<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1:21-22</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1:21-22</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="17" unit="altchapter"/> Adtendite, aduertite, nolite in errorem perniciosum <lb/>
            adhuc usque seduci. ueritatem, quae uobis occultabatur, deus <lb/>
            aperire dignatus est, falsitatem. quae uobis offundebatur, deus <lb/>
            confutare dignatus est; tanto eius beneficio quare adhuc estis <lb/>
            ingrati? hoc est nempe, quod uobis saepe dicebant, unde cordis <lb n="25"/>
            uestri oculos astuta fallacia caligabant, et adhuc etiam conuicti <lb/>
            inde se iactant, inde nos lacerant, quia nos facimus persecutionem, <lb/>
            ipsi patiuntur. hoc eis remansit omni ex parte <lb/>
            superatis, unde adhuc nebulas faciant imperitis, hinc se quasi

<note type="footnote"> 2 cf. Breaic. III 19, 37 </note>

<note type="footnote"> 1 esse falsum <hi rend="italic">BC</hi> concucimus <hi rend="italic">Bml</hi> conuincimus <hi rend="italic">Bm2</hi> 4 est <hi rend="italic">Olll. <lb/>
            B (an</hi> e <hi rend="italic">uel</hi> # <hi rend="italic">eras.t), et b</hi> arciuo <hi rend="italic">Ac</hi> pubplico <hi rend="italic">C</hi> 6 non potuerunt <hi rend="italic">cml</hi> <lb/>
            7 aput <hi rend="italic">C</hi> 14 imperatores <hi rend="italic">BmlCml</hi> 17 damnabitur <hi rend="italic">BmlC</hi> 21 pernitioni <lb/>
            aduBquse <hi rend="italic">Bml</hi> pernicionem aliqua <hi rend="italic">ut uid. Bm2</hi> pernitiosum adusque <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> pernicie aliqua <hi rend="italic">b</hi> 23 nobis <hi rend="italic">BCb</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="120"/>
            ostendentes esse ecclesiam ueritatis, quia persecutionem patitur, <lb/>
            non facit. non uos ergo adhuc fallant; hoc eis facimus., <lb/>
            quod maiores suos et ipsum quem praedicant uelut martyralis <lb/>
            gloriae uirum Caeciliano fecisse gloriantur. hoc egit ille apud <lb/>
            imperatorem, conuictus Caecilianus ut illius iudicio damnaretur:<lb n="5"/>
            hoc et nos egimus, ut isti conuicti similia paterentur. si male <lb/>
            fecit, quare hoc illi Donatus faciebat? si autem recte fecit, <lb/>
            quare hoc catholica parti Donati non faciat? immo recte fieri <lb/>
            nec illi dubitant. qui hoc maiores suos, quos multum laudant, <lb/>
            fecisse gloriantur, nec nos dubitamus, qui hoc eis esse faciendum<lb n="10"/>
            negare non possumus, ut sine effusione sanguinis, qui <lb/>
            uerbis non emendantur, aliqua mitissima poena legum corripiantur <lb/>
            inquieti; et si forte imperator permotus mentis sacrilegae <lb/>
            pertinaciam grauiore supplicio statuit esse plectendam, <lb/>
            mitius agant iudices, quibus semper licuit lenire atque emollire<lb n="15"/>
            sententiam. interim ergo, quamuis non possit ostendi <lb/>
            Caecilianum ab imperatore Constantino esse damnatum, a uobis <lb/>
            tamen error ille sublatus est, quo putabatis eam esse ueram <lb/>
            ecclesiam quae persecutionem patitur, non quae facit; fecit <lb/>
            enim Donatus, passus est Caecilianus. et si persecutionem<lb n="20"/>
            patitur pars Donati, patitur cum illa etiam pars Maximiani. <lb/>
            quam et ipsi Christi ecclesiam non esse confirmant. ac per <lb/>
            hoc et facere persecutionem non est iniquitatis indicium, quia <lb/>
            et boni faciunt malis et mali bonis, et pati persecutionem <lb/>
            non est iustitiae documentum, quia eam non soli boni pro <lb n="25"/>
            pietate, sed (et) mali pro iniquitate patiuntur. 
</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p>Restat ergo uobis errore depulso ecclesiam Christi

<note type="footnote"> 15 ef. epist. 139, 2 </note>

<note type="footnote"> 1 esse in ecclesiam <hi rend="italic">(sed</hi> in <hi rend="italic">del. mf) AC</hi> esse in ecclesia c quia <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi</hi> quae <hi rend="italic">codd. v</hi> 2 non quae facit <hi rend="italic">Bm2bc, cf. 31, 53 post med</hi>. <lb/>
            3 uelud <hi rend="italic">Bml</hi> 4 caecilianum <hi rend="italic">Bml</hi> 5 ut conuictus Caecilianus <hi rend="italic">bm2v</hi> <lb/>
            7 <hi rend="italic">pr</hi>. facit <hi rend="italic">Bml</hi> ille <hi rend="italic">ABmlCc</hi> 10 ei <hi rend="italic">A</hi> 12 mittissima <hi rend="italic">BmlC</hi> <lb/>
            13 permotos <hi rend="italic">Am2</hi> 14 pertinatia <hi rend="italic">Bml</hi> 15 mollire <hi rend="italic">Bb</hi> 16 ostendit <lb/>
            <hi rend="italic">Bml</hi> 18 eam <hi rend="italic">om. c</hi> ueram esse c 23 et <hi rend="italic">om. c</hi> 26 et <hi rend="italic">addidi</hi> <lb/>
            27 Restat-121. 2 patitur <hi rend="italic">om. BmlCml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="121"/>
            uidere ac tenere catholicam, non ut inde eam eligatis. quia <lb/>
            persecutionem patitur. cum enim dixisset dominus: beati <lb/>
            qui persecutionem patiuntur, ne inde se iactent haeretici, <lb/>
            addidit: propter iustitiam. nam quanta mala nostris fecerint <lb/>
            furiosissimi clerici et circumcelliones partis Donati, nostis et <lb n="5"/>
            uos. incensae sunt ecclesiae, missi in flammas codices sancti, <lb/>
            incensae etiam priuatae domus, rapti homines de sedibus suis, <lb/>
            et omnibus quae inerant ablatis aut perditis ipsi caesi laniati <lb/>
            excaecati. nec ab homicidio potuit - temperari, quamuis sit <lb/>
            mitius huic luci morientem quam istam lucem auferre uiuenti. <lb n="10"/>
            uentum est ad homines. non ut retenti aliquo ducerentur, sed <lb/>
            tantum ut ista paterentur. nec tamen nostros ideo iustificamus. <lb/>
            quia ista perpessi sunt, sed quia pro christiana ueritate, pro <lb/>
            Christi pace, pro ecclesiae unitate perpessi sunt. illi autem <lb/>
            sub tam multis. sub tam seueris legibus et sub tanta ecclesiae <lb n="15"/>
            catholicae quam dominus ei tribuit potestate quid tale <lb/>
            patiuntur? si quando enim morte multantur, aut ipsi se occidunt <lb/>
            aut eorum cruentae uiolentiae dum resistitur occiduntur, <lb/>
            non pro communione partis Donati nec pro errore sacrilegi <lb/>
            schismatis, sed pro apertissimis facinoribus et sceleribus suis, <lb n="20"/>
            quae more latronum inmani furore et crudelitate committunt. <lb/>
            pro parte autem Donati uix aliquid tale patiuntur, quale Caecilianum <lb/>
            Donato instante passum esse dixerunt. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>