<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029.opp-lat1:31</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029.opp-lat1:31</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029.opp-lat1"><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="15" unit="altchapter"/> Nihil autem iudicandus est dicere, qui dicit aliqua <lb/>
            iusta esse mendacia, nisi aliqua iusta esse peccata ac per hoc <lb n="20"/>
            aliqua iusta esse, quae iniusta sunt: quo quid absurdius dici <lb/>
            potest? unde enim est peccatum, nisi quia iustitiae contrarium <lb/>
            est? dicantur ergo alia magna, alia parua esse peccata, quia <lb/>
            uerum est nec auscultandum Stoicis, qui omnia paria esse contendunt; <lb/>
            dicere autem quaedam iniusta, quaedam iusta esse

<note type="footnote"> 24 cf. Cic. Ac. post. </note>

<note type="footnote"> 1 iudam imitandum <hi rend="italic">V</hi> 2 utrunque <hi rend="italic">LV</hi> siue illa ? illa <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
            3 utrumque <hi rend="italic">om. V</hi> 4 sit ? 6 meretri candi (t 8. <hi rend="italic">I.)</hi> o 7 et <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
            etsi <hi rend="italic">FL</hi> indg ctiam <hi rend="italic">FL</hi> iude etiamsi <hi rend="italic">V</hi> 8 esse] enim <hi rend="italic">W</hi> fecit <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            10 etiam <hi rend="italic">om. V</hi> putaatur If 11 utique <hi rend="italic">FL$omnibus</hi> quibus <lb/>
            hominum operibus p 12 operibus <hi rend="italic">om</hi>. o in quibus <hi rend="italic">om</hi>. p 14 quibus <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> quibasdã (dfi s. <hi rend="italic">I.) </hi>? 16 ezsistere <hi rend="italic">M</hi> 18 oppinio <hi rend="italic">T</hi> 19 es <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            20 peccata-esse <hi rend="italic">om. FL</hi> *ac 9 21 aliqua <hi rend="italic">om</hi>. y 22 est contrarium y <lb/>
            24 ascultandum <hi rend="italic">V</hi> stoycis <hi rend="italic">FL</hi> sthoicis <hi rend="italic">V</hi> histoicis <hi rend="italic">01</hi> 25 iusta <hi rend="italic">Fy</hi> <lb/>
            ._iusta <hi rend="italic">T</hi> iniusta <hi rend="italic">TVy</hi> </note><lb n="25"/>
             
<pb n="512"/>
            peccata, quid est aliud quam dicere quasdam esse iniustas, quas <lb/>
            dam iustas iniquitates? cum dicat apostolus Iohannes: omnis. <lb/>
            qui facit peccatum, iniquitatem facit; peccatum <lb/>
            iniquitas est. non igitur potest iustum esse peccatum, nisi <lb/>
            cum peccati nomen in alia re ponimus, in qua quisque non<lb n="5"/>
            peccat, sed aut facit aliquid aut patitur pro peccato. nam et <lb/>
            sacrificia pro peccatis peccata appellata sunt et poenae peccatorum <lb/>
            dicuntur aliquando peccata. haec plane possunt intellegi <lb/>
            iusta peccata, cum iusta dicuntur sacrificia uel iusta supplicia. <lb/>
            ea uero, quae contra legem dei fiunt, iusta esse non possunt. <lb n="10"/>
            dictum est autem deo: lex tua ueritas, ac per hoc quod <lb/>
            est contra ueritatem, iustum esse non potest. quis autem <lb/>
            dubitet contra ueritatem esse omne mendacium? nullum igitur <lb/>
            iustum potest esse mendacium. item cui non clareat ex ueritate <lb/>
            esse omne, quod iustum est? clamat autem Iohannes:<lb n="15"/>
            omne mendacium non est ex ueritate. omne ergo <lb/>
            mendacium non est iustum. quapropter quando nobis de <lb/>
            scripturis sanctis mentiendi proponuntur exempla, aut mendacia <lb/>
            non sunt, sed putantur esse, dum non intelleguntur, <lb/>
            aut, si mendacia sunt, imitanda non sunt, quia iusta esse<lb n="20"/>
            non possunt. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>