<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024b.opp-lat1:7-9</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024b.opp-lat1:7-9</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024b.opp-lat1"><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><p>AUG. dixit: Non debemus frustrare tantos, qui praesentes <lb/>
            sunt, et de quaestione proposita ire ad aliud. si confitemur <lb/>
            ambo. si nobis concedimus esse incorruptibilem et inuiolabilem <lb/>
            deum et nihil pati potuisse — ex quo est consequens, ut falsa <lb/>
            sit haeresis uestra, quae dicit deum cum uideret inminere <lb n="10"/>
            uastitatem ac labem regnis suis, misisse uirtutem, quae cum <lb/>
            tenebrarum gente bellaret, et ex ea commixtione hic nostras <lb/>
            animas laborare — breuis ergo est ratio mea et, quantum <lb/>
            aestimo, cuiuis planissima. si deus nihil pati potuit a gente <lb/>
            tenebrarum, quia inuiolabilis est, sine causa huc nos misit, <lb n="15"/>
            ut nos hic aerumnas patiamur. si autem aliquid pati potuit, <lb/>
            non est inuiolabilis et decipitis eos, quibus dicitis esse inuiolabilem <lb/>
            deum. hoc enim uestra haeresis negat, cum cetera <lb/>
            exponitis. 
</p><p rend="script">FORT. dixit: Hoc sentimus, quod nos instruit beatus apostolus <lb n="20"/>
            Paulus, qui dixit: hoc sentite in uobis, quod et <lb/>
            in Christo Iesu; qui cum in forma dei esset constitutus, <lb/>
            non rapinam arbitratus est aequalem se esse <lb/>
            deo, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens <lb/>
            in similitudinem hominum factus et habitu inuentus <lb n="25"/>
            ut homo; humiliauit semet ipsum, factus est

<note type="footnote"> 21 Philipp 2, 5 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 sit quemadmodum <hi rend="italic">om. S</hi> quemadmodum <hi rend="italic">om. b</hi> 2 aut] et <hi rend="italic">b</hi> ob <lb/>
            om. A 3 isto in mundo <hi rend="italic">BP</hi> in isto mundo <hi rend="italic">A</hi> uenerint <hi rend="italic">Sb</hi> 4 nicedi <lb/>
            <lb/>
            hil <hi rend="italic">APSb</hi> 8 b gQ <hi rend="italic">(in marg</hi>. ambo) <hi rend="italic">B condiaamus\' B</hi> 9 conn <lb/>
            <lb/>
            seques <hi rend="italic">B</hi> 10 hereais (e <hi rend="italic">mvt. in</hi> i) <hi rend="italic">B</hi> 11 uastitatem <hi rend="italic">(corr. ex</hi> uaatitatam) <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 12 pugnaret <hi rend="italic">Ab</hi> et] <hi rend="italic">om. A</hi> hic] hic <hi rend="italic">B</hi> hinc <hi rend="italic">PSb</hi> <lb/>
            e <lb/>
            13 1/iboraret (a <hi rend="italic">corr. in</hi> i) <hi rend="italic">B</hi> liberaret <hi rend="italic">Sb</hi> eet ergo <hi rend="italic">Ab</hi> 14 existimo <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            i <lb/>
            cuius <hi rend="italic">B</hi> huius <hi rend="italic">S</hi> lucis <hi rend="italic">b</hi> plenissima <hi rend="italic">Sb</hi> 16 pateremur <hi rend="italic">A</hi> 18 et<lb/>
             III/cetera <hi rend="italic">B</hi> 21 dicit <hi rend="italic">Sb</hi> 23 se aequalem esse <hi rend="italic">A</hi> esse se aequalem <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            24 ezTauit <hi rend="italic">S</hi> 25 factus est <hi rend="italic">b</hi> inuentus] inuentus est S </note> <lb/>
             
<pb n="88"/>
            subditus usque ad mortem. hoc ergo sentimus de nobis, <lb/>
            quod et de Christo: qui cum in forma dei esset constitutus. <lb/>
            factus est subditus usque ad mortem, ut similitudinem animarum <lb/>
            nostrarum ostenderet. et quemadmodum in se mortis <lb/>
            similitudinem ostendit et patrem in se et in patre se esse de<lb n="5"/>
            medio mortuorum resuscitatum, eo modo sentiamus et de <lb/>
            animabus nostris futurum, quod per ipsum poterimus de hac <lb/>
            morte liberari: quae aut aliena est a deo aut. si propria est <lb/>
            dei, et misericordia eius cessat et liberatoris nomen et opera <lb/>
            liberantis. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><p>AUG. dixit: Ego quaero, quemadmodum in mortem uenerimus. <lb/>
            et tu dicis, quemadmodum de morte liberemur. 
</p><p>FORT. dixit: Ita apostolus dixit, quomodo sentire debeamus <lb/>
            de nostris animis, quod Christus nobis ostendit. si fuit Christus <lb/>
            in passione et morte, et nos; si uoluntate patris descendit in<lb n="15"/>
            passionem et mortem, et nos. 
</p></div><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><p>AUG. dixit: Notum est omnibus catholicam fidem ita se <lb/>
            habere, quod dominus noster, id est uirtus et sapientia dei <lb/>
            et uerbum, per quod facta sunt omnia et sine quo factum <lb/>
            est nihil, ad liberationem nostram hominem suscepit. in ipso <lb n="20"/>
            homine, quem suscepit. demonstrauit illa, quae dicis. nos <lb/>
            autem nunc de ipsius dei et ineffabilis maiestatis substantia <lb/>
            quaerimus, utrum ei aliquid nocere possit. an non possit. si <lb/>
            -enim potest aliquid nocere ei, non est inuiolabilis. si non <lb/>
            potest ei aliquid nocere, quid ei factura erat gens tenebrarum, <lb n="25"/>
            contra quam dicitis bellum gestum esse a deo ante

<note type="footnote">18 cf. I. Cor. 1, 24 19 cf. Ioh. 1, 3 </note>

<note rend="script" type="footnote"> . 1 uobis <hi rend="italic">S</hi> 3 <hi rend="italic">similitudine A</hi> 4 et <hi rend="italic">om. S</hi> 5 et in patre se esse] <lb/>
            , 10 ae <lb/>
            et patrem eisse <hi rend="italic">AP</hi> et in patre se esse <hi rend="italic">B</hi> et se in patre esaeq; <hi rend="italic">S</hi> et at a <lb/>
            wbv <lb/>
            patre esse <hi rend="italic">b</hi> 6 sentimus <hi rend="italic">b</hi> 7 animis <hi rend="italic">BsSb</hi> auimis <hi rend="italic">AP</hi> 7 ipaum] . <lb/>
            se ipsum <hi rend="italic">S</hi> 8 <hi rend="italic">pr</hi>. aut] aut <hi rend="italic">B</hi> 11 uenerimus in mortem S uenerimus <lb/>
            <hi rend="italic">(corr. ex</hi> ueniremus) <hi rend="italic">B</hi> 12 liberaremur <hi rend="italic">B</hi> 13 dixit apostolus 8 <lb/>
            14animabus nostrus b animus abn B2 15 passionem AB (m er.) mortè A <lb/>
            14 animabus <hi rend="italic">nostris b animus B*</hi> 15 passionem <hi rend="italic">AB</hi> (m <hi rend="italic">er.)</hi> mortS <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            28 ei] et <hi rend="italic">APS</hi> §t <hi rend="italic">B</hi> 24 potest ei b noceri <hi rend="italic">PB</hi> (e <hi rend="italic">corr</hi>. in i)<lb/>
             25 noceri <hi rend="italic">AS</hi> </note><lb/>
             
<pb n="89"/>
            constitutionem mundi, in quo bello nos, id est animas, quas modo <lb/>
            indigere liberatoris manifestum est. commixtas esse omni malo <lb/>
            et morti inplicitas adseritis ? redeo enim ad illud breuissimum: <lb/>
            si poterat ei noceri, non est inuiolabilis; si non poterat, crudeliter <lb/>
            huc nos misit, ut ista patiamur. <lb n="5"/>
            
</p><p>FORT. dixit: Anima dei est, an non?\'
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>