<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1:7-8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1:7-8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1"><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="5" unit="altchapter"/> Ista cum fiunt a bonis, non inquinantur a malis, <lb n="15"/>
            quia nec eorum peccatis consentiendo communicant et ab eis <lb/>
            etsi non corporaliter segregatione, tamen spiritali uitae dissimilitudine <lb/>
            et morum diuersitate discedunt, eo modo oboedientes <lb/>
            praecepto dominico quo ait: discedite inde, et inmundum <lb/>
            ne tetigeritis. nam qui hoc non spiritaliter<lb n="20"/>
            obseruandum putant, adrogantia uanitatis in illud incidunt, quod <lb/>
            per eundem prophetam dominus detestatur dicens: qui dicunt <lb/>
            (noli me tangere, quoniam mundus sum\', hic fumus <lb/>
            indignationis meae. hoc episcopi uestri faciendum putauerunt, <lb/>
            quando utrisque nostrum a iudice oblato consessu<lb n="25"/>
            nobiscum sedere noluerunt, dicentes scriptum sibi esse ne cum <lb/>
            talibus sedeant, illud utique non spiritaliter, sed carnaliter <lb/>
            intellegentes, quod in psalmo positum est: et cum impiis

<note type="footnote"> 7 II Thess. 3, 14-15 19 Esai. 52, 11 22 Esai. 65, 5 25 cf. <lb/>
            Breuic. III 9, 18 28 Ps. 25, 5 \' </note>

<note type="footnote"> 1 uel cum <hi rend="italic">b</hi> 2 oportuerit] potuerit <hi rend="italic">Cml</hi> 3 d non (d <hi rend="italic">del.) A</hi> <lb/>
            8 obaudiuit <hi rend="italic">BCmlb</hi> 17 corporali <hi rend="italic">cv</hi> spiritiali <hi rend="italic">C</hi> similitudine c <lb/>
            20 spitaliter <hi rend="italic">C (saepius)</hi> 22 quid <hi rend="italic">BmlC</hi> 23 hi <hi rend="italic">c</hi> hic-meae <hi rend="italic">om. b</hi> <lb/>
            25 confessu <hi rend="italic">Bm]</hi> 26 sibi scriptum <hi rend="italic">b</hi> 28 intelligentia <hi rend="italic">BmlC</hi> iutellegentias <lb/>
            <hi rend="italic">Bm2</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="105"/>
            non sedebo, et tamen fecerunt, quod in eodem ipso loco <lb/>
            psalmi pariter prohibetur. nam ibi dicit propheta: et cum <lb/>
            iniqua gerentibus non introibo. si ergo, quia nos iniquos <lb/>
            uel nouerant uel putabant, ideo nobiscum sedere noluerunt, <lb/>
            quare, quod similiter prohibetur, nobiscum introierunt <lb n="5"/>
            ex parte sancti et ex parte polluti, nisi quia scripturas sanctas <lb/>
            non intellegendo et carnaliter sapiendo etiam ipsam unitatem <lb/>
            dissipauerunt? 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>Non itaque polluunt mali bonos in eodem agro, in eadem <lb/>
            area, in eisdem pascuis, in eisdem retibus constituti, quia <lb n="10"/>
            non eis communicant boni, sed altari et sacramentis dei. communicant <lb/>
            autem malis qui consentiunt factis malorum; scriptum <lb/>
            est enim: non solum qui faciunt ea, uerum etiam <lb/>
            qui consentiunt facientibus. 
</p><p><milestone n="6" unit="altchapter"/>Cum uero mali pacis conseruandae necessitate tolerantur, <lb n="15"/>
            non iniquitatis communicandae societate appetuntur, ut cum <lb/>
            zizaniis triticum suauem pluuiam pariter bibat, seruet tamen <lb/>
            ubertatem suam nec conuertatur in zizaniorum sterilitatem, <lb/>
            sed utrumque simul usque ad messem crescat, ne forte, cum <lb/>
            colliguntur zizania, eradicetur simul et triticum, nullam cum <lb n="20"/>
            bonis habent mali participationem salutis uel perditionis — <lb/>
            quae enim participatio iustitiae cum iniquitate?-, <lb/>
            nullam cum bonis habent mali societatem regni aut ignis <lb/>
            aeterni — quae enim societas luci ad tenebras? —, non <lb/>
            habent mali cum bonis consonantiam uitae ac uoluntatis — <lb n="25"/>
            quae enim consonantia Christi adBeliar?—,nonhabent <lb/>
            boni cum malis partem nec in poena criminis nec in praemio <lb/>
            pietatis-quae enim pars fideli cum infideli? — et cum <lb/>
            intra eadem retia, donec ad litus perueniant, pariter diuina

<note type="footnote"> 2 Ps. 25, 4 13 Rora. 1, 32 22 II Cor. 6, 14 24 ibid. 26 II <lb/>
            Cor. 6, 15 28 ibid. </note>

<note type="footnote"> 3 iniquianos <hi rend="italic">Bml</hi> 6 et <hi rend="italic">om. v</hi> 7 etiam <hi rend="italic">om. v</hi> 9 110nlloon <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            12 factis <hi rend="italic">ex</hi> fatientibus <hi rend="italic">C</hi> 13 uerum) sed c 16 cum] con <hi rend="italic">Cml</hi> <lb/>
            19 crescat usque ad messem <hi rend="italic">b</hi> 20 tricum <hi rend="italic">Bml</hi> 23 cum malis habent <lb/>
            boni c 26 belial <hi rend="italic">BCbcv</hi> 28 infidele <hi rend="italic">BmlCm2</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="106"/>
            sacramenta percipiunt, illi sociantur, illi dissociantur, isti <lb/>
            consonant, illi dissonant, isti habent partem cum misericordia, <lb/>
            illi cum iudicio, quoniam misericordiam (et iudicium) cantat <lb/>
            ecclesia domino et qui manducat indigne iudicium non alteri, <lb/>
            sed sibi manducat. de ipso quippe pane et de ipsa dominica<lb n="5"/>
            manu et ludas partem et Petrus accepit; et tamen quae <lb/>
            societas, quae consonantia, quae pars Petro cum Iuda, quoniam <lb/>
            nec causa causae praeiudicat nec persona personae? 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>