<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa025.opp-lat1:2.1-2.14</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa025.opp-lat1:2.1-2.14</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa025.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="1" unit="altchapter"/>
          Accepi, Gaudenti, responsionem tuam, si tamen responsio <lb/>
            ista dicenda est, quam mihi propterea referre uoluisti, ne, <lb/>
            si tacuisses, diceremus te esse conuictum. sed non hoc est <lb/>
            respondere quod est non tacere. nam si hoc est, respondisti <lb n="25"/>
            plane, sed ideo, ut etiam hi, qui de te aliquid possent

<note type="footnote">2 Sententia concilii Bagaiensis 14 et 17] cf. c. 4, 5 init. 19 I <lb/>
            Petro 4, 8 </note>

<note type="footnote"> 1 Bagaitana] Bagaiensis <hi rend="italic">/, om. A, cf. II 7, 7 init</hi>. 2 egiptiorum J <lb/>
            admodum <hi rend="italic">om. A</hi> 5 extortam u <hi rend="italic">Aml</hi> ulceribus <hi rend="italic">J</hi> 7 morrimini <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            11 quod] quomodo <hi rend="italic">fv</hi> . 12 minime <hi rend="italic">fv</hi> 13 consueuistis <hi rend="italic">fv</hi> 14 esse <lb/>
            <hi rend="italic">om. f</hi> 17 enim uestro <hi rend="italic">fv</hi> 19 quia] qui <hi rend="italic">J</hi> peccatorum. Exp* lib. 1\'. <lb/>
            Incipit lib. scd\'s aug\'tini contra gaudentiu epm. J 22 gaudentii <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            26 hii A </note> <lb/>
             
<pb n="256"/>
            sperare, nouerint te non inuenisse, quid respondere deberes, et <lb/>
            tamen respondisse, ne taceres. itaque cum caueres, ne uictus <lb/>
            dicereris, fecisti ut ostendereris. ad quod ostendendum tua <lb/>
            ipsa scripta sufficiunt, si ab intellegentibus legantur et meis <lb/>
            diligenti examine comparentur. ut autem scriptis aliis hoc<lb n="5"/>
            doceam, quo etiam ingeniis tardioribus satisfiat, aliquanto <lb/>
            prolixior disputatio necessaria est, quam quidem aggrediar, si <lb/>
            opus fuerit dominusque uoluerit. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="2" unit="altchapter"/> Nunc interim, quoniam uos potius esse catholicos <lb/>
            testimonio beati Cypriani affirmare conatus es, attende paululum,<lb n="10"/>
            quam ecclesiam dixerit ille catholicam, cum eius defenderet <lb/>
            unitatem. ecclesia, inquit, domini luce perfusa <lb/>
            per orbem totum radios suos porrigit: unum tamen <lb/>
            lumen est quod ubique diffunditur, nec unitas <lb/>
            corporis separatur. ramos suos in uniuersam terram<lb n="15"/>
            copia ubertatis extendit, profluentes largiter <lb/>
            riuos latius expandit: unum tamen caput est et <lb/>
            origo una et una mater fecunditatis successibus <lb/>
            copiosa. quid igitur et uos ipsos fallitis et alios fallere <lb/>
            mendaciis inpudentibus uultis? si huius martyris testimonio<lb n="20"/>
            uestra est ecclesia catholica, ostendite illam per orbem totum <lb/>
            radios suos porrigere, ostendite illam per uniuersam terram <lb/>
            ramos suos copia ubertatis extendere. hinc enim et Graeco <lb/>
            uocabulo catholica nominatur; quod enim Graece <foreign xml:lang="grc">ὅλον</foreign> dicitur, <lb/>
            Latine \'totum\' uel \'uniuersum\' interpretatur. \'per totum) ergo<lb n="25"/>
            siue \'secundum totum\' est <foreign xml:lang="grc">καθ\' ὅλον</foreign>, unde catholica nuncupatur. <lb/>
            si hoc nosti, quare te nosse dissimulas? si autem ignoras, <lb/>
            quare non prius quam loqueris, quod nescis, eos qui norunt <lb/>
            interrogas? quod si displicet tibi, non Graecam, sed aliquam <lb/>
            linguam inueni, qua doceas <sic>xao</sic> ?  <sic>oXov</sic> non per totum\' siue

<note type="footnote"> 12 Cypr. De cath. eccl. unitate c. 5 . </note>

<note type="footnote"> 5 comparantur J 7 ingrediar <hi rend="italic">/</hi> 9 uos <hi rend="italic">om. Af</hi> 13 totum orbem <hi rend="italic">fv</hi> <lb/>
            17 latius] largius <hi rend="italic">Jf</hi> pandit <hi rend="italic">Cypr. codd. WGm2Mm1 et Hartel</hi> capud <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 24 holon <hi rend="italic">Jf</hi> 26 <hi rend="italic">et</hi> 30 catholon <hi rend="italic">Af</hi> 27 dismulas <hi rend="italic">J</hi> <lb/>
            28 qoqueris <hi rend="italic">Aml</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="257"/>
            (secundum totum) uel \'secundum uniuersum) significari, et recede <lb/>
            a testimonio Cypriani. ille namque contra te loquitur, qui <lb/>
            uides quid dicat. per orbem totum dicit et per uniuersam <lb/>
            terram porrigi extendique catholicam, Graeco eius nomini ac <lb/>
            definitioni consentiens. tu aliud tenere sentire dicere reperiris <lb n="5"/>
            et, dura Cypriano teste inniteris, Cypriano teste mentiris. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="3" unit="altchapter"/> Ab hac ergo uera germanaque catholica, quae domini <lb/>
            luce perfusa per orbem totum radios suos porrigit, ramos <lb/>
            suos per uniuersam terram copia ubertatis extendit, quae <lb/>
            causa uobis fuerit exeundi cum interrogamini, nihil iustum <lb n="10"/>
            inuenitis, prorsus ab hac ecclesia exitum uestrum nulla purgatione <lb/>
            probabilis excusationis abluitis. quid enim dicitis nisi: <lb/>
            \'necessitas compulit, ut iusti relinqueremus iniustos'? respondet <lb/>
            uobis scriptura diuina: filius malus ipse se iustum <lb/>
            dicit, exitum uero suum non abluit. \'exitum\', inquit, <lb n="15"/>
            (sum') — utique illum, de quo dicit apostolus Iohannes: ex <lb/>
            no b i sex i e run t — omnino non abluit, non defendit, non <lb/>
            excusat, non purgat. ad iustos enim non pertinet in ecclesia <lb/>
            catholica nisi malos, quos corrigere uel damnare non possunt, <lb/>
            patientissime tolerare, nec propter zizania de dominico agro <lb n="20"/>
            nec propter paleam de dominica area nec propter uasa inhonorata <lb/>
            de dominica domo nec propter pisces malos de dominicis <lb/>
            retibus ante tempus exire, ne frustra exitum suum <lb/>
            conentur abluere. has euangelicas sententias si uolueris in <lb/>
            alium sensum qualibet argumentatione conuertere, eidem beato <lb n="25"/>
            Cypriano, cuius testimonia adhibes, contradicis, sicut in nostra <lb/>
            conlatione fecistis. nam haec de ista quaestione supradicti <lb/>
            martyris uerba sunt in epistula, quam scripsit ad Maximum <lb/>
            et socios confessionis eius: etsi uidentur, inquit, in

<note type="footnote"> 14 Prou. 24, 35 (30, 12) 16 I Ioh. 2, 19 20 cf. Matth. 13, <lb/>
            38 sqq. 21 cf. Matth. 3, 12 et II Tim. 2, 20 22 cf. Matth. 13, 47 sqq. <lb/>
            27 cf. Breuic. III 8, 11 29 Cypr. epist. 54, 3 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 significare fv, cf. Farm. II 4, 8 post init. 5 diffinitioni Af aliut A</hi><lb/>
            repereris <hi rend="italic">df</hi> 8 inch <hi rend="italic">A</hi> 12 probababilis <hi rend="italic">Aml</hi> 19 dapnare <hi rend="italic">A</hi> 20 tol- <lb/>
            <hi rend="italic">lerare A</hi> 21 a.rea A <hi rend="italic">24 ab*luere A sententias om. A</hi> 26 testimonium <lb/>
            <hi rend="italic">fv</hi> 28 maximianum <hi rend="italic">A</hi> </note>

<note type="footnote"> LIII. August. c. l)on. III. </note>

<note type="footnote"> 17 </note> <lb/>
             
<pb n="258"/>
            ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut <lb/>
            fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse <lb/>
            in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus. <lb/>
            nobis tantummodo laborandum est ut frumentum <lb/>
            esse possimus, ut cum coeperit frumentum dominicis<lb n="5"/>
            horreis condi, fructum pro opere nostro et <lb/>
            labore capiamus. apostolus in epistula sua dicit: <lb/>
            \'in domo autem magna non solum uasa sunt aurea <lb/>
            et argentea, sed et lignea et fictilia. et quaedam <lb/>
            quidem honorata, quaedam inhonorata.\' nos operam<lb n="10"/>
            demus et quantum possumus laboremus, ut uas <lb/>
            aureum uel argenteum simus. ceterum fictilia uasa <lb/>
            confringere domino soli concessum estcuietuirga <lb/>
            ferrea data est. esse non potest maior domino suo <lb/>
            seruus nec quisquam sibi quod soli filio pater<lb n="15"/>
            tribuit uindicarit, ut se putet aut ad aream uentilandam <lb/>
            et purgandam palam uel uentilabrum iam <lb/>
            ferre posse aut a frumento uniuersa zizania humano <lb/>
            iudicio separare. superba est ista obstinatio <lb/>
            et sacrilega praesumptio quam sibi furor prauus<lb n="20"/>
            adsumit. et dum sibi semper quidam plus quam <lb/>
            mitis iustitia deposcit adsumunt, de ecclesia pereunt, <lb/>
            et dum se insolenter extollunt, ipso suo <lb/>
            tumore caecati ueritatis lumen amittunt. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="4" unit="altchapter"/> Nempe nunc saltem uides aduersus sanctum Cyprianum<lb n="25"/>
            uos in nostra collatione clamasse eique contentionibus <lb/>
            restitisse, quibus asserebatis agrum Christi, de quo ait: ager <lb/>
            est mundus, non esse ecclesiam, sed mundum praeter

<note type="footnote">8 II Tim. 2, 20 13 cf. Ps. 2, 9 14 cf. Ioh. 13, 16 27 Matth. <lb/>
            13, 38. cf. Breuic. III 8, 10. 9, 15 </note>

<note type="footnote"> 2 ut <hi rend="italic">om. J</hi> quoniam cur (cur 8. <hi rend="italic">I.) J</hi> esse <hi rend="italic">om. f</hi> 5 cum <hi rend="italic">om. J</hi> <lb/>
            6 orreis <hi rend="italic">J</hi> frumentum J 8 magna autem J 10 quaedam inhonorata <lb/>
            <hi rend="italic">om. J</hi> quaedam uero inhonorata <hi rend="italic">fv</hi> 13 soli <hi rend="italic">domino Iv</hi> 16 uendicarit <hi rend="italic">J/, <lb/>
            cf. 13,14</hi> 17 paleam <hi rend="italic">Af</hi> uel uentilabrum <hi rend="italic">om. v Cypr</hi>. iam ferre iam <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            ferre iam <hi rend="italic">v</hi> 20 pranusu (is <hi rend="italic">eras.) d</hi> 21 quidam plus] aliquid amplius <hi rend="italic">Af</hi> <lb/>
            26 temptationibus J 28 hic mundus <hi rend="italic">v, cf. Kp. c. Don. 14, 35</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="259"/>
            ecclesiam, ut ea quae cernerentur posset habere zizania. nam in <lb/>
            ecclesia dicebatis manifesta zizania esse non posse, quotiens <lb/>
            hoc testimonium Cypriani posuimus, et nec aperte illi resistere <lb/>
            ausi estis nec tamen consentire uoluistis. nempe nunc <lb/>
            saltem expergisceris audis aduertis, quia, etsi uidentur in <lb n="5"/>
            ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet <lb/>
            aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania <lb/>
            esse in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus. <lb/>
            quare uos ergo ab unitate huius ecclesiae nefario schismate <lb/>
            disceditis et haeretica praesumptione in eadem discissione <lb n="10"/>
            persistitis? ecce tibi est Cyprianus: consenti illi aut <lb/>
            responde illi. uides quemadmodum his uerbis, quibus dicit <lb/>
            esse in ecclesia cernique zizania nec tamen ab illa propterea <lb/>
            debere discedi, delet omnes tuorum scriptorum calumnias, <lb/>
            quibus etiam in tanta abrupta progressus es et te more uestro <lb n="15"/>
            praecipitasti, ut diceres etiam nescientes qui peccauerunt de <lb/>
            uniuerso mundo peccatis alienis perire potuisse christianos, <lb/>
            quia scilicet legitur in sanctis scripturis unum de anathemate <lb/>
            fuisse furatum et pro isto peccato alienum populum nescientem <lb/>
            fuisse punitum, ignorans illas mortalium corporum poenas, <lb n="20"/>
            hoc est moriturorum mortes, ad utilem terrorem populo ualuisse, <lb/>
            non tamen eisdem mortuis ad aliquod detrimentum <lb/>
            futurae uitae aliena peccata, praesertim quae nescierunt, aliquid <lb/>
            obfuisse. itane hoc diceres? itane peccatis alienis, etiamne <lb/>
            incognitis, perire deo quemquam credere et dicere auderes? <lb n="25"/>
            nec saltem ipsos timuisti collegas tuos, qui te in nostra <lb/>
            collatione reticente et fortasse cum hoc iam sentires (dicere) <lb/>
            non audente tantis disceptationum lateribus pugnauerunt pisces

<note type="footnote">5 Cypr. epist. 54, 3 16 cf. Gaud. epist. ad August. 18 cf. <lb/>
            Ios. 7 26 cf. Breuic. III 8, 14 sqq. </note>

<note type="footnote"> 3 hoc] hic <hi rend="italic">f</hi> hinc <hi rend="italic">v</hi> 5 in ecclesia <hi rend="italic">Otn</hi>. J/ 9 ergo uos <hi rend="italic">ft)</hi> 10 discisione <lb/>
            (ci 8. <hi rend="italic">l.)</hi> J discessione <hi rend="italic">f</hi> 11 eat <hi rend="italic">om. I)</hi> 13 propterea <hi rend="italic">om. f</hi> <lb/>
            14 discedi <hi rend="italic">scripsi</hi> discedere <hi rend="italic">Jfv</hi> 15 te more] timore J tumore <hi rend="italic">f</hi> <lb/>
            17 perisse <hi rend="italic">J</hi> potuisse perire <hi rend="italic">il)</hi> 19 nesciente J 22 aliquid J 24 in <lb/>
            hoc J ut hoc <hi rend="italic">fo</hi> ut peccatis <hi rend="italic">fl)</hi> etiam <hi rend="italic">(om</hi>. ne) <hi rend="italic">fv</hi> 26 nec] ne J <lb/>
            saltem <hi rend="italic">om. f</hi> 27 dicere <hi rend="italic">addidi</hi> </note>

<note type="footnote"> 17* </note> <lb/>
             
<pb n="260"/>
            malos in dominicis retibus a piscatoribus ignorari, ne uidelicet <lb/>
            perirent eorum contagione, si scirent. nonne tibi uenit in <lb/>
            mentem, cum de palea dominicae areae, id est ecclesiae, usque <lb/>
            ad tempus uentilationis in una permixtione toleranda disputabamus, <lb/>
            cum Emeritus urgeretur, negasse illum atque dixisse:<lb n="5"/>
            non legis aream? qui cum et a suis secretius ammoneretur <lb/>
            et a nobis apertius, commemorantibus ex euangelio dominum <lb/>
            esse uenturum ferentem uentilabrum in manu sua, qui mundabit <lb/>
            aream suam et frumentum recondet in horreo, paleam <lb/>
            uero comburet igni inexstinguibili, continuo correxisse obliuionis<lb n="10"/>
            errorem quo negauerat scriptum, nec tamen schismaticam <lb/>
            uel haereticam conuertisse peruersitatem, qua negabat <lb/>
            malos a bonis debere pro unitate ecclesiae sustineri, continuoque <lb/>
            dixisse, quod nomine paleae mali siguificarentur occulti, <lb/>
            ut hoc causae uestrae praecipua diligentia seruaretis, quod<lb n="15"/>
            ignorati mali commaculare bonorum neminem possent. ecce <lb/>
            partis uestrae patronus egregius perdidit te aduersante labores <lb/>
            suos. ille quippe, ut custodiat bonorum salutem, prorsus in <lb/>
            ecclesia malos permanentes a bonis perhibet ignorari, ne perdant <lb/>
            eos, si fuerint cogniti et tolerati; tu autem etiam ignoratorum<lb n="20"/>
            malorum contagio bonos perire dixisti neque timuisti <lb/>
            tam multos ab initio uestros latentes flagitiosos, facinorosos <lb/>
            atque impios, qui profecto secundum tuam sententiam te atque <lb/>
            omnes tuos uobis nescientibus perdiderunt. sed nunc quoque <lb/>
            nullo pauore tremuisti, ne forte quispiam uestrum te nesciente<lb n="25"/>
            peccaret et te, dum ista loqueris, perderet. an forte, dum <lb/>
            cognitis tuis factis perisse te intellegis, propter hoc alienis <lb/>
            incognitis perire non metuis? 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="5" unit="altchapter"/> Quid tibi optem, nisi ut te nobis liceat inuenire, ne <lb/>
            libeat te perire? quid enim spei remanebit non solum nobis,

<note type="footnote"><hi rend="italic">6 non legis areana]</hi> cf. ad pag. 64, 19 7 cf. Matth. 3, 12 </note>

<note type="footnote"> 3 cum <hi rend="italic">om. fo</hi> 4 permixistione <hi rend="italic">Llml</hi> tolleranda <hi rend="italic">A</hi> disputabamus <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi</hi> disputantibus <hi rend="italic">Afv</hi> 5 emeritis <hi rend="italic">J</hi> 6 amoneretur <hi rend="italic">J</hi> 11 haereticam <lb/>
            uel schismaticam <hi rend="italic">fv</hi> 12 peruerssitatem <hi rend="italic">Llml</hi> 15 hic <hi rend="italic">fv</hi> 16 ia <lb/>
            bonorum J 19 prohibet J 20 tollerati <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="261"/>
            qui domino Christo prophetis apostolis sanctoque Cypriano <lb/>
            consentimus etiam cognitos malos, si eos nec corrigere possumus <lb/>
            nec punire, pro unitatis uinculo sustinendos, uerum <lb/>
            etiam uobis, quibus ante tempus messis, uentilationis et litoris <lb/>
            placet a malis separatio corporalis, si opinio tua uera est, qua <lb n="5"/>
            putas et suis peccatis quemque perire qui facit et alienis qui <lb/>
            utrum facta sint nescit? si enim hoc ita est, profecto et <lb/>
            maiores uestri, qui se, sicut putatis, a cognitis malis separauerunt, <lb/>
            de incognitis perierunt. non solum autem tibi, qui, <lb/>
            cum dicis alienis criminibus perire hominem siue illa scientem <lb n="10"/>
            siue nescientem, nullum procul dubio remanere pateris innocentem, <lb/>
            sed etiam ipsi Emerito, qui longe tolerabilius sentiens <lb/>
            in communione sacramentorum alienis peccatis tantummodo <lb/>
            cognitis homines innectit, ab incognitis soluit, multo ueriore <lb/>
            uenerabilis Cyprianus uoce respondit simul crescentia non <lb n="15"/>
            perire frumenta zizaniis non extra ecclesiam, sed in ecclesia <lb/>
            constitutis, nec occultis atque incognitis, sed plane notis atque <lb/>
            perspicuis. puto enim quod non in carne, sed in ipsa mente <lb/>
            caecatur, qui contendit latere quod cernitur. cum autem monet <lb/>
            ille beatissimus, ne propter zizania quae in ea sunt ab ecclesia <lb n="20"/>
            recedatur, non monet propter illa quae occultantur, sed propter <lb/>
            illa potius quae cernuntur. ipsa enim sunt quae possunt perturbare <lb/>
            cernentes, nisi eos faciat sapientia patientes. nam <lb/>
            quomodo propter occulta nos non debere recedere disceremus, <lb/>
            quae omnino esse nescimus? etsi uidentur, inquit, in <lb n="25"/>
            ecclesia esse zizania. \'uidentur\' ait, non \'suspicatione <lb/>
            creduntur\'. et ne quisquam putaret ita dictum \'uidentur esse\', <lb/>
            tamquam non essent, sed esse uiderentur, uerbis consequentibus <lb/>
            quid dixerit aperit: non tamen inpediri, inquit, debet <lb/>
            aut fides aut caritas nos t r a, ... u t quoniam zizania <lb n="30"/>
            esse in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia

<note type="footnote">25 Cypr. epist. 54, 8 29 ibid. </note>

<note type="footnote"> 1 apostolisq <hi rend="italic">Jml</hi> 4 mesis J 12 ipsi <hi rend="italic">om. f</hi> tollerabilius J <lb/>
            <hi rend="italic">17 incogniitis dml alt. atque]</hi> ac <hi rend="italic">fv</hi> 18 prospicuis J <hi rend="italic">19 n quod Aml</hi> <lb/>
            20 beatissimus ille <hi rend="italic">10</hi> 29 inquid J </note> <lb/>
             
<pb n="262"/>
            recedamus. non ait (suspicamur putamus credimus opinamur\', sed <lb/>
            (cernimus). ea quippe etiam illi non operta credebant, sed <lb/>
            aperta cernebant, qui dixerunt patri familias: uis imus et <lb/>
            colligimus ea?, de quibus ditum erat: cum creuisset <lb/>
            herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt zizania. <lb n="5"/>
            quibus respondit: non, ne forte, dum uultis colligere <lb/>
            zizania, simul eradicetis ettriticum, et: sinite <lb/>
            utraque crescere usque ad messem. et tamen tu dicis <lb/>
            - ubi quid aliud quam domino contradicis? — sola per <lb/>
            mundum creuisse zizania et toto paene mundo diminuta perisse <lb n="10"/>
            frumenta, cum ad aliquas gentes nondum ecclesia crescendo <lb/>
            peruenerit. necesse est autem, ut perueniat et praedicetur <lb/>
            euangelium in uniuerso mundo et tunc ueniat finis, quod <lb/>
            futurum esse dominus sine ulla ambiguitate praedixit. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="6" unit="altchapter"/> Uides ecclesiam testimonio Cypriani et a toto catholicam<lb n="15"/>
            dictam et non esse sine manifestis malis, propter quos <lb/>
            tamen ammonet non relinquendam. in ea sunt boni per se <lb/>
            ipsos multi, in comparatione autem zizaniorum uel paleae <lb/>
            profecto pauci. non enim praeter illam, sed in illa agitur quod <lb/>
            ipse dominus dicit: quoniam abundauit iniquitas, refrigescet<lb n="20"/>
            caritas multorum. sed ibi est et populus ubique <lb/>
            diffusus cui dicitur: qui perseuerauerit usque in finem, <lb/>
            hic saluus erit. qui autem habeant fidem tamquam granum <lb/>
            sinapis, qua montes etiam transferantur, rarissimi omnino <lb/>
            sunt. de tali enim fide dominus dicebat: putas ueniet<lb n="25"/>
            filius hominis et inueniet fidem in terra?, non de <lb/>
            apostasia totius orbis, sicut tu peruersissime intellegis. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="7" unit="altchapter"/> Porro de baptismo, quem non putas esse nisi in <lb/>
            ecclesia et ideo nos arguis, quod ex haeresibus uenientes, si <lb/>
            V

<note type="footnote"> 3 Matth. 13, 28 4 Matth. 13, 26 6 Matth. 13, 29 7 Matth. <lb/>
            13, 30 8. 27. 28 cf. Gaud. epist. ad August. 12 cf. Matth. 24, 14 <lb/>
            20 Matth. 24, 12 22 Matth. 10, 22 23 cf. Matth. 17, 20 25 Luc. 18, 8 </note>

<note type="footnote"> 5 et zizania <hi rend="italic">fv, cf. Parm. II 23, 43</hi> 17 amonet J 19 illa] ea <hi rend="italic">fv</hi> <lb/>
            20 habuudauit <hi rend="italic">J</hi> abundabit <hi rend="italic">f</hi> 26 inuenit J 27 apostolica <hi rend="italic">(sic) f <lb/>
            totus A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="263"/>
            iam baptizati sunt, iterum non esse baptizandos censemus, <lb/>
            sufficit quod respondere minime potuisti, quomodo damnatus <lb/>
            baptizare potuerit Felicianus foris a uestra ecclesia constitutus, <lb/>
            quem frustra ponere uoluisti inter eos, quibus dilationem <lb/>
            dedistis. lege Bagaitanam uestri concilii sententiam, in qua <lb n="5"/>
            scilicet post multa acerbissima quae illis dicta sunt et longe <lb/>
            grauiora quam in Caecilianum, quando eum maiores uestri <lb/>
            absentem innocentemque damnarunt, ita subiecta est eorum <lb/>
            manifesta et indubitata damnatio: famosi ergo criminis <lb/>
            reos Uictorianum Carcabianensem, Marcianum Sullectinum, <lb n="10"/>
            Beianum Beianensem, Saluium Ausafensem, <lb/>
            TheodorumUsulensem, Donatum Sabratensem, <lb/>
            Miggenem Elefantariensem, Praetextatum Assuritanum, <lb/>
            Saluium Membresitanum, Ualerium Melzitanum, <lb/>
            Felicianum Mustitanum et Martialem <lb n="15"/>
            Pertusensem, qui funesto opere perditionis uas <lb/>
            sordidum collecta faeculentia glutinarunt, sed et <lb/>
            clericos aliquando ecclesiae Carthaginis, qui, dum <lb/>
            facinori intersunt, illicito incestui lenocinium <lb/>
            praebuerunt, dei praesidentis arbitrio uniuersalis <lb n="20"/>
            concilii ore ueridico damnatos esse cognoscite. et <lb/>
            deinde incipit ceteris dilatio prorogari his uerbis: eos autem, <lb/>
            quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc <lb/>
            est qui a Maximiani capite proprias manus uerecundo <lb/>
            fidei pudore retraxerunt, ad matrem ecclesiam <lb n="25"/>
            redire permisimus. iam de his quod dicendum fuit <lb/>
            et in prioribus ad te datis litteris meis satis dictum est. cui <lb/>
            loco te prorsus respondere non potuisse, quisquis legerit et <lb/>
            parumper aduerterit, dubitare non poterit.

<note type="footnote"> 4 cf. Gaud. epist. ad August. 9. 22 Sententia concilii Bagaienais <lb/>
            27 cf. I 39, 54 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 baptizandos om. A</hi> 3 poterit A 5 uagaitanam A 6 illis] in <lb/>
            illos <hi rend="italic">v</hi> 10 carbaianensem A Martianum <hi rend="italic">All)</hi> 11 Baianensem <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            12 reodorum A 13 iggenem J asuritanum A 14 menbressitanum A <lb/>
            Membresitanum <hi rend="italic">II)</hi> 15 marcialem A 17 glutinauerunt <hi rend="italic">fo</hi> 19 facinori] <lb/>
            fauori <hi rend="italic">Af</hi> 20 dei] de A 25 traxerunt <hi rend="italic">J</hi> 26 quidf 28 quisque J </note> 
<pb n="264"/>
            
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="8" unit="altchapter"/> Frustra itaque tibi uidetur Agrippini et Cypriani <lb/>
            concilia in hac quaestione esse sectanda, cum uos ea neglexeritis, <lb/>
            quando extra uestram communionem baptizatos a damnatis, <lb/>
            contra quos de basilicis excludendos litigabatis, sine <lb/>
            ulla repetitione baptismatis suscepistis. de sententia uero<lb n="5"/>
            Cypriani uel collegarum eius, quibus tunc placuit uenientes <lb/>
            ab haereticis baptizari oportere, longum est ut pro merito <lb/>
            disputem. sed istam tu mihi, si potes, breuem solue quaestionem. <lb/>
            quando rebaptizabat Cyprianus ab haereticis uenientes, <lb/>
            ecclesiae Carthaginiensis episcopus, tunc ecclesiae Romanae<lb n="10"/>
            Stephanus episcopus in eodem baptismo quem foris acceperant <lb/>
            suscipiebat haereticos, et ambo haec diuersa facientes in unitate <lb/>
            catholica permanebant: dic mihi, utrum illo tempore ecclesia, <lb/>
            quando secundum uos omnium criminum reos sine baptismo <lb/>
            recipiebat per Stephanum et eius innumerabiles toto orbe<lb n="15"/>
            collegas, qui eiusdem sententiae participes erant, malorum <lb/>
            contagione perierat an non perierat. neque enim istos malos <lb/>
            poteris dicere occultos, quamuis tu asseras nocere ac mortificare <lb/>
            et occultos. quisquis igitur homicida uel etiam parricida, <lb/>
            adulter incestator idolatres, codicum denique sanctorum non<lb n="20"/>
            timidus traditor seu ut traderentur crudelis tortor et uiolentus <lb/>
            extortor et iussu uel manu extremus incensor apud haereticos <lb/>
            baptizatus ad Stephanum et eius socios uenit, secundum uos <lb/>
            sine baptismo exceptus est. cernis igitur omnia hominum <lb/>
            crimina, si uerum est quod de baptismo sentitis, tunc in<lb n="25"/>
            ecclesia sine baptismo congregata. responde, utrum his criminibus <lb/>
            in eadem unitate maculatus fuerit Cyprianus, responde, <lb/>
            utrum ecclesia perierit an non perierit. elige quod putaueris. <lb/>
            si iam tunc perierat, Donatum quae peperit? si autem tot in <lb/>
            eam sine baptismo aggregatis perire non potuit; responde <lb n="30"/>
            * ■

<note type="footnote"> 1. 18 cf. Gaud. epist. ad August. </note>

<note type="footnote"> 4 littigabatis J 5 scientia J 7 baptizari <hi rend="italic">scripsi</hi> baptizare <hi rend="italic">Jfv</hi> <lb/>
            10 Carthaginensis <hi rend="italic">Jfo</hi> 13 ecclesie J 14 baptismum <hi rend="italic">Jml</hi> 19 paricida. <lb/>
            J 20 idololatra <hi rend="italic">fv</hi> 21 seu <hi rend="italic">seripsi</hi> n <hi rend="italic">in</hi> J <hi rend="italic">erns</hi>. sed <hi rend="italic">fv</hi> <lb/>
            24 bapisrno J 28 non <hi rend="italic">om. J</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="265"/>
            quaeso, ut ab ea se tamquam malorum communionem deuitans <lb/>
            pars Donati separaret quae dementia persuasit. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Absit autem ut, quoniam beatissimus Cyprianus de baptismo <lb/>
            aliter sensit quam ueritas et antea consuetudine et <lb/>
            postea perspecta diligentius ratione monstrauit, propterea quisquam <lb n="5"/>
            nostrum, qui hoc quod ille non sapimus, ei se audeat <lb/>
            anteponere. cetera enim multa et magna eius merita et animus <lb/>
            praecipua caritate plenissimus, per quem cum collegis diuersa <lb/>
            sentientibus pacatissimus mansit, et in unitate ecclesiae passio <lb/>
            gloriosa satis ostenderunt eum fuisse sarmentum in Christi <lb n="10"/>
            radice fructuosum, quod pater etiam ab ista reprehensione <lb/>
            purgaret, ut fructum posset adferre maiorem. sic enim ait <lb/>
            ipse Iesus: sarmentum quod in me dat fructum, purgat <lb/>
            illud pater meus ut maiorem fructum adferat, <lb/>
            ostendens etiam in ipsis fructuosis agricolam, qui est in caelis, <lb n="15"/>
            aliquid inuenire quod purget. quis enim nostrum Petro apostolo <lb/>
            comparari potest, quamuis numquam gentes iudaizare <lb/>
            coegerimus, quod ille faciebat, quando non recte ingrediebatur <lb/>
            ad ueritatem euangelii? unde a suo posteriore apostolo Paulo <lb/>
            salubri ammonitione correctus utilius posteris humilitatis praebuit <lb n="20"/>
            exemplum, quam si nihil in illo existeret corrigendum. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="9" unit="altchapter"/> In hac ergo ecclesia constituti, quae malorum <lb/>
            siue occultorum siue etiam manifestorum nec potuit nec poterit <lb/>
            perire contagio, nullas de quibuslibet hominibus calumnias <lb/>
            formidamus. si enim mali sunt, procul dubio eos aut ignorant <lb n="25"/>
            boni aut suis indiciis manifestatos ecclesiasticis legibus damnant <lb/>
            aut etiam, si nouerunt eos et non apud se accusatos <lb/>
            neque conuictos damnare non possunt, pro ecclesiae pace non <lb/>
            solum inreprehensibiliter, uerum etiam laudabiliter tolerant

<note type="footnote"> 13 Ioh. 15, 2 17 cf. Gal. 2, 14 </note>

<note type="footnote"> 5 perfecta <hi rend="italic">f</hi> 8 colHgir- nlacatissimus <hi rend="italic">f</hi> 10 sacramentum <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            14 fructu J 16 uostruira^/^^^ ulorum <hi rend="italic">J</hi> 24 <hi rend="italic">ante</hi> caluunias <hi rend="italic">(sic)<lb/>
             (lel</hi>. uestras <hi rend="italic">in ∆, quod <unclear>habet</unclear> 26 indiciis scripsi iudi-</hi> <lb/>
            ciis <hi rend="italic">Afo</hi> manifestatos <unclear>∆</unclear> 27 etiam eo si <hi rend="italic">∆m1</hi> nouerint <lb/>
            f 28 dapnare ∆<unclear>nensibiliter</unclear> ∆ <hi rend="italic">J</hi> tollerant ∆ </note> <lb/>
             
<pb n="266"/>
            nec se propter pisces malos ruptis dominicis retibus ante <lb/>
            tempus litoris damnabiliter separant. si enim hoc facere uelint, <lb/>
            exceptis diuinarum scripturarum innumerabilibus testimoniis, <lb/>
            quibus ne faciant prohibentur, retinet eos certe quem testem <lb/>
            adhibuisti beatissimus Cyprianus clamans atque contestans,<lb n="5"/>
            quia, etsi uidentur in ecclesia esse zizania, non <lb/>
            tamen impediri debet aut fides aut caritas nostra, <lb/>
            ut quoniam zizania esse in ecclesia cernimus ipsi <lb/>
            de ecclesia recedamus, non solum uerbo, uerum etiam <lb/>
            exemplo suo nos ammonens, qui collegas suos fundos insidiosis<lb n="10"/>
            fraudibus rapientes, usuris multiplicantibus faenus augentes, <lb/>
            quorum auaritiam non leue aliquod uitium sed esse <lb/>
            idololatriam secundum apostolum intellegit, pro unitatis <lb/>
            uinculo pertulit tales nec eorum contagio factus est talis. <lb/>
            discessit ab eis dissimilitudine morum, non diuisione sacramentorum<lb n="15"/>
            et immundum non tetigit, sed a factis eorum <lb/>
            abhorrendo, non seorsum populum colligendo. uos autem, dum <lb/>
            carnaliter sapitis quod dictum est per Esaiam prophetam: <lb/>
            discedite et exite de medio eorum et separamini, <lb/>
            dicit dominus, et inmundum ne tetigeritis et alia<lb n="20"/>
            quae in scripturis similiter dicta sunt, dum haec, inquam, <lb/>
            non spiritaliter, sed carnaliter sapitis, tales omnino apparetis, <lb/>
            quales eorum ipso propheta praedicante damnantur dicentes: <lb/>
            noli me tangere, quoniam mundus sum.deniquequando <lb/>
            aliena peccata uos peruerse deuitanda esse censuistis, alia<lb n="25"/>
            uestra fecistis, sacrilegum schisma populos diuidendo et sacrilegam <lb/>
            haeresim contra dei manifesta promissa et inpleta de <lb/>
            ecclesia toto orbe diffusa nefario spiritu sentiendo. nam si, ut

<note type="footnote"> 6 Cypr. epist. 54, 3 10 cf. Cypr. De lapsis c. 6 13 cf. Col. 3, Õ <lb/>
            19 II Cor. 6, 17, cf. Esai. 52, 11 24 Esai. 65, 5 </note>

<note type="footnote"> 2 littoris <hi rend="italic">Ao</hi> 10 inuidioaos <hi rend="italic">/</hi> 11 usuras multiplicantes <hi rend="italic">Af</hi> 12 aliquid <lb/>
            J 13 intellegit <hi rend="italic">scripsi, cf. De bapt. IIII</hi> 9, 12 <hi rend="italic">sub fin</hi>. intelligi <lb/>
            J intellexit <hi rend="italic">fv</hi> 14 tales] talis <hi rend="italic">Af</hi> 17 colligendos J 18 ysaiam <lb/>
            J Isaiam <hi rend="italic">v</hi> 20 alia <hi rend="italic">scripsi</hi> talia <hi rend="italic">Afl)</hi> 23 damnantur <hi rend="italic">scripsi</hi> dominantur <lb/>
            <hi rend="italic">Afo</hi> 24 nolite <hi rend="italic">fo, cf. Post gesta 5, 7</hi> 27 manifestata <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="267"/>
            putas et nos in uerbo reprehendis, una eademque societas <lb/>
            perditorum (non) simul et schisma et haeresis esset, non <lb/>
            dixisset beatissimus Cyprianus in hac ipsa epistula, unde hoc <lb/>
            de zizaniis in ecclesia constitutis posui testimonium, eis confessoribus, <lb/>
            quos gratulabatur a Nouatianorum diuisione fuisse <lb n="5"/>
            liberatos: dolebam uehementer et grauiter angebar <lb/>
            quod eis communicare non possem quos semel <lb/>
            diligere coepissem, posteaquam uos de carcere <lb/>
            prodeuntes schismaticus (et haereticus) error excepit. <lb/>
            noli ergo contra apertissimam ueritatem aut utrumque <lb n="10"/>
            fallaciter declinare aut unum horum tibi quod tibi mitius <lb/>
            uidetur eligere, cum et schismaticus sis sacrilega discessione <lb/>
            et haereticus sacrilego dogmate. 
</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="10" unit="altchapter"/> Nec uobis blandiamini, quod baptismum non rescindimus <lb/>
            uestrum. non est hoc uestrum, sed catholicae ecclesiae <lb n="15"/>
            quam tenemus, unde illum quando discessistis non quidem <lb/>
            ad salutem, sed ad perniciem uestram uobiscum tulistis. nam <lb/>
            uasa dominica etiam apud alienigenas sancta permanserant, <lb/>
            unde rex, qui eis contumeliose uti ausus est, deo irascente <lb/>
            punitus est, et arca testamenti ab hostibus capta nequaquam <lb n="20"/>
            uirtutem suae sanctificationis amisit. si ergo illa sancta, quae <lb/>
            sic tunc apud alienos fuerunt, ut apud suos esse desisterent, <lb/>
            uim tamen sanctitatis nullo modo perdere potuerunt, quanto <lb/>
            magis eam christiana sacramenta non perdunt, quando ita, ut <lb/>
            apud nos etiam maneant, ad haereticos transeunt! hoc est <lb n="25"/>
            quod dixi ad te scribens, quod etiam in collatione uobis diximus <lb/>
            idque potius eludendum putastis, quia dissoluere nequiuistis, <lb/>
            quoniam, sicut apostolus ait de quibusdam: ueritatem

<note type="footnote"> 1 cf. Gaud. epist. ad August. 6 Cypr. epist. 54, 2 19 cf. Dan. 5 <lb/>
            20 cf. I Reg. 4-6 26 cf. I 6, 7 et Breuic. III 8, 12 28 Rora. 1, 18 </note>

<note type="footnote"> 2 non <hi rend="italic">addidi</hi> 3 beatus <hi rend="italic">v</hi> 4 posuit <hi rend="italic">Af</hi> 8 postea quod J 9 et <lb/>
            haereticus <hi rend="italic">ex Cypriano addidi</hi> 11 minus <hi rend="italic">f</hi> 12 elegere <hi rend="italic">J</hi> scis <hi rend="italic">J</hi> <lb/>
            13 docmate <hi rend="italic">J</hi> 15 hoc ujurm <hi rend="italic">J</hi> 17 pernciem <hi rend="italic">J</hi> 20 archa <hi rend="italic">J</hi> <lb/>
            22 sic] si <hi rend="italic">v alt</hi>. aput <hi rend="italic">J</hi> 23 pel\'dere-24 non <hi rend="italic">om. J</hi> 24 per**dunt <hi rend="italic">J</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="268"/>
            in iniquitate detinent, ita et uos ueritatem baptismi <lb/>
            diuini in iniquitate detinetis erroris humani; quam ueritatem <lb/>
            non uestram propter iniquitatem uestram rescindere utique <lb/>
            non debemus. et quia ipse apostolus de idolatris gentibus <lb/>
            dixisse intellegitur: qui ueritatem in iniquitate detinent,<lb n="5"/>
            tu mihi quasi respondens flagitasti ut probarem, quid <lb/>
            de gentilium sacrilegio apostolus non rescindat, quid de eorum <lb/>
            profano ritu non damnet, quasi posset, quod sacrilegum est et <lb/>
            profanum, non rescindere atque damnare, sicut nos schisma <lb/>
            uestrum et haeresim uestram. sententias tamen quasdam<lb n="10"/>
            ueritatis, quas de incognito deo quidam gentilium philosophi <lb/>
            tenent, non solum non destruxit apostolus, sed etiam inde <lb/>
            testimonium cum opus esset adhibuit. loquens quippe Athe. <lb/>
            niensibus ait de deo: in illo enim uiuimus et mouemur <lb/>
            et sumus, sicut et quidam secundum uos dixerunt. <lb n="15"/>
            hanc illi ueritatem sapientiae, quam beatissimus Paulus non <lb/>
            solum non destruebat, uerum etiam ad illos instruendos adhibebat, <lb/>
            in iniquitate detinebant suae idolatriae, quam doctrina <lb/>
            apostolica machinamentis apostolicis euertebat. ita et nos, <lb/>
            quae in ecclesia catholica uera maiores uestri acceperunt<lb n="20"/>
            uobisque tradiderunt, non rescindimus, sed agnoscimus, uestrum <lb/>
            uero sacrilegium aut in uestra conuersione rescindimus aut in <lb/>
            uestra pertinacia detestamur. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="11" unit="altchapter"/> Quamquam totam quaestionem et totum quod inter <lb/>
            nos agitur uno uerbo tribuni satis diligenter exposito omnino<lb n="25"/>
            soluisti. cum enim ego dixissem: neque hoc in tribuni <lb/>
            litteris legitur a te in ueritate inuocatum nomen <lb/>
            dei, quia ipsum prorsus uerbum ibi non legeram, tu respondisti: <lb/>
            <hi rend="italic">falleris uel potius fallis, nam uerba tribuni sunt: (neue</hi>

<note type="footnote"> 6 cf. Gaud. epist. ad August. 14 Act. 17, 28 26 I 6, 7 <lb/>
            29 Gaud. epist. ad August. </note>

<note type="footnote"> 2 <hi rend="italic">et</hi> 5 in iniquitate] Inlquitate J humani* (s <hi rend="italic">eras.)</hi> J 4 non <lb/>
            <hi rend="italic">om. J</hi> idololatris <hi rend="italic">fv</hi> 8 dapnet J sacrilegium <hi rend="italic">(alt</hi>. i <hi rend="italic">s. I.)</hi> J <lb/>
            11 cognito J philophi (p <hi rend="italic">eras.) J</hi> 16 beatus <hi rend="italic">v</hi> 18 detinebat J <lb/>
            idololatriae <hi rend="italic">fo</hi> 19 machinamenus J 22 conuersatione <hi rend="italic">Af</hi> 28 ubi J </note> <lb/>
             
<pb n="269"/>
            <hi rend="italic">tantum opus, domus domini, ubi a te saepius dei et Christi <lb/>
            eius inuocatum nomen est, per religionem tuam ibidem constitutam <lb/>
            concrematum esse dÜ-atur). intellege, quia in ueritate <lb/>
            religio dicitur, in fallacia superstitio nominatur</hi>. quando ego <lb/>
            id aduerterem, quando ita ratiocinarer, quando aliud ex alio <lb n="5"/>
            sic probarem? fateor, fugit hoc aciem quantulicumque ingenii <lb/>
            mei et ideo crede mihi falli me ibi potuisse, non, ut dixisti, <lb/>
            fallere uoluisse in uerbo. itaque tribunus tamquam homo militaris <lb/>
            errauit, ut ei, quem scit uel credit haereticum, diceret: <lb/>
            <hi rend="italic">per religionem tuam,</hi> cum haeresis non religio, sed superstitio, <lb n="10"/>
            religio autem non in falsitate, sed in ueritate propria locutione <lb/>
            dicatur. proinde secundum hanc expositionem tuam uerus dei <lb/>
            cultus religio, falsus autem superstitio nuncupatur. audi ergo <lb/>
            te ipsum, obaudi tibi ipsi, et nos sequi minime recusabis. <lb/>
            scribens namque ad eundem tribunum in primae epistulae <lb n="15"/>
            tuae ipso exordio posuisti atque dixisti: <hi rend="italic">honorabili ac nimium <lb/>
            nobis, si sic uolueris, desiderando Dulcitio tribuno et notario<lb/>
             Gaudentius episcopus</hi> et continuo subiecisti: <hi rend="italic">religionis tuae<lb/>
             scripta percepi</hi>. quid igitur ad nos uenire adhuc dubitas? <lb/>
            ecce tribunus Dulcitius cum sit homo communionis nostrae, <lb n="20"/>
            tamen secundum testimonium tuum non superstitiosus, sed <lb/>
            religiosus est, ac per hoc secundum expositionem tuam non <lb/>
            falsum, sed uerum dei cultum tenet. ipse ergo est in catholica <lb/>
            potius quam tu, quoniam tu in hoc uerbo usque adeo non <lb/>
            errasti, ut etiam exponeres tantum religionem a superstitione <lb n="25"/>
            distare, quantum a falsitate ueritas distat. ille autem homo, <lb/>
            ut iam dixi, militaris et in istis uerborum proprietatibus <lb/>
            minus eruditus quid esset religio nesciebat; absit enim ut <lb/>
            dicam: te adulando fallebat\'. tu uero, qui eos, contra quos

<note type="footnote"> 16 I 1, 2 18 I 2, 3 </note>

<note type="footnote"> 1 a te] aete <hi rend="italic">(pr</hi>. e s. <hi rend="italic">I.) J</hi> 6 quantuHcum <hi rend="italic">(sic) A</hi> 13 superstio <lb/>
            nunpatur A 15 eumdem <hi rend="italic">J</hi> 16 honorabi <hi rend="italic">J</hi> 17 dulitio <hi rend="italic">J</hi> et <lb/>
            notario et <hi rend="italic">A</hi> 20 dulcius J 22 per secundum hoc exposionem <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            24 <hi rend="italic">alt</hi>. tu <hi rend="italic">om. f</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="270"/>
            disputas, arguis ex propheta et clamas: <hi rend="italic">uae his qui dicunt <lb/>
            amarum dulce et dulce amarum, qui dicunt lucem <lb/>
            tenebras et tenebras lucem,</hi> si superstitio est, quam <lb/>
            nobiscum tenet Dulcitius, cur eam religionem esse dixisti? si <lb/>
            autem uerum dixisti, cur haereticam tenendo superstitionem<lb n="5"/>
            respuis catholicam religionem? sequere igitur testimonium <lb/>
            tuum, maxime quia et ipsi uestri cum cognouerint non tibi <lb/>
            fortasse communicabunt, quoniam tribuno Dulcitio per hoc <lb/>
            uerbum communicasti. heia, frater Gaudenti, noli perdere occasionem, <lb/>
            quam tibi etiam per tuam linguam dominus dedit. an<lb n="10"/>
            forte ad hoc irasceris, quod fratrem uoco? hoc enim nomen <lb/>
            a nobis etiam in nostra collatione respuistis, ubi ostendistis <lb/>
            nos esse quibus dominus praecepit per prophetam: dicite <lb/>
            fratres nostri estis\' eis qui uos oderunt et qui uos <lb/>
            detestantur, uos uero in numero eorum esse, qui istos,<lb n="15"/>
            quibus hoc dominus dicit, oderunt et detestantur. negare certe <lb/>
            non potes te religionem dixisse in qua est tribunus Dulcitius. <lb/>
            propterea illam tibi epistulam misit, utique ut te non occideres <lb/>
            et illi ecclesiae in qua est ipse communicares. si ergo ipsius <lb/>
            religio est, tua superstitio est. quamuis enim ambo nobis hoc<lb n="20"/>
            inuicem dixeritis, eligis tamen ipsum potius falsum dixisse <lb/>
            quam te. 
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="12" unit="altchapter"/> Quamobrem secundum hoc tuum uerissimum testimonium <lb/>
            et tuam uerissimam expositionem quoniam religio est <lb/>
            quam Dulcitius tribunus tenet, profecto religio est qua te<lb n="25"/>
            ad nostram communionem praeceptum imperatoris impellit. <lb/>
            unde fit consequens, ut religio sit etiam qua christianus <lb/>
            imperator ad curam suam iudicat pertinere, ne in res diuinas <lb/>
            inpune peccetur, a quo tu non uis curari nisi ea, quae terrena <lb/>
            re publica continentur. unde et regem Niniuitarum oblitus

<note type="footnote"> , 1 Gaud. epist. ad August. et Esai. 5, 20. cf. Parm. II 1, 1 sqq. <lb/>
            12 cf. ad pag. 169, 6 13 Esai. 66, 5 </note>

<note type="footnote"> 4 dulticius <hi rend="italic">J (et sic deinceps)</hi> 5 heretiam J 7 maximum <hi rend="italic">Llml</hi> <lb/>
            9 uerbo J 14 oderint J 15 destantur <hi rend="italic">J</hi> 17 dedisse J 23 nerissimam <lb/>
            hoc tuum <hi rend="italic">fo</hi> 25 profecto] profiteor <hi rend="italic">J</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="271"/>
            quid legeris populo de agenda paenitentia non mandasse dixisti; <lb/>
            haec enim uerba tua sunt ad me: <hi rend="italic">quid,</hi> inquis, <hi rend="italic">miseros decipis?<lb/>
             Ionae deus praecepit, prophetam dominus ad populum <lb/>
            misit; nihil tale regi mandauit</hi>. aduerte ergo quid scriptum <lb/>
            sit et noli irasci nisi tibi ipsi, qui uel diuina scripta non <lb n="5"/>
            recolis uel tu potius miseros decipis: surrexit Ionas et <lb/>
            abiit in Niniue, sicut locutus est dominus. Niniue <lb/>
            autem ciuitas magna erat quasi uiae tridui. et coepit <lb/>
            Ionas ingredi ciuitatem quasi unius diei iter, <lb/>
            et praedicauit et ait: adhuc triduum, et Niniue <lb n="10"/>
            subuertetur. et crediderunt uiri Niniuitae domino <lb/>
            et indixerunt ieiunium et saccos induerunt a maiore <lb/>
            usque ad minorem. cumque peruenisset sermo <lb/>
            ad regem ciuitatis Niniue, surrexit de sede sua et <lb/>
            detraxit sibi uestimenta et se circumdedit sacco <lb n="15"/>
            et consedit in cinere. praedicaturque a rege et a <lb/>
            potentibus, dicens: homines et iumenta et oues et <lb/>
            boues non gustent quicquam nec pascantur et <lb/>
            aquam non bibant. et induti sunt saccos homines <lb/>
            et iumenta: proclamauerunt ad dominum inpense <lb n="20"/>
            et auersus est unusquisque a uia nequitiae suae <lb/>
            et iniquitatis quam in manibus habebat. audisne <lb/>
            tandem regem curasse, quod ad curam regum tibi displiceat <lb/>
            pertinere? certe ut inpense ageretur, quod minus quam oportuerat <lb/>
            agebatur. ideo ergo Niniuitae non sunt expoliationibus <lb n="25"/>
            proscriptionibusque uel terrore militum ad paenitentiam imperio <lb/>
            regis artati, quia oboedienter iussa fecerunt. non itaque ostendimus <lb/>
            populum ista perpessum, quia nec tu ostendas regem <lb/>
            fuisse contemptum. proinde cum regibus ea, quae secundum <lb/>
            deum sunt, religioso timore iubentibus quisquis obtemperat,

<note type="footnote"> 2 Gaud. epist. ad August. 6 Ion. 3, 3—S </note>

<note type="footnote"> 1 agendo penitentie J 3 *ad J 5 nisi tibi <hi rend="italic">mg. v</hi> tibi <hi rend="italic">(sic!)</hi> J <lb/>
            tibi <hi rend="italic">fv</hi> 7 in Niniuem <hi rend="italic">fv</hi> 21 aduersus J 23 regum curam <hi rend="italic">fv</hi> <lb/>
            27 regis magis <hi rend="italic">l</hi> 28 osteridis <hi rend="italic">v</hi> 30 religio J quisque <hi rend="italic">v</hi> obteperat J </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="272"/>
            a timore incipiens et ad dilectionem proficiens a domino accipit <lb/>
            pacem, non sicut pacem dat saeculum, quoniam saeculum <lb/>
            pacem dat propter temporalem utilitatem, dominus autem <lb/>
            propter aeternam salutem. ergo quia ista religio est in qua est <lb/>
            tribunus Dulcitius — neque enim uerba tua negaturus es —,<lb n="5"/>
            superstitio est pars Donati unde te uult erui huius religio. <lb/>
            superstitio est quod te quaeris occidere, quod ualde prohibet <lb/>
            huius religio, superstitio est quod erga ista curam reprehendis <lb/>
            imperatoris, quam suscepit exequendam huius religio. 
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="13" unit="altchapter"/> Itaque quia uerbo tuo causa finita est, obsecro<lb n="10"/>
            per deum religionis, deum ueritatis, ut etiam tuus error aliquando <lb/>
            finiatur. ipsa est, frater, ecclesia Christi quae hoc <lb/>
            tempore toto terrarum orbe crescendo dilatatur, continens et <lb/>
            malos et bonos uentilatione ultima separandos. atque ut te ad <lb/>
            extremum illius potius uerbis alloquar, quem testem catholici<lb n="15"/>
            nominis adhibere uoluisti, ipsa est quae domini luce perfusa <lb/>
            per orbem totum radios suos porrigit, ipsa est <lb/>
            quae ramos suos per uniuersam terram copia ubertatis <lb/>
            extendit. proinde etsi uidentur in illa esse <lb/>
            zizania, non tamen impediri debet aut fides aut<lb n="20"/>
            caritas nostra, ut quoniam zizania esse in ecclesia <lb/>
            cernimus ipsi de ecclesia recedamus. nobis tantummodo <lb/>
            laborandum est ut frumentum esse possimus, <lb/>
            ut cum frumentum coeperit dominicis horreis con-. <lb/>
            di, fructum pro opere nostro et labore capiamus. <lb n="25"/>
            apostolus in epistula sua dicit: \'in domo autem <lb/>
            magna non solum uasa sunt aurea et argentea, sed <lb/>
            et lignea et fictilia. et quaedam quidem honorata, <lb/>
            quaedam inhonorata.\' nos operam demus et

<note type="footnote"> 1 cf. 1 Tim. 4, 18 2 cf. Ioh. 14, 27 16 Cypr. De cath. eccl. <lb/>
            unitate c. 5 19 Cypr. epist. 54, 3 26 II Tim. 2, 20 </note>

<note type="footnote"> 1 a timore <hi rend="italic">scripsi</hi> amore <hi rend="italic">J</hi> timore <hi rend="italic">fv</hi> accepit <hi rend="italic">A</hi> 3 dat pacem <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            6 superstio <hi rend="italic">J</hi> superstitio-8 religio <hi rend="italic">om. f</hi> 8 imperatoris reprehendis <lb/>
            <hi rend="italic">fv</hi> 9 exquendam <hi rend="italic">d</hi> 10 tua <hi rend="italic">J</hi> 18 copiam J 23 possumus <hi rend="italic">J</hi> <lb/>
            25 fructum] frumentum <hi rend="italic">J</hi> 29 uero inhonorata <hi rend="italic">fv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="273"/>
            quantum possumus laboremus, ut uas aureum uel argenteum <lb/>
            simus. ceterum fictilia uasa confringere domino <lb/>
            soli concessum est cui et uirga ferrea data <lb/>
            est. esse non potest maior domino suo seruus nec <lb/>
            quisquam sibi quod soli filio pater tribuit uindicarit, <lb n="5"/>
            ut putet aut ad aream uentilandam et purgandam <lb/>
            palam (uel uentilabrum) iam ferre se posse <lb/>
            aut a frumento uniuersa zizania humano iudicio <lb/>
            separare. superba est ista obstinatio et sacrilega <lb/>
            praesumptio quam sibi furor prauus adsumit. et <lb n="10"/>
            dum sibi semper quidam plus quam mitis iustitia <lb/>
            deposcit adsumunt, de ecclesia pereunt, et dum se <lb/>
            insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati ueritatis <lb/>
            lumen amittunt. beatissimi Cypriani sunt uerba ista, <lb/>
            non mea; eius uidelicet uerba sunt, quem tu nobis lectissimum <lb n="15"/>
            testem catholici nominis in tuorum scriptorum exordio posuisti <lb/>
            et per multa copiosissime commendasti, immo per ipsum, <lb/>
            quoniam uera atque diuina sunt, uerba sunt dei. ecce quod <lb/>
            audi, ecce quod caue, ut adiuuante misericordia saluatoris <lb/>
            simul caritatem catholicam teneamus, simul pacem catholicam <lb n="20"/>
            diligamus, simul cum eius frumentis usque quaque crescamus, <lb/>
            simul usque ad finem zizania toleremus, simul in horreo sine <lb/>
            fine uiuamus. uides nempe sine ulla defensione Caeciliani uel <lb/>
            quorumlibet hominum, quos accusandos putatis, catholicam <lb/>
            suo robore ac firmitate consistere, quamuis et Caeciliani causam <lb n="25"/>
            conlatio nostra purgauerit et aliorum, de quibus calumniamini, <lb/>
            aut dubia sit criminatio aut iniusta damnatio. sed <lb/>
            ualde stultum est, ut ecclesiae causam diuinis testimoniis <lb/>
            fultam atque munitam in hominum causis ratione exorbitante

<note type="footnote">3 cf. Ps. 2, 9 4 cf. Ioh. 13, 16 15 cap. 2 init</note>.

<note type="footnote"> 5 uendicarit <hi rend="italic">Af</hi> 6 se putet <hi rend="italic">fv Cypr</hi>. 7 paleam <hi rend="italic">Af</hi> uel uentilabrum <lb/>
            <hi rend="italic">om. Ao</hi> se <hi rend="italic">hoc loco om. fo Cyprsed cxtat in 6 codd. Cypriani</hi> <lb/>
            8 a <hi rend="italic">om. J</hi> 9 superare <hi rend="italic">f</hi> 10 praesuptio <hi rend="italic">A</hi> prauos <hi rend="italic">f</hi> assumpsit <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            11 quidam plus] aliquid amplius / 22 tolleremus <hi rend="italic">A</hi> 26 consolatio <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            27 iusta <hi rend="italic">A</hi> 28 ut] in <hi rend="italic">A</hi> 29 minutam <hi rend="italic">A</hi> </note>

<note type="footnote"> LIII. Âugullt. c. Don. III. </note>

<note type="footnote"> 18 </note> <lb/>
             
<pb n="274"/>
            ponamus, cum, etiamsi illos malos manifestissime uideremus <lb/>
            nec iam separare a sacramentis ecclesiae ualeremus, non tamen <lb/>
            impediri deberet aut fides aut caritas nostra, ut, quoniam et <lb/>
            istos inter zizania esse in ecclesia cerneremus, ipsi de ecclesia <lb/>
            recedere deberemus. si respondere cogitas, noli causam relinquere<lb n="5"/>
            et in superuacaneis euagari. ea quae dicta sunt intuere, <lb/>
            ad ea quae dicta sunt non fallaciter eludendo, sed rationabiliter <lb/>
            disputando responde. nam illa prolixa responsione quid egeris <lb/>
            uel potius quam nihil egeris, si necessarium uisum fuerit <lb/>
            dominusque donauerit, opere alio diligentius demonstrabo.

<note type="footnote"> 3 karitas <hi rend="italic">J</hi> 4 cernemus <hi rend="italic">d</hi> 10 <hi rend="italic">nihil subscriptum in A</hi></note> <lb n="10"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>