<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029.opp-lat1:40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029.opp-lat1:40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029.opp-lat1"><div n="40" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="20" unit="altchapter"/> Sed aliquando nobis ipsius quoque salutis aeternae <lb/>
            periculum opponitur, quod nostro mendacio, si aliter non<lb n="15"/>
            potest, depellendum esse clamatur: uelut si quisquam baptizandus <lb/>
            in potestate sit inpiorum atque infidelium constitutus, <lb/>
            ad quem perueniri non possit, ut lauacro regenerationis abluatur, <lb/>
            nisi deceptis mentiendo custodibus. ab hoc inuidiosissimo <lb/>
            clamore, quo cogimur non pro cuiusquam opibus uel honoribus<lb n="20"/>
            in hoc saeculo transcurrentibus, non pro ipsa huius temporis <lb/>
            uita, sed pro aeterna hominis salute mentiri, quo confugiam, <lb/>
            nisi ad te, ueritas? et mihi abs te proponitur castitas. cur

<note type="footnote"> 4 cf. I Tim. 1, 13 </note>

<note type="footnote"> 1 possit per ueritatem <hi rend="italic">V</hi> peiurua c si* <hi rend="italic">fb</hi> 3 esse nescit T <lb/>
            4 ignorans (n 8. <hi rend="italic">I.)</hi> &lt;p fecit <hi rend="italic">om. Ch</hi> 5 est <hi rend="italic">om. TCh</hi> pegerare qp <lb/>
            6 falsa ęręi <hi rend="italic">Ch</hi> deus testis <hi rend="italic">V</hi> 7 deo falsa dicuntur <hi rend="italic">V</hi> dicuntur <lb/>
            falsa p deum <hi rend="italic">TCh</hi> autem est <hi rend="italic">V</hi> quisquis <hi rend="italic">V</hi> inexcusabilius <lb/>
            quisque <hi rend="italic">F</hi> inexcusabilior quisque <hi rend="italic">L inexcusabilius RMChVftyb</hi> inetcnsabilits <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 9 asserit <hi rend="italic">V</hi> nouerit <hi rend="italic">V</hi> noQuerunt cp 10 credit <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            credyijt IfI ita <hi rend="italic">V</hi> hominis] omnis <hi rend="italic">T</hi> salute temporali <hi rend="italic">bd</hi> 11 ipse <lb/>
            <hi rend="italic">om. V</hi> 12 exorbitat at <hi rend="italic">T</hi> sij et <hi rend="italic">V</hi> 13 iurando <hi rend="italic">T</hi> iurandd Ch <lb/>
            15 opponimus <hi rend="italic">V</hi> apponitur cp mendacio (0 <hi rend="italic">ex</hi> um) <hi rend="italic">T</hi> 18 ad quem] <lb/>
            atque <hi rend="italic">V</hi> generationis <hi rend="italic">Ch</hi> ablvatur (v <hi rend="italic">8. I.)</hi> y 19 mentiendo (0 <lb/>
            <hi rend="italic">s. ras.)</hi> &lt;p inuidiosissimil <hi rend="italic">TCh</hi> 20 quo <hi rend="italic">om. V</hi> opibus <hi rend="italic">V</hi> 21 uios <lb/>
            <hi rend="italic">Ch</hi> OHt. <hi rend="italic">V</hi> 22 sed (d 8. <hi rend="italic">I.) rp</hi> quod <hi rend="italic">Ch</hi> quo* <hi rend="italic">T</hi> 23 ad te] adite Ch </note> <lb/>
             
<pb n="525"/>
            enim si custodes isti, ut nos ad baptizandum hominem admittant, <lb/>
            stupro inlici possunt, non facimus contraria castitati et, si <lb/>
            mendacio decipi possunt, facimus contraria ueritati? cum <lb/>
            procul dubio nulli esset fideliter amabilis castitas, si non eam <lb/>
            praeciperet ueritas. proinde ut perueniatur ad hominem baptizandum, <lb n="5"/>
            fallantur mentiendo custodes, si hoc iubet ueritas. <lb/>
            sed quomodo iubeat ueritas, ut homo baptizetur, esse mentiendum, <lb/>
            si non iubet castitas, ut homo baptizetur, esse <lb/>
            moechandum? cur autem hoc non iubet castitas, nisi quia <lb/>
            hoc non docet ueritas? si ergo nisi quod ueritas docet, facere <lb n="10"/>
            non debemus, cum ueritas doceat nec propter hominem baptizandum <lb/>
            facere quod contrarium est castitati, quomodo nos <lb/>
            docebit facere propter hominem baptizandum, quod ipsi est <lb/>
            contrarium ueritati? sed sicut oculi ad intuendum solem <lb/>
            parum firmi ea tamen, quae a sole inlustrantur, libenter intuentur, <lb n="15"/>
            sic animae iam ualentes delectari pulchritudine castitatis <lb/>
            non tamen continuo per se ipsam considerare ueritatem, <lb/>
            unde lucet castitas, possunt, ut cum uentum fuerit ad aliquid <lb/>
            faciendum quod aduersum est ueritati, ita refugiant et exhorreant, <lb/>
            quemadmodum refugiunt et exhorrent, si faciendum <lb n="20"/>
            aliquid proponatur quod aduersum est castitati. ille autem <lb/>
            filius, qui uerbum suscipiens a perditione longe

<note type="footnote"> 22 cf. Prou. 24, 23 (29, 27) </note>

<note type="footnote"> 1 isti uųt &lt;p ammittant <hi rend="italic">RMTCkVy1</hi> 2 stuprum <hi rend="italic">V</hi> inlicito <lb/>
            (to 8. <hi rend="italic">I.) T</hi> illi <hi rend="italic">V</hi> poscunt <hi rend="italic">V</hi> faciamus <hi rend="italic">TFL</hi> castitati-con- <lb/>
            <hi rend="italic">traria in mg</hi>. p <hi rend="italic">4 esse Ch si] sed V</hi> praeciperet eam 0 5 preceperit <lb/>
            <hi rend="italic">Y</hi> 6 custodes-quomodo <hi rend="italic">om</hi>. &lt;p 7 ueritas] castitas <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            baptizaetur <hi rend="italic">Ch</hi> esse-baptizetur <hi rend="italic">om. V</hi> mentiendum-esse <hi rend="italic">om. <foreign xml:lang="grc">Τβ</foreign></hi> <lb/>
            8 si-moechandum <hi rend="italic">om. S</hi> ai* &lt;p non] nos Q iubeat r <lb/>
            9 moecandum <hi rend="italic">M</hi> mochandum cp1 mecbandum <hi rend="italic">L</hi> hoc <hi rend="italic">om. V</hi> quia] <lb/>
            quod <hi rend="italic">T</hi> 10 non <hi rend="italic">om. T</hi> 11 debebamus <hi rend="italic">V</hi> docet cp doceat <lb/>
            ueritas p 12 quod-facere <hi rend="italic">om. T</hi> 13 baptizandum hominem pM <lb/>
            hominem nos docebit facere <foreign xml:lang="grc">β</foreign> contrarium est <hi rend="italic">FIJp</hi> 14 sed] et <hi rend="italic">Y</hi> <lb/>
            intuenda (dQ s. <hi rend="italic">I.)</hi> &lt;p 15 sunt firmi <hi rend="italic">V</hi> ea] et <hi rend="italic">V</hi> libentur <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            16 nolentes <hi rend="italic">V</hi> pulcritudine <hi rend="italic">MCh</hi> pnlchrituding <hi rend="italic">T</hi> 18 ut <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
            19 auersum <hi rend="italic">M</hi> exorreant <hi rend="italic">RMTy</hi> 20 quemammodum &lt;p eiorrent <lb/>
            <hi rend="italic">JRM</hi> si <hi rend="italic">ex</hi> se <hi rend="italic">Ch</hi> aliquid faciendum <hi rend="italic">Y</hi> 22 suscipiens nerbum <foreign xml:lang="grc">β</foreign> </note> <lb/>
             
<pb n="526"/>
            aberit, et nihil falsi ex eius ore procedit, tam sibi <lb/>
            clausum deputat, si ad subueniendum homini per mendacium <lb/>
            quam si per stuprum transire cogatur. et pater exaudit orantem, <lb/>
            ut ualeat sine mendacio subuenire, cui uult pater ipse, <lb/>
            cuius inscrutabilia sunt iudicia, subueniri. talis igitur filius<lb n="5"/>
            ita obseruat a mendacio, sicut a peccato. nam et aliquando <lb/>
            mendacii nomen pro peccati nomine ponitur. unde illud est: <lb/>
            omnis homo mendax. sic enim dictum est, tamquam diceretur: <lb/>
            omnis homo peccans. et illud: si autem ueritas <lb/>
            dei in meo mendacio abundauit. ac per hoc cum mentitur<lb n="10"/>
            ut homo, peccat ut homo, et ea sententia tenebitur, <lb/>
            qua dictum est: omnis homo mendax, et: si dixerimus <lb/>
            quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, <lb/>
            et ueritas in nobis non est. cum uero nihil <lb/>
            falsi ex eius ore procedit, secundum eam gratiam sic erit,<lb n="15"/>
            de qua dictum est: qui natus est ex deo, non peccat. <lb/>
            haec enim natiuitas si sola esset in nobis, nemo peccaret; et <lb/>
            quando sola erit, nemo peccabit. nunc autem adhuc trahimus, <lb/>
            quod corruptibiles nati sumus, quamuis secundum id, quod <lb/>
            renati sumus, si bene ambulamus, de die in diem renouamur<lb n="20"/>
            interius. cum uero et corruptibile hoc induerit <lb/>
            incorruptionem, uita totum absorbebit, et nullus mortis <lb/>
            aculeus remanebit; aculeus autem mortis est peccatum. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>