<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1:11-12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1:11-12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="8" unit="altchapter"/> Nos autem utraque accipientes testimonia demonstrabamus <lb/>
            utrorumque concordiam. nam et illud accipiebamus, <lb/>
            quod in suis litteris commemorauerunt, ecclesiae dictum esse:<lb n="5"/>
            nec adiciet ultra per te transire incircumcisus et <lb/>
            inmundus et illud, quod scriptum est: sinite utraque <lb/>
            crescere usque ad messem, sed hoc esse in agro, illud <lb/>
            futurum in horreo. denique et ipsi, qui diu contenderunt <lb/>
            dicentes zizania, quae cum tritico simul crescere usque ad<lb n="10"/>
            messem permissa sunt, non in ecclesia, sed in mundo esse <lb/>
            contra intellectum martyris Cypriani, qui dixit: etsi uidentur <lb/>
            in ecclesia esse zizania: non tamen inpediri <lb/>
            debet aut fides aut caritas nostra, ut quoniam <lb/>
            zizania esse in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia<lb n="15"/>
            recedamus, et nolentes consentire mundi nomine ecclesiam <lb/>
            posse significari contra uerba apostoli, qui dixit: deus erat <lb/>
            in Christo mundum reconcilians sibi et contra ipsius <lb/>
            uerba domini, qui dixit: non uenit filius hominis ut <lb/>
            iudicet mundum, sed ut saluetur mundus per ipsum<lb n="20"/>
            — neque enim reconciliari deo et saluari per ipsum mundus <lb/>
            potest. nisi mundi nomine intellegatur ecclesia, quae sola per <lb/>
            eum deo reconciliata saluatiir —, tamen in illa similitudine, <lb/>
            quam ex euangelio commemorauimus, quod et boni et mali <lb/>
            pisces, quousque in litore, hoc est in fine saeculi, separentur,<lb n="25"/>
            intra eadem permixti retia continentur, uicti euidentia ueritatis <lb/>
            malos in ecclesia usque in finem saeculi permixtos esse. <lb/>
            confessi sunt, sed eos occultos esse dixerunt, quoniam sic a <lb/>
            sacerdotibus ignorantur, quemadmodum pisces intra retia, cum

<note type="footnote"> 6 Esai. 52, 1. cf. Breuic. III 9, 16 7 Matth. 13, 30 12 Cypr. <lb/>
            ep. 54, 3 17 II Cor. 5, 19 19 Ioh. 3, 17 26 cf. Matth. 13, 47—50 <lb/>
            28 cf. Breuic. III 8, 10 </note>

<note type="footnote"> 11 immundo <hi rend="italic">cml</hi> 12 qui] senserunt qui <hi rend="italic">b</hi> 14 <hi rend="italic">pr</hi>. aut <hi rend="italic">oni. c</hi> <lb/>
            nostra <hi rend="italic">om. c</hi> ud <hi rend="italic">JBml</hi> 18 uerba ipsius c 25 sepa*»rentur <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            26 uicti) uiti <hi rend="italic">Bml</hi> 27 fine c </note> <lb/>
             
<pb n="109"/>
            adhuc in mari sunt, a piscatoribus [intra retia] non uidentur. <lb/>
            quomodo ergo testimonium propheticum, quod in sua responsione <lb/>
            posuerunt, quo ecclesiae dictum est: non adiciet ultra <lb/>
            per te transire incircumcisus et inmundus, ad hoc <lb/>
            tempus pertinere intellegitur, quando ecclesia retibus comparata <lb n="5"/>
            est, quibus in mari adhuc positis pisces malos bonis <lb/>
            permixtos uel occultos esse confessi sunt? unde manifestum <lb/>
            est non nisi in futuro saeculo post iudicium nullum incircumcisum <lb/>
            et inmundum per ecclesiam transiturum. o uiolentia <lb/>
            ueritatis. quae suos non in carne, sed in corde torquet inimicos, <lb n="10"/>
            ut eam confiteantur inuiti! 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="9" unit="altchapter"/> Ecce manifestatum est quod dicebatur a nobis, <lb/>
            distinguenda esse tempora ecclesiae: non eam nunc esse talem, <lb/>
            qualis post resurrectionem futura est; nunc malos habere permixtos, <lb/>
            tunc omnino non habituram; ad illam eius puritatem. <lb n="15"/>
            non ad huius temporis permixtionem illa diuina testimonia <lb/>
            pertinere, quibus eam deus praedixit ab omni malorum permixtione <lb/>
            penitus alienam. ecce etiam ipsi ueritate euangelica <lb/>
            non aliud coacti sunt confiteri, qui malos occultos nunc ei <lb/>
            permixtos esse dixerunt. ecce nunc transit per illam licet occultus <lb n="20"/>
            inmundus. non est ergo tempus, quod praedictum est <lb/>
            dicente propheta: non adiciet ultra per te transire incircumcisus <lb/>
            et inmundus.nunc ergo transeunt uel occulti. <lb/>
            nam et hoc ipsum, quod ait (non adiciet ultra\', ostendit eos <lb/>
            prius solere transire, sed ultra non transituros. et a nobis <lb n="25"/>
            inuidiose requirebant, quomodo potuerit in ecclesia Christi <lb/>
            diabolus seminare zizania, cum ipsi faterentur in ecclesia malos <lb/>
            saltem occultos esse permixtos nec uellent adtendere a diabolo <lb/>
            utique seminatos.

<note type="footnote"> 3. 22 Esai. 52, 1 13 cf. Breuic. III 10, 20 25 cf. Breuic. III <lb/>
            10, 19 </note>

<note type="footnote"> 1 a piscatoribus s. <hi rend="italic">I. Am2</hi> intra retia <hi rend="italic">del. Bm2, om. b, cf. p. 111, 6</hi> <lb/>
            2 propheticum testimonium <hi rend="italic">b</hi> 3 quod <hi rend="italic">bv</hi> 8 saeculo s. <hi rend="italic">l. A</hi> 13 tempore <lb/>
            <hi rend="italic">Cml</hi> 17 permixtionem <hi rend="italic">BmlCml</hi> 18 poenitus <hi rend="italic">B</hi> 22 prophetam <lb/>
            <hi rend="italic">Bml</hi> 25 no**bis (no <hi rend="italic">eras.) B</hi> 28 adtendere] permittere <hi rend="italic">B, sed del. <lb/>
            et in mg. adscript</hi>. attendere </note> 
<pb n="110"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>