<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1:3.1-3.7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1:3.1-3.7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="1" unit="altchapter"/>
         Legi, Petiliane, litteras tuas, quando legere potui, quibus <lb/>
            te satis indicasti aduersus catholicam ecclesiam pro parte <lb/>
            Donati nec aliquid ualuisse dicere idoneum nec tacere permissum. <lb/>
            quos aestus passus es, quanta cordis tempestate fluctuasti, <lb n="5"/>
            cum legisses ea, quibus parti epistulae tuae, quae in <lb/>
            manus meas tunc uenerat, quanta potui breuitate ac perspicuitate <lb/>
            respondi! uidisti enim tanta firmitate roboratam, tanta <lb/>
            luce illustratam quam tenemus et defendimus ueritatem, ut, <lb/>
            quid contra eam dicendum esset, quo conuicta refelleretur, <lb n="10"/>
            inuenire non posses. attendisti etiam multorum qui ea legerant <lb/>
            expectationem in te esse conuersam, scire cupientium quid <lb/>
            diceres, quid ageres, qua euaderes, quo ex tantis angustiis <lb/>
            quibus te dei uerbum circumuallarat erumperes. hic tu, qui <lb/>
            debueras contempta opinione uanorum pergere in ueram sanamque <lb n="15"/>
            sententiam, fecisti quod de talibus scriptura praedixit: <lb/>
            dilexisti malitiam super benignitatem, iniquitatem <lb/>
            magis quam loqui aequitatem. proinde si et ego <lb/>
            tibi uellem pro maledictis maledicta rependere, quid aliud <lb/>
            quam duo maledici essemus, ut hi qui nos legerent alii detestatos <lb n="20"/>
            abicerent sana grauitate, alii suauiter haurirent maliuola <lb/>
            uoluptate? ego quando cuique uel dicendo uel scribendo respondeo, <lb/>
            etiam contumeliosis criminationibus lacessitus, quantum <lb/>
            mihi dominus donat, frenatis atque contritis uanae indignationis <lb/>
            aculeis auditori lectoriue consulens non ago, ut efficiar <lb n="25"/>
            homini conuiciando superior, sed errorem conuincendo salubrior. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Si enim qualecumque cor habent qui ea quae scripsisti <lb/>
            considerant, quid tibi profuit ad causam, quae inter nos de <lb/>
            communione catholica uel de parte Donati agitur, quod relicto <lb/>
            negotio quodammodo publico priuata quadam simultate

<note type="footnote">2 <hi rend="italic">litteras]</hi> Petiliani epistulam alteram; cf. cap. 50, 61 6 <hi rend="italic">parhl</hi> <lb/>
            cf. I 19, 21. 25, 27. II 1, 1. III 14, 16. 42, 51 17 Ps. 51, 5 </note>

<note type="footnote"> 4 ydoneum P 14 qui <hi rend="italic">om. PQ</hi> 20 duo <hi rend="italic">om. PQ</hi> ii <hi rend="italic">v</hi> 21 maleuola <lb/>
            uoluntate v 25 acculeis <hi rend="italic">Oml</hi> consulere <hi rend="italic">Oml</hi> 26 conuincendo <lb/>
            <hi rend="italic">om. OInl</hi> 27 quae] quod <hi rend="italic">Oml</hi> </note>

<note type="footnote">HI. August. c. Don. II. </note>

<note type="footnote">11 </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="162"/>
            hominis unius uitam maledicis obprobriis insectatus es, quasi <lb/>
            homo ille sit causa quae inquiritur? tam male existimasti, non <lb/>
            dicam de christianis, sed de ipso genere humano, ut non crederes <lb/>
            posse tua scripta in manus aliquorum uenire prudentium, <lb/>
            qui se a personis nostris tollerent et quaestionem potius<lb n="5"/>
            quae inter nos uerteretur inquirerent nec qui uel quales essemus, <lb/>
            sed quid pro ueritate uel contra errorem diceremus <lb/>
            adtenderent? horum iudicium tibi reuerendum fuit, horum <lb/>
            reprehensio praecauenda, ne te arbitrarentur nihil inuenisse <lb/>
            quod diceres, nisi tibi proponeres cui quoquo modo malediceres. <lb n="10"/>
            sed uidelicet quorundam leuitate atque uanitate, qui <lb/>
            libenter audiunt lites iurgantium disertorum, ut, cum attendunt <lb/>
            quam eloquenter conuicieris, non intueantur quam ueraciter <lb/>
            conuincaris, simul et illud opinor egisti, ut occupatus <lb/>
            mea defensione susceptam causam etiam ipse desererem atque<lb n="15"/>
            ita hominibus non ad disputantium, sed ad litigantium uerba <lb/>
            conuersis obscuraretur ueritas, quam dilucescere atque innotescere <lb/>
            formidatis. ego itaque contra tale consilium quid agam, <lb/>
            nisi mea potius defensione neglecta rem teneam, de qua intentionem <lb/>
            meam nullus meus criminator excutiat? domum dei<lb n="20"/>
            mei, cuius decorem dilexi, praeconio seruientis uocis extollam. <lb/>
            me uero humiliabo et abiciam; elegi enim abiectus esse in <lb/>
            domo dei mei magis quam habitare in tabernaculis haereticorum. <lb/>
            a te ergo, Petiliane, sermonem parumper auertam et ad <lb/>
            eos conaertam, quos a me maledictis tuis es conatus auertere. <lb n="25"/>
            quasi hoc ego moliar, ut homines ad me conuertantur et non <lb/>
            potius mecum ad deum. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="2" unit="altchapter"/> Audite ergo, quicumque maledicta legistis quae in <lb/>
            me iratior quam consideratior Petilianus euomuit. prius uos <lb/>
            apostolicis uerbis alloquar, quae certe, qualiscumque ipse <lb n="30"/>
            sim, uera sunt: sic nos existimet homo quasi

<note type="footnote">20 cf. Ps. 25, 8 22 cf. Ps. 83, 11 31 I Cor. 4, 1-3 </note>

<note type="footnote"> 1 opprobriis - <hi rend="italic">OQ</hi> 6 uerterentur <hi rend="italic">Oml</hi> nee] ne <hi rend="italic">P</hi> 11 quorumdam <lb/>
            <hi rend="italic">Qv</hi> 12 discretorum <hi rend="italic">0</hi> 15 desereres <hi rend="italic">Pml</hi> 29 irascior (s <hi rend="italic">del.) Q</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="163"/>
            ministros Christi et dispensatores mysteriorum dei. <lb/>
            \'hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis <lb/>
            quis inueniatur. mihi autem minimo est ut a uobis <lb/>
            iudicer autab humano die; sed neque ego me ipsum <lb/>
            iudico. iam quod sequitur etsi mihi non audeo coaptare, ut <lb n="5"/>
            dicam: nihil enim mihi conscius sum, fidenter tamen <lb/>
            in conspectu dei dico: nihil eorum, quibus Petilianus tempus <lb/>
            uitae meae, posteaquam in Christo baptizatus sum, criminatus <lb/>
            est, mihi conscius sum. nec tamen in hoc iustificatus <lb/>
            sum; qui autem diiudicat me dominus est. itaque <lb n="10"/>
            nolite ante tempus quicquam iudicare, donec ueniat <lb/>
            dominus et illuminet abscondita tenebrarum <lb/>
            et manifestabit cogitationes cordis; et tunc laus <lb/>
            erit unicuique a deo. haec autem, fratres, transfiguraui <lb/>
            in me, ne supra quam scriptum est unus <lb n="15"/>
            pro altero infletur aduersus alterum. itaque nemo <lb/>
            glorietur in homine; omnia uestra sunt, uos autem <lb/>
            Christi, Christus uero dei. iterum dico: nemo glorietur <lb/>
            in homine, saepius repeto: nemo glorietur in homine. <lb/>
            si quid in nobis laudabile aduertitis, ad illius laudem <lb n="20"/>
            referte, a quo est omne datum optimum et omne donum <lb/>
            perfectum; desursum est enim, descendens a <lb/>
            patre luminum, apud quem non est immutatio nec <lb/>
            momenti obumbratio. quid enim habemus quod non accepimus? <lb/>
            si autem accepimus, non gloriemur quasi non acceperimus. <lb n="25"/>
            et in his omnibus, quaecumque in nobis bona nostis, <lb/>
            imitatores nostri estote, si tamen nos Christi; si autem aliqua <lb/>
            mala in nobis uel suspicamini uel creditis uel uidetis, retinete <lb/>
            illud dominicum, quo securi eius ecclesiam non propter mala

<note type="footnote"> 6 I Cor. 4, 4 9 I Cor. 4, 4-6 16 I Cor. 8, 21-28 21 lac. <lb/>
            1, 17 24 cf. I Cor. 4, 7 27 cf. I Cor. 4. 16 28 cf. Act. 25, 18 </note>

<note type="footnote"> 1 ministeriorum <hi rend="italic">PQml</hi> 3 minimo (slç JXotyioTov) <hi rend="italic">Otnl</hi> minimum <lb/>
            <hi rend="italic">cet. v</hi> 4 diiudicer <hi rend="italic">Om2v</hi> 7 conspectutu <hi rend="italic">Oml</hi> horum <hi rend="italic">PQ</hi> 8 xpo <lb/>
            <hi rend="italic">(sic) Q</hi> 14 tranafiguraui fratres <hi rend="italic">Qml</hi> 17 omnia enim <hi rend="italic">v</hi> 22 desursum, <lb/>
            4. <hi rend="italic">I</hi>. ml uel super <hi rend="italic">0</hi> </note>

<note type="footnote">11* </note> <lb/>
             
<pb n="164"/>
            hominum deseratis: quae dicimus facite, quae autem mala nos <lb/>
            facere putatis aut nostis, nolite facere. non enim tempus est* <lb/>
            purgandi me uobis, cum mea causa neglecta rem uobis salubrem commendare susceperim, <lb/>
            ut nemo glorietur in homine; <lb/>
            maledictus enim omnis qui spem suam ponit in <lb n="5"/>
            homine. hoc praecepto dominico et apostolico retento atque <lb/>
            seruato etiam me in mea causa, sicut inimicus existimari <lb/>
            cupit, deficiente et oppresso uictrix erit causa cui seruio. <lb/>
            si enim firmissime tenueritis quod exhortor et satago, maledictum <lb/>
            esse omnem qui spem suam ponit in homine, ut<lb n="10"/>
            nemo glorietur in homine, aream dominicam propter paleam, <lb/>
            quae uel nunc uento superbiae percussa uolat uel ultima <lb/>
            uentilatione separabitur, nullo modo deseretis nec domum <lb/>
            magnam propter uasa facta in contumeliam refugietis nec <lb/>
            propter malos pisces in litore separandos per disrupta retia<lb n="15"/>
            exibitis nec propter haedos pastore diuisuro ad sinistram <lb/>
            ponendos bona unitatis pascua relinquetis nec propter commixta <lb/>
            zizania uos a tritici societate, cui caput est granum <lb/>
            illud mortificatum et multiplicatum et quae per mundum simul <lb/>
            usque ad messem crescit, nefaria discissione separabitis; ager <lb n="20"/>
            est enim mundus, non Africa, messis finis saeculi, <lb/>
            non tempus Donati. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="3" unit="altchapter"/> Has certe similitudines euangelicas recognoscitis <lb/>
            ad quid aliud datas, nisi ut nemo glorietur in homine et ne <lb/>
            quis pro altero inflatus aduersus alterum diuidatur, dicens: <lb n="25"/>
            ego sum Pauli, cum utique non Paulus crucifixus sit pro <lb/>
            uobis nec in nomine Pauli, quanto minus in nomine Caeciliani <lb/>
            uel cuiusquam nostrum baptizati sitis, ut discatis, quamdiu <lb/>
            palea cum frumento trituratur, quamdiu pisces mali cum bonis

<note type="footnote"> 1 cf. Matth. 23, 8 4 I Cor. 8, 21 5 Hier. 17, 5 12 cf. Matth. <lb/>
            3, 12 14 cf. n Tim. 2, 20 15 cf. Matth. 13, 47-48 16 cf. Matth. <lb/>
            25, 32—33 18 cf. Matth. 13, 24-40 20 Mattb. 13, 38 21 ibid. 39 <lb/>
            26 I Cor. 1, 12 cf. I Cor. 1, 13 </note>

<note type="footnote"> 9 exortor <hi rend="italic">0</hi> 12 <hi rend="italic">pr</hi>. uel <hi rend="italic">om. PQ</hi> percusso <hi rend="italic">Oml</hi> 15 dirapta <hi rend="italic">PQ</hi> <lb/>
            16 edos <hi rend="italic">0</hi> 17 relinquati9 <hi rend="italic">Oml</hi> 28 discitis <hi rend="italic">0</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="165"/>
            intra retia dominica natant, ante tempus uentilationis tolerare <lb/>
            potius propter bonos commixtionem malorum quam uiolare propter <lb/>
            malos caritatem bonorum. haec quippe commixtio non <lb/>
            aeterna sed temporalis, nec spiritalis sed corporalis est. in <lb/>
            qua non errabunt angeli, quando colligent malos de medio <lb n="5"/>
            iustorum, et mittent in caminum ignis ardentis. nouit <lb/>
            enim dominus qui sunt eius, et si ab iniquis ad tempus <lb/>
            corporaliter non potest, recedat tamen ab ipsa iniquitate <lb/>
            omnis qui nominat nomen domini. licet enim a malis <lb/>
            interim uita, moribus, corde ac uoluntate separari atque discedere, <lb n="10"/>
            quae separatio semper oportet custodiatur. corporalis <lb/>
            autem separatio ad saeculi finem fidenter patienter fortiter <lb/>
            expectetur, propter quam expectationem dictum est: sustine <lb/>
            dominum, uiriliter age; confortetur cor tuum et <lb/>
            s 1.1 s ti n e dominum. maxima quippe palma tolerantiae est <lb n="15"/>
            inter subintroductos falsos fratres sua quaerentes, non quae <lb/>
            Iesu Christi, dilectionem non sua quaerentium, sed quae Iesu <lb/>
            Christi, nulla turbulenta et temeraria dissensione turbare nec <lb/>
            unitatem sagenae dominicae ex omni piscium genere congregantis, <lb/>
            dum ad litus, id est ad finem saeculi ducitur, superbe <lb n="20"/>
            nefaria contentione disrumpere, cum se putat quisque aliquid <lb/>
            esse dum nihil sit, atque ita se ipsum seducit et sufficere uult <lb/>
            ad populorum christianorum separationem suum uel suorum <lb/>
            iudicium, qui malos quosdam communione sacramentorum <lb/>
            christianae religionis indignos se apertissime nosse dicunt, de <lb n="25"/>
            quibus tamen quidquid nosse se dicunt uniuersae ecclesiae, <lb/>
            quae per omnes gentes sicut est praedicta diffunditur, persuadere <lb/>
            non possunt. et cum istorum quasi quos nouerunt refugiunt <lb/>
            communionem, illius deserunt unitatem, cum potius <lb/>
            deberent, si esset in eis caritas omnia sufferens, ne se a bonis

<note type="footnote"> 5 Matth. 13, 49-50 6 II Tim. 2, 19 13 Ps. 26, 14 16 cf. <lb/>
            Phil. 2, 21 21 cf. Gal. 6, 3 30 cf. I Cor. 13, 7 </note>

<note type="footnote"> 7 dominus enim <hi rend="italic">Qtnl</hi> 10 separare <hi rend="italic">Pml</hi> 17 sua <hi rend="italic">P</hi> suam <hi rend="italic">OQv</hi> <lb/>
            19 omnium <hi rend="italic">PQ</hi> 20 littua <hi rend="italic">v</hi> 21 dirumpere <hi rend="italic">PQ</hi> cum] cu <hi rend="italic">Oml</hi> <lb/>
            22 dum] cum <hi rend="italic">Qu</hi> 23 suorum] eorum <hi rend="italic">PQ</hi> 26 se <hi rend="italic">om. PQ</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="166"/>
            diuiderent, quos in omnibus gentibus aliena mala docere non <lb/>
            poterant, ipsi in una gente tolerare quod nouerant. unde etiam <lb/>
            non discussa causa, in qua documentis grauissimis conuincuntur <lb/>
            calumniati innocentibus, probabilius creditur traditionis <lb/>
            crimina falsa finxisse, qui non dubitauerunt longe sceleratius<lb n="5"/>
            crimen nefariae diuisionis admittere, quia, etsi uerum esset <lb/>
            quidquid de traditione iactarunt, tamen consortium chriatianorum, <lb/>
            quos usque ad extrema terrae diuina scriptura commendat, <lb/>
            propter hoc quod ipsi scierunt, illi autem nescierunt, <lb/>
            relinquere nullo modo debuerunt. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="4" unit="altchapter"/> Neque hoc ideo dixerim, ut neglegatur ecclesiastica <lb/>
            disciplina, ut permittatur quisque facere quod uelit sine ulla <lb/>
            correptione et quadam medicinali uindicta et terribili lenitate <lb/>
            et caritatis seueritate. nam ubi erit illud apostoli: corripite <lb/>
            inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos,<lb n="15"/>
            patientes estote ad omnes. uidete ne quis <lb/>
            malum pro malo alicui reddat? cum hoc utique subiecit: <lb/>
            uidete ne quis malum pro malo alicui reddat, <lb/>
            satis ostendit non esse mali pro malo redditionem corripere <lb/>
            inquietos, quamuis pro culpa inquietudinis reddatur poena <lb n="20"/>
            correptionis. non ergo malum est correptionis poena, cum <lb/>
            sit malum culpa; neque enim ferrum est inimici uulnerantis, <lb/>
            sed medici secantis. fiunt ista in ecclesia et ille spiritus <lb/>
            interioris lenitatis ardet zelo dei, ne uirgo casta uni uiro <lb/>
            desponsata Christo in aliquibus suis membris, sicut Eua seducta <lb n="25"/>
            est serpentis astutia, corrumpatur a castitate quae <lb/>
            est in Christo. uerumtamen absit a seruis patris familias, <lb/>
            ut immemores sint praecepti domini sui et sic aduersus zizaniorum <lb/>
            multitudinem flagrantia sanctae indignationis ignescant, <lb/>
            ut, cum ea uolunt ante tempus colligere, simul eradicetur <lb n="30"/>
            et triticum. cuius peccati isti rei tenerentur, etiamsi uera

<note type="footnote"> 14 I Thess. 5, 14-15 23 cf. Gal. 6, 1 . 24 cf. II Cor. 11, 2—3 </note>

<note type="footnote"> 4 creduntnr <hi rend="italic">mg. Ov</hi> 6 amittere <hi rend="italic">Oml</hi> ammittere <hi rend="italic">0m2</hi> 12 ut] et v <lb/>
            14 caritatea <hi rend="italic">Pml</hi> 19 mali <hi rend="italic">ex</hi> malum <hi rend="italic">Oml,v</hi> malam <hi rend="italic">PQ</hi> 26 ac a <lb/>
            castitate <hi rend="italic">0</hi> 30 ut] <hi rend="italic">et v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="167"/>
            crimina traditoribus quos insimulabant se obiecisse monstrarent, <lb/>
            quoniam simul non solum ab iniquis, quorum societatem uelut <lb/>
            euitabant, sed etiam a bonis fidelibus in omnibus gentibus <lb/>
            constitutis, quibus ea quae se nosse dicebant probare non <lb/>
            poterant, impia praesumptione separati sunt secumque multos, <lb n="5"/>
            apud quos aliqua auctoritate praeualebant et qui minus intellegere <lb/>
            poterant unitatem ecclesiae toto orbe diffusae pro alienis <lb/>
            peccatis nullo modo esse deserendam, traxerunt in eandem <lb/>
            perniciem, ut, etiamsi ipsi scirent uera crimina quibusdam se <lb/>
            obicere, eo modo periret infirmus in eorum scientia, propter <lb n="10"/>
            quem Christus mortuus est, dum offensus malis alienis <lb/>
            interimebat in se bonum pacis quod habebat cum fratribus <lb/>
            bonis, qui partim talia non audierant, partim non discussa et <lb/>
            non probata temere credere formidauerant, partim iudicibus <lb/>
            ecclesiasticis, ad quos trans mare tota causa perducta est,. <lb n="15"/>
            qualiacumque illa essent, pacifica humilitate reliquerant. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="5" unit="altchapter"/> Uos ergo, sancta germina unicae matris catholicae, <lb/>
            huiusmodi sceleris et erroris exemplum subditi domino quanta <lb/>
            potestis uigilantia praecauete. quantalibet doctrinae ac famae <lb/>
            luce praefulgeat lapidemque se esse iactet pretiosum, quisquis <lb n="20"/>
            uos trahere uoluerit post se ipsum, mementote quod illa mulier <lb/>
            fortis et una uni amabilis uiro suo, quam in ultimo Prouerbiorum <lb/>
            scriptura sancta describit, pretiosior est lapidibus pretiosis. <lb/>
            nemo dicat: \'illum sequar, quoniam ipse me christianum <lb/>
            fecit\' aut: ilium sequar, quoniam ipse me baptizauit\'. neque <lb n="25"/>
            qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui <lb/>
            incrementum dat deus; et deus caritas est, et qui <lb/>
            -manet in caritate in deo manet et deus in illo manet. <lb/>
            nullus etiam praedicans nomen Christi et gestans ac <lb/>
            ministrans sacramentum Christi sequendus est contra unitatem

<note type="footnote"> 10 cf. I Cor. 8, 11 22 cf. Prou. 31, 10-31 25 I Cor. 3, 7 <lb/>
            27 I Ioh. 4, 16 </note>

<note type="footnote"> 8 deserandam Q 14 iudicibus] lucidibus <hi rend="italic">0</hi> 23 sancta scriptura <hi rend="italic">PQv</hi> <lb/>
            27 karitas 0 </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="168"/>
            Christi. opus suum probet unusquisque, et tunc in <lb/>
            semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero; <lb/>
            unusquisque enim proprium onus portabit, onus <lb/>
            uidelicet reddendae rationis, quia unusquisque nostrum <lb/>
            pro se rationem reddet. non itaque amplius inuicem<lb n="5"/>
            iudicemus. nam quantum attinet ad onera mutuae <lb/>
            caritatis, inuicem onera uestra portate, et sic adimplebitis <lb/>
            legem Christi. qui enim putat se esse aliquid <lb/>
            cum nihil sit, se ipsum seducit. sufferamus ergo <lb/>
            inuicem in dilectione, satis agentes seruare unitatem spiritus<lb n="10"/>
            in uinculo pacis, extra quam quisquis colligit non cum Christo <lb/>
            colligit, quisquis autem non cum Christo colligit spargit. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="6" unit="altchapter"/> Proinde siue de Christo siue de eius ecclesia siue <lb/>
            de quacumque alia re, quae pertinet ad fidem uitamque uestram, <lb/>
            non dicam nos nequaquam comparandi ei qui dixit: licet si<lb n="15"/>
            nos, sed omnino quod secutus adiecit: si angelus de <lb/>
            caelo uobis annuntiauerit praeterquam quod in <lb/>
            scripturis legitimis et euangelicis accepistis, anathema <lb/>
            sit. haec uobiscum et cum omnibus quos Christo lucrari <lb/>
            cupimus actitantes atque inter cetera sanctam ecclesiam, quam<lb n="20"/>
            in dei litteris promissam legimus et sicut promissa est in <lb/>
            omnibus gentibus reddi cernimus, praedicantes ab his, quos <lb/>
            ad eius pacificum gremium attrahi cupimus, pro actione gratiarum <lb/>
            flammas meruimus odiorum, quasi nos eos in ea parte <lb/>
            ligauerimus, pro qua non inueniunt quid loquantur, aut nos <lb n="25"/>
            mandauerimus tanto ante prophetis et apostolis, ut in libris <lb/>
            suis nulla testimonia ponerent, quibus pars Donati ecclesia <lb/>
            Christi esse doceatur. et nos quidem, carissimi, cum falsa <lb/>
            crimina audimus ab eis, quos offendimus praedicando eloquia <lb/>
            ueritatis et erroris uaniloquia conuincendo, habemus, sicut

<note type="footnote"> 1 Gal. 6, 4-5 4 Rom. 14, 12-13 7 Gal. 6, 2-3 9 cf. <lb/>
            Eph. 4, 2-3 12 cf. Matth. 12, 30 15 Gal. 1, 8-9 </note>

<note type="footnote"> 2 semet] se v 3 bonus <hi rend="italic">Om2 (passim)</hi> 9 ergo] ego <hi rend="italic">Pml</hi> 15 <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            dicam (si) nos 18 legalibus <hi rend="italic">PQv</hi> 22 iis v 28 kmi <hi rend="italic">codd</hi>. 30 abemus <lb/>
            <hi rend="italic">Om1</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="169"/>
            nostis, abundantissimam consolationem. nam si in eis quibus <lb/>
            me criminantur testimonium conscientiae meae non stat contra <lb/>
            me in conspectu dei, quo nullus oculus mortalis intenditur, <lb/>
            non solum contristari non debeo, uerum etiam debeo gaudere <lb/>
            et exultare, quia merces mea multa est in caelis. neque enim <lb n="5"/>
            intuendum est quam sit amarum, sed quam falsum quod audio <lb/>
            et quam uerax pro cuius nomine hoc audio et cui dicitur: <lb/>
            unguentum effusum est nomen tuum. et merito fragrat <lb/>
            in omnibus gentibus, cuius odorem isti qui nobis maledicunt <lb/>
            in una Africae particula conantur includere. cur itaque <lb n="10"/>
            feramus indigne quod nos infamant, qui gloriae Christi sic <lb/>
            detrahunt, quorum parti contentionique inimicum est quod de <lb/>
            illius ad caelos ascensione et de nominis eius tamquam unguenti <lb/>
            effusione tanto ante praedictum est: exaltare super <lb/>
            caelos, deus, et super omnem terram gloria tua? <lb n="15"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>