<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1:3.41-3.60</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1:3.41-3.60</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="41" subtype="section" type="textpart"><p>Nihil ergo ad hoc respondens, quod ab eo tam instanter <lb/>
            inquiritur, deinceps etiam sibi loquendi latitudinem comparans: <lb/>
            <hi rend="italic">cum haec,</hi> inquit, <hi rend="italic">et prophetae et apostolus caute timuerint,<lb/>
            qua fronte tu dicis, quod bene credentibus sanctum est baptisma<lb n="15"/>
             peccatoris</hi>? quasi ego uel quisquam catholicus peccatoris <lb/>
            baptisma esse dicat quod peccatore ministrante traditur uel <lb/>
            accipitur, et non illius in cuius credens nomine baptizatur. <lb/>
            inde iam excurrit in ludam traditorem et dicit in eum quidquid <lb/>
            potest, adhibens testimonia prophetica quae de illo tanto <lb n="20"/>
            ante praemissa sunt, tamquam ecclesiam Christi toto orbe <lb/>
            diffusam, cuius causa in hac quaestione uersatur, Iudae traditoris <lb/>
            impietate perfundat, non considerans, quod uel hinc debuit <lb/>
            admoneri, tam non esse dubitandum illam esse ecclesiam Christi <lb/>
            quae in omnibus gentibus dilatatur, quoniam hoc tanto <lb n="25"/>
            ante ueraciter prophetatum est, quam non est dubitandum ab <lb/>
            uno ex discipulis tradi oportuisse Christum, quoniam et hoc <lb/>
            similiter prophetatum est. 
</p></div><div n="42" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="36" unit="altchapter"/> Sed plane post haec Petilianus, ubi ad nostrum <lb/>
            illud uenit obiectum, quod Maximianistarum baptismum quos <lb n="30"/>
            damnauerant susceperunt, quamuis in huius propositione quaestionis <lb/>
            suis uerbis quam meis uti maluerit - neque enim nos

<note type="footnote"> 4 cf. Sàp. 1, 5 14 Petil. epist. II 19 ef. Petit epist. II<lb/>
             30 cf. Ifb. I 11, 12 </note>

<note type="footnote"> 2 ibi] sibi <hi rend="italic">0</hi> 4 Spiritos enim eanctua <hi rend="italic">v</hi> 13 latitu <hi rend="italic">Omi</hi> 31 quaestionifi <lb/>
            propositione v </note>

<note type="footnote"> 13* </note> <lb/>
             
<pb n="196"/>
            dicimus prodesse nobis debere baptismum peccatorum, quem non <lb/>
            solum peccatorum, sed nullorum omnino hominum dicimus, quia <lb/>
            eum Christi esse cognoscimus; ita quippe proposuit: <hi rend="italic">at enim<lb/>
             pertinaciter asse-lteras,</hi> inquit, <hi rend="italic">quia debet uobis prodesse baptismum <lb/>
            peccatorum, propterea quia et nos, ut dixisti, reorum quos <lb/>
            iuste damnauimus baptismum conseruamus</hi> —, ubi ad hanc quaestionem <lb/>
            uenit, ut dixi, omnis eum etiam simulata pugna defecit. <lb/>
            quo iret, qua exiret, quo aditu perscrutato aut molito uel clanculo <lb/>
            euaderet uel ui erumperet, non inuenit. <hi rend="italic">licet hoc,</hi> inquit, <hi rend="italic">secundo <lb/>
            libro demonstrem, quantum inter nos et nostros intersit<lb n="10"/>
            et uestros quos dicitis innocentes, tamen interim uos prius<lb/>
             a collegarum uest?\'orti?n criminibus quae nostis eripite et sic <lb/>
            de his quos abicimus exquirite rationem</hi>. sic respondeat quis? <lb/>
            quisnam hominum sic respondeat, nisi qui ueritati aduersatur, <lb/>
            contra quam non inuenit quid respondeat? si ergo et nos eadem<lb n="15"/>
            uerba dicamus: \'interim uos prius a collegarum uestrorum criminibus <lb/>
            quae nostis eripite et sic nobis de his quos putatis <lb/>
            apud nos malos ullum crimen obicite\', utrique uicimus an utrique <lb/>
            uicti sumus? immo uero ille uincit pro ecclesia sua et in ecclesia <lb/>
            sua, qui nos docuit in scriptura sua, ut nemo glorietur in <lb n="20"/>
            homine et ut qui gloriatur in domino glorietur. ecce enim <lb/>
            nos, qui cum ueritatis eloquio dicimus non iustificari credentem <lb/>
            ab homine a quo baptizatur, sed ab illo de quo <lb/>
            scriptum est: credenti in eum qui iustificat impium <lb/>
            deputatur fides ad iustitiam, quoniam non gloriamur<lb n="25"/>
            in homine nitimurque donante ipso, cum gloriamur, in domino <lb/>
            gloriari, quam securi sumus, quidquid de quibusdam nostrae <lb/>
            communionis hominibus erroris aut criminis probare potuerit! <lb/>
            apud nos enim quicumque mali uel penitus latent uel

<note type="footnote"> 3. 9 Petil. epist. 11 20 cf. I Cor. 3, 21 21 cf. ibid. 1, 31 <lb/>
            24 Rom. 4, 5 </note>

<note type="footnote"> 6 conseruauimus <hi rend="italic">Pml</hi> 10 nos et <hi rend="italic">om. PQx</hi> 11 dictis <hi rend="italic">Oml</hi> dicis <hi rend="italic">Om2</hi> <lb/>
            12 uestrarum <hi rend="italic">Oml</hi> 13 iis <hi rend="italic">v</hi> quisquis nam <hi rend="italic">OQ, em. Morelius</hi> quisquam <lb/>
            <hi rend="italic">Pv</hi> 14 ueritati (ati <hi rend="italic">in ras. m2) 0</hi> 15 quam] quem <hi rend="italic">0</hi> respondeatur <lb/>
            Qv 19 uicit v 24 <hi rend="italic">uerba iustificat-p.197,</hi> 5 placet ite- <lb/>
            <hi rend="italic">rantur in P post</hi> baptizant <hi rend="italic">(p 197, 6), sed deleta sunt; signaui Pb</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="197"/>
            quibusdam noti propter bonos, quibus ignoti sunt et apud quos <lb/>
            conuinci non possunt, propter unitatis et pacis uinculum tolerantur, <lb/>
            ne cum zizaniis eradicetur et triticum, ita suae malitiae <lb/>
            sarcinam portant, ut eam cum eis nemo communicet, <lb/>
            nisi quibus eorum iniquitas placet. neque enim metuimus, ne <lb n="5"/>
            quos baptizant iustificari non possint, cum illi in eum credant <lb/>
            qui iustificat impios, ut deputetur fides eorum ad iustitiam. 
</p></div><div n="43" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="37" unit="altchapter"/> Proinde apud nos nec ille, quem dixit a nobis <lb/>
            propter Sodomitarum crimen abiectum et in locum eius alterum <lb/>
            constitutum et rursus ipsi nostro collegio redditum <lb n="10"/>
            nesciens quid loquatur, nec ille, quem apud uos paenitentem <lb/>
            fuisse commemorat, quocumque modo eorum causae defendi <lb/>
            siue possint siue non possint, aliquid praeiudicant ecclesiae <lb/>
            dei, quae per omnes gentes diffunditur et crescit in mundo <lb/>
            usque ad messem. in qua si uere mali sunt quos accusatis, <lb n="15"/>
            non iam in illa, sed in paleis eius sunt, si autem boni sunt, <lb/>
            cum eos iniquis criminationibus infamatis, ipsi uelut aurum <lb/>
            probantur uobis paleae similitudine ardentibus, alienis tamen <lb/>
            peccatis non maculatur ecclesia, quae secundum fidelissimas <lb/>
            prophetias toto terrarum orbe dilatata finem saeculi tamquam <lb n="20"/>
            litus expectat, quo perducta careat piscibus malis, cum quibus <lb/>
            intra eadem dominica retia, quamdiu separari ab eis impatienter <lb/>
            non debuit, naturae incommoditas ferri potuit innocenter., <lb/>
            nec propterea tamen ecclesiastica disciplina neglegitur a constantibus <lb/>
            et diligentibus et prudentibus dispensatoribus Christi, <lb n="25"/>
            ubi crimina ita manifestantur, ut nulla possint probabili ratione <lb/>
            defendi. extant innumerabilia documenta in eis, qui uel <lb/>
            episcopi uel alterius huiuscemodi gradus clerici fuerunt et <lb/>
            nunc degradati uel pudore in alias terras abierunt uel ad uos <lb/>
            ipsos aut ad alias haereses transierunt uel in suis regionibus

<note type="footnote"> 6 cf. Rom. 4, 5 8. 12 cf. Petil. epiet. II </note>

<note type="footnote"> 2 non tolerantar <hi rend="italic">Pbml</hi> 10 ipso <hi rend="italic">0</hi> ipsi <hi rend="italic">(alt</hi>. i <hi rend="italic">in ras.) P</hi> 14 dei <lb/>
            <hi rend="italic">om. PQ</hi> 17 infamatis] inflamamini <hi rend="italic">Oml</hi> 18 in paleae similitudine <lb/>
            <hi rend="italic">0m2</hi> in p. similitadinem <hi rend="italic">PQt</hi>. 21 littus <hi rend="italic">Pv</hi> 30 aut] ut <hi rend="italic">Pml</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="198"/>
            noti sunt. quorum tanta est multitudo dispersa per terras, <lb/>
            ut, si eam Petilianus refrenata paululum maledicendi temeritate <lb/>
            cogitaret, nequaquam caderet in tam aperte falsam uanamque <lb/>
            sententiam, qua dicendum nobis putaret: <hi rend="italic">nemo uestrum <lb/>
            est innocens, ubi reus nemo damnatur</hi>.<lb n="5"/>
            
</p></div><div n="44" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="38" unit="altchapter"/> Ut enim alios omittam diuersis terris habitantes <lb/>
            — uix enim alicubi deest hoc genus hominum —, quo <lb/>
            appareat iniquos praepositos ac ministros et in catholica ecclesia <lb/>
            solere damnari, Mileuitanum Honorium de proximo potuit <lb/>
            intueri. de Splendonio uero, quem diaconum in catholica damnatum <lb n="10"/>
            et a se rebaptizatum presbyterum fecit, cuius in Gallia <lb/>
            damnationem ad nos a fratribus missam collega noster Fortunatus <lb/>
            ibidem apud Constantinam publice legendam proposuit <lb/>
            et quem postea idem Petilianus horrendas eius insidias expertus <lb/>
            abiecit, de hoc ergo Splendonio quando non potuit com- 5 <lb/>
            moneri, quemadmodum mali et in catholica degradentur? miror <lb/>
            in quo temeritatis praecipitio cor habebat, cum ista dictaret, <lb/>
            ubi ausus est dicere: <hi rend="italic">nemo uestrum est innocens, ubi reus <lb/>
            nemo damnatur</hi>. quamobrem permixti corporaliter, separati <lb/>
            spiritaliter in catholica ecclesia mali, et quando humana condicione<lb n="20"/>
            ignorantur et quando disciplinae consideratione damnantur, <lb/>
            suas sarcinas portant, ac per hoc illi securi sunt, si <lb/>
            eorum peccatis imitatione et consensione non communicant, <lb/>
            quicumque per eos Christi baptismo baptizantur, quia et si <lb/>
            per optimos baptizarentur, non nisi ab illo qui iustificat impium<lb n="25"/>
            iustificarentur. credentibus quippe in eum qui iustificat impium <lb/>
            deputatur fides ad iustitiam. 
</p></div><div n="45" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="39" unit="altchapter"/> Uos autem, cum obiciuntur uobis Maximianistae <lb/>
            trecentorum et decem concilii sententia damnati, eodem <lb/>
            concilio tot proconsularibus, tot gestis municipalibus allegato

<note type="footnote"> 4. 18 Petil. epist. II 25. 26 cf. Rom. 4, 5 </note>

<note type="footnote"> 2 ea <hi rend="italic">codd. (sed</hi> quorum <hi rend="italic">et</hi> ea <hi rend="italic">referri posse ad</hi> documenta <hi rend="italic">equidem nego)</hi> <lb/>
            6 in diuersis v 13 apud conatantinam ibidem <hi rend="italic">Qml</hi> 20 ecclesiam <hi rend="italic">Oml</hi> <lb/>
            21 damnantur consideratione P 24 baptismo christi <hi rend="italic">PQ</hi> 30 proconsularibus <lb/>
            <hi rend="italic">edd. uett</hi>. proconsulibus <hi rend="italic">codd. v</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="199"/>
            oppugnati, de basilicis quas tenebant per iussa iudicum <lb/>
            et ciuitatum auxilia proturbati, rursus a uobis cum eis, quos <lb/>
            extra communionem uestram baptizauerant, sine ulla baptismi <lb/>
            quaestione suscepti et honorati, quid respondeatis non inuenitis. <lb/>
            sententia quippe uincimini non uera sed uestra, qua contenditis <lb n="5"/>
            in eadem communione sacramentorum alios aliorum <lb/>
            perire criminibus et talem quemque esse, qualis est homo a <lb/>
            quo fuerit baptizatus, si nocens, nocentem, si innocens, innocentem. <lb/>
            quae si uera sunt, ut alios innumerabiles omittam, <lb/>
            Maximianistarum certe, quorum scelus usque ad illorum similitudinem, <lb n="10"/>
            quos uiuos terra sorbuit, in tam numeroso concilio <lb/>
            uestri exaggerarunt, uos crimina perdiderunt. si autem Maximianistarum <lb/>
            crimina uos non perdiderunt, falsa sunt quae ita <lb/>
            sentitis et multo minus nescio qua non probata crimina Afrorum <lb/>
            orbem terrarum perdere potuerunt. ac per hoc, sicut <lb n="15"/>
            scribit apostolus, unusquisque suam sarcinam portat <lb/>
            et nullius est baptismus Christi nisi Christi et frustra promittit <lb/>
            Petilianus ex hoc, quod de Maximianistis intendimus, in <lb/>
            secundo libro se esse dicturum, nimis male sentiens de cordibus <lb/>
            humanis, quasi non intellegant eum non habere quid <lb n="20"/>
            dicat. 
</p></div><div n="46" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="40" unit="altchapter"/> Nam si baptismus, quem Praetextatus et Felicianus <lb/>
            in Maximiani communione ministrauerunt, illorum fuit, cur a <lb/>
            uobis in eis quos baptizauerunt tamquam Christi susceptus <lb/>
            est? si autem uere Christi est, sicuti est, nec eis prodesse <lb n="25"/>
            posset qui eum cum scelere schismatis habuissent, quid uos <lb/>
            potestis dicere praestitisse illis, quos cum eodem baptismo

<note type="footnote"> 11 cf. Num. 16 16 Gal. 6, 5 18 cf. pag. 196, 9_ </note>

<note type="footnote"> 2 a uobia <hi rend="italic">om. PQ</hi> 9 quae si ucra sunt <hi rend="italic">lUlque ad pag. 200, 27</hi> non <lb/>
            fidem percipit eed reatom in <hi rend="italic">O paulum mutata repetuntur post</hi> inter me <lb/>
            <hi rend="italic">cap</hi>. 59 <hi rend="italic">sub fin.; aignaui Ob</hi> obmittam <hi rend="italic">Obml</hi> 10 maximianistrarum <lb/>
            <hi rend="italic">Pml</hi> 11 obsorbuit <hi rend="italic">Ob</hi> 14 sentis <hi rend="italic">OPQ</hi> qua <hi rend="italic">Oml</hi> quae <hi rend="italic">OmHObPQv</hi> <lb/>
            non <hi rend="italic">om. Ob</hi> 16 seribitj dicit <hi rend="italic">Q</hi> 19 ae <hi rend="italic">Ob om. eet. v</hi> 20 quidj <lb/>
            quod <hi rend="italic">ObQ, fort. recte</hi> 22 pretexatus <hi rend="italic">Pml</hi> 23 communionem <hi rend="italic">Obml</hi> <lb/>
            27 potestis <hi rend="italic">Ob</hi> potuisse <hi rend="italic">cet. v</hi> dicere] dicitis <hi rend="italic">Om.2PQv</hi> praestare <hi rend="italic">PQv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="200"/>
            suscepistis, nisi ut per uinculum pacis deleto crimine sceleratae <lb/>
            diuisionis non cogerentur sancti lauacri sacramentum <lb/>
            accipere quasi non haberent, sed sicut erat antea perniciosum, <lb/>
            ita illis iam utile esse inciperet quod haberent? aut si hoc <lb/>
            eis in uestra communione praestitum non est, quia nec praestari<lb n="5"/>
            tale aliquid schismaticis apud schismaticos posset, hoc <lb/>
            tamen uobis in catholica communione praestatur, non ut baptismum <lb/>
            accipiatis quasi desit uobis, sed ut ipse quem accepistis <lb/>
            prosit uobis. omnia quippe sacramenta Christi non ad salutem, <lb/>
            sed ad iudicium habentur sine caritate unitatis Christi. sed<lb n="10"/>
            quia non uera, sed uestra sententia est per nescio quorum <lb/>
            baptismum traditorum perisse Christi baptismum de orbe terrarum, <lb/>
            merito non inuenitis quid respondeatis de recepto baptismo <lb/>
            Maximianistarum. 
</p></div><div n="47" subtype="section" type="textpart"><p>Uidete itaque et uigilantissime mementote, quemadmodum <lb n="15"/>
            Petilianus nec ad ea ipsa responderit quae sibi ita proponit, <lb/>
            unde aliquid loqui uideatur. illud autem olim dimisit <lb/>
            omnino nec nobis dicere uoluit, quia utique non potuit, nec <lb/>
            usque ad finem uoluminis sui aliquando dicturus est, quod ex <lb/>
            primis partibus epistulae meae quasi refellendum commemorauit.<lb n="20"/>
            additis quippe etiam duobus uerbis, quae me subtraxisse <lb/>
            quasi fortissima sua munimenta iactauit, nihilominus immunitus <lb/>
            iacet, non inueniens quid respondeat, cum quaeritur, si <lb/>
            conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, <lb/>
            unde sit eius abluenda conscientia, qui pollutam conscientiam<lb n="25"/>
            non sancte dantis ignorat, et si qui fidem sciens a perfido <lb/>
            sumpserit non fidem percipit sed reatum, unde fidem accepturus <lb/>
            sit, non reatum, qui nesciens baptizatur a perfido. ad hoc

<note type="footnote"> 4 illis] illum <hi rend="italic">Obml</hi> esset incipere <hi rend="italic">Ob</hi> 6 tale aliquid <hi rend="italic">Ob, om. <lb/>
             cet. v</hi> scismatis apud scismaticos <hi rend="italic">Ob</hi> 7 nobis <hi rend="italic">Ob</hi> 9 proosit <hi rend="italic">Oml</hi> <lb/>
            11 nescio per P 16 proponitur <hi rend="italic">Oml</hi> 23 iacet <hi rend="italic">Ob</hi> iacens <hi rend="italic">cet. v</hi> <lb/>
            inueniens] uiuens 0 quid respondeat cum quaeritur <hi rend="italic">om. Ob</hi> cum quaeritur <lb/>
            <hi rend="italic">om. 0</hi> 25 eius <hi rend="italic">Onl. Ob</hi> qui pollutam conscientiam <hi rend="italic">om. Ob</hi> <lb/>
            26 quis <hi rend="italic">Pv</hi> si fidem quis <hi rend="italic">OOb</hi> sciens <hi rend="italic">om. Ob</hi> 27 reatum] <hi rend="italic">finis <lb/>
            fragmenti Ob; sequuntur uerba</hi> In uerbo ubi ministri <hi rend="italic">usque ad</hi> cibaria <lb/>
            inutilia faciat <hi rend="italic">cap. 49,</hi> r9 <hi rend="italic">sub fin</hi>. inde <hi rend="italic">Oml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="201"/>
            eum iam diu ex quo loquitur nihil respondisse manifestum <lb/>
            est. 
</p></div><div n="48" subtype="section" type="textpart"><p>Deinceps perrexit ore maledico in uituperationem monasteriorum <lb/>
            et monachorum, arguens etiam me, quod hoc genus <lb/>
            uitae a me fuerit institutum; quod genus uitae omnino quale <lb n="5"/>
            sit nescit uel potius toto orbe notissimum nescire se fingit. <lb/>
            inde asserens me dixisse Christum esse baptistam subiecit <lb/>
            etiam quaedam uerba ex epistula mea, quasi hoc ex mea sententia <lb/>
            dixerim, quod ex uestra et ipsius dixi, et copiosissima <lb/>
            atrocitate inuectus est quasi in me qui hoc dixerim, cum illa <lb n="10"/>
            quam reprehendit non sit mea sed ipsius et uestra sententia, <lb/>
            quod paulo post dilucide, quantum ualuero, demonstrabo. <lb/>
            deinde conatus est nos docere multis et superfluis uerbis, quod <lb/>
            non Christus baptizet, sed in eius nomine baptizetur simul et <lb/>
            patris et filii et spiritus sancti, deque ipsa trinitate dixit uel <lb n="15"/>
            quod uoluit uel quod potuit, Christum esse medium trinitatis. <lb/>
            inde de nomine Simonis et Bar Iesu magorum ingessit nobis <lb/>
            quas eum libuit contumelias, inde Optati Thamugadensis causam <lb/>
            pedetemptim suspendens, ne illius perfunderetur inuidia, <lb/>
            non se nec suos de illo iudicare potuisse et in eo ipso nos <lb n="20"/>
            insimulans, quod meis ille suggestionibus pressus sit. 
</p></div><div n="49" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="41" unit="altchapter"/> Postremo conclusit epistulam suos exhortans et <lb/>
            monens, ne decipiantur a nobis, et nostros dolens, quod eos <lb/>
            peiores quam fuerant fecerimus. his igitur diligenter consideratis <lb/>
            atque discussis, quod ex ea ipsa epistula quam scripsit <lb n="25"/>
            satis dilucide apparet, Petilianus non respondit omnino ad hoc <lb/>
            quod in epistula mea primitus posui, si, quemadmodum dicit, <lb/>
            conscientia dantis uel potius, ut addam quod magnum firmamentum <lb/>
            putat, si conscientia sancte dantis attenditur quae

<note type="footnote"> 3 §§ 48, 49] cf. Petil. epist. II 4 cf. Possid. uita Aug. 5, 11 <lb/>
            12 infra cap. 45, 54 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 diu <hi rend="italic">8. I. Oml</hi> 8 perereiit <hi rend="italic">Oml</hi> 5 institum <hi rend="italic">Oml</hi> 6 orbe <hi rend="italic">bis<lb/>
             01111</hi> 15 deque) de qua <hi rend="italic">Pv</hi> 17 Bar IØIl <hi rend="italic">v</hi> uariae suae <hi rend="italic">codd</hi>. 20 non <lb/>
            se nec <hi rend="italic">in ras. P et]</hi> de et <hi rend="italic">Oml</hi> 26 respondet <hi rend="italic">PQ</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="202"/>
            abluat accipientis, unde abluendus sit qui accipit baptismum, <lb/>
            cum, si dantis polluta conscientia est, accepturus ignorat. unde <lb/>
            non mirandum est hominem pro falsitate resistentem pressum <lb/>
            . contra uenientis ueritatis angustiis insana potius anhelasse conuicia <lb/>
            quam cum illa, quae uinci non potest, ambulare uoluisse. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="50" subtype="section" type="textpart"><p>Nunc iam, obsecro, paucis animum intendite, ut uobis <lb/>
            quid timuerit, ut ad hoc non responderet, euidenter ostendam <lb/>
            et quod obscurare conatus est in lucem proferam. poterat <lb/>
            utique nobis quaerentibus, unde abluendus sit qui accipit baptismum, <lb/>
            cum dantis polluta conscientia est et hoc ille qui<lb n="10"/>
            est accepturus ignorat, facillime respondere: \'a domino deo\' <lb/>
            et omnino fidentissime dicere: \'prorsus deus abluit accipientis <lb/>
            conscientiam, quando maculosam non sancte dantis ignorat\'. <lb/>
            sed homo, qui iam sectae uestrae intentione coactus fuerat <lb/>
            mundationem accipientis in conscientia dantis ponere, quippe<lb n="15"/>
            qui dixerat: <hi rend="italic">conscientia namque dantis</hi> uel <hi rend="italic">sancte dantis attenditur <lb/>
            quae abluat accipientis,</hi> timuit, ne melius homo baptizari <lb/>
            uideretur ab occulto homine malo quam a manifesto homine <lb/>
            bono; tunc enim non a conscientia sancte dantis hominis, <lb/>
            sed ab ipsa excellentissima dei sanctitate esset abluendus. <lb n="20"/>
            hoc ergo metuens, ne tanta eum sequeretur absurditas uel <lb/>
            potius dementia, ut qua fugeret nesciret, noluit dicere, unde <lb/>
            sit accipientis abluenda conscientia, quando maculosam conscientiam <lb/>
            non sancte dantis ignorat, et litigioso strepitu cuncta <lb/>
            perturbans occultare maluit, quid ab eo quaereretur, quam hoc<lb n="25"/>
            respondere quaerenti, unde statim suffocaretur, numquam tamen <lb/>
            putans ab hominibus bene cordatis legi posse litteras nostras <lb/>
            aut ab eis legi suas, qui legissent et meas quibus respondere <lb/>
            se finxit. 
</p></div><div n="51" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="42" unit="altchapter"/> Nam hoc, quod modo dixi, in illa ipsa epistula <lb n="30"/>
            mea, contra quam scribendo nihil dixit, euidentissime positum <lb/>
            est, et quid ibi egerit, quaeso, parumper aduertite et, quamuis

<note type="footnote"> 16 cf. pag. 171, 8 </note>

<note type="footnote"> 2 si <hi rend="italic">om. uml</hi> conscientia polluta v 4 angustias <hi rend="italic">PQ</hi> 7 respoudere <lb/>
            <hi rend="italic">0</hi> 22 nesciret fugeret <hi rend="italic">PQ</hi> nesciret <hi rend="italic">om. Oml, add. mg. m2</hi> <lb/>
            27 putant <hi rend="italic">0</hi> 30 dixi modo <hi rend="italic">Qml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="203"/>
            illi faueatis nosque oderitis, si potestis, aequo animo tolerate. <lb/>
            quia enim priore epistula sua, cuius primis partibus, quae <lb/>
            solae in manus nostras tunc uenerant, primo responderam, ita <lb/>
            spem baptizandi hominis in homine baptizandi posuerat, ut . <lb/>
            diceret: <hi rend="italic">omnis res enim origine et radice consistit, et si caput <lb n="5"/>
            non habet aliquid, nihil est,</hi> quia ergo haec Petilianus diierat, <lb/>
            non aliud uolens intellegi originem et radicem et caput baptizandi <lb/>
            hominis nisi hominem a quo baptizaretur, subieci ego <lb/>
            et dixi: quaerimus itaque nos, cum ille baptizator <lb/>
            perfidus latet, si tunc ille quem baptizat fidem <lb n="10"/>
            percipit, non reatum, si tunc ei non est baptizator <lb/>
            eius origo et radix et caput: quis est a quo accipit <lb/>
            fidem, ubi est origo de qua oritur, ubi radix unde <lb/>
            germinat, ubi caput unde incipit? an forte, cum baptizantem <lb/>
            perfidum ille qui baptizatur ignorat, tunc <lb n="15"/>
            Christus dat fidem, tunc Christus estorigo et radix <lb/>
            et caput? hoc ergo et nunc dico et exclamo, sicut etiam illic <lb/>
            exclamaui: o humana temeritas et superbia! cur non <lb/>
            sinis potius ut semper Christus det fidem, christianum dando facturus curnon sinis ut semper sit <lb/>
            <lb n="20"/>
            Christus origo christiani, in Christo radicem Christianus <lb/>
            infigat, Christus christiani sit caput?neque <lb/>
            enim etiam cum per sanctum et fidelem dispensatorem <lb/>
            gratia spiritalis credentibus impertitur, <lb/>
            dispensator ipse iustificat ac non ille unus, de quo <lb n="25"/>
            dictum est quod iustificat impium, aut uero apostolus <lb/>
            Paulus (caput) est et origo eorum quos plantauerat <lb/>
            (aut Apollo radix est eorum quos rigauerat) <lb/>
            ac non ille, qui eis incrementum dederat, cum <lb/>
            idem dicat: \'ego plantaui, Apollo rigauit, sed deus

<note type="footnote"> 5 cf. lib. I 4, 5 sqq. 9 lib. I 5, 6 18 lib. I 5, 6-6, 7 26 cf. <lb/>
            Rom. 4, 5 30 I Cor. 3, 6-7 </note>

<note type="footnote"> 2 prior <hi rend="italic">codd., correxi</hi> in priori v 6 hoc <hi rend="italic">v</hi> dixerit <hi rend="italic">0</hi> 17 ergo <lb/>
            <hi rend="italic">om. OQ</hi> illic etiam P 18 cur] ur <hi rend="italic">Oml</hi> 25 ac] aut 0 27 caput <lb/>
            est et <hi rend="italic">seripвi</hi> erat <hi rend="italic">codd</hi>. erat caput et <hi rend="italic">v</hi> 28 aut Apollo-rigauerat <hi rend="italic">edd. <lb/>
            (omisto</hi> est), <hi rend="italic">om. codd</hi>. </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="204"/>
            incrementum dedit; itaque neque qui plantat est <lb/>
            aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat <lb/>
            deus\'; nec radix eorum erat ipse, sed ille potius <lb/>
            qui ait: \'ego sum uiti-s, uos estis sarmenta.\' caput <lb/>
            etiam eorum quomodo esse poterat, cum dicat nos<lb n="5"/>
            multos unum esse corpus in Christo ipsumque <lb/>
            Christum caput esse uniuersi corporis pluribus <lb/>
            locis apertissime praedicet? quapropter siue a <lb/>
            fideli siue a perfido dispensatore sacramentum <lb/>
            baptismi quisque percipiat, spes ei omnis in Christo<lb n="10"/>
            sit, ne sit \'maledictus omnis qui spem suam <lb/>
            ponit in homine\'. 
</p></div><div n="52" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="43" unit="altchapter"/> Haec ego in epistula priore, cum Petiliano <lb/>
            responderem, puto quia et dilucide et ueraciter posui. haec <lb/>
            etiam nunc commemoraui, illud insinuans atque commendans,<lb n="15"/>
            ut omnino spes nostra non sit in homine deumque Christum <lb/>
            mundatorem iustificatorem hominum esse credamus credentium <lb/>
            in eum qui iustificat impium, ut deputetur fides eorum ad <lb/>
            iustitiam, siue ille homo sit sanctus qui ministrat baptismum <lb/>
            siue impius et fictus quem fugiat spiritus sanctus. tum deinde<lb n="20"/>
            subdidi, si aliter esset, quanta consequeretur absurditas, et dixi <lb/>
            quod et nunc dico: alioquin si talis quisque in gratia <lb/>
            spiritali renascitur, qualis est ille a quo baptizatur, <lb/>
            et, cum manifestus est qui baptizat homo bonus, <lb/>
            ipse dat fidem, ipse origo et radix caputque <lb n="25"/>
            nascentis est, cum autem latet perfidus baptizator, <lb/>
            tunc quisque a Christo percipit fidem, tunc a <lb/>
            Christo ducit originem, tunc in Christo radicatur, <lb/>
            tunc Christo capite gloriatur, optandum est ab omnibus <lb/>
            qui baptizantur, ut baptizatores perfidos

<note type="footnote"> 4 lob. 15, 5 11 Hier. 17, 5 18 cf. Rora. 4, 5 20 cf. Sap. <lb/>
            1, 5 22 lib. I 6, 7—7, 8 </note>

<note type="footnote"> 8 potius ille <hi rend="italic">I</hi> 5, <hi rend="italic">6</hi> 11 omnis <hi rend="italic">om. v, deest I 6, 7</hi> 20 tunc <hi rend="italic">Q</hi> <lb/>
            23 a qao ille <hi rend="italic">Pml</hi> 29 optandum est ab] laborandum est <hi rend="italic">I 6, 7</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="205"/>
            beant et ignorent eos. quamlibetenimbonoshabuerint,Christus <lb/>
            est utique incomparabiliter melior, qui <lb/>
            tunc erit baptizati caput, si perfidus lateat baptizator. <lb/>
            quod si dementissimum est credere — semper <lb/>
            enim Christus iustificat impium faciendo ex <lb n="5"/>
            impio christianum, semper a Christo percipitur <lb/>
            fides, semper Christus est origo regeneratorum <lb/>
            et caput ecclesiae —, quid habent ponderis illa <lb/>
            uerba, quae uani lectores non attendunt quid intus <lb/>
            habeant, sed tantum quemadmodum sonent? haec <lb n="10"/>
            tunc dixi, haec in illa mea epistula scripta sunt. 
</p></div><div n="53" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="44" unit="altchapter"/> Deinde paulo post, quoniam ille dixerat: <hi rend="italic">quae <lb/>
            eum ita sint, fratres, quae potest esse peruersitas, ut qui suis<lb/>
             criminibus reus est alium faciat innocentem, dicente domino <lb/>
            Iesu Christo: arbor bona bonos fructus facit, arbor<lb n="15"/>
             mala malos fructus facit. numquid colligunt de spinis <lb/>
            uuas? et iterum: omnis homo bonus de bono thesauro<lb/>
             cordis sui profert bona, et omnis homo malus<lb/>
             de thesauro cordis sui profert mala, quibus</hi> uerbis <lb/>
            Petilianus satis apertissime ostendit tamquam arborem accipiendum <lb n="20"/>
            eum hominem qui baptizat et tamquam fructum eum <lb/>
            qui baptizatur, ad hoc ego responderam: si arbor bona <lb/>
            bonus baptizator est, ut fructus eius bonus sit <lb/>
            ille quem baptizauerit, quisquis ab homine malo, <lb/>
            etiam non manifesto, fuerit baptizatus, bonus esse <lb n="25"/>
            non poterit; de mala quippe arbore exortus est; <lb/>
            aliud est enim arbor bona, aliud arbor occulta <lb/>
            sed tamen mala. quid aliud his uerbis intellegi uolui nisi <lb/>
            quod paulo superius posueram, arborem et fructum eius non <lb/>
            eum qui baptizat et eum qui baptizatur, sed hominem arborem, <lb n="30"/>
            fructum uero eius opus et uitam eius accipi debere, quam

<note type="footnote"> 12 lib. II 6, 12 15 Matth. 7,17.16 17 Matth. 12, 35 22 lib. 18,9 </note>

<note type="footnote"> 6 percipit ut <hi rend="italic">Oml</hi> 15 fructus bonos <hi rend="italic">Qml et II 6, 12, sed cf. I 8, 9</hi> <lb/>
            17 bonus <hi rend="italic">om. Q</hi> bono <hi rend="italic">deest I 8, 9 et II 6, 12</hi> 22 haec <hi rend="italic">v</hi> 26 exorsus <lb/>
            <hi rend="italic">Oml</hi> 81 et] ac <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="206"/>
            semper habet bonam bonus et malam malus, ne illa sequatur <lb/>
            absurditas, ut malus sit homo etiam ab occulto malo homine <lb/>
            baptizatus, tamquam fructus arboris quamuis occultae, sed tamen <lb/>
            malae? Contra quod ille nihil omnino respondit. 
</p></div><div n="54" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="45" unit="altchapter"/> Sed ne diceret siue ille siue aliquis uestrum,<lb n="5"/>
            cum quisque occultus malus est qui baptizat, tunc non esse <lb/>
            fructum eius illum quem baptizat, sed fructum Christi, continuo <lb/>
            subieci, quam uesanus error etiam istam sententiam consequatur, <lb/>
            et repetiui illud, licet aliis uerbis, quod paulo ante <lb/>
            dixeram: si, cum occulta est arbor mala, quicumque<lb n="10"/>
            ab illa fueritbaptizatus non de illa, sed deChristo <lb/>
            nascitur,- sanctius iustificantur qui baptizantur <lb/>
            ab occultis malis quam qui baptizantur a manifestis <lb/>
            bonis. Petilianus ergo his tam uehementibus coartatus <lb/>
            angustiis tacuit superiora, ex quibus ista pendebant, et<lb n="15"/>
            haec absurda, quae illius consequuntur errorem, ita commemorauit <lb/>
            in responsione sua, quasi haec ego ex mea sententia <lb/>
            dixerim, quae ideo dicta sunt, ut attenderet, quantum mali <lb/>
            sequeretur eius sententiam, et eam mutare cogeretur. hanc <lb/>
            ergo fraudem audientibus uel legentibus faciens et omnino<lb n="20"/>
            desperans legi posse quae scripsimus coepit in me grauiter <lb/>
            et petulanter inuehi, tamquam ego sensissem optandum <lb/>
            esse omnibus qui baptizantur, ut baptizatores perfidos habeant <lb/>
            et ignorent eos, quoniam, quamlibet bonos habuerint, <lb/>
            Christus est incomparabiliter melior, qui tunc erit baptizati <lb n="25"/>
            caput, si perfidus lateat baptizator; item tamquam ego sensissem <lb/>
            sanctius iustificari eos, qui baptizantur ab occultis malis <lb/>
            quam qui baptizantur a manifestis bonis, cum haec mirabilis <lb/>
            insania ideo a me commemorata sit, quia illos necessario <lb/>
            sequitur, qui cum Petiliano sentiunt sic esse hominem baptizatum <lb n="30"/>
            ad baptizatorem suum, quemadmodum est fructus ad <lb/>
            arborem de qua nascitur, bonus de bona, malus de mala.

<note type="footnote"> 10 lib. I 8, 9 </note>

<note type="footnote"> 1 bonam <hi rend="italic">om. Oml</hi> malus malam <hi rend="italic">P</hi> 8 subiecit <hi rend="italic">Oml</hi> 29 illo <hi rend="italic">0</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="207"/>
            quibus cum dixerimus ut respondeant, cuius arbitrentur fructum <lb/>
            esse hominem baptizatum, quando ab occulto malo baptizatur, <lb/>
            quoniam non eum audent rebaptizare, coguntur respondere <lb/>
            tunc eum non esse fructum occulti illius mali, sed esse <lb/>
            fructum Christi, ac per hoc sequitur eos quod nolunt et quod <lb n="5"/>
            sentire dementis est, quia, si homo tunc est fructus hominis <lb/>
            baptizatoris sui, quando a manifesto bono baptizatur, cum uero <lb/>
            baptizatur ab occulto homine malo, tunc non ipsius fructus <lb/>
            sed Christi est, sanctius iustificantur qui baptizantur ab <lb/>
            occultis malis quam qui baptizantur a manifestis bonis. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="55" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="46" unit="altchapter"/> Quod cum mihi tribuens Petilianus, tamquam hoc <lb/>
            ego senserim, satis in me grauiter ac uehementer inuehitur, ipse <lb/>
            utique demonstrat ea ipsa grauissima inuectione sua, quantum <lb/>
            nefas sit ista sentire, ac per hoc quidquid propter hanc sententiam <lb/>
            in me dixisse uideri uoluit, in se ipsum dixisse inuenitur, <lb n="15"/>
            qui talia sentire conuincitur. ibi enim ostendit, quanta ui <lb/>
            ueritatis superatus sit, ubi alium exitum non inuenit, nisi ut <lb/>
            me sensisse fingeret sibi quod ipse sentit. quemadmodum si <lb/>
            illi quos apostolus arguit, quia dicebant non esse resurrectionem <lb/>
            mortuorum, eundem apostolum accusare uellent, quoniam <lb n="20"/>
            dixit: neque Christus resurrexit, et inanem esse praedicationem <lb/>
            apostolorum, inanem etiam fidem credentium falsosque <lb/>
            inueniri testes aduersus deum, qui dixissent quod <lb/>
            suscitauerit Christum, hoc mihi Petilianus facere uoluit desperans <lb/>
            legi posse quae scripsi, quibus respondere non potuit. <lb n="25"/>
            et putari se respondisse magnopere concupiuit. sed quemadmodum <lb/>
            si quisquam illud fecisset apostolo, recitato uniuerso <lb/>
            ipso loco ex eius epistula redditisque superioribus uerbis, ex <lb/>
            quibus ista pendere quisquis legit intellegit, omnis illa calumniosa <lb/>
            reprehensio in frontem reprehendentium relideretur, sic <lb n="30"/>
            redditis ex epistula mea superioribus, dum me Petilianus

<note type="footnote"> 11 cf. Petil. opist. II 21 I Cor. 15, 13 </note>

<note type="footnote"> 1 esse fractum <hi rend="italic">Qml</hi> 3 non] non ad <hi rend="italic">Oml</hi> audent eum r 11 petiltatras <lb/>
            tribuens <hi rend="italic">P</hi> 17 aeritates <hi rend="italic">Oml</hi> 18 sibi <hi rend="italic">scripgi</hi> siue <hi rend="italic">codd., om. v</hi> <lb/>
            27 quispiam <hi rend="italic">PQ</hi> 29 iste <hi rend="italic">Pml</hi> quisque Q 31 dum <hi rend="italic">om. Oml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="208"/>
            accusat, in eius faciem unde illa remouere conatus est maiore <lb/>
            impetu retorquentur. 
</p></div><div n="56" subtype="section" type="textpart"><p>Apostolus enim redarguens eos, qui negabant resurrectionem <lb/>
            mortuorum, ista absurditate corrigit quae inuitos sequitur <lb/>
            talia sentientes, ut, dum exhorrent quod nefas est dicere, <lb n="5"/>
            corrigant quod ausi sunt credere. proinde ita dicit: si resurrectio <lb/>
            mortuorum non est, neque Christus resurrexit; <lb/>
            si autem Christus non resurrexit, inanis <lb/>
            est praedicatio nostra, uana est et fides uestra; <lb/>
            inuenimur et falsi testes dei, qui testimonium<lb n="10"/>
            diximus aduersus deum quia suscitauit Christum, <lb/>
            quem non suscitauit, ut, dum timent dicere <lb/>
            Christum non resurrexisse et cetera mala ac nefaria quae <lb/>
            sequuntur, corrigant quod stulte infideliterque dixerunt, non <lb/>
            esse resurrectionem mortuorum. si ergo tollas quod in <lb n="15"/>
            capite ratiocinationis huius (est) positum: si resurrectio <lb/>
            mortuorum non est, male cetera dicta sunt et apostolo tribuenda <lb/>
            sunt; si autem reddas unde pendent et in exordio constituas: <lb/>
            (si) resurrectio mortuorum non est, recte <lb/>
            consequentur: neque Christus resurrexit et: inanis <lb n="20"/>
            est praedicatio nostra, inanis est et fides uestra <lb/>
            et cetera quae conexa sunt, et haec omnia ab apostolo bene <lb/>
            ac prudenter dicta sunt, quoniam quidquid mali habent illis <lb/>
            imputandum est, qui negabant resurrectionem mortuorum. sic <lb/>
            etiam in epistula mea tolle quod positum est: si talis <lb n="25"/>
            quisque in gratia spiritali renascitur, qualis est <lb/>
            ille a quo baptizatur, et, cum manifestus est qui <lb/>
            baptizat homo bonus, ipse dat fidem, ipse origo

<note type="footnote"> 6 I Cor. 15, 13-15 25 lib. I 6, 7 </note>

<note type="footnote"> 3 redaguens <hi rend="italic">0</hi> 4 asurditate <hi rend="italic">Oml</hi> 5 exorent <hi rend="italic">Om]</hi> 6 credere <lb/>
            <hi rend="italic">om. Oml</hi> dici <hi rend="italic">Oml</hi> 8 non reBurrexerit <hi rend="italic">P</hi> 9 et <hi rend="italic">om. PQ</hi> 10 inuenimur] <lb/>
            <hi rend="italic">add</hi>. autem <hi rend="italic">v</hi> qui <hi rend="italic">codd</hi>. quoniam <hi rend="italic">v, cf. p. 207, 22-23</hi> <lb/>
            falsosque testes <hi rend="italic">et</hi> qui dixissent 16 est <hi rend="italic">om. codd.; fort</hi>. posuit <hi rend="italic">scrib. <lb/>
            pro</hi> positu 19 si <hi rend="italic">addidi</hi> mortuum <hi rend="italic">Q</hi> 22 connexa v 28 ac] et v <lb/>
            27 a quo] qui <hi rend="italic">Pml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="209"/>
            et radix caputque nascentis est, cum autem latet <lb/>
            perfidus baptizator, tunc quisque a Christo percipit <lb/>
            fidem, tunc a Christo ducit originem, tunc <lb/>
            in Christo radicatur, tunc Christo capite gloriatur <lb/>
            — tolle ista, unde pendet quod sequitur, et ualde pessime dictum <lb n="5"/>
            mihique tribuendum est: optandum est omnibus <lb/>
            qui baptizantur, ut baptizatores perfidos habeant <lb/>
            et ignorent eos. quamlibet enim bonos habuerint, <lb/>
            Christus est utique incomparabiliter melior, qui <lb/>
            tunc erit baptizati caput, si perfidus lateat baptizator. <lb n="10"/>
            reddantur autem illa quae uos dicitis: tunc iam hoc, <lb/>
            quod inde pendet et religatum sequitur, non a me sentiri inuenitur, <lb/>
            et quidquid mali habet in uestram sententiam retorquetur. <lb/>
            item tolle quod positum est: si arbor bona bonus <lb/>
            baptizator est, ut fructus eius bonus sit ille quem <lb n="15"/>
            baptizauerit, et si, cum occulta est arbor mala, <lb/>
            quicumque ab illa fuerit baptizatus non de illa, <lb/>
            sed de Christo nascitur — tolle ista, quae cogimini et <lb/>
            ex uestra secta et ex Petiliani epistula confiteri, et meum <lb/>
            erit ac mihi imputandum illud insanum quod sequitur: sanctius <lb n="20"/>
            iustificantur qui baptizantur ab occultis malis <lb/>
            quam qui baptizantur a manifestis bonis. redde <lb/>
            autem illa ex quibus hoc pendet: continuo uidebis et me hoc <lb/>
            ad uos corrigendos recte posuisse et totum, quod uobis in <lb/>
            hac sententia merito displicet, in uestram faciem recidisse. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="57" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="47" unit="altchapter"/> Proinde quemadmodum illi, qui resurrectionem <lb/>
            mortuorum negabant, nullo modo se defenderent a tantis malis, <lb/>
            quae ad eos redarguendos conexuit apostolus dicens: neque <lb/>
            Christus resurrexit et nefanda similiter cetera, nisi <lb/>
            mutarent sententiam et faterentur esse resurrectionem mortuorum, <lb n="30"/>
            sic etiam uos, si non uultis uobis imputari quod ad

<note type="footnote"> 14 lib. I 8, 9 28 I Cor. 15, 13 </note>

<note type="footnote"> 4 in] cum <hi rend="italic">Pml</hi> tunc] <hi rend="italic">add</hi>. cum <hi rend="italic">Pml</hi> 6 optandum est <hi rend="italic">om. 0</hi> <lb/>
            7 habebant <hi rend="italic">Oml</hi> 13 habent <hi rend="italic">codd</hi>. 16 et] aut <hi rend="italic">I 8, 9</hi> 24 potuisse <hi rend="italic">Oml</hi> </note>

<note type="footnote"> Lll. August c. Don. II. </note>

<note type="footnote"> 14 </note> <lb/>
             
<pb n="210"/>
            uos conuincendos et corrigendos dicimus, sanctius iustificari <lb/>
            eos qui baptizantur ab occultis malis quam qui baptizantur a <lb/>
            manifestis bonis, mutate sententiam et eorum spem qui baptizantur <lb/>
            nolite in homine ponere. nam si ponitis, uidete quid <lb/>
            dicam, ne hoc aliquis iterum supprimat et dicat me sensisse,<lb n="5"/>
            quod ad uos redarguendos corrigendosque commemoro. uidete <lb/>
            quid dicam, unde pendeat quod dicturus sum: si eorum spem <lb/>
            qui baptizandi sunt in homine a quo baptizantur ponitis, si <lb/>
            baptizatorem hominem, sicut scripsit Petilianus, originem et <lb/>
            radicem et caput eius qui baptizatur constituitis, si arborem<lb n="10"/>
            bonam bonum hominem baptizantem, fructum autem eius <lb/>
            bonum eum qui fuerit ab ipso baptizatus accipitis, admonetis <lb/>
            ut quaeramus a uobis, qua origine oriatur, qua radice pullulet, <lb/>
            cui capiti subnectatur, de qua arbore nascatur quem <lb/>
            malus baptizat occultus. ad hanc quippe inquisitionem pertinet<lb n="15"/>
            etiam illud, cui non respondisse Petilianum saepissime commendaui, <lb/>
            unde abluatur qui accipit baptismum, cum maculosam <lb/>
            conscientiam non sancte dantis ignorat. hanc enim conscientiam <lb/>
            dantis uel sancte dantis uult esse originem radicem <lb/>
            caput semen arborem, unde existat, unde propagetur, unde incipiat,<lb n="20"/>
            unde germinet, unde nascatur sanctificatio baptizati. 
</p></div><div n="58" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="48" unit="altchapter"/> Cum ergo quaerimus, unde ablutus sit quem <lb/>
            in uestra communione non rebaptizatis, etiam cum eum constiterit <lb/>
            ab aliquo baptizatum, qui propter occultam nequitiam <lb/>
            iam sancte dantis conscientiam non habebat, quid responsuri <lb n="25"/>
            estis nisi a Christo aut a deo, quamuis et Christus deus super <lb/>
            omnia sit benedictus in saecula, aut ab spiritu sancto, cum <lb/>
            et ipse sit deus, quia haec trinitas unitas deus? unde Petrus <lb/>
            cum dixisset homini: ausus es mentiri spiritui sancto, <lb/>
            continuo secutus adiunxit, quid esset spiritus sanctus, et ait: <lb n="30"/>
            non es mentitus hominibus, sed deo. postremo etiamsi

<note type="footnote"> 26 cf. Rora. 9, 5 29 Act. 5, 3-4. </note>

<note type="footnote"> 4 ponire <hi rend="italic">Pm1</hi> 14 nascitur <hi rend="italic">0</hi> 16 res rcspondisse <hi rend="italic">Oml</hi> 18 ignorant <lb/>
            <hi rend="italic">Pml</hi> enim] etiam <hi rend="italic">OQ</hi> 25 d <hi rend="italic">(del.)</hi> iam <hi rend="italic">0</hi> 28 unitas] unus c </note> <lb/>
             
<pb n="211"/>
            dicatis eum ab angelo ablui atque mundari, quando pollutam <lb/>
            conscientiam non sancte dantis ignorat, uidete quia sancti <lb/>
            homines cum in aeternam uitam resurrexerint, tunc de illis <lb/>
            dictum est quod erunt aequales angelis dei. quisquis ergo <lb/>
            et ab angelo abluitur, melius abluitur quam si abluatur ab <lb n="5"/>
            hominis qualicumque conscientia. cur ergo non uultis ut dicatur <lb/>
            uobis: (si tunc abluit homo, quando manifestus bonus est, <lb/>
            cum autem occultus homo malus est, quoniam non habet conscientiam <lb/>
            sancte dantis, non iam ipse, sed deus aut angelus <lb/>
            abluit, sanctius iustificantur qui baptizantur ab occultis malis <lb n="10"/>
            quam qui baptizantur a manifestis bonis\'? quae sententia si <lb/>
            uobis displicet, quoniam re uera displicere omnibus debet, illa <lb/>
            tollite unde nascitur, illa corrigite unde religatur; illa enim non <lb/>
            praecedant et ista non sequitur. 
</p></div><div n="59" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="49" unit="altchapter"/> Nolite itaque dicere: <hi rend="italic">conscientia sancte dantis <lb n="15"/>
            attenditur quae abluat accipientis,</hi> ne dicatur uobis: \'quando <lb/>
            latet dantis polluta conscientia, quis abluit accipientis conscientiam?\', <lb/>
            et cum responderitis: \'uel deus uel angelus\', quoniam <lb/>
            quid respondeatis aliud non habetis, sequatur uos unde confundamini: <lb/>
            (sanctius iustificantur qui baptizantur ab occultis <lb n="20"/>
            malis, ut uel a deo uel ab angelo abluantur, quam qui baptizantur <lb/>
            a manifestis bonis, qui deo uel angelis non comparantur\'. <lb/>
            sed dicite quod dicit ueritas et catholica ecclesia, quia <lb/>
            non solum cum malus minister est baptismi, uerum etiam <lb/>
            cum sanctus et bonus est, non est in homine spes ponenda, <lb n="25"/>
            sed in illo qui iustificat impium, in quem credentibus fides <lb/>
            ad iustitiam deputatur. cum enim dicimus: \'Christus baptizat\', <lb/>
            non uisibili ministerio dicimus, sicut putat uel putari cupit <lb/>
            nos dicere Petilianus, sed occulta gratia, occulta potentia in <lb/>
            spiritu sancto, sicut de illo dictum est a Iohanne Baptista: <lb n="30"/>
            hic est qui baptizat in spiritu sancto. nec, sicut

<note type="footnote"> 4 cf. Matth. 22, 30 26 cf. Rom. 4, 5 31 Ioh. 1, 33 </note>

<note type="footnote"> 5 melius] sanctiua <hi rend="italic">PQv, cf. p. 202, 17 et Ep. c. Don. 21, 59 exta</hi>. <lb/>
            6 cur] cum <hi rend="italic">Pml</hi> 13 colligite <hi rend="italic">Q</hi> 16 accipientis abluat <hi rend="italic">0</hi> 24 est <lb/>
            minister <hi rend="italic">v</hi> </note>

<note type="footnote"> 14* </note> <lb/>
             
<pb n="212"/>
            Petilianus dicit, iam baptizare cessauit, sed adhuc id agit non <lb/>
            ministerio corporis, sed inuisibili opere maiestatis. quod enim <lb/>
            dicimus: \'ipse baptizat\', non dicimus: \'ipse tenet et in aqua <lb/>
            corpus credentium tinguit\', sed: \'ipse inuisibiliter mundat\', et <lb/>
            hoc uniuersam prorsus ecclesiam. neque enim apostolo Paulo<lb n="5"/>
            non est credendum, qui de illo dixit: uiri, diligite uxores <lb/>
            uestras, sicut et Christus dilexit ecclesiam et se <lb/>
            ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret mundans <lb/>
            eam lauacro aquae in uerbo. ecce quia Christus <lb/>
            sanctificat, ecce quia Christus etiam ipso lauacro aquae in uerbo,<lb n="10"/>
            ubi ministri corporaliter uidentur operari, ipse abluit, ipse mundat. <lb/>
            nemo ergo sibi arroget quod dei est. sic est certa spes <lb/>
            hominum, cum in illo figitur qui fallere non potest, quoniam <lb/>
            maledictus omnis qui spem suam ponit in homine <lb/>
            et beatus cuius est dominus deus spes ipsius. nam<lb n="15"/>
            dispensator fidelis mercedem accipiet uitam aeternam, dispensator <lb/>
            autem infidelis, cum cibaria dominica distribuit conseruis, <lb/>
            absit ut per suam infidelitatem cibaria inutilia faciat. quoniam <lb/>
            quae dicunt, inquit, facite, quae autem faciunt <lb/>
            facere nolite. quod ideo contra malos dispensatores praeceptum <lb n="20"/>
            est, ut bona dei per ipsos accipiantur, mala autem <lb/>
            ipsorum uita ex dissimilitudine caueatur. 
</p></div><div n="60" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="50" unit="altchapter"/> Si autem ad ista prima uerba epistulae meae Petilianum <lb/>
            non respondisse manifestum est et, ubi respondere conatus <lb/>
            est, magis ostendit quod non potuerit respondere, quid de illis<lb n="25"/>
            partibus meorum scriptorum loquar, quibus nec respondere <lb/>
            temptauit, quae omnino non attigit? quae tamen qualia sint

<note type="footnote"> 6 Epli. 5, 25—26 14 Hier. 17, 5 15 Ps. 39, 5 19 Matth. 23, 3 </note>

<note type="footnote"> 4 tingit v 6 qui] quid <hi rend="italic">Oml</hi> 9 <hi rend="italic">et</hi> 10 laoacliro <hi rend="italic">PQ</hi> 10 in uerbo— <lb/>
            <hi rend="italic">lin. 18</hi> inutilia faciat <hi rend="italic">extant in fragmento Ob post uerba eiusdem fragmenti <lb/>
            </hi> non fidem percipit sed reatum <hi rend="italic">p. 200, 27</hi> 11 operarii <hi rend="italic">Ob</hi> <lb/>
            ipse cuius opera sunt abluit <hi rend="italic">Ob</hi> 12 ergo] enim <hi rend="italic">Ob, om. Q</hi> sic est] <lb/>
            eic <hi rend="italic">Ov</hi> sit <hi rend="italic">Ob</hi> 13 in <hi rend="italic">om. 0</hi> qui] qua <hi rend="italic">Obml</hi> potes <hi rend="italic">Obml</hi> 17 fidelie <lb/>
            <hi rend="italic">Pml</hi> cybaria <hi rend="italic">Ob</hi> cum seruis <hi rend="italic">Ob</hi> 18 faciat] <hi rend="italic">sequitur in O:</hi> quo <lb/>
            et illum et uos indices posui; <hi rend="italic">cf. ad cap</hi>. 59 <hi rend="italic">sub fin</hi>. 22 caneantur <lb/>
            <hi rend="italic">Oml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="213"/>
            si recensere quisque uoluerit, qui et mea et ipsius habet <lb/>
            scripta, puto quod intellegat quanta firmitate roborata sint. <lb/>
            quod ut uobis breuiter ostendam, ipsa testimonia de scripturis <lb/>
            sanctis prolata recolite uel legendo recensete, quae posuit <lb/>
            uelut aduersus nos et in mea responsione quae posui etiam <lb n="5"/>
            ego aduersus uos, et uidete quemadmodum ego illa quae ipse <lb/>
            posuit ostendi non nobis, sed potius uobis esse contraria. <lb/>
            ipse autem illa quae posui maxime necessaria omnino non <lb/>
            attigit et in illo uno apostoli, quod tamquam pro se pertractare <lb/>
            conatus est, uidebitis quam nullum exitum inuenerit. <lb n="10"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>