<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1:23-24</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1:23-24</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1"><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>Aut ergo persecutio non omnis iniusta est aut non est <lb/>
            persecutio dicenda cum iusta est. quapropter aut persecutionem <lb n="25"/>
            pars Donati patitur iustam aut persecutionem non patitur, <lb/>
            quia patitur iuste. non autem iuste passus est Caecilianus, <lb/>
            quia innocens probatus et absolutus est. quod quidem

<note type="footnote"> 2 Matth. 5, 10 </note>

<note type="footnote"> 1 inde eam <hi rend="italic">scripsi</hi> in <hi rend="italic">ea ABCev</hi> eam <hi rend="italic">b, cf. p. 119, 27:</hi> inde nos lacerant, <lb/>
            quia nos facimus persecutionem 3 ne inde] ninde <hi rend="italic">Bml</hi> non inde <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            iactant <hi rend="italic">Bml</hi> 6 incensae sae (sae <hi rend="italic">del. m1) A</hi> 8 aut (u <hi rend="italic">s. I.) A</hi> ut <lb/>
            <hi rend="italic">BmlC</hi> et <hi rend="italic">Bm2bc</hi> 12 tamen] tantum <hi rend="italic">BCb</hi> 16 potestatem <hi rend="italic">A</hi> 17 se <lb/>
            <hi rend="italic">om. BCmlb</hi> 21 commitunt <hi rend="italic">BC</hi> 23 donatum <hi rend="italic">Cml</hi> donato instante <lb/>
            cecilianum <hi rend="italic">bml</hi> 24 non omnis iusta est <hi rend="italic">Bml</hi> non nisi iusta est <hi rend="italic">Bm2b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="122"/>
            illi negauerunt et potius ab imperatore damnatum esse dixerunt, <lb/>
            et ideo maiores suos maximeque Donatum a se tanta <lb/>
            praedicatione laudatum Caeciliano persecutionem fecisse confessi <lb/>
            sunt. illum autem conuictum atque damnatum probare <lb/>
            minime potuerunt, immo etiam, quod nos dicebamus, eum<lb n="5"/>
            esse absolutum atque purgatum ipsi quoque multa contra se <lb/>
            ipsos legendo firmarunt. et tamen liberum arbitrium sibi ab <lb/>
            imperatore concessum esse iactant. uicti atque confusi id sibi <lb/>
            etiam nunc flagitabant debere concedi, quod maiores eorum <lb/>
            Caeciliano non concedebant, quem sic apud imperatorem accusarunt,<lb n="10"/>
            quem illis accusantibus ab imperatore damnatum isti <lb/>
            etiam mentiri uoluerunt. si uoluntas libera unicuique tribuenda <lb/>
            est, Caeciliano prius tribueretur; si haec non homini iudici <lb/>
            permittenda, sed deo potius dimittenda sunt, Caecilianus apud <lb/>
            imperatorem prius non accusaretur. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="18" unit="altchapter"/> Expergiscimini aliquando; non uos tartareus <lb/>
            obliget somnus, non in profundum sacrilegi erroris adhuc <lb/>
            impia consuetudo demergat; iam consonate paci, cohaerete <lb/>
            unitati, adquiescite caritati, cedite ueritati; ecclesiam catholicam <lb/>
            incipientem ab Hierusalem cognoscite usque quaque<lb n="20"/>
            diffundi, cui non communicat pars Donati, cui causa non praeiudicat <lb/>
            Caeciliani. totiens enim purgatus, totiens absolutus <lb/>
            etiamsi non esset innocens, nec causa causae praeiudicat nec <lb/>
            persona personae. haec uerba per orbem terrae uniuersa personat <lb/>
            ecclesia, clamat etiam membrum eius in Africa:

<note type="footnote"> 7 cf. Breuic. III 22, 40 </note>

<note type="footnote"> 3 caecilianos <hi rend="italic">BmlC</hi> conf*ssi (e s. <hi rend="italic">ras.) B</hi> 7 et tamen liberum <lb/>
            etamen <hi rend="italic">Cml</hi> ab <hi rend="italic">om. BCbml</hi> 8 imperatorem <hi rend="italic">B</hi> contessem <hi rend="italic">Bml</hi> <lb/>
            it <hi rend="italic">B, del. m2, om. b</hi> 11 accusantibus <hi rend="italic">scripsi</hi> accusationibus <hi rend="italic">codd. v</hi> <lb/>
            accusatoribus <hi rend="italic">coni. v</hi> damnatum <hi rend="italic">mg. B,</hi> concessessum <hi rend="italic">in textu, sed<lb/>
             . del</hi>. ista <hi rend="italic">Bml</hi> 13 tribueretur prius <hi rend="italic">em]</hi> 14 dimittendo <hi rend="italic">Bm]</hi> <lb/>
            caecilianis <hi rend="italic">Bml</hi> prius apud imperatorem prius <hi rend="italic">ABmlCml</hi> prius apud <lb/>
            imperatorem <hi rend="italic">Bm2bv</hi> 16 expergescimini <hi rend="italic">C</hi> 18 coherete <hi rend="italic">codd</hi>. 19 unitati <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> *#uitati* <hi rend="italic">B</hi> credite <hi rend="italic">BCb, cf. Ep. c. Don. 19, 51 extr</hi>. ueritati <lb/>
            <hi rend="italic">om. B</hi> 20 ierusalem <hi rend="italic">BCbc</hi> 25 eius] illius v </note><lb n="25"/>
             
<pb n="123"/>
            \'testimonium dei noui, negotium Caeciliani non noui; credo innocentem <lb/>
            a uestris maioribus insectatum quem lego totiens <lb/>
            abs<foreign xml:lang="grc">ό</foreign>lutum, sed qualiscumque sit causa eius, causae meae <lb/>
            nihil praeiudicat, qualiscumque sit persona eius, personae meae <lb/>
            nihil praeiudicat. uos hoc dixistis, uos ad hoc suscripsistis: <lb n="5"/>
            nec causa causae nec persona personae. ecce dominus <lb/>
            dicit: per omnes gentes, incipientibus Hierusalem; <lb/>
            diuinam ueritatem in una ecclesia teneamus et humanas lites <lb/>
            aliquando finiamus\'. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>