 praeQaricawtorps <hi rend="italic">V</hi> 20 esse-caelestibus <hi rend="italic">in mg. m. 1 app. N</hi> <lb/>
            22 et nos <hi rend="italic">W</hi> 23 praeceptis om. <hi rend="italic">B</hi> demicemus B spiritaliae <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            nequitia <hi rend="italic">NLl</hi> </note><lb/>
             
<pb n="108"/>
            nequitiae, quae nos inde conantur abstrahere. magis ergo illud <lb/>
            quaerendum est, quomodo aduersus eos, quos non uidemus, <lb/>
            pugnare possimus et uincere, ne putent stulti aduersus aerem <lb/>
            nos debere certare. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>