<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1:2.81-2.100</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1:2.81-2.100</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="81" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="35" unit="altchapter"/> Petilianus dixit: <hi rend="italic">Neque enim spiritus sanctus <lb/>
            in quemquam manus impositione pontificis poterit inseri, nisi <lb/>
            aqua purae conscientiae praecesserit generatrix</hi>. 
</p></div><div n="82" subtype="section" type="textpart"><p>Augustinus respondit: In his paucis uerbis tuis duo sunt <lb/>
            errores. et unus quidem ad quaestionem quae inter nos discutitur<lb n="5"/>
            non ualde pertinet, sed te imperitiae coarguit. nam in centum <lb/>
            uiginti homines sine cuiusquam manus impositione, in Cornelium <lb/>
            uero centurionem et eos qui cum illo erant etiam priusquam <lb/>
            baptizarentur spiritus sanctus aduenit. alter autem error <lb/>
            in his uerbis tuis totam causam uestram penitus perimit. dicis<lb n="10"/>
            enim aquam purae conscientiae praecedere oportere generatricem, <lb/>
            ut spiritus sanctus consequatur. proinde aut omnis aqua in <lb/>
            nomine patris et filii et spiritus sancti consecrata purae conscientiae <lb/>
            est — non propter eos a quibus ministratur uel a quibus <lb/>
            accipitur, sed propter illum qui hunc baptismum inmaculatus<lb n="15"/>
            instituit —, aut si aquam purae conscientiae non facit <lb/>
            nisi pura conscientia et ministrantis hominis et sumentis, <lb/>
            quid agitis de his quos inuenitis ab eis baptizatos, qui nondum <lb/>
            proditi conscientiam maculosam gerebant, praesertim si inter <lb/>
            ipsos baptizatos aliquis existat, qui se fateatur malam cum <lb n="20"/>
            baptizaretur habuisse conscientiam, quod per illam forte occasionem <lb/>
            ad aliquod flagitium peruenire noluisset? cum ergo <lb/>
            uobis fuerit manifestatum nec illum qui ministrauit nec illum <lb/>
            qui accepit baptismum puram habuisse conscientiam, denuo <lb/>
            baptizandum esse censebitis? nequaquam hoc dicturus, nequaquam<lb n="25"/>
            facturus es. baptismi ergo puritas a puritate uel inmunditia <lb/>
            conscientiae siue dantis siue accipientis omnino distincta <lb/>
            est. aude ergo iam dicere purae conscientiae fuisse fraudatorem, <lb/>
            raptorem, pupillorum et uiduarum oppressorem, coniugiorum <lb/>
            separatorem, patrimoniorum alienorum proditorem uenditorem <lb n="30"/>
            diuisorem. aude etiam dicere purae conscientiae fuisse illos <lb/>
            quos talibus temporibus defuisse difficile est, si qui forte non

<note type="footnote"> 6 cf. Act. 1, 15. 2, 4. 10, 44 28 <hi rend="italic">fraudatorem</hi> cet.) cf. p. 51, 15 sqq. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">7 uiginti quinque Qml 9 altera Oml 18 hia] iis v</hi> 20 ipsos] <lb/>
            istos <hi rend="italic">Pv</hi> 22 aliquot <hi rend="italic">Pml</hi> 23 nec illum qui accepit baptismum nec <lb/>
            illum qui ministrauit <hi rend="italic">P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="69"/>
            propter Christum nec propter uitam aeternam, sed propter <lb/>
            amicitias terrenas conciliandas et cupiditates terrenas satiandas <lb/>
            ab illo ut baptizarentur ambierunt. porro si hos purae conscientiae <lb/>
            fuisse non audes dicere, si quos ex eo numero reppereris <lb/>
            baptizatos, da eis quam non acceperunt aquam purae <lb n="5"/>
            conscientiae; quod si non facis, desine aduersus nos iactare <lb/>
            quod non nosti, ne cogaris aduersus uos respondere quod nosti. 
</p></div><div n="83" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="36" unit="altchapter"/> Petilianus dixit: <hi rend="italic">Qui utique spiritus sanctus <lb/>
            in uos uenire non potuit, quos non uel paenitentiae baptismus <lb/>
            abluit, sed paenitenda, quod uerum est, aqua polluit traditoris</hi>. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="84" subtype="section" type="textpart"><p>Augustinus respondit: Traditores quidem non solum nos <lb/>
            non probatis, sed nec patres uestri patres nostros probare potuerunt. <lb/>
            qui si probati essent, non utique patres nostri essent <lb/>
            secundum tuam superiorem assertionem, quorum non essemus <lb/>
            facta sectati, nec tamen propter eos a consortio diuelleremur <lb n="15"/>
            unitatis et a semine Abrahae in quo benedicuntur omnes gentes. <lb/>
            uerumtamen si alia est aqua Christi et alia est aqua traditoris, <lb/>
            quia non fuit traditor Christus, cur non alia sit aqua Christi <lb/>
            et alia sit aqua raptoris, quia nec raptor utique fuit Christus? <lb/>
            baptiza ergo tu post raptorem tuum et baptizabo ego post <lb n="20"/>
            traditorem nec meum nec tuum aut, si chartis prolatis credendum <lb/>
            est, et meum et tuum, si autem communioni orbis <lb/>
            terrarum magis quam parti Donati, non meum sed tuum. meliore <lb/>
            uero et saniore sententia, quia secundum apostolicam <lb/>
             uocem unusquisque nostrum proprium onus portabit, nec <lb n="25"/>
            ille raptor uester est quotquot non estis raptores, nec quisquam <lb/>
            traditor aut noster aut uester est quotquot non sumus traditores. <lb/>
            et ideo nos sumus catholici, qui secundum istam sententiam <lb/>
            non deserimus unitatem, uos uero haeretici, qui propter <lb/>
             quorundam hominum crimina seu uera seu falsa non uultis <lb n="30"/>
            tenere cum Abrahae semine caritatem.

<note type="footnote"> 14 cf. p. 84, 14 16 cf. Gen. 22, 18 21 <hi rend="italic">chartia]</hi> actis et gestis <lb/>
            25 Gal. 6, 5 </note>

<note type="footnote"> 4 repereris v 7 uos] noa <hi rend="italic">OPmlv</hi> 9 uel <hi rend="italic">om. P</hi> 14 assertionem <lb/>
            superiorem <hi rend="italic">Qml</hi> 21 cartia <hi rend="italic">PQ</hi> 28 catholici aumus <hi rend="italic">PQ</hi> </note> 
<pb n="70"/>
             
</p></div><div n="85" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="37" unit="altchapter"/> Petilianus dixit: <hi rend="italic">Sed ut haec ab apostolis <lb/>
            facta praeluceant, eorum Actibus edocemur, sicut scriptum <lb/>
            est: factum est autem dum Apollo esset Corinthi,<lb/>
             Paulus perambulatis superioribus partibus uenit <lb/>
            Ephesum, et cum inuenisset quosdam discipulos,<lb n="5"/>
            dixit illis: si spiritum sanctum accepistis credentes? <lb/>
            at illi dixerunt: sed neque si est spiritus sanctus <lb/>
            audiuimus. dixitque Paulus: in quo ergo baptixati <lb/>
            estis? et responderunt dicentes: Iohannis baptismo. <lb/>
             ait autem Paulus: Iohannes baptizauit baptismo<lb n="10"/>
            paenitentiae, plebi dicens in eum qui uenturus esset <lb/>
            post ipsum ut crederent, hoc est in Iesum Christum <lb/>
            dominum nostrum. quo audito baptixati sunt in nomine <lb/>
            domini nostri Iesu Christi; et cum imposuisset <lb/>
            illis manus Paulus, uenit spiritus sanctus super <lb n="15"/>
            illos; loquebantur autem uariis linguis et prophetabant. <lb/>
            et erant omnes uiri fere duodecim. si igitur illi <lb/>
            sunt baptizati ut sanctum spiritum reciperent, cur non uos, <lb/>
            si sanctum uultis spiritum sumere, post uestra mendacia <lb/>
            neram percipitis nouitatem? qui si male hoc facimus, quare <lb n="20"/>
            nos quaeritis? aut certe si crimen est, Paulum primitus con... <lb/>
            demnate: qui utique Paulus quod iam fuerat abluit, nos <lb/>
            autem in nobis quod nondum est baptixamus. non enim uos, <lb/>
            ut saepe iam diximus, uero baptismate tinguitis, sed inani <lb/>
            uocabulo falsi baptismatis infamatis</hi>. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="86" subtype="section" type="textpart"><p>Augustinus respondit: Paulum non accusamus qui dedit <lb/>
            hominibus baptismum Christi, quia non habebant baptismum <lb/>
            Christi, sed baptismum Iohannis secundum ipsorum responsionem; <lb/>
            qui interrogati, in quo baptizati essent, responderunt: \'baptismo <lb/>
            Iohannis\', qui ad baptismum Christi non pertinet nec eius <lb n="30"/>
            pars ulla uel gradus est. alioquin aut tunc iterabatur aqua

<note type="footnote"> 8 Act. 19, 1-7 </note>

<note type="footnote"> 1 ab <hi rend="italic">om. 0 fort. recte, cf. index</hi> s. u. datiuus 8 chorinti <hi rend="italic">0</hi> 4 peragratis <lb/>
            <hi rend="italic">PQ</hi> 18 Bpiritum sanctum <hi rend="italic">PQv</hi> 24 tingitis v 80 ad <lb/>
            <hi rend="italic">om. Oml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="71"/>
            baptismi Christi aut, si baptismus Christi tunc per duas aquas <lb/>
            perficiebatur, minus perfectus est modo, quia non datur illa <lb/>
            quae per Iohannem dabatur. quodlibet autem horum impium <lb/>
            et sacrilegum est opinari. dedit ergo Paulus baptismum Christi <lb/>
            eis, qui non baptismum Christi habebant sed Iohannis. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="87" subtype="section" type="textpart"><p>Cur autem illo tempore necessarius fuerit baptismus <lb/>
            Iohannis qui nunc iam necessarius non est, et alibi diximus <lb/>
            et nunc ad rem quae inter nos agitur non pertinet, nisi tantummodo <lb/>
            ut uideatur, quod Iohannis baptismus alius fuit, Christi <lb/>
            autem alius; sicut alius fuit ille baptismus in quo patres nostros <lb n="10"/>
            dicit apostolus baptizatos in nube et in mari, quando per <lb/>
            Moysen Rubrum Mare transierunt. lex enim et prophetae usque <lb/>
            ad Iohannem Baptistam sacramenta habebant praenuntiantia <lb/>
            rem futuram; nostri uero temporis sacramenta uenisse testantur <lb/>
             quod illa uenturum esse praedicabant. Iohannes itaque omnium <lb n="15"/>
            praecedentium proximus Christi annuntiator fuit. et quia omnes <lb/>
            superiorum temporum iusti et prophetae cupiebant uidere completum <lb/>
            quod reuelante spiritu futurum esse cernebant — unde <lb/>
            et ipse dominus dicit: quoniam multi iusti et prophetae <lb/>
            cupierunt uidere quae uidetis et non uiderunt, <lb n="20"/>
            et audire quae auditis et non audierunt —,propterea <lb/>
            lohannes amplius quam propheta dictus est et in natis mulierum <lb/>
            non habuisse maiorem, quia prioribus iustis praenuntiare <lb/>
            tantum Christum concessum est, huic autem et praenuntiare <lb/>
            absentem et uidere praesentem, ut huic inueniatur patuisse <lb n="25"/>
            quod illi cupierunt. et ideo sacramentum baptismi eius adhuc <lb/>
            ad praenuntiationem Christi pertinet sed plane nouissimam, quoniam <lb/>
            usque ad ilium fuerunt praenuntiationes primi aduentus <lb/>
            domini, cuius aduentus modo annuntiationes sunt, iam non <lb/>
             praenuntiationes. sed dominus humilitatis uiam docens sacramenta <lb n="30"/>
            quae hic inuenit praenuntiationis suae suscipere dignatus <lb/>
            est non ad suae purgationis adiutorium, sed ad nostrae

<note type="footnote"> 7 cf. p. 64, 15 11 cf. I Cor. 10, 1-2 12 cf. Luc. 16, 1R <lb/>
            19 Matth. 13, 17 22 cf. Luc. 7, 26. 28 </note>

<note type="footnote"> 1 aquas] <hi rend="italic">add</hi>. tuic <hi rend="italic">Oml</hi> 6 illo] eo <hi rend="italic">PQ</hi> 7 nunc etiam iam <hi rend="italic">Pml</hi> <lb/>
            13 praenuneiari 0 25 hnic] hinc <hi rend="italic">PQ</hi> potuisse <hi rend="italic">codd</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="72"/>
            pietatis exemplum, ut scilicet ostenderet nobis, quanta deuotione <lb/>
            suscipere debemus ea quae illum iam uenisse testantur, <lb/>
            quando ipse suscipere non dedignatus est quae illo uenturo <lb/>
            figurabantur. et Iohannes ergo, quamuis proximus et infra <lb/>
            unum annum coaetaneus, tamen cum baptizaret uenienti praeibat<lb n="5"/>
            Christo. propter hoc de illo dictum est: ecce mitto <lb/>
            angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit <lb/>
            uiam tuam, et ipse praedicabat dicens: uenit fortior me <lb/>
            post me. sic ergo circumcisio octaui diei quae patribus data <lb/>
            est praenuntiabat iustificationem nostram in expoliatione carnalium<lb n="10"/>
            concupiscentiarum per resurrectionem domini, quae <lb/>
            post septimum id est sabbati diem octauo die id est dominico <lb/>
            facta est, qui dies tertius post sepulturam eius occurrit; <lb/>
            eandem tamen praenuntiantem circumcisionem carnis infans <lb/>
            Christus accepit. et quemadmodum pascha quod a Iudaeis<lb n="15"/>
            celebrabatur in occisione agni praenuntiabat domini passionem <lb/>
            et transitum de hoc mundo ad patrem, et ipsum tamen pascha <lb/>
            quod erat in eadem praenuntiatione idem dominus cum discipulis <lb/>
            celebrauit, quando ei suggesserunt dicentes: ubi uis <lb/>
            paremus tibi pascha? Sic et baptismum Iohannis qui erat<lb n="20"/>
            in proxima eius praenuntiatione etiam ipse suscepit. sed sicut <lb/>
            aliud est carnis circumcisio Iudaeorum, aliud autem quod <lb/>
            octauo die baptizatorum nos celebramus, et aliud est pascha <lb/>
            quod adhuc illi de oue celebrant, aliud autem quod nos in <lb/>
            corpore et sanguine domini accipimus, sic alius fuit baptismus<lb n="25"/>
            Iohannis, alius est baptismus Christi. iliis enim uentura ista <lb/>
            praenuntiabantur, istis completa illa praedicantur; et quamuis <lb/>
            illa Christus acceperit, nobis tamen necessaria non sunt, quia <lb/>
            ipsum qui per haec annuntiabatur accepimus. recenti autem <lb/>
            aduentu domini quisquis illa accepisset, opus ei erat ut etiam <lb n="30"/>
            his inbueretur; quisquis uero his imbutus esset, non opus <lb/>
            erat ut retrorsus in illa cogeretur.

<note type="footnote"> 6 Mal. 3,1. Marc. 1, 2 SMarc.l,7 10 cf. Col. 2,11 19 Matth. 26,17 </note>

<note type="footnote"> 1 pietates <hi rend="italic">Pml</hi> 2 <hi rend="italic">fort</hi>. deberemus 3 illura uenturum figurabant <hi rend="italic">PQv</hi> <lb/>
            9 sicj si <hi rend="italic">Oml</hi> 10 expoliatione <hi rend="italic">scripsi</hi> -em <hi rend="italic">codd. v</hi> 28 sunt non <hi rend="italic">Pmt</hi> </note> 
<pb n="73"/>
            
</p></div><div n="88" subtype="section" type="textpart"><p>Quapropter nolite de Iohannis baptismo caliginem facere. <lb/>
            cuius causa et ratio siue ista sit quam exposui siue alia melior <lb/>
            certiorque reddatur, illud tamen manifestum est alium fuisse <lb/>
            baptismum Iohannis, alium Christi, et illum Iohannis baptismum <lb/>
            appellatum, quod et istorum quos commemorasti responsio <lb n="5"/>
            declarat et sermo ipsius domini ubi ait Iudaeis: baptismus <lb/>
            Iohannis de caelo est an ex hominibus? iste <lb/>
            autem baptismus non dicitur Caeciliani nec Donati nec Augustini <lb/>
            nec Petiliani, sed baptismus Christi. nam si inpudentes <lb/>
            nos putas, quia post nos neminem uolumus baptizari, cum uideamus <lb n="10"/>
            post Iohannem fuisse homines baptizatos, qui utique incomparabiliter <lb/>
            maior est nobis, numquid forte Iohannes et <lb/>
            Optatus aequales sunt? ridiculum uidetur et tamen puto quod <lb/>
            non eos aequales, sed maiorem credatis Optatum: post Iohannem <lb/>
            quippe apostolus baptizauit, uos baptizare post Optatum <lb n="15"/>
            neminem audetis. an quia Optatus in unitate uestra fuit? iam <lb/>
            hoc quibus praecordiis sustineri possit ignoro, si amicus comitis <lb/>
            cui comes erat deus in unitate dicitur fuisse et amicus sponsi <lb/>
            praeter unitatem. quodsi Iohannes maxime in unitate fuit et <lb/>
            non solum Optato, sed omnibus uobis et omnibus nobis longe <lb n="20"/>
            excellentior et maior fuit et tamen post eum Paulus apostolus <lb/>
            baptizauit, quare uos post Optatum non baptizatis? nisi forte <lb/>
            in has angustias uos coartat caecitas uestra, ut dicatis Optatum <lb/>
            dare potuisse spiritum sanctum, Iohannem non potuisse. <lb/>
            quod si non dicitis, ne ab ipsis etiam insanis uestra rideatur <lb n="25"/>
            insania, quid responsuri estis, cur post Iohannem baptizandi <lb/>
            fuerint homines, post Optatum autem nemo baptizandus sit, <lb/>
            nisi quia illi baptismo Iohannis fuerant baptizati, quicumque <lb/>
            autem Christi baptismo baptizantur, siue per Paulum baptizentur <lb/>
             siue per Optatum, nihil distare inter istorum et illorum <lb n="30"/>
            baptismum, cum tantum distet inter Paulum et Optatum?

<note type="footnote">6 Matth. 21, 25 17 <hi rend="italic">amicua]</hi> Optatus <hi rend="italic">comitis]</hi> Gildonis 18 cf. ad <lb/>
            p. 66, 22 </note>

<note type="footnote"> 6 baptimus <hi rend="italic">0</hi> 11 homines <hi rend="italic">om. PQ</hi> 18 fuisse dicitur <hi rend="italic">v</hi> 20 omnibus <lb/>
            nobis et omnibus uobis <hi rend="italic">v</hi> 21 maor <hi rend="italic">O</hi> 24 <hi rend="italic">pr</hi>. posuisse <hi rend="italic">Oml <lb/>
            30 distare] distat v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="74"/>
            redite ergo, praeuaricatores, ad cor et nolite ex hominum moribus <lb/>
            et factis diuina sacramenta pensare. illa enim per eum <lb/>
            sancta sunt cuius sunt, sed digne tractata afferunt praemium, <lb/>
            indigne autem tractata iudicium. et quamuis unum non sint <lb/>
            qui dei sacramentum digne et qui indigne tractauerint, unum<lb n="5"/>
            est tamen illud, siue digne siue indigne tractetur, non ut <lb/>
            ipsum melius uel deterius fiat, sed ad uitam mortemue tractantium. <lb/>
            illud sane quod dixisti, quia in illis quos baptizauit <lb/>
            post Iohannem Paulus quod iam fuerat abluit, profecto non <lb/>
            diceres, ei aliquantulum considerares quid diceres. si enim abluendus<lb n="10"/>
            fuit baptismus Iohannis, procul dubio sordidus fuit. <lb/>
            quid ergo iam te urgeam? recole aut lege et uide unde hoc <lb/>
            Iohannes acceperit: repperies in quem effuderis istam blasphemiam. <lb/>
            quod cum reppereris, saltem pectus tundatur, si lingua <lb/>
            non frenatur. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="89" subtype="section" type="textpart"><p>Iam uero quod eleganter uobis dicere uidemini: <hi rend="italic">si male <lb/>
            hoc facimus, quare nos quaeritis?,</hi> nonne aliquando recordamini <lb/>
            quia non quaeruntur nisi qui perierunt? an et hoc non uidere <lb/>
            ad ipsam perditionem pertinet? posset enim et illa ouis tam <lb/>
            absurde pastori dicere: \'si male facio quod a grege aberro,<lb n="20"/>
            quare me quaeris\'?, non intellegens, quare se putat non esse <lb/>
            quaerendam hanc esse unam causam quare quaeratur, quis <lb/>
            autem uos quaerit siue per scripturas suas siue per linguas <lb/>
            catholicas et pacificas siue per flagella temporalium tribulationum <lb/>
            nisi ille, qui misericordiam istam uobis dispensat in<lb n="25"/>
            omnibus? quaerimus ergo uos, ut inueniamus; tantum enim <lb/>
            . uos diligimus ut uiuatis, quantum uestrum errorem odimus <lb/>
            ut intereat, qui uos perdit quamdiu ipse non perit. atque utinam <lb/>
            sic uos quaeramus, ut etiam inueniamus et de unoquoque

<note type="footnote">1 cf. Esai. 46, 8 4 cf. I Cor. II, 29 8 cf. p. 70, 22 16 p. 70, 20 </note>

<note type="footnote"> 10 aliquantum <hi rend="italic">v</hi> 12 et uide aut lege 0 iohannes hoc P 18 accepit <lb/>
            <hi rend="italic">PQ</hi> reperies Qo blaphemiam <hi rend="italic">0</hi> 14 repereris <hi rend="italic">PQv</hi> 16 nidebimini <lb/>
            <hi rend="italic">0</hi> 19 non pertinet <hi rend="italic">Q</hi> 21 se putat <hi rend="italic">bts Pml</hi> 25 istam <lb/>
            misericordiam v </note> <lb/>
             
<pb n="75"/>
            uestrum gaudenter dicamus: mortuus erat et reuixit, <lb/>
            perierat et inuentus est! 
</p></div><div n="90" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="38" unit="altchapter"/> Petilianus dixit: <hi rend="italic">Si uos tenere catholicam <lb/>
            dicitis, catholicos illud est quod Graece dicitur unicum siue<lb/>
             totum. ecce in toto non estis, quia in parte cessistis</hi>. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="91" subtype="section" type="textpart"><p>Augustinus respondit: Et ego quidem Graecae linguae <lb/>
            perparum assecutus sum et prope nihil; non tamen impudenter <lb/>
            dico me nosse <sic>oXov</sic> non esse (unum\\ sed totum), et xad-\'<sic>oXov</sic> <lb/>
            \'secundum totum\', unde catholica nomen accepit dicente ipso <lb/>
             domino: non est uestrum scire tempora quae pater <lb n="10"/>
            posuit in sua potestate, sed accipietis uirtutem <lb/>
            spiritus sancti superuenientem in uos, et eritis <lb/>
            mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et <lb/>
            Samariam et usque in totam terram. ecce unde catholica <lb/>
            uocatur. sed ita clausis oculis offenditis in montem, qui <lb n="15"/>
            ex paruo lapide secundum prophetiam Danielis creuit et impleuit <lb/>
            uniuersam terram, ut nobis dicatis quod in parte cesserimus <lb/>
            et in toto non simus, quorum communio uniuerso <lb/>
            orbe diffunditur. sed quemadmodum, si mihi diceres quod ego <lb/>
            sim Petilianus, non inuenirem quemadmodum te refellerem, nisi <lb n="20"/>
            ut aut iocantem riderem aut insanientem dolerem, hoc mihi <lb/>
            nunc faciendum esse uideo; sed quia iocari te non credo, uides <lb/>
            quid restet. 
</p></div><div n="92" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="39" unit="altchapter"/> Petilianus dixit: <hi rend="italic">Sed non est pars tanebrarum<lb/>
             cum luce nec pars amaritudinis cum melle; non est <lb n="25"/>
            pars uitae cum morte, non est pars innocentiae cum reatu,<lb/>
             non est pars aquae cum sanguine nec amurcae pars cum <lb/>
            oleo, licet sit faeculenta cognatio, sed cuncta reproba defluent. <lb/>
             ipsa est sentina uitiorum dicente Iohanne: ex nobis exie-</hi>

<note type="footnote"> 1 Lnc. 15, 32 10 Act. 1, 7-8 16 cf. Dan. 2, 35 24 cf. <lb/>
            II Cor. 6, 14 29 I Ioh. 2, 19 </note>

<note type="footnote"> 4 an catholicon P 5 partem <hi rend="italic">Om2PQv, cf. lin, 17</hi> 7 assequutus <hi rend="italic">Q</hi> <lb/>
            8 holon <hi rend="italic">codd</hi>. Ka<foreign xml:lang="grc">θω</foreign>L<foreign xml:lang="grc">ω</foreign>Ɔ- <hi rend="italic">codd. et s. scr</hi>. catholon <hi rend="italic">Om2PQ</hi> 12 sancti <lb/>
            spiritus <hi rend="italic">PQ</hi> 17 partem <hi rend="italic">PQv</hi> 21 ut <hi rend="italic">om</hi>. 0 dolorem <hi rend="italic">Pml</hi> 25 cum <lb/>
            hice <hi rend="italic">seripsi</hi> contra lucem. <hi rend="italic">codd. v</hi> amaritudo <hi rend="italic">Ornl</hi> 27 aqua <hi rend="italic">Oml</hi> <lb/>
            amurca <hi rend="italic">Oml</hi> cum oleo pars <hi rend="italic">Ov</hi> 28 faculenta <hi rend="italic">0</hi> feculenta <hi rend="italic">PQ</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="76"/>
            <hi rend="italic">runt, sed non sunt de nobis; nam si essent de nobis,<lb/>
             permansissent utique nobiscum. non est aurum cum <lb/>
            sordibus suis, omnia pretiosa. purgantur; scriptum est namque: <lb/>
            sicut aurum probat fornax, ita et iustos uexatio <lb/>
            tribulationis, non est pars crudelitas mansuetudinis nec<lb n="5"/>
            religio sacrilegii nec pars Macari penitus potest esse nostra,<lb/>
             quia ritus nostri similitudine maculat. acies namque inimica <lb/>
            non pars est, quae implet nomen hostile. quae si nere <lb/>
            pars dicitur, sententiam congruam Salomonis incurret: pereat <lb/>
            pars eorum de terra</hi>.<lb n="10"/>
            
</p></div><div n="93" subtype="section" type="textpart"><p>Augustinus respondit: Haec uerba iactare et nihil probare <lb/>
            quid est nisi delirare? attendis zizania per mundum et <lb/>
            triticum non adtendis, cum per totum utraque iussa sint crescere. <lb/>
            attendis semen maligni quod in tempore messis separabitur, <lb/>
            et non attendis semen Abrahae in quo benedicuntur<lb n="15"/>
            omnes gentes. quasi uero uos iam sitis massa purgata et mel <lb/>
            sincerum et eliquatum oleum et aurum purum uel ipsa species <lb/>
            dealbati parietis. ut enim de uitiis ceteris taceam, numquid <lb/>
            ebriosi partem faciunt sobriorum aut deputantur auari in parte <lb/>
            sapientium? si mansueti homines lucis uocabulum tenent, furor<lb n="20"/>
            circumcellionum ubi nisi in tenebris deputabitur? cur ergo per <lb/>
            tales baptismus datus apud uos ualet et per quoslibet in orbe <lb/>
            terrarum idem Christi baptismus non ualet? cernis nempe ad <lb/>
            illud uos esse ab orbis terrarum communione separatos, ut <lb/>
            non quidem sitis omnes ebriosi nec omnes auari nec omnes <lb n="25"/>
            uiolenti, sed omnes haeretici ac per hoc omnes impii et omnes <lb/>
            sacrilegi. 
</p></div><div n="94" subtype="section" type="textpart"><p>Quod autem uniuersum orbem terrarum christiana societate <lb/>
            gaudentem Macari partem uocatis, quis hoc sano cerebro <lb/>
            diceret? sed quia uos de parte Donati esse dicimus, quaeritis

<note type="footnote">4 Sap. 3, 6 6 <hi rend="italic">Macari]</hi> cf. Ps. c. part. Don. u. 144 sqq. 157 sqq. <lb/>
            9 Prou. 2, 22 12 cf. Mattb. 13. 24—30. 36. 43 15 cf. Gen. 22, 18 </note>

<note type="footnote"> 2 auro <hi rend="italic">0</hi> 6 macarii <hi rend="italic">Om2</hi> macharii <hi rend="italic">PQ (pastim per</hi> ch) esse <lb/>
            nostra 8. <hi rend="italic">I. m2 0</hi> 7 similitudine <hi rend="italic">scripsi</hi> similitudinem <hi rend="italic">codd. v, cf. p. 70,</hi> <lb/>
            24 maculant <hi rend="italic">codd</hi>. 12 delerare <hi rend="italic">0</hi> 14 in <hi rend="italic">om. v</hi> 16 uos modo iam <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            22 orbem <hi rend="italic">codd</hi>. 29 macarii <hi rend="italic">Om2</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="77"/>
            hominem de cuius parte nos esse dicatis et in magnis angustiis <lb/>
            nominatis nescio quem, si forte in Africa cognitum, in <lb/>
            aliis autem orbis partibus ignotum. quapropter ecce respondet <lb/>
            uobis uniuersum semen Abrahae ab uniuersa terra: \'Macarium <lb/>
            istum, de cuius parte nos dicitis, omnino non nouimus\'. respondete <lb n="5"/>
            uicissim non uos nosse Donatum. sed et si partem Optati <lb/>
            uos esse dicamus, quis uestrum potest dicere nescire se Optatum <lb/>
            nisi forte facie, sicut nec Donatum? sed gaudetis uidelicet <lb/>
            de nomine Donati; numquid et de nomine Optati? quid ergo <lb/>
            uobis prodest Donatus, cum uos omnes coinquinarit Optatus? <lb n="10"/>
            quid uobis prodest sobrietas Donati, cum circumcellionum <lb/>
            ebriositate polluamini? quid uobis prodest secundum uestram <lb/>
            opinionem innocentia Donati, cum Optati rapacitate maculemini? <lb/>
            hic enim est error uester, ut amplius putetis ualere <lb/>
            iniquitatem hominis ad alium contaminandum quam iustitiam <lb n="15"/>
            hominis ad alium purificandum. itaque si duo pariter diuina <lb/>
            sacramenta communicent, unus iustus alius iniquus, sed ita <lb/>
            ut nec iste illius iniquitatem nec ille huius imitetur iustitiam, <lb/>
            non dicitis ex hoc fieri ambos iustos sed ambos iniquos, ita <lb/>
            ut et illud sanctum quod pariter sumunt inmundum fiat et <lb n="20"/>
            amittat propriam sanctitatem. ubi sibi inuenit tales aduocatos <lb/>
            iniquitas, quibus delirantibus ita uictrix putetur? ut quid ergo <lb/>
            uobis plauditis de nomine Donati in tantae peruersitatis errore, <lb/>
            ubi non Petilianus esse meretur quod Donatus, sed ipse <lb/>
            Donatus esse cogitur quod Optatus? dicat autem domus Israhel: <lb n="25"/>
            pars mea dominus, dicat semen Abrahae in omnibus gentibus: <lb/>
            dominus pars hereditatis meae. nouit enim quomodo <lb/>
            dicat (Caiphas) in euangelio gloriae beati dei. nam et <lb/>
            uos per sacramentum quod in uobis est, sicut Caiphas domini <lb/>
             persecutor, nescientes prophetatis. quod enim Graece [<sic>xaxapio</sic>*;,

<note type="footnote">26 Ps. 72, 26 27 Ps. 15, 5 28 cf. lob, 11, 51-52 cf. I Tim. 1,11 </note>

<note type="footnote"> 2 si <hi rend="italic">om. PQ</hi> 3 ignoratum <hi rend="italic">PQ</hi> 6 parte <hi rend="italic">0 fort</hi>. (de) parte 10 cumquinarit <lb/>
            <hi rend="italic">Oml</hi> 12 ebrietate <hi rend="italic">Qv</hi> 20 <hi rend="italic">pr</hi>. et <hi rend="italic">om. P</hi> 23 tanto <hi rend="italic">v</hi> 25 israel <lb/>
            <hi rend="italic">codd. v</hi> 26 domine <hi rend="italic">0</hi> 27 domine <hi rend="italic">codd</hi>. 28 Caiphas <hi rend="italic">addidi, cf. Ioh. I. c. <lb/>
             et p. 58, 26 sqq</hi>. 29 cayphas <hi rend="italic">PQ</hi> 30 macarius <hi rend="italic">0</hi> machariua <hi rend="italic">PQ</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="78"/>
            Latine \'beatus\' est. ita plane de parte Macarii sumus. quid enim <lb/>
            est Christo beatius cuius sumus, ad quem commemorantur et <lb/>
            conuertuntur uniuersi fines terrae et in cuius conspectu adorant <lb/>
            uniuersae patriae gentium? itaque maledictionem tuam ultimam <lb/>
            in peruersum de Salomone usurpatam non timet pars <lb n="5"/>
            huius Macarii, id est huius \'beati\', ne pereat de terra. quod <lb/>
            enim dictum est de impiis, hoc uos ad Christi hereditatem <lb/>
            conuertere conamini et hoc esse factum nefanda impietate <lb/>
            contenditis. cum enim de impiis ille loqueretur, ait: pereat <lb/>
            -pars eorum a terra. cum autem uos dicitis illud quod<lb n="10"/>
            scriptum est: dabo tibi gentes hereditatem tuam et: <lb/>
            commemorabuntur et conuertentur ad dominum <lb/>
            uniuersi fines terrae iam istam promissionem perisse de <lb/>
            terra, in Christi hereditatem retorquere uultis quod de sorte <lb/>
            praedictum est impiorum; sed manente atque crescente Christi <lb n="15"/>
            hereditate, cum ista dicitis, uos peritis. non enim ubique per <lb/>
            sacramentum dei prophetatis, quandoquidem hic per uestram <lb/>
            insaniam male optatis. sed plus ualet praedictio prophetarum <lb/>
            quam maledictio pseudoprophetarum. 
</p></div><div n="95" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="40" unit="altchapter"/> Petilianus dixit: <hi rend="italic">Paulus quoque apostolus clamat: <lb n="20"/>
            nolite uigum ducere cum infidelibus; quae enim participatio <lb/>
            iustitiae cum iniquitate, aut quae societas <lb/>
            luminis cum tenebris? quae autem conuentio Christi <lb/>
            ad Belial, aut quae pars fideli cum infidele</hi>? 
</p></div><div n="96" subtype="section" type="textpart"><p>Augustinus respondit: Uerba apostoli agnosco, sed quid <lb n="25"/>
            te adiuuent omnino non uideo. quis enim nostrum dicit esse <lb/>
            participationem iustitiae cum iniquitate, etiamsi iustus et iniquus, <lb/>
            sicut ludas et Petrus, pariter sacramenta communicent? <lb/>
            ex una quippe re sancta ludas sibi sumebat iudicium, Petrus <lb/>
            salutem, sicut tu, si dissimilis eras, cum Optato sacramentum <lb n="30"/>
            sumebas et raptor sicut ille non eras. an rapina iniquitas non

<note type="footnote"> 2 cf. Ps. 21, 28 9 Prou. 2, 22 11 Pe. 2. 8 12 Ps. 21, 28 <lb/>
            21 II Cor. 6, 14-15 - </note>

<note type="footnote"> 2 est <hi rend="italic">om. PQ</hi> 8 hoc est esse <hi rend="italic">Pml</hi> 13 periisse <hi rend="italic">v</hi> 24 fidelis <hi rend="italic">PQ</hi> <lb/>
            infideli <hi rend="italic">PQlJ</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="79"/>
            est? quis ita insaniat ut hoc dicat? quae ergo participatio <lb/>
            iustitiae tuae cum illius iniquitate, quando ad unum accedebatis <lb/>
            altare? 
</p></div><div n="97" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="41" unit="altchapter"/> Petilianus dixit: <hi rend="italic">Et iterum docuit ne schismata <lb/>
            nascerentur: dico autem uobis, quia unusquisque uestrum <lb n="5"/>
            dicit: ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo,<lb/>
             ego uero Cephae, ego autem Christi. numquid diuisus<lb/>
             est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro <lb/>
            nobis, aut in nomine Pauli baptixati estis</hi>? 
</p></div><div n="98" subtype="section" type="textpart"><p>Augustinus respondit: Mementote qui haec legitis: Petilianus <lb n="10"/>
            ex apostolo ista commemorat. quando enim crederetis <lb/>
            sic eum pro nobis contra se dicere? 
</p></div><div n="99" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="42" unit="altchapter"/> Petilianus dixit: <hi rend="italic">Si rudibus, si iustis Paulus <lb/>
            haec dixit. ego nobis iniustis haec dico: numquid diuisus est <lb/>
             Christus, ut nos ab ecclesia scinderetis</hi>? <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="100" subtype="section" type="textpart"><p>Augustinus respondit: Uereor ne quisquam in hoc <lb/>
            opere meo scriptorem arbitretur errasse et illic fecisse \'Petilianus <lb/>
            dixit\', ubi debuit facere \'Augustinus respondit\'. sed <lb/>
            uideo quid egeris: quasi praeoccupare uoluisti, ne nos ista <lb/>
             diceremus. sed quid fecisti nisi ut bis dicantur? si ergo sic <lb n="20"/>
            te delectat audire quae sunt aduersus uos ut ea dicantur, audi <lb/>
            illa, peto, a me, Petiliane: numquid diuisus est Christus, ut <lb/>
            uos ab ecclesia scinderetis? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>