<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1:3.21-3.40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1:3.21-3.40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="18" unit="altchapter"/> In his certe omnibus, sicut legendo cognoscere <lb/>
            uel recognoscere poteritis, impetum quidem linguae suae quo <lb/>
            libuit ambitu iactationis exercuit, nusquam tamen dixit, unde <lb/>
            abluatur accipientis conscientia, cum maculosam dantis ignorat. <lb/>
            at ego inter strepitum uel post strepitum eius grandem<lb n="15"/>
            et nimis ut putat ipse terribilem lente ut dicitur et bene hoc <lb/>
            ipsum repeto, ut uel respondeat his exposco: (si conscientia <lb/>
            sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, unde est abluendus, <lb/>
            qui maculosam conscientiam dantis ignorat?\' et per <lb/>
            totam eius epistulam ad hoc non inuenio aliquid dictum. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="19" unit="altchapter"/> Iam fortasse dicet mihi aliquis uestrum: (haec <lb/>
            omnia quae dixit in te ad hoc ualere uoluit, ut te deformaret <lb/>
            ac per te illos quibus communicas, ne ulterius alicuius momenti <lb/>
            esse te existiment uel ipsi uel hi, quos ad uestram <lb/>
            communionem traducere niteris. ceterum ex quo proposuit<lb n="25"/>
            uerba epistulae tuae, ex illo considerandum est utrum nihil <lb/>
            ad illa responderit.\' ita ergo faciamus: ex ipso prorsus loco <lb/>
            scripta eius consideremus. excepto ergo prooemio, quo uolui <lb/>
            animum praeparare lectoris et pauca eius uerba prima

<note type="footnote"> 3 possint v 4 putans <hi rend="italic">Oml</hi> 6 tertii v libri mei <hi rend="italic">Pml</hi> 7 ipse <lb/>
            <hi rend="italic">Oml</hi> antea <hi rend="italic">Pml</hi> 12 uel] et <hi rend="italic">Om1</hi> 15 ego] ergo <hi rend="italic">Pml</hi> eius <lb/>
            grandem vel post strepitum <hi rend="italic">P</hi> 16 ut putat et putat <hi rend="italic">Oml</hi> bene] <lb/>
            lene <hi rend="italic">Morehus</hi> 17 ut vel] nt <hi rend="italic">PQ</hi> et ut v respondeat his <hi rend="italic">scripsi</hi> <lb/>
            respondeatis <hi rend="italic">eodd. v</hi> 18 est <hi rend="italic">om. 0</hi> 21 iam <hi rend="italic">scripsi</hi> nam <hi rend="italic">codd. v</hi> <lb/>
            24 ii v 28 uoluit 0 </note> <lb/>
             
<pb n="179"/>
            contumeliosa magis quam ad rem pertinentia praeterire: ait, inquam: <lb/>
            \'conscientia namque dantis attenditur quae <lb/>
            abluat accipientis.\' quid si lateat dantis conscientia <lb/>
            et fortasse maculosa sit, quomodo poterit accipientis <lb/>
            abluere conscientiam, si, quemadmodum <lb n="5"/>
            dicit, conscientia dantis attenditur quae abluat <lb/>
            accipientis? si enim dixerit ad accipientem non <lb/>
            pertinere quidquid mali latuerit in conscientia <lb/>
            dantis, ad hoc ualebit fortasse illa ignorantia, ut <lb/>
            de conscientia baptizatoris sui non possit nesciens <lb n="10"/>
            maculari. sufficiat ergo, ut alterius (conscientia) <lb/>
            maculosa cum ignoratur non maculet; numquid <lb/>
            autem etiam abluere potest? unde igitur abluendus <lb/>
            est qui accipit baptismum, cum dantis polluta <lb/>
            conscientia eat et hoc ille qui est accepturus ignorat, <lb n="15"/>
            praesertim cum addat et dicat: \'nam qui fidem <lb/>
            a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum\'? <lb/>
            </p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="20" unit="altchapter"/> Haec omnia uerba Petilianus ex litteris meis refellenda <lb/>
            proposuit. uideamus ergo utrum refellerit, utrum omnino <lb n="20"/>
            responderit. addo enim uerba quae me subtraxisse calumniatur <lb/>
            et eadem ipsa sic repeto uel etiam breuius — addendo enim <lb/>
            haec duo uerba etiam ad breuitatem propositionis huius me <lb/>
            plurimum adiuuit -: si conscientia sancte dantis attenditur quae <lb/>
            abluat accipientis et qui fidem sciens a perfido sumpserit non <lb n="25"/>
            fidem percipit sed reatum, unde abluitur accipientis conscientia, <lb/>
            cum maculosam dantis ignorat et cum fidem nesciens <lb/>
            sumit a perfido? rogo unde abluitur: dicat nobis, non eat in <lb/>
            aliud, non obtendat nebulas imperitis, postremo saltem multis <lb/>
            et anfractuosis circuitibus interpositis et peractis tandem

<note type="footnote"> 1 lib. I 1, 2-2, 8 </note>

<note type="footnote"> 10 conjscia <hi rend="italic">0</hi> 11 conscientia <hi rend="italic">om. codd</hi>. 15 consientia <hi rend="italic">Ptnl</hi> 22 uel] <lb/>
            ut <hi rend="italic">Om2v</hi> etiam <hi rend="italic">om. P</hi> 27 maculosa <hi rend="italic">Oml</hi> ignor <hi rend="italic">Oml</hi> 29 obtendat] <lb/>
            <hi rend="italic">add</hi>. nobis <hi rend="italic">Q</hi> </note>

<note type="footnote"> 12* </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="180"/>
            aliquando dicat nobis, unde abluitur accipientis conscientia, quando <lb/>
            maculosa perfidi baptizantis occulta est, si conscientia sancte <lb/>
            dantis attenditur quae abluat accipientis et qui fidem sciens a <lb/>
            perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum. nesciens enim <lb/>
            sumit a perfido non habente conscientiam sancte dantis, sed<lb n="5"/>
            maculosam et occultam. unde ergo abluitur, unde percipit <lb/>
            fidem? si enim nec tunc abluitur nec tunc percipit fidem, cum <lb/>
            baptizator perfidus et maculosus occultus est, cur eo postea <lb/>
            prodito atque damnato non denuo baptizatur, ut abluatur fidemque <lb/>
            percipiat? si autem illo perfido et maculoso occulto iste<lb n="10"/>
            abluitur et percipit fidem, unde abluitur, unde percipit, ubi <lb/>
            non est conscientia sancte dantis quae abluat accipientis? hoc <lb/>
            dicat, ad hoc respondeat: unde abluitur, unde percipit, si <lb/>
            conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis et <lb/>
            haec ibi non est, quando baptizator maculosus et perfidus<lb n="15"/>
            latuit? nihil ad hoc responsum est omnino. 
</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="21" unit="altchapter"/> Sed ecce angustatus in causa rursum in me impetum <lb/>
            facit nebulosum atque uentosum, ut ueritatis serenitas <lb/>
            obscuretur, et fit summa inopia copiosus non uera dicendo, <lb/>
            sed maledicta inania uomendo. tenete sane intentissime atque <lb n="20"/>
            fortissime quid debeat respondere, id est unde abluatur accipientis <lb/>
            conscientia, cum maculosa dantis occulta est, ne forte <lb/>
            hoc uobis e manibus flatus eius excutiat uosque ipsi sermonis <lb/>
            turbidi caliginosa tempestate rapiamini, ut uel (quo) discessum <lb/>
            uel quo redeundum sit omnino nesciatis, et uidete hominem <lb n="25"/>
            uagari qua potest, dum pro negotio quod suscepit stare non <lb/>
            potest. uidete quam multa dicat non habendo quod dicat. dicit <lb/>
            me labi lubricum, sed teneri, nec adstruere nec confirmare quod

<note type="footnote"> 27 cf. Petil. epist. II </note>

<note type="footnote"> 6 ergo <hi rend="italic">8. I. 0</hi> unde ergo percipit <hi rend="italic">PQv</hi> 10 et maculoso] maculoso <lb/>
            et <hi rend="italic">codd</hi>. 16 respondendum <hi rend="italic">codd</hi>. 20 uomendo <hi rend="italic">scripsi</hi> non emendo <lb/>
            <hi rend="italic">codd. v, cf. p.162, 28 sq. et Cresc. III 53, 59:</hi> cum multa in eos horrenda <lb/>
            uomnisset 23 nobis <hi rend="italic">Pml</hi> excutias <hi rend="italic">Oml</hi> 24 calignosa <hi rend="italic">Oml</hi> quo <lb/>
            <hi rend="italic">addidi</hi> 27 dicit] dici <hi rend="italic">Oml</hi> 28 adstruere <hi rend="italic">scripsi</hi> destruere <hi rend="italic">codd. v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="181"/>
            obicio, incerta pro certis excogitare, non permittere legentes <lb/>
            quae uera sunt credere, sed facere ut altius dubia suspicentur; <lb/>
            dicit me Academici damnabile ingenium habere Carneadis; <lb/>
            conatur etiam insinuare, quid Academici sentiant de falsitate <lb/>
            uel fallacia sensus humani; etiam in his omnino quid loquatur <lb n="5"/>
            ignorans dici ab eis asserit niues nigras esse cum albae sint <lb/>
            nigrumque argentum, turrem rotundam uel teretem uideri cum <lb/>
            longa sit, remum in aqua fractum cum sit integer. et hoc <lb/>
            totum propterea, quoniam, cum dixisset: \'conscientia dantis\' uel <lb/>
            \'sancte dantis attenditur quae abluat accipientis\', contra ego <lb n="10"/>
            dixi: quid si lateat dantis conscientia et fortasse <lb/>
            maculosa sit? istae sunt niues nigrae et argentum nigrum <lb/>
            et turris rotunda pro longa et remus in aqua fractus pro <lb/>
            integro? rem quippe dixi quae putari possit. et esse non possit, <lb/>
            ut lateat dantis conscientia et fortasse maculosa sit. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p>Et sequitur se et clamat: <hi rend="italic">quid est quid si), quid est<lb/>
             \'fortassis\', nisi incerta et inconstans haesitatio dubitantis, de <lb/>
            qua ille tuus ait: <lb/>
            quid si nunc redeo ad illos qui aiunt: quid si nunc <lb/>
            caelum ruat</hi>? <lb n="20"/>
            hoccine quod dixi: quid si lateat dantis conscientia <lb/>
            et fortasse maculosa sit?, tale est acsi dixerim: quid <lb/>
            si nunc caelum ruat? dictum est utique \'quid s ? , quia <lb/>
            fieri potest ut lateat, fieri potest ut non lateat. nam quando <lb/>
            ignoratur quid cogitet uel quid admiserit, latet utique accipientem <lb n="25"/>
            dantis conscientia, quando autem peccatum eius <lb/>
            manifestatur, non latet. dictum est: et fortasse maculosa <lb/>
            sit, quia fieri potest ut lateat et munda sit et rursus <lb/>
            fieri potest ut lateat et maculosa sit. ideo cquid si\', <lb/>
            ideo \'fortasse*. numquid huic simile est quid si nunc

<note type="footnote"> 3 cf. Lactant. Diu. inst. V 14 11 lib. I 1, 2 16 Petil. epist. II <lb/>
            19 Ter. Heaut. IIII 3, 41 </note>

<note type="footnote"> 1 pro incertis <hi rend="italic">Pm1</hi> 7 nigrum utique <hi rend="italic">codd</hi>. teretem] trementem <lb/>
            <hi rend="italic">codd</hi>. 8 longa] angulosa <hi rend="italic">v, item lin. 13</hi> 13 pro integro] proinde ergo <hi rend="italic">PQ</hi> <lb/>
            14 dixi quippe <hi rend="italic">Qml</hi> 19 <hi rend="italic">pr</hi>. nunc <hi rend="italic">om. Terentius</hi> 21 hoccine est <hi rend="italic">PQ</hi> <lb/>
            25 latet] placet <hi rend="italic">0</hi> 29 potest <hi rend="italic">om. Q</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="182"/>
            caelum ruat? o quotiens et conuicti et confessi sunt homines <lb/>
            se maculosas et adulterinas habuisse conscientias, cum ab eis <lb/>
            baptizarentur ignari, posteaquam manifestato scelere degradati <lb/>
            sunt, et tamen caelum non ruit! quid (hic) facit Pilus et Furius, <lb/>
            qui contra iustitiam iniustitiam defenderunt ?  quid hic facit<lb n="5"/>
            atheus Protagoras, qui esse deum negauit, ut de illo uideatur <lb/>
            praedixisse propheta: dixit stultus in corde suo: non <lb/>
            est deus? quid hic isti faciunt, ut quid nominati sunt, nisi <lb/>
            ut interuenirent pro homine non habente quid dicat, ut, dum <lb/>
            de his saltem aliquid sine causa dicitur, agi causa uideatur<lb n="10"/>
            et ad quod non responsum est responsum esse credatur? 
</p></div><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="22" unit="altchapter"/> Postremo si duo uel tria uerba ista \'quid si\' et <lb/>
            \'fortasse* usque adeo sunt intolerabilia, ut propter illa exci. <lb/>
            tentur olim dormientes Academici et Carneades et Pilus et <lb/>
            Furius et Protagoras et niues nigrae et ruina caeli et cetera<lb n="15"/>
            similiter insana et absurda, remoueantur de medio. neque enim <lb/>
            re uera sine his non potest dici quod uolumus. ecce sufficit, <lb/>
            quod paulo post ita positum est et ab ipso ex meis litteris interpositum: <lb/>
            unde igitur abluendus est qui accipit baptismum, <lb/>
            cum dantis polluta conscientia est et hoc<lb n="20"/>
            ille qui est accepturus ignorat? nempe hic non est <lb/>
            \'quid si\' et \'fortasse*. respondeatur ergo. adtendite, ne forte <lb/>
            in eo quod sequitur ad hoc respondeat: <hi rend="italic">sed ego te,</hi> inquit, <lb/>
            <hi rend="italic">cauillantem ad fidem credendi constringo, ne ulterius euageris. <lb/>
            quid argumentis stultitiae a(d)uertis erroribus uitam? quid <lb n="25"/>
             fidei?: rationem de rebus irrationalibus turbas? hoc uno uerbo <lb/>
            te teneo et conuinco</hi>. haec Petilianus dixit, non ego. ista ex <lb/>
            epistula Petiliani sunt, sed cui uerba iam duo illa quae me

<note type="footnote"> 4 <hi rend="italic">Pilrn et Fwtvm]</hi> immo L. Furius Philus; cf. Cic. De re p. lib. III <lb/>
            6 cf. Cic. De nat. deor. I 1, 2. <hi rend="italic">12,</hi> 29. 28, 68. 7 Ps. 18, 1 19 lib. <lb/>
            I 2, 8 23 Petil. epiat. U </note>

<note type="footnote"> 8 manifesto <hi rend="italic">PQ</hi> 4 hic <hi rend="italic">om. codd</hi>. 6 Diagoras v uerius, <hi rend="italic">sed utrum<lb/>
             Petilianus nominauerit neacimus</hi> nideat <hi rend="italic">Pml</hi> 12 quid et si Pral <lb/>
            13 ezcitarentor v 14 achademiei <hi rend="italic">PQ</hi> 15 prothagoras Q Diagoraa v<lb/>
             20 est conscientia Qml 22 si et si fortasse <hi rend="italic">PQ</hi> attendite Qo<lb/>
             25 aduertis <hi rend="italic">scripsi</hi> auertis <hi rend="italic">codd. v</hi> 26 irrationabilibus Q </note> <lb/>
             
<pb n="183"/>
            abstulisse insimulat addidi et nihilominus ostendi inquisitionis <lb/>
            meae, cui non respondet, multo breuius et enodatius fixam <lb/>
            stare sententiam. certe haec illa duo sunt \'sancte\' et \'sciens\', <lb/>
            ut non sit uidelicet (conscientia dantis\', sed <hi rend="italic">conscientia sancte <lb/>
            dantis</hi> et non sit (qui fidem a perfido sumpserit\', sed <hi rend="italic">qui<lb n="5"/>
             fidem sciens a perfido sumpserit</hi>. quae quidem uerba non <lb/>
            subtraxeram, sed in codice qui mihi datus erat non inueneram. <lb/>
            fieri autem potest ut mendosus fuerit; neque enim et hoc <lb/>
            incredibile est, ut etiam hinc mihi Academica excitetur inuidia <lb/>
            et tale asseratur esse quod dixi codicem fuisse mendosum, <lb n="10"/>
            quale si dicerem niues nigras. ut quid enim ei rependo temerariam <lb/>
            suspicionem, ut dicam, quod ipse post addiderit quae <lb/>
            me subtraxisse confinxit, cum possit istam mendositatis notam <lb/>
            sine mea maledica temeritate codex qui non irascitur sustinere? <lb/>
            <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="23" unit="altchapter"/> Et illud quidem primum, id est sancte dantis\', <lb/>
            omnino non impedit inquisitionem meam qua ille uehementer <lb/>
            urgetur, utrum ita dicam: si conscientia dantis attenditur,\' <lb/>
            an uero ita: si conscientia sancte dantis attenditur <lb/>
            quae abluat accipientis, unde igitur abluendus est qui accipit <lb n="20"/>
            baptismum, si dantis polluta conscientia est et hoc ille <lb/>
            qui est accepturus ignorat?\' illud autem alterum quod additur <lb/>
            \'sciens\', ut non dicatur: nam qui fidem a perfido <lb/>
            sumpserit,\' sed: gui fidem sciens a perfido sumpserit non <lb/>
            fidem percipit sed reatum,\' fateor, tamquam deesset, me nonnulla <lb n="25"/>
            dixisse quorum iacturam facile patior, quoniam magis <lb/>
            moram meae facilitati afferebant quam adiutorium facultati. <lb/>
            quanto enim expeditius, quanto plenius et breuius sic interrogo: <lb/>
            si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis <lb/>
            et qui fidem sciens a perfido sumpserit non fidem <lb n="30"/>
            pereipit sed reatum, unde abluitur quem latet non sancte <lb/>
            dantis maculosa conscientia, et unde ueram percipit fidem qui

<note type="footnote"> 1 insinuat <hi rend="italic">PQ, cf</hi>. calnmniatar <hi rend="italic">p</hi>. 179, <hi rend="italic">21. 184, 5</hi> 2 cui] cur <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            5 sed em. <hi rend="italic">Pml</hi> 9 achademica <hi rend="italic">PQ</hi> 12 qaae] qui <hi rend="italic">OQv</hi> 14 sine om. <hi rend="italic">Q</hi> <lb/>
            23 nam <hi rend="italic">om. Qv</hi> 27 facilitati] facultati <hi rend="italic">PmlQ</hi> facultati] falsitati <hi rend="italic">Pmg.-В</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="184"/>
            nesciens baptizatur a perfido? dicatur unde, et ibi omnis causa <lb/>
            baptismi patebit, ibi totum quod quaeritur elucebit, sed si <lb/>
            dicatur, non si tempus maledicendo finiatur. 
</p></div><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="24" unit="altchapter"/> Quidquid ergo de duobus istis uerbis uel detractis <lb/>
            calumniatur uel additis gloriatur, nihil interrogationem<lb n="5"/>
            meam impedire perspicitis, cui quid respondeat ille non inueniens, <lb/>
            ne tamen taceat, irruit identidem in personam meam, <lb/>
            dicerem recedens a causa, si omnino accessisset ad causam. <lb/>
            quippe quasi de. me agatur et non de ecclesiae uel baptismi <lb/>
            ueritate, ideo me dicit subtractis illis duobus uerbis argumentatum,<lb n="10"/>
            ut quasi conscientiae meae non obsit, quod inquinatoris, <lb/>
            ut dicit, mei sacrilegam ignoraui conscientiam. quod si ita <lb/>
            esset, uerbum illud quod positum est \'sciens\' additum mihi <lb/>
            potius prodesset et obesset ablatum. si enim me ita defendi <lb/>
            uoluissem, ut baptizatoris mei putarer ignorasse conscientiam,<lb n="15"/>
            pro me locutum acciperem Petilianum, quando non utcumque <lb/>
            ait: (qui fidem a perfido sumpserit\', sed: qui fidem sciens a <lb/>
            perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum,\' ut hinc <lb/>
            ego non me reatum, sed fidem percepisse iactarem, quia <lb/>
            dicerem: \'non ego sciens a perfido accepi, sed homo conscientiam<lb n="20"/>
            dantis hominis ignoraui\'. uidete itaque et numerate, <lb/>
            si potestis, quanta superflua loquatur ad unum (ignoraui ?  <lb/>
            quod me proponit dixisse, cum hoc omnino non dixerim, quia <lb/>
            nec de me agebatur, ut dicerem, nec aliquid criminis in eo <lb/>
            qui me baptizauit apparuit, ut eius me ignorasse conscientiam <lb n="25"/>
            pro mea defensione cogerer dicere. 
</p></div><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="25" unit="altchapter"/> Et tamen iste, ne respondeat ad ea quae dixi, <lb/>
            proponit sibi quod non dixi et auocat homines ab intentione <lb/>
            debiti sui, ne id quod respondendum est exigatur. interponit. <lb/>
            saepe: <hi rend="italic">ignoraui, inquis</hi> et respondet: <hi rend="italic">sed si ignorares</hi> et quasi <lb n="30"/>
            conuincit, ne mihi liceat dicere: \'ignoraui\'. commemorat

<note type="footnote"> 10. 31 cf. Petil. epist. II 30 Petil. epist. II </note>

<note type="footnote"> 7 ne] nec <hi rend="italic">Oml</hi> 14 si] qui 0 defendi potius P 15 uolnisset <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            30 inquam <hi rend="italic">OmSPQv</hi> .. </note> <lb/>
             
<pb n="185"/>
            Mensurium Caecilianum Macarium Taurinum Komanum et eos <lb/>
            contra ecclesiam dei fecisse affirmat quae ignorare non possem, <lb/>
            eo quod Afer sim et aetate paene iam senex, cum, sicut audio, <lb/>
            Mensurius in communionis unitate defunctus sit, antequam <lb/>
            se scinderet pars Donati, causam uero Caeciliani legerim quod <lb n="5"/>
            ad Constantinum ipsi detulerint et ab episcopis, quos ille imperator <lb/>
            iudices dederat, et semel et iterum, et ab ipso rege <lb/>
            illis ad eum appellantibus etiam tertio fuerit absolutus. Macarius <lb/>
            uero et Taurinus et Romanus quidquid uel iudiciaria <lb/>
            uel executoria potestate aduersus eorum obstinatum furorem <lb n="10"/>
            pro unitate fecerunt, secundum leges eos fecisse constat, <lb/>
            quas idem ipsi causam Caeciliani ad imperatoris iudicium <lb/>
            deferendo contra se ferri exerique coegerunt. 
</p></div><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p>Inter multa etiam prorsus ad rem non pertinentia dicit <lb/>
            Messiani proconsulis sententia me fuisse percussum, ut ex <lb n="15"/>
            Africa fugerem, et propter hoc falsum, quod si non ipse confinxit, <lb/>
            certe maliuolis fingentibus maliuole credidit, quam multa <lb/>
            alia falsa consequenter non utcumque dicere, sed etiam scribere <lb/>
            mira temeritate non timuit, cum ego Mediolanum ante Bautonem <lb/>
            consulem uenerim eique consuli calendis Ianuariis laudem in <lb n="20"/>
            tanto conuentu conspectuque hominum pro mea tunc rhetorica <lb/>
            professione recitauerim et ex illa peregrinatione iam post Maximi <lb/>
            tyranni mortem Africam repetiuerim, Manicheos autem Messianus <lb/>
            proconsul audierit post consulatum Bautonis, sicut dies <lb/>
            gestorum ab eodem Petiliano insertus ostendit. quae si dubitantibus <lb n="25"/>
            uel contra credentibus probare necesse esset, multos <lb/>
            possem claros in saeculo uiros testes locupletissimos adhibere <lb/>
            totius illius temporis uitae meae. 
</p></div><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="26" unit="altchapter"/> Sed quid ista requirimus, quid et patimur superfluas <lb/>
            moras et facimus? numquid hinc inuenturi sumus, unde <lb n="30"/>
            sit accipientis abluenda conscientia qui maculosam dantis

<note type="footnote"> 4 cf. De un. bapt. 16, 29 14 cf. Petil. epist. II 20 <hi rend="italic">cal. Ian.]</hi> <lb/>
            anni 385 22 <hi rend="italic">post Maximi mortem]</hi> i. e. post a. 387 </note>

<note type="footnote"> 1 eos qui contra <hi rend="italic">Pml</hi> 3 affer <hi rend="italic">PQ</hi> 10 furorem obstinatuiu <hi rend="italic">Qml</hi> <lb/>
            12 iMLem v 14 prororsus <hi rend="italic">Q</hi> non <hi rend="italic">om. PQ</hi> dicit <hi rend="italic">om. Q</hi> 20 kalendis <lb/>
            Q 21 rethorica <hi rend="italic">PQ</hi> 25 insertur <hi rend="italic">0</hi> 31 conscintia <hi rend="italic">Q</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="186"/>
            ignorat, fidemque unde percipiat qui nesciens baptizatur a perfido? <lb/>
            quod sibi Petilianus cum ex epistula mea tamquam ad <lb/>
            respondendum proposuisset, quidquid uoluit aliud locutus eat <lb/>
            quam id quod causa poscebat. quotiens dixit: <hi rend="italic">si ignorares,</hi> <lb/>
            quasi ego dixerim quod numquam dixi, mei baptizatoris me<lb n="5"/>
            ignorasse conscientiam, et aliud nihil egisse uisus est ore <lb/>
            maledico, quam ut me mala eorum, apud quos baptizatus et <lb/>
            quorum communioni sociatus sum, non ignorasse conuincere <lb/>
            uideretur, satis utique intellegens, quia ignorantia me non faceret <lb/>
            reum! ecce ergo si ignorarem, sicut totiens repetiuit, procul<lb n="10"/>
            dubio ab eis omnibus malis innocens essem. unde ergo abluerer, <lb/>
            qui conscientiam non sancte dantis ignorans criminibus <lb/>
            eius impediri minime possem, unde perciperem fidem, qui <lb/>
            nesciens a perfido baptizarer? non enim frustra <hi rend="italic">si ignorares<lb/>
             </hi> totiens repetiuit, nisi ne me putari sineret innocentem, <lb n="15"/>
            procul dubio indicans quod nullius innocentia uiolatur, si <lb/>
            nesciens fidem sumit a perfido et maculosam conscientiam non <lb/>
            sancte dantis ignorat. dicat ergo unde tales abluantur, unde <lb/>
            fidem percipiant, non reatum. sed non uos fallat: dicat, non <lb/>
            multa dicendo nil dicat aut nil dicendo potius multa dicat. <lb n="20"/>
            deinde, quod in mentem uenit et praetereundum non est. si <lb/>
            ego propterea reus sum, quia non ignoraui, ut secundum <lb/>
            ipsum loquar, ideo autem non ignoraui, quia et Afer sum et <lb/>
            aetate paene iam senex, saltem pueri ceterarum toto orbe <lb/>
            terrarum non sint rei, qui nec gente nec aetate ista uestra<lb n="25"/>
            obiecta seu uera seu falsa nosse potuerunt, qui tamen, si in <lb/>
            uos inciderint, sine ullo respectu rebaptizantur. 
</p></div><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="27" unit="altchapter"/> Sed nunc ista non quaerimus. illud potius respondeat, <lb/>
            quod ne respondere cogatur copiosissime alienatur, <lb/>
            unde abluatur accipientis conscientia qui maculosam dantis <lb n="30"/>
            ignorat, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat <lb/>
            accipientis, et unde percipit fidem qui nesciens baptizatur a <lb/>
            perfido, si quisquis fidem sciens a perfido sumpserit non

<note type="footnote"> 8 communione v 13 minim <hi rend="italic">Oml</hi> 16 indicane <hi rend="italic">op</hi> 18 diea <hi rend="italic">Oml</hi> <lb/>
            30 inde 0 </note> <lb/>
             
<pb n="187"/>
            fidem percipit sed reatum. omissis ergo eius maledictis, quae <lb/>
            in me sine ulla sana consideratione iactauit, adhuc attendamus, <lb/>
            ne forte hoc quod exposcimus in consequentibus dicat. libet <lb/>
            autem intueri quam garrulus ea proposuerit, quasi facillime <lb/>
            conuulsurus et euersurus: <hi rend="italic">sed ad illud,</hi> inquit, <hi rend="italic">tui phantasmatis <lb n="5"/>
            argumentum, quo quemcumque baptistam uerbis tibi pingere <lb/>
            uisus es, redeamus. imaginari enim te ueri similia decuit, <lb/>
            qui non uides ueritatem</hi>. haec uerba sua prolocutus est Petilianus <lb/>
            uerba mea propositurus, deinde subiunxit: <hi rend="italic">ecce, inquis, <lb/>
            stat perfidus baptixaturus, at ille qui baptizandus<lb n="10"/>
             est perfidiam eius ignorat</hi>. non totam dixit propositionem <lb/>
            atque interrogationem meam et mox ipse interrogare me coepit <lb/>
            dicens: <hi rend="italic">quia est iste aut unde prosiluit quem proponis? cur <lb/>
            tibi uideris uidere quem simulas, ne uideas eum quem uidere <lb/>
            ac discutere diligentissime debeas et probare? sed quia intellego<lb n="15"/>
             te ignorare ordinem sacramenti, hoc tibi breuiter dico: <lb/>
            et tu baptistam discutere et ab eo discuti debuisti</hi>. quid est <lb/>
            quod expectabamus? ut diceret, unde abluatur accipientis <lb/>
            conscientia qui maculosam non sancte dantis ignorat et unde <lb/>
            fidem, non reatum percipiat qui baptismum nesciens a perfido <lb n="20"/>
            sumpserit. ecce audiuimus baptistam debere diligentissime <lb/>
            discuti ab eo qui uult fidem percipere, non reatum, ut inueniat <lb/>
            conscientiam sancte dantis quae abluat accipientis. nam <lb/>
            qui non discusserit et nesciens a perfido acceperit, eo ipso, <lb/>
            quod non discussit maculosamque dantis ignorauit conscientiam, <lb n="25"/>
            non fuit unde fidem perciperet, sed reatum. quid ergo adiuuit <lb/>
            quod pro magno addidit <hi rend="italic">sciens,</hi> quod me subtraxisse calumniatus <lb/>
            est ?  cum enim noluit ita dici: (qui fidem a perfido sumpserit <lb/>
            non fidem percipit sed reatum\', uidetur aliquam spem <lb/>
            reliquisse nescienti. nunc uero cum interrogatur, unde

<note type="footnote">5, 9. 13 Petil. epist. II 9 lib. I 2, 3 </note>

<note type="footnote"> 5 tuis <hi rend="italic">Oml</hi> 6 baptistam <hi rend="italic">scripsi</hi> baptisma <hi rend="italic">Oml</hi> baptizas <hi rend="italic">cet. v</hi> <lb/>
            17 <hi rend="italic">ati</hi>. et] non <hi rend="italic">Om2, om. Oml</hi> 23 conscientiam <hi rend="italic">om. 0</hi> quae] <lb/>
            qui <hi rend="italic">0</hi> nam qui] <hi rend="italic">concinnius esset</hi> nam si 26 sed] non <hi rend="italic">Omlv</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="188"/>
            percipiat fidem qui nesciens baptizatur a perfido, respondet eum <lb/>
            discutere debuisse baptistam; procul dubio miserum nec ignorare <lb/>
            permittit non inueniendo unde fidem possit accipere, nisi <lb/>
            spem suam in homine baptizante posuerit. 
</p></div><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="28" unit="altchapter"/> Hoc est quod exhorremus in uobis, hoc est<lb n="5"/>
            quod damnat diuina sententia ueracissime ac manifestissime <lb/>
            clamans: maledictus omnis qui spem suam ponit in <lb/>
            homine. hoc est quod apertissime prohibet sancta humilitas <lb/>
            et caritas apostolica clamante Paulo: nemo glorietur in <lb/>
            homine. hoc est quod in nos inanium calumniarum et acerrimorum <lb n="10"/>
            maledictorum crebrescit impetus, ut quasi euerso <lb/>
            homine nulla spes remaneat eorum, quibus uerbum dei et <lb/>
            sacramentum pro dispensatione nobis credita ministramus. <lb/>
            respondemus eis: quo usque apponitis super hominem? <lb/>
            respondet eis catholica ueneranda societas: nonne deo subicietur<lb n="15"/>
            anima mea? ab ipso enim salutare meum; <lb/>
            etenim ipse est deus meus, susceptor meus, non <lb/>
            emigrabo. nam quae alia causa fuit istis emigrandi de <lb/>
            domo dei, nisi quia uasa facta in contumeliam, sine quibus <lb/>
            illa usque ad diem iudicii non erit, finxerunt se ferre non<lb n="20"/>
            posse, cum tamen hoc magis ipsi fuisse et aliis calumniose <lb/>
            obiecisse gestis atque conscriptis tunc rebus appareant. de <lb/>
            quibus in contumeliam factis, ne propter illa de domo magna, <lb/>
            quae magno patri familias una est, perturbatus emigret, dicit <lb/>
            dei seruus et bonus fidelis uel fidem in baptismo percepturus <lb n="25"/>
            quod paulo ante commemoraui: n onne deo subicietur anima <lb/>
            mea? deo utique, non homini; ab ipso enim salutare <lb/>
            meum, non ab homine. iste autem, ne saltem tunc deo daret <lb/>
            abluendum mundandumque hominem, quando maculosa conscientia <lb/>
            non sancte dantis occulta est et fidem nesciens

<note type="footnote"> 7 Hier. 17, 5 9 1 Cor. 3, 21 14 Ps. 61, 4 15 Ps. 61, 2-3 <lb/>
            19 cf. II Tim. 2, 20 26. 27 Ps. 61, 2 </note>

<note type="footnote"> 1 respondet <hi rend="italic">scripsi</hi> respondit <hi rend="italic">codd. v</hi> 15 nonne <hi rend="italic">om. OQ</hi> 22 <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            de quibus (uasis) 28 ne] non <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="189"/>
            quisquis sumit a perfido, <hi rend="italic">hoc,</hi> inquit, <hi rend="italic">tibi breuiter dico: et tu<lb/>
             baptistam discutere et ab eo discuti debuisti</hi>. 
</p></div><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="29" unit="altchapter"/> Obsecro uos, huc aduertite: ego quaero unde <lb/>
            abluatur accipientis conscientia, cum maculosam non sancte <lb/>
            dantis ignorat, si conscientia sancte dantis attenditur quae <lb n="5"/>
            abluat accipientis, et unde accipiat fidem qui nesciens a perfido <lb/>
            baptizatur, si quisquis fidem sciens a perfido sumpserit <lb/>
            non fidem percipit sed reatum; et ille mihi respondet discutiendum <lb/>
            esse et baptizatorem et baptizandum. et ad hoc probandum, <lb/>
            unde quaestio nulla est, adhibet exemplum Iohannis, <lb n="10"/>
            quod eum discusserint, qui ab eo quaesierunt quem se esse <lb/>
            diceret, quod ipse quoque discusserit eos quibus ait: generatio <lb/>
            uiperarum, quis uobis ostendit fugere ab <lb/>
            ira uentura? quid hoc ad rem, quid hoc ad causam? deus <lb/>
            Iohanni perhibuerat testimonium excellentissimae sanctitatis <lb n="15"/>
            prophetia praeclarissima praecedente, et quando conceptus et <lb/>
            quando natus est. quaerebant autem illi iam credentes esse <lb/>
            sanctum, quemnam se diceret esse sanctorum uel utrum ipse <lb/>
            esset sanctus sanctorum, quod est Christus Iesus. tanta quippe <lb/>
            gratia illi habebatur, ut continuo crederetur quidquid de se <lb n="20"/>
            ipse dixisset. si autem hoc exemplo asseritur quilibet nunc <lb/>
            discutiendus esse baptista, quidquid de se quisque dixerit <lb/>
            credendus erit. quis est autem fictus quem fugit utique, sicut <lb/>
            scriptum est, sanctus spiritus, quin de se optime credi uelit <lb/>
            atque id agat quibus uerbis potuerit? iam ergo cum fuerit <lb n="25"/>
            interrogatus, quisnam sit, et responderit se esse dei fidelem <lb/>
            dispensatorem nec cuiusquam criminis macula pollutam habere <lb/>
            conscientiam, haec erit tota discussio, an etiam mores eius et <lb/>
            uita diligentius intuenda est? ita sane. sed non hoc scriptum <lb/>
            est fecisse illos, qui Iohannem in deserto Iordanis interrogauerunt <lb n="30"/>
            quis esset.

<note type="footnote"> 1 pag. 187, 16 10 cf. Petil. epist. II cf. Ioh. 1, 22 12 Matth. <lb/>
            3, 7 28 cf. Sap. 1, 5 </note>

<note type="footnote">4 non <hi rend="italic">bis Q</hi> 8 reatnr <hi rend="italic">(sic) 0</hi> 18 a uentura ira <hi rend="italic">PQ et UuJg</hi>. <lb/>
            20 gratia om. <hi rend="italic">Otnl</hi> 22 se <hi rend="italic">om. Oml</hi> 24 spiritus sanctus <hi rend="italic">PQv</hi> quin] <lb/>
            qui OQ </note> <lb/>
             
<pb n="190"/>
            
</p></div><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="30" unit="altchapter"/> Unde hoc exemplum ad rem de qua agitur omnino non <lb/>
            pertinet. magis apostolica illa sententia satis hanc incutit curam, <lb/>
            ubi ait: probentur primum, et sic ministrent <lb/>
            nullum crimen habentes. quod cum sollicite ac de more <lb/>
            utrobique paene ab omnibus fiat, unde tam multi reprobi <lb n="5"/>
            post tempus gestae dispensationis huius inuenti sunt, nisi quia <lb/>
            et humana diligentia plerumque fallitur et nonnulli primum <lb/>
            boni in deterius commutantur? quae cum tam crebro accidant, <lb/>
            ut dissimulare aut obliuisci neminem sinant, quid est quod <lb/>
            contumeliose nos breuiter docet Petilianus a baptizando discutiendum<lb n="10"/>
            esse baptistam, quoniam quaerimus, unde sit accipientis <lb/>
            abluenda conscientia, cum maculosa non sancte dantis <lb/>
            occulta est, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat <lb/>
            accipientis? <hi rend="italic">quia intellego te,</hi> inquit, <hi rend="italic">ignorare ordinem sacramenti, <lb/>
            hoc tibi breuiter dico: et tu baptistam discutere et<lb n="15"/>
            ab eo discuti debuisti</hi>.s o respondere! circumstat eum in tam <lb/>
            multis locis tanta hominum multitudo quae baptizata est <lb/>
            ab eis, qui cum prius iusti et casti uiderentur, postea <lb/>
            nudatis criminibus conuicti atque deiecti sunt, et se putat <lb/>
            euadere huius interrogationis uiolentiam, qua quaerimus unde<lb n="20"/>
            abluatur accipientis conscientia, quando maculosam non sancte <lb/>
            dantis ignorat, si conscientia sancte dantis attenditur quae <lb/>
            abluat accipientis, quia breuiter (dicit) discutiendum esse <lb/>
            baptistam. nihil infelicius quam non consentire ueritati, qua <lb/>
            ita quisque concluditur, ut exitum inuenire non possit. quaerimus<lb n="25"/>
            a quo accipiat fidem qui nesciens a perfido baptizatur. <lb/>
            respondetur: discutere debuit baptizatorem suum\'. ergo quia <lb/>
            non discutit eum et fidem etiam nesciens sumit a perfido, <lb/>
            non fidem percipit sed reatum? cur itaque non denuo baptizantur <lb/>
            quos a proditis atque conuictis, cum adhuc laterent, <lb n="30"/>
            baptizatos esse constiterit?-
</p></div><div n="36" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="31" unit="altchapter"/><hi rend="italic">Et ubi est,</hi> inquit, <hi rend="italic">quod addidi (sciens), ut non dice-</hi>

<note type="footnote">S I Tim. 3, 10 14 pag. 187, 15 52 Petil. epwt Q </note>

<note type="footnote"> 9 aut] fto <hi rend="italic">PQ</hi> 15 brebuiter <hi rend="italic">0</hi> 19 detecti <hi rend="italic">Pm2</hi> 28 breuiter <lb/>
            dfeontiesda *** baptiata <hi rend="italic">0, correxi</hi> breuiter diaoatiettdm eseet baptist* <lb/>
            <hi rend="italic">PQv</hi> 24 qua] quia <hi rend="italic">Pml</hi> 28 et <hi rend="italic">om. 0</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="191"/>
            <hi rend="italic">rem: \'qu.i fidem a perfido sumpse\'ritJ, sed: (qui fidem scietis aperfido <lb/>
            sumpserit non fidem percipit sed reatum\'</hi>? percepit ergo <lb/>
            fidem, non reatum, qui nesciens sumpsit a perfido, et ideo quaero <lb/>
            unde perceperit. ubi coartatus respondet: \'discutere debuit.\' esto, <lb/>
            debuit. non fecit aut non ualuit. quid de illo censetis ablutus est <lb n="5"/>
            an non? si ablutus est, quaero unde; non enim eum maculosa <lb/>
            non sancte dantis conscientia quam nesciuit abluere potuit. si <lb/>
            autem non est ablutus, iubete ut abluatur. non iubetis: ergo ablutus <lb/>
            eat. dicite unde. dicite saltem uos quod ille non dixit. eadem <lb/>
            quippe uerba propono quibus respondere non potuit: ecce <lb n="10"/>
            stat perfidus baptizaturus, at ille qui baptizandus <lb/>
            eat perfidiam eius ignorat. quid eum accepturum <lb/>
            esse arbitramini, utrum fidem an reatum? sufficiunt <lb/>
            huc usque proposita. respondete ant quaerite diligenter quid <lb/>
            ille responderit: inuenietis eius conuicta conuicia. culpat enim <lb n="15"/>
            me quasi deridens, quod ueri similia proponam, qui non uideam <lb/>
            ueritatem; repetitis etiam uerbis meis et dimidiata sententia <lb/>
            <hi rend="italic">dicis</hi> inquit: <hi rend="italic">ecce stat perfidus baptizaturus, at ille qui<lb/>
             baptizandus est perfidiam eius ignorat</hi>. deinde subiungit: <lb/>
            <hi rend="italic">quis est iste aut unde prosiluit</hi>? quasi unus sit aut duo <lb n="20"/>
            et non talibus utrobique plena sint omnia. quid ex me quaerit <lb/>
            quisnam sit iste aut unde prosiluit, ac non potius circumspicit <lb/>
            et uidet raras esse ecclesias uel in urbibus uel in ruribus. <lb/>
            quae non habeant in criminibus detectos et a clericatu deiectes <lb/>
            hamines? eam laterent bonosque se uideri uellent, cum <lb n="25"/>
            mali essent, et castos putari, eum essent adulteri, nempe ficti <lb/>
            erant, nempe spiritus sanctus eos, sicut scriptum est, fugiebat. <lb/>
            ei istorum ergo adhuc latitantium turba prosiluit ille perfidus <lb/>
            quem proposui. quid ex me quaerit unde prosiluerit, claudens <lb/>
            oculos aduersus tantam turbam, unde si soli considerentur <lb n="30"/>
            qui conuinci deicique potuerunt, sonitus eorum sufficit caecis?

<note type="footnote"> 10 lib. I 2, 3 16 cf. pag. 187, 7 18 pag. 187, 9 20 pag. <lb/>
            187, 18 27 cf. Sap. 1, 5 </note>

<note type="footnote"> 4 percepit <hi rend="italic">PQ</hi> 10 quibos] quia <hi rend="italic">Pml</hi> non <hi rend="italic">om. 0</hi> 15 eiMj etiam <hi rend="italic">r</hi> <lb/>
            18 dicia] dicit <hi rend="italic">Om2</hi> 22 quidnam <hi rend="italic">Pml</hi> ac] aut <hi rend="italic">0</hi> 29 proponit <hi rend="italic">Oml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="192"/>
            
</p></div><div n="37" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="32" unit="altchapter"/> Quid quod etiam ipse posuit in epistula sua <lb/>
            Quoduultdeum de duobus adulteriis apud uos conuictum et <lb/>
            abiectum a nostris esse susceptum? quid ergo? sine huius <lb/>
            praeiudicio dixerim, qui causam suam bonam uel probauit uel <lb/>
            persuasit: tales apud uos nondum detecti cum baptizant, quid<lb n="5"/>
            ab eis accipitur, fides an reatus? non utique fides, quia non <lb/>
            habent conscientiam sancte dantis quae abluat accipientis, sed <lb/>
            nec reatus propter illud additum uerbum: <hi rend="italic">nam qui fidem (sciens\'<lb/>
             a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum;</hi> ab istis <lb/>
            autem cum baptizarentur homines, quales fuissent utique nescierunt. <lb n="10"/>
            proinde non ab eis accipiendo fidem, quia non habebant <lb/>
            conscientiam sancte dantis, non accipiendo etiam reatum, <lb/>
            quia non scientes sed nescientes eorum crimina baptizati sunt, <lb/>
            sine fide et sine reatu remanserunt. non sunt ergo in numero <lb/>
            talium flagitiosorum, sed nec in numero possunt esse fidelium,<lb n="15"/>
            quia sicut nec reatum ita nec fidem ab eis accipere potuerunt. <lb/>
            at eos in numero fidelium a uobis cernimus deputari nec censere <lb/>
            quemquam uestrum ut baptizentur, sed ratum habere <lb/>
            quod baptizati sunt. acceperunt itaque fidem nec tamen ab eis <lb/>
            acceperunt, qui non habebant conscientiam sancte dantis quae <lb n="20"/>
            ablueret accipientis. unde ergo acceperunt? hinc satago, hoc <lb/>
            urgenter interrogo, hoc ut respondeatur uebementissime flagito. <lb/>
            </p></div><div n="38" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="33" unit="altchapter"/> Inspicite nunc Petilianum, ne hoc respondeat <lb/>
            uel ne hoc respondere non potuisse deprehensus appareat, per <lb n="25"/>
            nostras contumelias inaniter euagari criminantem et nihil probantem <lb/>
            et, ubi forte conatur pro causa quasi pugnaciter resistere, <lb/>
            ubique facillime superari, ad hoc tamen unum omnino <lb/>
            nihil respondere quod quaerimus, si conscientia sancte dantis <lb/>
            attenditur quae abluat accipientis, unde abluendus sit qui

<note type="footnote"> 1 cf. Petil. epist. II </note>

<note type="footnote"> 2 adulteris <hi rend="italic">Oml</hi> 8 quid] quod Q 8 aditum <hi rend="italic">Oml</hi> nam qui] <lb/>
            namque <hi rend="italic">Oml</hi> 16 <hi rend="italic">pr</hi>. nec <hi rend="italic">om. Oml</hi> 18 ratum] reatum <hi rend="italic">OPmU</hi> <lb/>
            uel reatum <hi rend="italic">PmlQ</hi> 24 petilianus <hi rend="italic">Oml</hi> 26 criminanantem Q 30 accipiat <lb/>
            <hi rend="italic">scripst</hi> accipiebat <hi rend="italic">codd. v</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="193"/>
            accipiat baptismum, cum dantis polluta conscientia est et hoc <lb/>
            ille qui est accepturus ignorat: his enim uerbis ex epistula <lb/>
            mea commemoratis proposuit me interrogantem et se ostendit <lb/>
            nihil respondentem. cum enim dixisset ea, quae iam recolui <lb/>
            et in quibus eum ostendi ad id quod interrogaui non respondisse, <lb n="5"/>
            cumque magnis angustiis coartatus coactus esset dicere <lb/>
            discutiendum esse baptistam a baptizando, baptizandum a <lb/>
            baptista, cumque id exemplo Iohannis, si forte inueniret neglegentissimos <lb/>
            uel imperitissimos auditores, adstruere temptauisset, <lb/>
            adhibuit alia testimonia de scripturis ad rem non pertinentia, <lb n="10"/>
            quod Philippo eunuchus dixerit: <hi rend="italic">ecce aqua; quid <lb/>
            prohibet me baptixari</hi>? — <hi rend="italic">quia sciebat, inquit,perditos prohiberi <lb/>
            </hi> — et quod ideo Philippus eum baptizari non uetuit, quia <lb/>
            eum legentem probauerat quomodo crederet Christum, quasi <lb/>
            prohibuerit Simonem magum, et quod prophetae falso baptismate <lb n="15"/>
            decipi timuerunt et ideo dixerit Esaias: <hi rend="italic">aqua mendax <lb/>
            non habens fidem,</hi> uelut ostendens apud perfidos homines <lb/>
            aquam esse mendacem, cum hoc non Esaias, sed Hieremias de <lb/>
            hominibus mendacibus dixerit, figurate aquam populum appellans, <lb/>
            quod in Apocalypsi manifestissime demonstratur, et quod <lb n="20"/>
            Dauid dixerit: <hi rend="italic">oleum peccatoris non ungat caput meum,</hi> <lb/>
            cum ille hoc dixerit de adulatione assentatoris fallaci laude <lb/>
            decipientis, unde laudati caput in superbiam crescat. quem <lb/>
            intellectum aperiunt uerba in eodem psalmo praemissa superius; <lb/>
            sic enim ait: emendabit me iustus in misericordia <lb n="25"/>
            et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet <lb/>
            caput meum. quid hac sententia clarius, quid <lb/>
            euidentius? mauult enim se aspera emendatione iusti argui <lb/>
            misericorditer ut sanetur, quam lenibus blanditiis adulantis <lb/>
            ungi ne infletur.

<note type="footnote"> 4-21] ct. Petil. epist. II 8 cf. Ioh. 1, 22 11 Act. 8, 36 12 Petil. <lb/>
            epiat. n 16 Hier. 15, 18 20 cf. Apoc. 17, 15 21. 25 Ps. 140, 5 </note>

<note type="footnote"> 3 me <hi rend="italic">om. Q</hi> 5 id <hi rend="italic">om. PQ</hi> 9 astruere <hi rend="italic">PQv</hi> tentauisset Ov <lb/>
            11 quid (xt) <hi rend="italic">scripsi</hi> quis <hi rend="italic">codd. v</hi> 18 set P iheremias <hi rend="italic">PQ</hi> 25 emendauit <lb/>
            <hi rend="italic">Oml</hi> 29 adulatoris <hi rend="italic">Pv</hi> 30 ne] ut v </note>

<note type="footnote"> LU. Aagnst. o. Don. II. </note>

<note type="footnote"> 13 </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="194"/>
            
</p></div><div n="39" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="34" unit="altchapter"/> Commemorat Petilianus et apostolum Paulum <lb/>
            monuisse, ne omni spiritui credatur, sed probentur spiritus <lb/>
            si ex deo sunt, quasi ad hoc adhibeatur ista diligentia, ut <lb/>
            nunc ante tempus frumentum a palea separetur, ac non potius <lb/>
            ne frumentum a palea decipiatur, aut uero etiam spiritus<lb n="5"/>
            mendax si aliquid ueri dixerit, ideo negandum est, quia hoc <lb/>
            detestandus spiritus dixit. quod quisquis arbitratur, tam demens <lb/>
            est, ut forte contendat Petrum non debuisse dicere: tu es <lb/>
            Christus filius dei uiui, quia tale aliquid iam daemonet» <lb/>
            dixerant. cum ergo baptismus Christi siue per iniquum siue<lb n="10"/>
            per iustum ministratus nihil aliud sit quam baptismus Christi. <lb/>
            ab homine cauto et bono fideli iniquitas hominis est uitanda, <lb/>
            non dei sacramenta damnanda. 
</p></div><div n="40" subtype="section" type="textpart"><p>In his certe omnibus non respondet Petilianus, si conscientia <lb/>
            sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, unde<lb n="15"/>
            sit abluendus qui accipit baptismum, cum dantis polluta conscientia <lb/>
            est et hoc ille qui est accepturus ignorat. collega <lb/>
            eius a Thubursicubure quidam Cyprianus cum turpissima femina <lb/>
            in lupanari deprehensus et Primiano Carthaginis oblatus <lb/>
            atque damnatus est. iste quando baptizabat, antequam detectus<lb n="20"/>
            et abiectus esset, non utique habebat conscientiam sancte dantis <lb/>
            quae ablueret accipientis. unde igitur abluti sunt, qui hodie <lb/>
            illo damnato non utique rursus abluuntur? non erat necesse <lb/>
            ut hominem nominarem, nisi ne Petilianus iterum diceret: <lb/>
            <hi rend="italic">quis est iste aut unde prosiluit</hi>? cur istum baptistam uestri<lb n="25"/>
            non discusserunt, sicut Iohannes Petiliano ita sentiente discussus <lb/>
            est? an et discusserunt, quantum homines hominem potuerunt, <lb/>
            sed astuta fictione latitantem diu non inuenerunt? 
</p><p><milestone n="35" unit="altchapter"/>Huiusne aqua non erat mendax aut oleum fornicatois <lb/>
            non est oleum peccatoris? an, quod catholica dicit et

<note type="footnote"> 1 cf. Petil. epist. II 2 cf. I loh. 4, 1 8 Matth. 16, 16 9 cf. <lb/>
            Matth. 8, 29. Marc. 1, 24. Luc. 8, 28 25 pag. 187, 18 </note>

<note type="footnote"> 1 Patilum] Ioannem <hi rend="italic">v; aut Petiliaum aut Augustinus aut.uterque<lb/>
             errauit</hi> 12 fldeli bono <hi rend="italic">Qml</hi> 20 quando) namque <hi rend="italic">P</hi> nanque <hi rend="italic">Q</hi> 22 ab- <lb/>
            <hi rend="italic">luerit PQ</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="195"/>
            uerum est, et illa aqua et illud oleum non eius erat a quo <lb/>
            ministrabatur, sed cuius ibi nomen inuocabatur? cur illi, qui <lb/>
            ab isto ficto et occulto baptizabantur, non probabant spiritum <lb/>
            quia ex deo non erat? sanctus enim spiritus disciplinae fictum <lb/>
            fugiebat. an et illum fugiebat et sua sacramenta quamuis <lb n="5"/>
            per eam ministrata non deserebat? postremo quoniam illos <lb/>
            non negatis ablutos, quos illo damnato non curatis abluendos, <lb/>
            uidete si tot nebulis multipliciter offusis ullo loco Petilianus <lb/>
            respondet, unde isti abluti sint, si conscientia sancte <lb/>
            dantis attenditur quae abluat accipientis, quam latens immundus <lb n="10"/>
            habere non potuit. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>