<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1:5-6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1:5-6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1"><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Dicat etiam catholica ecclesia in ipsa Africa constituta et <lb/>
            per pacem atque unitatem Christi illis omnibus communione <lb/>
            copulata, dicat etiam ipsa: nec mihi Caeciliani causa praeiudicat, <lb/>
            contra quem absentem septuaginta episcoporum est prolata <lb/>
            sententia, quia non praeiudicat ecclesiae, quae toto orbe diffunditur,<lb n="15"/>
            in cuius communione permaneo, aut certe praeiudicet <lb/>
            parti Donati causa Primiani, quem sui collegae similiter absentem <lb/>
            numerosiore concilio damnauerunt. si autem ideo non <lb/>
            praeiudicat, quia nec causa causae nec persona personae, multo <lb/>
            magis seruanda est ista iustitia erga unitatem catholicam<lb n="20"/>
            Christi, si eam seruari erga se postulat pars Donati\'. hoc <lb/>
            ecclesia catholica in Africa constituta proclamat: \'o pars Donati, <lb/>
            tu ista uerba dixisti, tu ista uerba tua recognouisti, tu istis <lb/>
            uerbis etiam suscripsisti: nec causa causae nec persona <lb/>
            personae praeiudicat. ego inter spiritus olim requiescentium<lb n="25"/>
            recito Caecilianum, tu adhuc uides et tecum habes in <lb/>
            corpore Felicianum, a quo Primianus damnatus est. in ipsa <lb/>
            Primiani causa Felicianum damnasti et eum postea, sicut <lb/>
            erat, episcopum Primiano tibique sociasti. si tantum ualet,

<note type="footnote">3 in tam <hi rend="italic">v, cf. 19, 25</hi> tam in proximo 4 certe si <hi rend="italic">Bm2b</hi> 5 personae <lb/>
            persona <hi rend="italic">cv</hi> 6 pecularis <hi rend="italic">c</hi> 7 non praeiudicet causa <hi rend="italic">b</hi> 8 carthaginiessis <lb/>
            <hi rend="italic">Bml</hi> praeiudicat <hi rend="italic">Bb musta ni A, et sic BCb</hi> 9 tan <hi rend="italic">Bml</hi> <lb/>
            10 aut] ut <hi rend="italic">bv</hi> praeiudicat <hi rend="italic">Btnl</hi> 17 colligae <hi rend="italic">Am2</hi> 22 affrica <hi rend="italic">Bc</hi> <lb/>
            27 damnatus est Primianus <hi rend="italic">v</hi> 28 Felicianum <hi rend="italic">om. ABCb</hi> dam(-p-B) <lb/>
            nati <hi rend="italic">ABCb</hi> 29 Primiano] primianri <hi rend="italic">Bml</hi> sociati <hi rend="italic">Am1</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="103"/>
            quod nec causa causae praeiudicat nec persona personae, ut <lb/>
            tibi non praeiudicet hodie tecum uiuentis communio Feliciani, <lb/>
            mihi quomodo praeiudicat olim defuncti memoria Caeciliani?\'
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Quid ad ista respondent, qui uobis adhuc iactant inania <lb/>
            et suae saluti, si non se correxerint, nocitura mendacia? quid <lb n="5"/>
            adhuc dicunt nos iudicem corrupisse, ut pro nobis sententia <lb/>
            proferretur? numquid et tanti apud uos meriti episcopum <lb/>
            praeclarissimum defensorem corrupimus, ut pro nobis talia <lb/>
            loqueretur? hoc enim agebamus omnibus uiribus, hoc instabamus, <lb/>
            ut Caeciliani causa atque persona, qualiscumque ille <lb n="10"/>
            fuerit, ad causam et personam ecclesiae, quam deus suis <lb/>
            sanctis testimoniis roborauit, non pertinere ostenderetur. hoc <lb/>
            agebamus etiam similitudinibus euangelicis, ut causa et persona <lb/>
            zizaniorum non praeiudicaret causae et personae tritici, <lb/>
            quamuis in eodem agro eadem pluuia simul crescerent usque <lb n="15"/>
            ad messem, quando separari oporteret; ut causa et persona <lb/>
            paleae non praeiudicaret (causae et) personae frumenti, quamuis <lb/>
            in eadem area simul triturarentur, donec nouissima uentilatione <lb/>
            separarentur; ut causa et persona haedorum non <lb/>
            praeiudicaret causae et personae ouium, quamuis communibus <lb n="20"/>
            pascuis utraque pecora permixta seruentur, donec a pastore <lb/>
            summo in iudicio nouissimo alii ad sinistram, alii ad dexteram <lb/>
            segregentur; ut causa et persona piscium malorum non praeiudicaret <lb/>
            causae et personae piscium bonorum, quamuis intra <lb/>
            eadem retia tenerentur in extremo litore separandi, hoc est <lb n="25"/>
            in fine maris, quod significat finem saeculi. quibus parabolis <lb/>
            et figuris ecclesia praenuntiata est usque ad finem saeculi <lb/>
            bonos et malos simul habitura, ita ut mali bonis obesse non

<note type="footnote">7 Primianum significat, non Ernerituffi, ut Maurini putabant 25 cf. <lb/>
            Matth. 13, 49 </note>

<note type="footnote"> 2 uiuenti <hi rend="italic">ABCb</hi> 4 aduc <hi rend="italic">Bm]</hi> 6 <hi rend="italic">iudi||dicem A</hi> 7 proferetur <hi rend="italic">BmlC</hi> <lb/>
            11 et] atque c et personam <hi rend="italic">om. b</hi> 12 roborauit s. <hi rend="italic">I. A</hi> roborabit <hi rend="italic">Bml</hi> <lb/>
            hoc] <hi rend="italic">add</hi>. enim <hi rend="italic">Bml</hi> 17 causae et <hi rend="italic">addidi</hi> 20 <hi rend="italic">oui//////u////</hi> (m s. <hi rend="italic">alt. ras.) A</hi> <lb/>
            21 peccora <hi rend="italic">Bm]</hi> 24 eadem intra <hi rend="italic">BC, sed tr. ml</hi> 25 littore <hi rend="italic">BCcv</hi> <lb/>
            separanda <hi rend="italic">codd</hi>. 28 boni malis <hi rend="italic">BmlCc</hi> bonis mali <hi rend="italic">Bm2b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="104"/>
            possint, cum uel ignorantur uel pro pace et tranquillitate <lb/>
            ecclesiae tolerantur, si eos prodi aut accusari non oportuerit <lb/>
            aut aliis bonis non potuerint demonstrari, ita sane, ut nec <lb/>
            emendationis uigilantia quiescat corripiendo degradando excommunicando <lb/>
            ceterisque cohercitionibus licitis atque concessis,<lb n="5"/>
            quae salua unitatis pace in ecclesia cotidie fiunt secundum <lb/>
            praeceptum apostolicum caritate seruata, qui dixit: si quis <lb/>
            autem non obaudit uerbo nostro per epistulam, <lb/>
            hunc notate, et nolite commisceri cum eo, ut erubescat; <lb/>
            et non ut inimicum existimetis, sed corripite <lb n="10"/>
            ut fratrem. sic enim et disciplina seruat patientiam <lb/>
            et patientia temperat disciplinam et utrumque refertur ad <lb/>
            caritatem, ne forte aut indisciplinata patientia foueat iniquitatem <lb/>
            aut inpatiens disciplina dissipet unitatem. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>