<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1:25-26</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1:25-26</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1"><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="19" unit="altchapter"/> Numquid enim uerba ista, ubi dixerunt nec <lb n="10"/>
            causam causae nec personam praeiudicare personae, ullo modo <lb/>
            post ipsam conlationem defendere potuerunt ac non potius se <lb/>
            multo perplexius implicarunt? sic namque in quibusdam scriptis <lb/>
            suis locuti sunt: <hi rend="italic">causam causae et personam non praeiudicare <lb/>
            personae a nobis,</hi> inquiunt, <hi rend="italic">dictum esse memoriter recensitum <lb n="15"/>
            est, sed ad locum: (nobis non praeiudicari ab his qui <lb/>
            a nobis uel reiecti sunt uel damnati'). hi autem, qui ex Caeciliani <lb/>
            ordinatione descendunt, quos de praecessore origo numerat<lb/>
             ad reatum, quemadmodum non possint ordinatoris sui <lb/>
            criminibus obligari, cum per seriem protensus peccatorum<lb n="20"/>
             funis, quoscumque communionis uinxerit uinculo, necesse <lb/>
            e,\'Jt ut consortes faciat esse peccati</hi>? o mira defensio! tam <lb/>
            densum et artum est lutum ubi eis adhaeserunt pedes, ut eos <lb/>
            euellere conantes frustra et manus et caput figant et in eodem <lb/>
            luto haesitantes artius inuoluantur. ex eis enim, quos uel <lb n="25"/>
            reiecisse se uel damnasse commemorant, hoc est ex Maximianistis, <lb/>
            secum habent Felicianum et damnatorem Primiani <lb/>
            et a se damnatum in causa Primiani. quid est quod funem

<note type="footnote"> 7 Luc. 24, 47 14 sqq.] cf. Breuic. III 16, 28 </note>

<note type="footnote"> 1 innocentum <hi rend="italic">BC</hi> 4 qualis cumque (que s. <hi rend="italic">l. in ras. m2) A</hi> 6 causae <lb/>
            <hi rend="italic">ABCc</hi> c praeiudicat <hi rend="italic">bv, cf. p.102, 19</hi> 12 ac] aut <hi rend="italic">b</hi> potius se] potuisse <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            16 ad locum] alloquimur <hi rend="italic">v</hi> praeiudicare <hi rend="italic">Cml</hi> his] hiis <hi rend="italic">b</hi> iis <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            17 hi] hii <hi rend="italic">bc</hi> ii <hi rend="italic">v</hi> caecili <hi rend="italic">A</hi> 18 praedecessore <hi rend="italic">cv</hi> 19 possunt <hi rend="italic">BCb</hi> <lb/>
            22 tam densum] tandem sum <hi rend="italic">BmlC</hi> 23 lutum <hi rend="italic">om. ABCcv</hi> 24 uellere <lb/>
            <hi rend="italic">Bml</hi> capud <hi rend="italic">Brnl</hi> 25 enoluantur <hi rend="italic">Cml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="124"/>
            tam longum a Caeciliano usque ad haec tempora catholicae <lb/>
            ecclesiae implicare contendunt et catenam suam tam in proximo <lb/>
            non attendunt? praeclara quippe illa Bagaitana sententia <lb/>
            de Maximiano et sociis eius: trahit, inquit, ad consortium <lb/>
            criminis plurimos catena sacrilegii. Felicianus ergo<lb n="5"/>
            ista catena trahebatur: si illis non praeiudicat Felicianus, quare <lb/>
            nobis Caecilianus? an forte ubi uolunt praeiudicat, ubi autem <lb/>
            nolunt causae non praeiudicat causa et pro libidine ipsorum <lb/>
            fortior est funis antiquus quam noua catena? non praeiudicat <lb/>
            Maximianus Feliciano a quo damnatus est, non praeiudicat<lb n="10"/>
            Maximianus et Felicianus Primiano a quibus damnatus est, <lb/>
            non praeiudicat Maximianus eis qui dilationem acceperunt. <lb/>
            quibus in uno schismate sociatus est, non praeiudicat Felicianus <lb/>
            parti Donati, a qua in eodem honore susceptus est nec <lb/>
            baptismus quem in sacrilego schismate dedit ibi destructus<lb n="15"/>
            est: et praeiudicat Caecilianus tot christianis gentibus, qui <lb/>
            semel damnatus est absens quomodo Primianus et ter absolutus <lb/>
            est praesens quomodo non Primianus. praeiudicat nobis <lb/>
            olim defunctus ignotus: et istis non praeiudicat uiuus a quibus <lb/>
            legitur paulo ante damnatus et quibus cernitur modo<lb n="20"/>
            sociatus. nobis inuoluitur funis Caeciliani a quibus ignoratur: <lb/>
            et illis non inuoluitur catena Feliciani quorum in eum sen.tentia <lb/>
            recitatur, ubi ipsa catena damnatur. illis licet dicere: <lb/>
            \'suscepimus quos damnauimus pro pace Donati, quia nec causa <lb/>
            causae praeiudicat nec persona personae: et nobis non licet<lb n="25"/>
            dicere: \'propter eos quos damnastis non deserimus pacem Christi,

<note type="footnote"> 4 Sententia concilii Bagaiensis </note>

<note type="footnote"> 3 baga.itana <hi rend="italic">B</hi> 4 inquid <hi rend="italic">Bml</hi> 7 praeiudicant (N <hi rend="italic">del. ml) A</hi> <lb/>
            S causae-causa <hi rend="italic">ex</hi> causa-causae <hi rend="italic">coir. AmJ</hi> 10 a quo] cum quo <hi rend="italic">coni. <lb/>
            v; at cum Feliciaum a Maximiano rursus se separaret et Donatistis <lb/>
            recollciliaretur, fieri non potuit, quin alter ab altero damnaretur: cf. <lb/>
             Cresc. IIII 64, 79:</hi> qui (Felicianus) contra Maximianum aliquid forsitan <lb/>
            scripserit praeiudicant <hi rend="italic">cv</hi> 11 primoano <hi rend="italic">Cml</hi> 16 christianus <hi rend="italic">Bml</hi> <lb/>
            18 primianua non <hi rend="italic">b</hi> 19 et ignotus et <hi rend="italic">Bm2b</hi> 20 modo cernitur <hi rend="italic">c</hi> <lb/>
            :24 causae praeiudicat causa <hi rend="italic">bml</hi> 26 deseruimus <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="125"/>
            Quia nec causa causae praeiudicat nec persona personae). o <lb/>
            ferream frontem, o furoris tenebras, nocturnam sententiam <lb/>
            iudici obicientes et in sui cordis nocte palpantes offendentes <lb/>
            cadentes, contra nos rabide litigantes et pro nobis tanta dicentes! <lb/>
            <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="20" unit="altchapter"/> Insuper adhuc etiam modo commemorare audent <lb/>
            prophetica et apostolica testimonia, quibus nos uniuersaliter <lb/>
            in illa conlatione respondimus, ostendentes ipsos prophetas <lb/>
            sanctos cum iniquis in uno templo, sub eisdem sacerdotibus, <lb/>
            inter eadem sacramenta uersatos nec tamen a malis fuisse <lb n="10"/>
            pollutos, quia nouerant inter sanctum et inmundum non, sicut <lb/>
            isti sentiunt, corporaliter populum diuidendo, sed bene iudicando <lb/>
            et bene uiuendo discernere. et hoc sine intermissione faciebant, <lb/>
            ut in illa domo magna, ubi erant, sicut dicit apostolus- <lb/>
            . alia uasa in -honorem, alia in contumeliam. se ipsos a <lb n="15"/>
            talibus morum diuersitate mundarent et essent uasa in honorem, <lb/>
            utilia domino, ad omne opus bonum semper parata. sed <lb/>
            bene quod ipsi ex multis testimoniis, quae litteris suis non <lb/>
            intellegentes inseruerunt, quas in conlatione protulerunt et <lb/>
            legerunt, tamquam praecipuum de Aggaeo propheta testimonium <lb n="20"/>
            modo post conlationem uicti commemorarunt. in isto ergo propheta <lb/>
            multo euidentius quod uolumus demonstramus, quia non <lb/>
            corporalis, sed spiritalis contactus, qui fit per consensionem, <lb/>
            ipse polluit homines, quorum causam unam facit ipsa consensio. <lb/>
            <lb n="25"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>