<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031.opp-lat1:25-26</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031.opp-lat1:25-26</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031.opp-lat1"><div n="25" subtype="chapter" type="textpart"><p>Euasimus, inquit, quia spiritalem secuti sumus <lb/>
            A saluatorem. nam illius tantum erupit audacia, ut<lb n="5"/>
            noster dominus carnalis foret. omnis nostra fuisset <lb/>
            spes amputata. si hoc propterea dicis, quia Christum carnem <lb/>
            habuisse non creditis, in Manichaeo spem ponere non debetis, <lb/>
            quem de masculo et femina procreatum sicut ceteros homines <lb/>
            in carnem fuisse conceditis. cur ergo in illo tantam spem po. <lb n="10"/>
            nitis ? nam in hac ipsa epistula tua, cum me terreres, ipse <lb/>
            dixisti: quis igitur. tibi patronus erit ante iustum tribunal <lb/>
            iudicis,. cum et de sermone et de opere coeperis <lb/>
            te teste conuinci? Persa, quem incusasti, non aderit. <lb/>
            hoc excepto quis te flentem consolabitur? quis Punicum <lb n="15"/>
            saluabit? consolatorem igitur et saluatorem Manichaeo <lb/>
            excepto nullum esse posse dixisti.. quomodo ergo, cum de <lb/>
            Christi passionibus ageres, euasisse uos dixisti, quod spiritalem <lb/>
            secuti estis saluatorem, ne scilicet eum posset in carne constitutum <lb/>
            inimicus occidere ? ergo Manichaeum uestrum si <lb n="20"/>
            oecidit inimicus, in quo carnem inuenit, ut iam uester saluator <lb/>
            esse posset, quomodo dicis hoc excepto, quis te <lb/>
            flentem consolabitur? quia Punicum saluabit?" uides <lb/>
            quid sit in haeresi et doctrinis daemoniorum in hypocrisi <lb/>
            mendaciloquorum. ueracem Manichaeum de Christo uis esse <lb n="25"/>
            fallaci, ut, si Christus in ostendenda carne, morte, resurrectione, <lb/>
            locis denique uulnerum atque clauorum, quae dubitantibus

<note type="footnote"> 25 cf. I Tim. 4, 1 sq. 27 cf. loh. 20, 10, </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 cnra aut <hi rend="italic">C</hi> 4 e<foreign xml:lang="grc">̨</foreign>uasimus <hi rend="italic">C</hi> inquis <hi rend="italic">Mau1r</hi>. 5 aadatia <hi rend="italic">C</hi> 8 manicheo<lb/>
             <hi rend="italic">C</hi> 9 ceterus <hi rend="italic">C</hi> 10 carnem habaisse <hi rend="italic">Maw</hi>. qaur <hi rend="italic">C</hi> illam <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            11 terreriB <hi rend="italic">C</hi> 12 ergo <hi rend="italic">b</hi> 13 operis (71 ceperis <hi rend="italic">C</hi> 11 adherit <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            15 ponjtom <hi rend="italic">O</hi> 16 manicheo <hi rend="italic">C</hi> 17 posse (a. <hi rend="italic">I. m. 2) C</hi> 18 chriato <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            b <lb/>
            agerese uas. <hi rend="italic">C</hi> 20 ini "*<hi rend="italic">(tn. Si superscr.) C</hi> 21 inimicos <hi rend="italic">C</hi> 22 et <lb/>
            qaomodo <hi rend="italic">C Maur. b</hi> te <hi rend="italic">om. C</hi> 23 punitum <hi rend="italic">C</hi> 24 haeresi] herede <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            et] de b, <hi rend="italic">om. C</hi> ypocria inmendacilocorum <hi rend="italic">C</hi> 25 manicheum<hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            26 resairectionem <hi rend="italic">C</hi> 27 adque <hi rend="italic">C</hi> que <hi rend="italic">C</hi> </note>

<note type="footnote"> XXV. Aug sect. 6(pan S). </note>

<note type="footnote"> 60 </note> <lb/>
             
<pb n="944"/>
            discipulis demonstrauit, totum fallaciter ac mendaciter gessit, <lb/>
            tunc Manichaeus de Christo uerum dixerit, si autem Christus <lb/>
            ueram carnem et ideo ueram mortem, ueram resurrectionem, <lb/>
            ueras cicatrices ostendit, tunc Manichaeus de Christo mentitus <lb/>
            sit. ac per hoc id interest in hac causa inter me atque te,<lb n="5"/>
            quod tu elegisti ueracem credere Manichaeum Christum credendo <lb/>
            fallacem, ego autem Manichaeum potius sicut de aliis <lb/>
            rebus, ita de Christo quam Christum de aliqua re — quanto <lb/>
            magis de illa, ubi spem credentium maxime posuit, hoc est <lb/>
            de sua passione et resurrectione! — mentitum. nam qui<lb n="10"/>
            dicit: quando Christus post illam, quae mors eius putata est, <lb/>
            adparuit discipulis haesitantibus et spiritum se uidere putantibus, <lb/>
            quando dixit: tangite manus meas et pedes et uidete, <lb/>
            quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut <lb/>
            me uidetis habere, quando uni eorum minime credenti, <lb n="15"/>
            mitte, inquit, digitos in latus meum et noli esse incredulus, <lb/>
            sed fidelis, totum hoc non ueraciter ostendebat, <lb/>
            sed mendaciter: qui hoc, inquam, dicit, non praedicator. sed <lb/>
            accusator est Christi. sed, inquis, Christum praedicat Mani. <lb/>
            chaeus eiusque se dicit apostolum. hinc potius detestandus <lb n="20"/>
            atque fugiendus est. nam haec accusando diceret, se saltem <lb/>
            iactaret amatorem ueritatis arguendo alterius falsitatem; nunc <lb/>
            uero nesciens incautusque se prodit satisque demonstrat diligenter <lb/>
            intuentibus, quid agat ipse, quid diligat, laudando ac praedicando <lb/>
            mentientem. fuge itaque, amice, tantam pestem, ne te,<lb n="25"/>
            quod fieri non potest, fallendo uelit fidelem facere Manichaeus, <lb/>
            qualem uult uideri a Christo esse factum illum discipulum <lb/>
            cui dixit: mitte digitos in latus meum et noli

<note type="footnote"> 13 Luc. 24, 39 16 loh. 20, 27 </note>

<note type="footnote"> 1 discipolis <hi rend="italic">C</hi> 2 (et 4) manicheus C flegisti <hi rend="italic">0</hi> credendum <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            10 resurrectiong <hi rend="italic">C</hi> 11 que <hi rend="italic">C</hi> 12 discipolis esitantibus <hi rend="italic">C</hi> spiritum] <lb/>
            xpm <hi rend="italic">C</hi> 16 inquid <hi rend="italic">C</hi> 18 hęc <hi rend="italic">C</hi> predicatur <hi rend="italic">C</hi> 19 accusatur <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            predicat <hi rend="italic">C</hi> 21 adque <hi rend="italic">C</hi> cu<foreign xml:lang="grc">̃</foreign><hi rend="italic">ante</hi> haec <hi rend="italic">add. b</hi> saltim 28 incautus <lb/>
            que <hi rend="italic">C</hi> 24 quidiligat <hi rend="italic">C</hi> predicando <hi rend="italic">C</hi> 26 manicheus <hi rend="italic">C</hi> 27 uult <lb/>
            <hi rend="italic">ont. C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="945"/>
            esse incredulus, sed fidelis. sicut enim sapit dulcissima <lb/>
            ueritas, quid aliud discipulo Christus dixit nisi: tange, quod <lb/>
            gesto, tange, quod gessi, tange ueram carnem, tange uerorum <lb/>
            uestigia uulnerum, tange uera loca clauorum et credendo <lb/>
            ueris noli esse incredulus, sed fidelis ? sicut autem desipit <lb n="5"/>
            Manichaei sacrilega uanitas, quid aliud dixit discipulo Christus <lb/>
            nisi: tange quod simulo, tange quod fallo, nisi: tange falsam <lb/>
            carnem, tange falsorum fallacia uulnerum loca et noli esse <lb/>
            incredulus meis mendacibus membris, ut credendo falsis possis <lb/>
            esse fidelis. tales -fideles habet Manichaeus omnis doctrinae <lb n="10"/>
            daemoniorum mendaciloquorum. 
</p></div><div n="26" subtype="chapter" type="textpart"><p>Fuge ista, obsecro, non te decipiat species paucitatis, <lb/>
            quoniam ipse dominus dixit angustam uiam esse paucorum. <lb/>
            inter paucos uis esse, sed pessimos. nam uerum est, quod <lb/>
            pauci sunt omni modo innocentes, sed in ipsis nocentibus <lb n="15"/>
            pauciores sunt homicidae quam fures, pauciores sunt incestatores <lb/>
            quam adulteri; denique etiam ipsae antiquorum uel <lb/>
            fabulae uel historiae pauciores habent Medeas et Phaedras <lb/>
            quam facinorum aliorum flagitiorumque mulieres, pauciores <lb/>
            Ochos et Busirides quam inpietatum aliarum et scelerum uiros. <lb n="20"/>
            uide ergo, ne forte apud uos nimius horror inpietatis <lb/>
            faciat meritum paucitatis. talia quippe ibi leguntur, dicuntur, <lb/>
            creduntur, ut in illum errorem magis aliquos quam paucos <lb/>
            inruere uel illic remanere mirandum sit. sanctorum autem <lb/>
            paucitas, quorum angusta uia est, in conparatione ponitur <lb n="25"/>
            multitudinis peccatorum: quae quidem paucitas in multo maiore <lb/>
            numero palearum latet; sed in ipsa area catholicae ecclesiae

<note type="footnote"> 13 cf. Matth. 7, 14 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 5 aeris] noaeris <hi rend="italic">Cb</hi> 6 manichei <hi rend="italic">C</hi> sacrilege <hi rend="italic">C</hi> diecipolo <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            7 tangem <hi rend="italic">C</hi> falsem <hi rend="italic">C</hi> 8 fallatia <hi rend="italic">C</hi> 9 mendatibus <hi rend="italic">C</hi> menbris <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            possit <hi rend="italic">b</hi> 10 manicheas <hi rend="italic">C</hi> omnes <hi rend="italic">C</hi> doctrine <hi rend="italic">C</hi> 11 demoniorum <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> mendacilocorum C 12 te <hi rend="italic">om. b</hi> speties <hi rend="italic">C</hi> 14 peseimas <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 15 sint <hi rend="italic">Cb</hi> omnino <hi rend="italic">b</hi> in om. <hi rend="italic">Cb</hi> 16 homicide incestores <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            d <lb/>
            17 ipse <hi rend="italic">C</hi> anticorum <hi rend="italic">C</hi> 18 fabule <hi rend="italic">C</hi> phe»ras (d m. <hi rend="italic">1 superscr.) C</hi> <lb/>
            20 ochos] estas <hi rend="italic">C</hi> 21 aput <hi rend="italic">C</hi> nimias <hi rend="italic">(in mg</hi>. ai. minimus) <hi rend="italic">b</hi> 24 illic] <lb/>
            hic <hi rend="italic">C</hi> 26 que <hi rend="italic">C</hi> 27 in <hi rend="italic">om. Cb</hi> catolicae <hi rend="italic">C</hi> </note>

<note type="footnote"> CO* </note> <lb/>
             
<pb n="946"/>
            eat nunc congreganda et trituranda. in fine autem uentilanda <lb/>
            atque purganda. ad quam te oportet conferas, si fideliter fidelis <lb/>
            esse desideras, ne fidendo falsis, sicut scriptum est. uentos <lb/>
            pascas, id est, inmundis spiritibus esca fias. si enim Paulus <lb/>
            apostolus, quem commemoras, non sicut sapientes ueteris testamenti <lb n="5"/>
            scripturas totamque illam propheticam dispensationem <lb/>
            dictorum atque factorum, sed carnalem Iudaicae propaginis <lb/>
            excellentiam et pro synagogis paternae gentis errantibus et <lb/>
            Christum non agnoscentibus zelum persequendi christianos, <lb/>
            quo tamquam laudabili accendebatur, et iustitiam, quae ex<lb n="10"/>
            lege est, qua Iudaei non ibi intellecta dei gratia superbe gloriantur, <lb/>
            damna et stercora deputauit, ut Christum lucrifaceret: <lb/>
            quanto magis tu scripturas illas nefandarum blasphemiarum <lb/>
            plenissimas, ubi natura ueritatis, natura summi boni, natura <lb/>
            dei totiens mutabilis, totiens uicta, totiens corrupta et ex parte <lb n="15"/>
            inexplicabiliter inquinata atque ab ipsa ueritate in fine damnanda <lb/>
            describitur, non sicut stercora, sed sicut uenena debes <lb/>
            abicere et ad ecclesiam catholicam fidemque, quae sicut tanto <lb/>
            ante prophetata., ita suo tempore reuelata est, finita contentione <lb/>
            transire! <lb n="20"/>
            
</p><p rend="script">Quod ideo tibi loquor, quia mens tua nec natura mali est, <lb/>
            quae omnino nulla est, nec natura dei, alioquin incommutabili <lb/>
            frustra loquerer; sed quoniam mutata est deserendo deum, et <lb/>
            ipsa mutatio eius est malum, mutetur conuersa ad incommutabile <lb/>
            bonum in adiutorio ipsius incommutabilis boni, et talis <lb n="25"/>
            eius mutatio erit a malo liberatio. hanc admonitionem si spernis. <lb/>
            duas adhuc credens esse naturas, unam mutabilem boni, quae <lb/>
            malo permixta potuit iniustitiae consentire, alteram

<note type="footnote"> 2 cf. Matth. 8, 12 4 cf. Osee 12, 1 12 cf. Phil. 8, 8 aq. </note>

<note type="footnote"> 3 nentne <hi rend="italic">C</hi> 4 pareaa <hi rend="italic">C</hi> 5 commemore<foreign xml:lang="grc">̨</foreign>s <hi rend="italic">C</hi> sapientum <hi rend="italic">Maur</hi>. sicat <lb/>
            sapientfi <hi rend="italic">b</hi> 6 scribtoras <hi rend="italic">C</hi> 7 adque <hi rend="italic">C</hi> iadaice <hi rend="italic">C</hi> 8 ezcelentia <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            sinagogis <hi rend="italic">C</hi> paterne <hi rend="italic">C</hi> 9 zelo <hi rend="italic">b</hi> 10 tamquam] quam <hi rend="italic">b</hi> que <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            11 iudei <hi rend="italic">0</hi> 18 scribturas <hi rend="italic">C</hi> nefandorum blasphemioram <hi rend="italic">C</hi> 16 explieabititer <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 18 habicere <hi rend="italic">C</hi> fidemque quae mripsi: fidemque <hi rend="italic">Cb</hi> <lb/>
            fidemque om. <hi rend="italic">Maur</hi>. 19 reuellata <hi rend="italic">C</hi> 22 que <hi rend="italic">C</hi> 24 mutacio <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            mala 8 <hi rend="italic">b</hi> 25 adiutorium C 27 que <hi rend="italic">C</hi> 28 permiztam <hi rend="italic">C</hi> iniustif <hi rend="italic">C</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="947"/>
            incommutabilem mali, quae nec bono mixta potuit consentire iustitiae, <lb/>
            proximam illam pudendam fabulam garris execrabiles turpesque <lb/>
            blasphemias in fornicatione prurientium aurium seminantem <lb/>
            ut sis in eorum grege, de quibus praedictum est, quod "erit <lb/>
            tempus, quando sanam doctrinam non sustinebunt, <lb n="5"/>
            sed ad sua desideria coaceruabunt sibi magistros <lb/>
            prurientes auribus, et a ueritate quidem auditum <lb/>
            suum auertentes, ad fabulas autem conuertentur." <lb/>
            si autem hanc admonitionem prudenter accipis conuersus ad <lb/>
            incommutabilem deum. mutatione laudabili fies in eis, de <lb n="10"/>
            quibus dicit apostolus: fuistis aliquando tenebrae, nunc <lb/>
            autem lux in domino. quod nec dei naturae dici posset, <lb/>
            quia numquam fuit mala et digna isto nomine tenebrarum, <lb/>
            nec naturae mali. quae si esset, numquam posset mutari nec <lb/>
            lux fieri; sed recte ac ueraciter hoc dictum est ei naturae, <lb n="15"/>
            quae incommutabilis non est, sed deserto incommutabili lumine, <lb/>
            a quo facta est, obtenebratur in se; ad illud autem conuersa <lb/>
            fit lux non in se, sed in domino. non enim a se ipsa, quoniam <lb/>
            non est lumen uerum, sed inluminata lucet ab illo, de quo <lb/>
            dictum est: erat lumen uerum, quod inluminat omnem <lb n="20"/>
            hominem uenientem in hunc mundum. hoc crede, hoc <lb/>
            intellege, hoc tene, si uis esse bonus participatione incommutabilis <lb/>
            boni, quod non potes esse per te: quod nec amittere, <lb/>
            si incommutabiliter hoc esses, nec recipere posses, si incommutabiliter <lb/>
            hoc non esses.

<note type="footnote"> 4 II Tim. 4, 8 sq. 11 Ephes. 5, 8 20 Ioh. 1, 9 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 que <hi rend="italic">C</hi> 2 carris <hi rend="italic">C</hi> 3 infornicatione <hi rend="italic">C</hi> 4 predictum <hi rend="italic">C</hi> 6 coacerbabnnt<lb/>
             <hi rend="italic">C</hi> 8 flabulas <hi rend="italic">C</hi> 9 admonicionem <hi rend="italic">C</hi> accipis (i <hi rend="italic">ante</hi> s in <lb/>
            <hi rend="italic">ras.) C</hi> 10 de <hi rend="italic">om. C</hi> 11 tenebre <hi rend="italic">C</hi> 13 mala <hi rend="italic">C</hi> nomina <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            14 natura <hi rend="italic">b</hi> que <hi rend="italic">C</hi> possit <hi rend="italic">C</hi> 15 natura <hi rend="italic">C</hi> 16 que <hi rend="italic">C</hi> sed] <lb/>
            <hi rend="italic">A Cb</hi> 17 factus <hi rend="italic">b</hi> tenebrabatur <hi rend="italic">C</hi> tenebratus <hi rend="italic">b</hi> 21 ominem <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            22 tene] te <hi rend="italic">Cb</hi> 25 ExpLiB sei aQ contra epl secdni manich. incip <lb/>
            aduersus mendatium <hi rend="italic">(litteris uncialibus)</hi> fol. 50b <hi rend="italic">C</hi> </note> 
<pb n="948"/>
             <lb n="25"/>
            
<pb n="949"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>