<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1:2.121-2.140</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1:2.121-2.140</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="121" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="53" unit="altchapter"/> Petilianus dixit: <hi rend="italic">Si precem domino facitis aut <lb/>
            funditis orationem, nihil uobis penitus prodest. uestras enim <lb/>
            debiles preces cruenta uestra conscientia uacuat, quia dominus <lb/>
             deus puram magis conscientiam quam preces exaudit <lb n="30"/>
            domino Christo dicente: non omnis qui dicit mihi &lt;do-</hi>

<note type="footnote">2 Esai. 66, 3 6 Os. 9, 4 14 Tit. 1, 15 21 Ps. 13, 3 <lb/>
            31 Mattb. 7, 21 </note>

<note type="footnote"> 9 sacrificium fieri <hi rend="italic">v</hi> 17 tota affrica <hi rend="italic">Qml</hi> 18 commune <hi rend="italic">PQ</hi> communem <lb/>
            esse <hi rend="italic">v</hi> 20 nostri <hi rend="italic">Pml</hi> 24 dampnatis (sic) <hi rend="italic">0</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="90"/>
            <hi rend="italic">mine domine\' intrabit in regnum caelorum, sed is <lb/>
            q:ui facit uoluntatem patris mei qui in caelis est. <lb/>
             uoluntas dei utique bona est. nam ideo in sacra oratione sic<lb/>
             petimus: fiat uoluntas tua in caelo et in terra, ut, quia <lb/>
            bona eius uoluntas est, nobis quae bona sunt largiatur. uos<lb n="5"/>
             ergo uoluntatem dei non facitis, quia mala cotidie perpetratis</hi>. 
</p></div><div n="122" subtype="section" type="textpart"><p>Augustinus respondit: Ista omnia si et nos in uos <lb/>
            dicamus, nonne qui nos audierit insanos potius litigatores <lb/>
            quam christianos disputatores, si ipse sanus est, iudicabit? <lb/>
            non ergo reddimus maledictum pro maledicto. seruum enim<lb n="10"/>
            domini non oportet litigare, sed esse mitem ad omnes, <lb/>
            docibilem, in modestia corripientem diuersa sentientes. <lb/>
            si ergo uobis obiciamus eos qui mala apud uos cotidie <lb/>
            perpetrant, inepte litigamus alios ex aliis accusantes; si autem <lb/>
            uos admonemus, ut, sicut illa uobis non uultis obici, sic nobis<lb n="15"/>
            non obiciatis aliena, in modestia uos corripimus, sed si aliquando <lb/>
            resipiscatis. 
</p></div><div n="123" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="54" unit="altchapter"/> Petilianus dixit: <hi rend="italic">Si uero forte, quod nescio,<lb/>
             daemonia pellitis, nec id uobis proderit, quia nec fidei uestrae <lb/>
            nec meritis cedunt ipsa daemonia, sed in nomine domini Iesu<lb n="20"/>
            Christi pelluntur</hi>. 
</p></div><div n="124" subtype="section" type="textpart"><p>Augustinus respondit: Gratias deo, quia tandem confessus <lb/>
            es posse ualere inuocatum nomen Christi ad aliorum salutem, <lb/>
            etiamsi a peccatoribus inuocetur. hinc ergo intellege, <lb/>
            cum Christi nomen inuocatur, non obesse aliorum saluti aliena<lb n="25"/>
            peccata. nos autem quomodo inuocemus nomen Christi, non <lb/>
            tuo iudicio nobis opus est, sed ipsius qui inuocatur a nobis; <lb/>
            solus enim potest nosse quo corde inuocetur. ex eius tamen <lb/>
            uerbis certi sumus ab omnibus gentibus eum salubriter inuocari <lb/>
            quae benedicuntur in semine Abrahae. <lb n="30"/>
            
</p></div><div n="125" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="55" unit="altchapter"/> Petilianus dixit: <hi rend="italic">Etsi prorsus uirtutes et mirabilia <lb/>
            faciatis, propter uestram nequitiam nec sic uos dominus nouit</hi>

<note type="footnote"> 4 Mattb, 6, 10 10 II Tim. 2, 24-25 80 cf. Gen. 22, 18 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 alt</hi>. domine <hi rend="italic">om. OQ</hi> 3 utique dei <hi rend="italic">Pml</hi> 8 audiunt <hi rend="italic">0</hi> potius <lb/>
            <hi rend="italic">om. 0</hi> 18 apud nos <hi rend="italic">ut uid. Pml</hi> 14 alios <hi rend="italic">bis PQml</hi> 19 id] in v <lb/>
            27 tuo <hi rend="italic">bill Qntl</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="91"/>
            <hi rend="italic">dominoipso dicente: multi dicent mihi in illo die: domine <lb/>
            domine, in nomine tuo prophetauimus, et in tuo nomine <lb/>
            daemonia eiecimus, et in tuo nomine uirtutes <lb/>
            multas fecimus. tunc dicam illis: quoniam non noui <lb/>
            uos; discedite a me operarii iniquitatis</hi>. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="126" subtype="section" type="textpart"><p>Augustinus respondit: Agnoscimus uerba domini. hinc <lb/>
            et apostolus ait: si fidem habeam ita ut montes transferam, <lb/>
            caritatem autem non habeam, nihil sum. hoc <lb/>
            ergo quaerendum est, quis habeat caritatem; inuenies non essenisi <lb/>
            eos qui diligunt unitatem. nam de exclusione daemonum <lb n="10"/>
            et de potentia miraculorum, quoniam plerique talia non faciunt <lb/>
            -et tamen ad regnum dei pertinent, plerique autem faciunt et <lb/>
            non pertinent, nec nostri nec uestri debent gloriari, si qui <lb/>
            forte ista possunt; quandoquidem nec apostolos, qui uere ista <lb/>
            salubriter atque utiliter poterant, uoluit dominus gaudere de <lb n="15"/>
            talibus, quando eis ait: nolite in hoc gaudere quod <lb/>
            daemonia uobis subiecta sint, gaudete autem quod <lb/>
            nomina uestra scripta sunt in caelo. quapropter ista <lb/>
            quae ex euangelio posuisti et ego tibi possem dicere, si te <lb/>
             uiderem signorum uirtutes operantem, et tu mihi, si talia me <lb n="20"/>
            facientem uideres. non ergo nobis dicamus quae possunt et <lb/>
            ex alia parte dici, et remotis ambagibus, quoniam ubi sit <lb/>
            ecclesia Christi quaerimus, ipsum qui eam suo sanguine redemit <lb/>
            audiamus dicentem: eritis mihi testes in Hierusalem <lb/>
            et in totam Iudaeam et Samariam et usque in <lb n="25"/>
            totam terram. huic ecclesiae, quae per totam terram diffunditur, <lb/>
            quisquis non communicat cui non communicet uides, si <lb/>
            cuius ista uerba sint audis. quid est autem dementius quam <lb/>
            sacramentis domini communicare et uerbis domini non communicare? <lb/>
             hi utique dicturi sunt: in nomine tuo

<note type="footnote">1 Matth. 7, 22-23 7 I Cor. 13, 2 16 Luc. 10, 20 24 Act. 1, 8 <lb/>
            30 Uattb. 7, 22 (cf. Nestlei adnot) </note>

<note type="footnote">4 nooit <hi rend="italic">Oml</hi> 8 hoc] hic v 15 potrant <hi rend="italic">Oml</hi> gadere <hi rend="italic">Oml</hi> <lb/>
            19 quae <hi rend="italic">om. Pmi</hi> 20 operantes <hi rend="italic">ut uid. Pml</hi> 21 et <hi rend="italic">om. Q</hi> 22 et <lb/>
            <hi rend="italic">om. P</hi> 24 ihertm <hi rend="italic">Q</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="92"/>
            uinus et bibimus et audituri: non noui uos, qui corpus <lb/>
            eius et sanguinem in sacramento manducant et bibunt et membra <lb/>
            eius toto orbe diffusa in euangelio non agnoscunt et ideo <lb/>
            in eis in iudicio non computantur. 
</p></div><div n="127" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="56" unit="altchapter"/> Petilianus dixit: <hi rend="italic">Quod etsi, ut ipsi putatis, domini<lb n="5"/>
            legem pure sequimini, de ipsa lege sanctissima lega-\' <lb/>
            liter disputemus. dicit apostolus Paulus: bona est lex, si <lb/>
            quis ea legitime utatur. lex ergo quid dicit? non occides. <lb/>
            quod semel fecit Cain parricida; uos fratres saepius occidistis</hi>.! 
</p></div><div n="128" subtype="section" type="textpart"><p>Augustinus respondit: Similes uobis esse nolumus. <lb n="10"/>
            nam non desunt quae dicantur, sicut et tu ista dicis, et quae <lb/>
            sciantur, nam tu ista nescis, et quae ostendantur, nam tu ista <lb/>
            non ostendis. 
</p></div><div n="129" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="57" unit="altchapter"/> Petilianus dixit: <hi rend="italic">Dictum est: non moechaberis <lb/>
            unusquisque uestrum si carnaliter castus sit, spiritaliter <lb n="15"/>
            moechus est, quia adulterat sanctitatem</hi>. 
</p></div><div n="130" subtype="section" type="textpart"><p>Augustinus respondit: Possunt haec in quosdam ueraciter <lb/>
            dici et nostros et uestros, qui si utrisque nostrum displicent <lb/>
            nec nostri nec uestri sunt. sed tu, quod in quosdam <lb/>
            dicis et nec in ipsis probas, pro eo uis accipi acsi probaueris <lb n="20"/>
            non in aliquibus qui degenerant a semine Abrahae, sed in. <lb/>
            omnibus gentibus quae benedicuntur in semine Abrahae. 
</p></div><div n="131" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="58" unit="altchapter"/> Petilianus dixit: <hi rend="italic">Dictum est: falsum testimonium <lb/>
            non reddes. cum regibus saeculi nos uestra tenere <lb/>
            mentimini, nonne falsa conflatis</hi>?<lb n="25"/>
            
</p></div><div n="132" subtype="section" type="textpart"><p>Augustinus respondit: Si non sunt nostra quae tenetis, <lb/>
            nec illa erant uestra quae a Maximianistis recepistis. quodsi <lb/>
            propterea illa uestra erant, quia illi sacrilegum schisma fecerunt <lb/>
            non communicando parti Donati, attende quae loca teneatis <lb/>
            et cuius hereditati non communicetis, et cogitate non

<note type="footnote">1 Matth. 7. 22 7 1 Tim. 1, 8 8 Ex. 20, 13 14 Ez. 20, 14 <lb/>
            22 cf. Gen. 22, 18 23 Ex. 20, 16 </note>

<note type="footnote">5 putatis ipsi <hi rend="italic">Qml</hi> 8 ea <hi rend="italic">om</hi>. 0 9 caim P 12 ista ta nescis v <lb/>
            14 mecaberis 0 18 utrique <hi rend="italic">Oml</hi> 26 nostra sunt <hi rend="italic">PQ</hi> 28 uestra <lb/>
            erant illa <hi rend="italic">Qml</hi> fecerunt] fuerunt 0 v </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="93"/>
            regibus saeculi sed regi Christo quid respondere possitis. de <lb/>
            illo dictum est: dominabitur a mari usque ad mare et <lb/>
            a flumine usque ad terminos orbis terrae. quo utique <lb/>
            flumine, nisi ubi baptizatus est et ubi super eum columba <lb/>
            descendit magnum caritatis et unitatis indicium? uos autem <lb n="5"/>
            huic unitati non communicatis et adhuc loca unitatis tenetis <lb/>
            et inuidiam nobis de regibus saeculi facitis, cum per iussa <lb/>
            proconsulum de locis partis Donati schismaticos uestros expuleritis. <lb/>
            non sunt haec uerba per inane uolantia: homines <lb/>
            uiuunt, ciuitates testantur, gesta proconsularia et municipalia <lb n="10"/>
            recitantur. sileat aliquando uox calumniosa obiciens reges saeculi <lb/>
            uniuersae terrae, per quorum proconsules non potuit parcere <lb/>
            concisa concisae. cum ergo dicimus quod nostra teneatis, <lb/>
            non ostendimur falsum testimonium dicere, nisi nos ostendatis <lb/>
            in ecclesia Christi non esse, quod quidem dicere non cessatis, <lb n="15"/>
            sed ostendere numquam ualebitis; immo uero cum hoc dicitis <lb/>
            non iam nobis, sed ipsi Christo falsi testimonii crimen obicitis. <lb/>
            nos quippe in ecclesia sumus quae ipsius testimonio praenuntiata <lb/>
            est et ubi suis testibus attestatus est dicens: eritis <lb/>
             mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et <lb n="20"/>
            Samariam et usque in totam terram. uos autem falsos <lb/>
            testes non solum hinc ostendimus, quia huic ueritati resistitis, <lb/>
            sed etiam in ipso iudicio quo cum Maximiani schismate conflixistis. <lb/>
            si enim secundum le,;;em Christi agebatis, quanto congruentius <lb/>
            secundum eam constituunt aliquid christiani imperatores, <lb n="25"/>
            si possunt secundum eam iudicare pagani proconsules! <lb/>
            si autem in adiutorium etiam terreni imperii leges assumendas <lb/>
            putastis, non reprehendimus. fecit hoc Paulus, cum aduersus <lb/>
            iniuriosos ciuem Romanum se esse testatus est. sed quaero <lb/>
             quibus terrenis legibus sit statutum, ut Maximianistae locis <lb n="30"/>
            pellantur. nullas omnino repperies. sed uidelicet legibus quae

<note type="footnote"> 2 Ps. 71, 8 19 Act. 1, 8 28 cf. Act. 22, 25 </note>

<note type="footnote"> 3 terrarum <hi rend="italic">v</hi> 5 inditium <hi rend="italic">ex</hi> initium <hi rend="italic">ut uid. P</hi> 14 ostendimus <hi rend="italic">O</hi> <lb/>
            20 iherim <hi rend="italic">Q</hi> 22 hinc <hi rend="italic">om. PQ</hi> 25 aliqui <hi rend="italic">Ov</hi> 26 secundum <hi rend="italic">om. 0</hi> <lb/>
            31 reperies <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="94"/>
            aduersus haereticos atque inter eos etiam aduersus uos ipsos <lb/>
            latae sunt illos expellere uoluistis, aduersus infirmos tamquam <lb/>
            potentiores praeualuistis. unde illi, quia nihil potuerunt, innocentes <lb/>
            se dicunt tamquam sub leone lupus. tamen legibus <lb/>
            aduersus uos latis profecto aduersus alios nisi per falsum testi-monium<lb n="5"/>
            non uteremini. si enim ueraces sunt illae leges, cedite <lb/>
            etiam uos locis quos tenetis; si autem fallaces sunt, cur per\' <lb/>
            eas alios exclusistis? quid quod et ueraces sunt et uos per <lb/>
            illas alios nisi fallaciter non possetis expellere? ut enim eis <lb/>
            seruirent iudices, haereticos expellere uoluerunt, unde uos<lb n="10"/>
            priores expellere debuerunt; sed uos catholicos esse dixistis, <lb/>
            ut uobis parcerent leges per quas alios premebatis. uideris <lb/>
            quid uobis apud uos ipsos uideamini: illis tamen legibus non <lb/>
            estis catholici. cur ergo aut eas ueraces falso testimonio <lb/>
            fefellistis aut eas fallaces ad opprimendos alios usurpastis? <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="133" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="59" unit="altchapter"/> Petilianus dixit: <hi rend="italic">Dictum est: non concupisces<lb/>
             rem proximi tui. uos nostra diripit-is, ut pro uestris <lb/>
            habeatis</hi>. 
</p></div><div n="134" subtype="section" type="textpart"><p>Augustinus respondit: Et quaecumque unitas possidebat <lb/>
            non nisi nostra sunt, qui non secundum calumnias<lb n="20"/>
            hominum, sed secundum uerba Christi, in quo benedicuntur <lb/>
            omnes gentes uniuersae terrae, in unitate consistimus nec <lb/>
            propter malos, quos a frumentis dominicis ante iudicii uentilationem <lb/>
            separare non possumus, nos a societate tritici <lb/>
            segregamus, et si qua iam concisi possidere coepistis, quia<lb n="25"/>
            uobis ablata nobis dominus dedit, non ideo concupiscimus <lb/>
            aliena, quia illius imperio cuius sunt omnia facta sunt nostra <lb/>
            et iuste nostra sunt; uos enim his utebamini ad praecisionem, <lb/>
            nos ad unitatem. alioquin et primo populo dei possent illi <lb/>
            obicere alienae rei concupiscentiam, qui diuina potestate ab <lb n="30"/>
            eorum facie, quia ea terra male utebantur, expulsi sunt, et <lb/>
            ipsi Iudaei, a quibus ablatum est regnum secundum uerba

<note type="footnote"> 16 Ex. 20, 17 32 cf. Matth. 21, 43 </note>

<note type="footnote"> 15 oprimendos Q 22 in <hi rend="italic">om. Oml</hi> 25 separamus v 28 is <hi rend="italic">Oml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="95"/>
            domini et datum est genti facienti iustitiam, possunt obicere <lb/>
            alienae rei concupiscentiam, quia ecclesia Christi possidet ubi <lb/>
            persecutores Christi regnabant. et post omnia cum uobis ipsis <lb/>
            dictum fuerit: \'res alienas concupiscitis, quia Maximianistas <lb/>
             de basilicis eiecistis\', quid respondeatis non inuenitis. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="135" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="60" unit="altchapter"/> Petilianus dixit: <hi rend="italic">Qua igitur lege uos christianos <lb/>
            ostenditis, cum legi contraria faciatis</hi>? 
</p></div><div n="136" subtype="section" type="textpart"><p>Augustinus respondit: Litigare uis, non disputare. 
</p></div><div n="137" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="61" unit="altchapter"/> Petilianus dixit: <hi rend="italic">Dicit autem dominus Christus: <lb/>
            qui fecerit et sic docuerit, maximus uocabitur in <lb n="10"/>
            regno caelorum. sic autem uos miseros damnat: qui resoluerit <lb/>
            unum ex his mandatis, minimus uocabitur in <lb/>
            regno caelorum</hi>. 
</p></div><div n="138" subtype="section" type="textpart"><p>Augustinus respondit: Ubi forte aliter dicis testimonia <lb/>
            scripturarum quam sese habent et ad rem quae inter nos agitur <lb n="15"/>
            non pertinet, non nimis curo; ubi autem impediunt quod <lb/>
            tractamus, nisi ueraciter proferantur, non te arbitror succensere <lb/>
            debere, si quemadmodum scriptum sit te commemoro. <lb/>
            ecce hoc quod modo posuisti non ita scriptum est, sed ita <lb/>
            potius: qui soluerit unum de mandatis istis minimis <lb n="20"/>
            et docuerit sic, minimus uocabitur in regno caelorum; <lb/>
            qui autem fecerit et sic docuerit, magnus <lb/>
            uocabitur in regno caelorum. et continuo secutus ait: <lb/>
            dico enim uobis, quia nisi abundauerit iustitia <lb/>
             uestrasuper scribarum etPharisaeorum, non intrabitis <lb n="25"/>
            in regnum caelorum. alibi enim Pharisaeos ostendit <lb/>
            et arguit. quoniam dicunt et non faciunt. hos ergo et hic <lb/>
            significauit, cum diceret: qui soluerit et sic docuerit, <lb/>
            id est docuerit uerbis quod soluerit factis; super quos abundare <lb/>
             praecepit iustitiam nostram, ut faciamus et sic doceamus. <lb n="30"/>
            et tamen nec propter illos Pharisaeos, quibus nos non per

<note type="footnote"> 10. 11. 20. 28 Mattb. 5, 19 24 Matth. 5, 20 27 Matth. 23, 3 </note>

<note type="footnote"> 2 quia] quam <hi rend="italic">P</hi> 16 <hi rend="italic">pr</hi>. non <hi rend="italic">om. 0</hi> 22 qui autem-caelorom <hi rend="italic">om. PQ</hi> <lb/>
            24 habnndanerit <hi rend="italic">0</hi> 29 quod] quos <hi rend="italic">Oml</hi> habundare 0 30 prae- <lb/>
            <hi rend="italic">cipit PQ</hi> </note>
             
<pb n="96"/>
            prudentiam, sed per maliuolentiam comparatis, praecepit dominus <lb/>
            deseri cathedram Moysi, in qua utique figurabat suam. <lb/>
            dicens quippe illos cathedram Moysi sedentes dicere et non <lb/>
            facere monet tamen populos facere quae dicunt et non facere <lb/>
            quae faciunt, ne cathedrae sanctitas deseratur et propter pastores<lb n="5"/>
            malos gregis unitas diuidatur. 
</p></div><div n="139" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="62" unit="altchapter"/> Petilianus dixit: <hi rend="italic">Et iterum: omne peccatum<lb/>
             quod peccauerit homo extra corpus est; qui autem <lb/>
            peccauerit in spiritu sancto, non ei remittetur nec <lb/>
            in hoc saeculo nec in futuro</hi>.<lb n="10"/>
            
</p></div><div n="140" subtype="section" type="textpart"><p>Augustinus respondit: Et hoc non ita scriptum est et <lb/>
            uide quantum te fefellerit. apostolus ad Corinthios scribens <lb/>
            ait: omne peccatum quodcumque fecerit homo extra <lb/>
            corpus est; qui autem fornicatur in corpus suum <lb/>
            peccat. hoc autem aliud est et aliud illud quod dominus in <lb n="15"/>
            euangelio dixit: omne peccatum et blasphemia dimittetur <lb/>
            hominibus; qui autem peccauerit in spiritum <lb/>
            sanctum, non remittetur ei nec in hoc saeculo nec <lb/>
            in futuro. tu autem coepisti ex apostolo sententiam et eam <lb/>
            tamquam una sit ex euangelio terminasti; quod te non credo<lb n="20"/>
            fraude sed errore fecisse. neutra enim ad rem pertinet et cur <lb/>
            haec dixeris, quoquo modo dixeris, omnino non uideo. nisi <lb/>
            forte quia, cum superius dixisses damnatos esse a domino <lb/>
            qui resoluerint unum ex mandatis, considerasti quam multos <lb/>
            habeatis non unum sed multa mandata soluentes, et ne tibi <lb n="25"/>
            obiceretur, uoluisti per transitum subinducere differentiam <lb/>
            peccatorum, aliud esse soluere aliquod mandatum unde uenia <lb/>
            facilis possit accipi, aliud autem peccare in spiritum sanctum, <lb/>
            quod non remittetur neque in hoc saeculo neque in futuro. <lb/>
            timens itaque contagia peccatorum hoc tacere noluisti et rursus <lb n="30"/>
            timens profunditatem quaestionis excedentem uires tuas

<note type="footnote"> 3 cf. Matth. 23, 2—3 7 I Cor. 6, 18. Matth. 12, 32 18 I <lb/>
            Cor. 6, 18 16 Matth, 12, 81-32 23 p. 95, 11 </note>

<note type="footnote"> 1 maleuolentiam <hi rend="italic">v</hi> 21 pertinent <hi rend="italic">Pml</hi> 22 et quoquo <hi rend="italic">Ov</hi> 29 remit- <lb/>
            <hi rend="italic">tatur PQ</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="97"/>
            hoc cursim perstringere uoluisti tanta trepidatione, ut, quemadmodum <lb/>
            solent perturbatione aliqua festinantes peruerse se <lb/>
            uestire aut calciare, nolueris attendere uel quid ad quod pertineat <lb/>
            uel ubi et quemadmodum scriptum sit. quale sit autem <lb/>
            illud peccatum quod non dimittetur nec in hoc saeculo nec <lb n="5"/>
            in futuro, usque adeo nescitis, ut, cum in ipso nos esse credatis, <lb/>
            remissionem tamen eius per uestrum nobis baptismum <lb/>
            promittatis. quod unde fieri potest, si tale peccatum est ut <lb/>
            non dimittatur neque in hoc saeculo neque in futuro? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>