<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1:3-4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1:3-4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1"><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="3" unit="altchapter"/> Tunc autem hoc dixerunt, quando eis diximus: \'concilium, <lb/>
            quod contra Caecilianum profertis, sic non obest absenti <lb/>
            Caeciliano, quemadmodum concilium, quod in causa <lb n="20"/>
            Maximiani factum est, ubi damnatus est Primianus, non obest <lb/>
            absenti Primiano\'. protulerunt enim, ubi septuaginta et quod <lb/>
            excurrit episcopi absentem damnauerant Caecilianum, cum <lb/>
            proferantur plus minus centum episcopi partis ipsorum, qui <lb/>
            damnauerant absentem Primianum. quia ergo diximus eis sic <lb n="25"/>
            illud non obesse Caeciliano, quemadmodum hoc non obest <lb/>
            Primiano, quoniam contra absentes facta sunt ambo concilia,

<note type="footnote"> 2 cf. Luc. 24, 47 5 cf. Act. 2 16 cf. Breuic. III 16, 28. ep. <lb/>
            173, 7 18 cf. Breuic. 1. c. </note>

<note type="footnote"> 1 incoeptura <hi rend="italic">ABC</hi> 2 finis <hi rend="italic">C</hi> 3 ierusalem <hi rend="italic">BCbc, item saepius</hi> <lb/>
            6 lectio <hi rend="italic">BC</hi> diuina lectio recitatur <hi rend="italic">Bm2b</hi> 7 peruitia (uitia <hi rend="italic">del. et <lb/>
            in mg. m2</hi> uicina loca) <hi rend="italic">B</hi> per uicia <hi rend="italic">C</hi> 12 ciuitatum <hi rend="italic">BCbcv</hi> 14 qua] <lb/>
            quae <hi rend="italic">BCbcv</hi> 16 cartbagine <hi rend="italic">BC</hi> cartagine <hi rend="italic">b</hi> 21 maximiani (a <hi rend="italic">alt. <lb/>
             s. I.) A</hi> factum est ubi 8 <hi rend="italic">l. Am2</hi> 22 absente <hi rend="italic">b</hi> ubi] ibi v <lb/>
            et quod excurrit <hi rend="italic">om. b</hi> quot <hi rend="italic">codd</hi>. 23 episcopos qui absentem <lb/>
            damnauerunt <hi rend="italic">v</hi> 24 episopi centum <hi rend="italic">b</hi> 26 obest] best <hi rend="italic">C</hi> </note>

<note type="footnote"> 7* </note> <lb/>
             
<pb n="100"/>
            continuo non inuenientes quod responderent et horribiles angustias <lb/>
            passi dixerunt nec causam causae nec personam praeiudicare <lb/>
            personae; quod aduersus omnes humanas calumnias <lb/>
            in ore habet catholica ecclesia, nunc autem multo fortius <lb/>
            multoque liberius, quando id, quod semper ueritas tenuit, etiam<lb n="5"/>
            inimicorum confessio confirmauit. quis ergo sine graui tristitia <lb/>
            perferat, quis gemitum cohibeat, quis non in lacrimas et in <lb/>
            uocem doloris erumpat, qui hoc digne considerauerit? ecce ut <lb/>
            ab episcopis partis Donati damnatus Primianus non amittat <lb/>
            episcopatum aut ut Primianus damnatus non inquietet partem<lb n="10"/>
            Donati, nec causae causa nec personae persona praeiudicat; <lb/>
            ut autem Caecilianus, quem absentem inimici similiter damnauerunt, <lb/>
            non deputetur episcopus et contaminet omnes christianas <lb/>
            gentes usque ad terminos terrae, et causae causa et personae <lb/>
            persona praeiudicat. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="4" unit="altchapter"/> Si uoce ipsius unitatis clament ecclesiae Ponti, <lb/>
            Bithyniae, Asiae, Cappadociae ceterarumque orientalium regionum, <lb/>
            ad quas beatus Petrus apostolus scribit: (o pars Donati, <lb/>
            non nouimus quid dicatis. quare nobis non communicatis? si <lb/>
            Caecilianus mali aliquid fecit, quod nobis non probatum est<lb n="20"/>
            nec demonstratum, tamen si mali aliquid fecit, quare nobis <lb/>
            praeiudicat? si nos audire non uultis, uos ipsos audite dicentes: <lb/>
            nec causae causa nec personae persona praeiudicat. <lb/>
            an usque adeo potest uestra peruersitas, ut haec uerba ualeant, <lb/>
            ne nobis praeiudicet Primianus, et haec uerba non ualeant. <lb n="25"/>
            ut nobis praeiudicet Caecilianus?\' clament etiam similiter

<note type="footnote"> 18 cf. I Petr. 1, 1 </note>

<note type="footnote"> 1 inuenientis <hi rend="italic">Bml</hi> quod] quae c orribiles <hi rend="italic">Bml</hi> 5 quod <lb/>
            om. <hi rend="italic">Bb</hi> 6 tristitia graui perferat (««F <hi rend="italic">tr. mD Ã</hi> tristitia perferat<lb/>
             irraoi r 7 lacrimis <hi rend="italic">BCb</hi> 8 uoce <hi rend="italic">Bm2b</hi> 16 SiJ Sed cr; firvaxoXooaov <lb/>
            est <hi rend="italic">cf. jRs</hi>. m. <hi rend="italic">:M!ł et Partn. I 7, 12 init</hi> clamant <hi rend="italic">BC</hi> clamat <hi rend="italic">b</hi> 17 bythmiae <lb/>
            -4 bitliiniie <hi rend="italic">BCb</hi>? asye c cappadotiae <hi rend="italic">BC</hi> 18 apostolns <lb/>
            petrus <hi rend="italic">b</hi> scripsit <hi rend="italic">Bb</hi> 19 nobiscuiu <hi rend="italic">b</hi> 20 probatum non est <hi rend="italic">c</hi> <lb/>
            22 praeiudicaiu bml nos] nos ltnl 24 an adasque adeo <hi rend="italic">BC</hi> <lb/>
            !f praeiudicat <hi rend="italic">Bml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="101"/>
            septem orientales ecclesiae, ad quas scribit apostolus Iohannes. <lb/>
            Ephesi, Zmyrnae, Thyatirae, Sardis, Philadelphiae, Laudociae, <lb/>
            Pergami, et dicant: (quid uobis fecimus, fratres, qui potius <lb/>
            Donati quam nostrae communionis esse uoluistis? si Caecilianus <lb/>
            peccauit, quamuis et ipsius crimen non potuistis ostendere, <lb n="5"/>
            quia, sicut Primianus uester, sic absens etiam iste damnatus <lb/>
            est, uerumtamen qualiscumque ille fuerit, nos nobis <lb/>
            quid fecimus? quare christiani cum christianis pacem habere <lb/>
            non uultis, quare in nobis communia sacramenta rescinditis? <lb/>
            quid nobis fecimus? quare Primiani causa non praeiudicat <lb n="10"/>
            parti Donati, nisi quia uerum est quod dixistis: nec causae <lb/>
            causa nec personae persona praeiudicat? quare ergo <lb/>
            causa Caeciliani praeiudicat hereditati Christi, in qua sumus <lb/>
            apostolorum labore plantati? ad unam nostrum scribit apostolus <lb/>
            Iohannes, quod habeat pauca nomina in Sardis eorum, qui non <lb n="15"/>
            inquinauerunt uestimenta sua; nec tamen ab eis, qui in ipsa <lb/>
            ecclesia inmundi fuerunt, illorum paucorum uestimenta polluta <lb/>
            sunt, quoniam uerum est quod dixistis, nec causam causae <lb/>
            nec personam praeiudicare personae. quomodo ergo potest <lb/>
            causa et persona Caeciliani praeiudicare nobis? aut si non praeiudicat, <lb n="20"/>
            quare separamini a nobis?\' dicant etiam ecclesiae, ad <lb/>
            quas Paulus apostolus scribit, Romanorum, Corinthiorum, <lb/>
            Philippensium, Colossensium, Thessalonicensium — nam de <lb/>
            Galatia et Epheso supra iam dictum est —, dicant ergo et <lb/>
            istae: (litteras ad nos datas, fratres, cotidie legitis, qui uultis <lb n="25"/>
            adhuc esse de parte Donati. in ipsis epistulis per nomen pacis <lb/>
            nos apostolus salutauit dicens: gratia uobis et pax a deo

<note type="footnote"> 1 cf. Apoc. 1, 11 15 cf. Apoc. 3, 4 27 Rom. 1, 7 cet. </note>

<note type="footnote"> 1 orientales septem ecclesiae <hi rend="italic">(tr. ml) A</hi> ecclesiae orientales septem <hi rend="italic">BCbv</hi> <lb/>
            quas] qua <hi rend="italic">A</hi> quam <hi rend="italic">BmlC</hi> 2 zmirnae <hi rend="italic">A</hi> (y <hi rend="italic">s</hi>. i), c smirnae <hi rend="italic">BCb</hi> <lb/>
            tiatyrae <hi rend="italic">A</hi> tiatirae <hi rend="italic">BC</hi> tyatirae c philadelfiae <hi rend="italic">B</hi> phyladelfiae <hi rend="italic">b</hi> lauditiae <lb/>
            <hi rend="italic">BC</hi> laodiciae <hi rend="italic">b(v)</hi> laoditie c 3 fecimu <hi rend="italic">B</hi> 11 partis (s s. i) <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            12 persona personae <hi rend="italic">b</hi> 13 haereditati <hi rend="italic">A</hi> 14 plantati <hi rend="italic">A corr. (ex</hi> <lb/>
            pancati?) ad unam nostrum] adhuc b 23 philipensium <hi rend="italic">c</hi> colosensium <lb/>
            <hi rend="italic">Bmlb</hi> 24 et <hi rend="italic">om. b</hi> 25 qui] quid <hi rend="italic">Bm2b</hi> 26 epistolis <hi rend="italic">Am2BCbc,<lb/>
             item infra</hi> </note>





             
<pb n="102"/>
            patre et domino Iesu Christo. quare pacem in nostris <lb/>
            epistulis legendo didicistis et eam nobiscum tenere noluistis? <lb/>
            tam in longinquis terris trans mare positis Afrum nobis obicitis <lb/>
            Caecilianum. certe uerum est quod dixistis: nec causae <lb/>
            causa praeiudicat nec persona personae: quae est<lb n="5"/>
            ista priuata et peculiaris sanctificatio, qua uobis licet, ut <lb/>
            Afrae parti Donati causa non praeiudicet Afri Primiani nec <lb/>
            personae Primiani Carthaginiensis praeiudicet persona Mustitani <lb/>
            Feliciani, et ad nos Africana praeiudicia tam longe mittantur <lb/>
            aut nobis praeiudicet causa Caeciliani?\'<lb n="10"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>