<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024b.opp-lat1:13-15</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024b.opp-lat1:13-15</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024b.opp-lat1"><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><p>AUG. dixit: Tantum memento me respondere ad ea, <lb/>
            quae interrogas, te autem ad ea, quae interrogo, non respondere. <lb/>
            animam dico factam a deo, ut cetera omnia, quae a deo<lb n="20"/>
            facta sunt, et inter illa, quae deus omnipotens fecit, principalem <lb/>
            locum datum esse animae. si autem quaeris, unde deus. <lb/>
            fecit animam, memento confiteri me tecum esse deum omnipotentem. <lb/>
            omnipotens autem non est, qui quaerit adiuuari <lb/>
            aliqua materia, unde faciat quod uelit. ex quo est consequens, <lb n="25"/>
            ut secundum fidem nostram omnia, quae deus fecit per uerbum

<note rend="script" type="footnote"> • br <lb/>
            1 est <hi rend="italic">om. S</hi> nobis <hi rend="italic">S</hi> 4 animis <hi rend="italic">Bfy</hi> ct—dicitur <hi rend="italic">om. S</hi> 5 liar <lb/>
            ei m c <lb/>
            beret <hi rend="italic">A</hi> liberet <hi rend="italic">B</hi> 7 speres <hi rend="italic">A</hi> speres <hi rend="italic">B</hi> sit <hi rend="italic">om. S</hi> negne <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            ei <lb/>
            et] il <hi rend="italic">B om. PSb</hi> substantia <hi rend="italic">AS</hi> 8 dei ut negem illam esse deum <lb/>
            sed tamen ex deo ex qua <hi rend="italic">S</hi> negas <hi rend="italic">b</hi> 12 a] ex <hi rend="italic">BAPSb</hi> alius 6 S <lb/>
            13 omnino esse <hi rend="italic">S</hi> 14 omnimodo] omnino <hi rend="italic">b</hi> equalem <hi rend="italic">S</hi> esse <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> 16 facturam <hi rend="italic">b (in marg. al</hi>. facticia) 17 unde . nam <hi rend="italic">AS</hi> 19 non] <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> 20 factam esse <hi rend="italic">S</hi> esse factam <hi rend="italic">b</hi> 28 animam fecit <hi rend="italic">b</hi> te <lb/>
            ts <lb/>
            confiteri mecum <hi rend="italic">AS</hi> confiteri me cum <hi rend="italic">B</hi> confiteri mecum <hi rend="italic">P</hi> me confiteri <lb/>
            tecum <hi rend="italic">b</hi> 24 autem <hi rend="italic">om. A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="91"/>
            et sapientiam suam, de nihilo fecerit. sic enim legimus: ipse <lb/>
            iussit et facta sunt; ipse mandauit et constituta sunt. 
</p><p>FORT. dixit: Ex iussione constant uniuersa? 
</p></div><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><p>AUG. dixit: Ita credo, sed uniuersa, quae facta sunt. <lb/>
            FORT.. dixit: Facta consonant, sed quia inconuenientia sibi <lb n="5"/>
            sunt haec, per hoc ergo constat non esse unam substantiam, <lb/>
            licet ex unius iussione eadem ad compositionem mundi huius <lb/>
            et faciem uenerint. ceterum rebus ipsis paret, quia nihil simile <lb/>
            tenebrae et lux. nihil simile ueritas et mendacium, nihil <lb/>
            simile mors et uita, nihil simile anima et corpus et cetera <lb n="10"/>
            istis similia, quae et nominibus et speciebus distant ab inuicem, <lb/>
            et merito dixisse dominum nostrum: arbor. quam <lb/>
            non plantauit pater meus caelestis, eradicabitur et <lb/>
            in ignem mittetur, quae non adferet fructus bonos, <lb/>
            et esse arborem radicatam. hinc uero constat et ratione rerum, <lb n="15"/>
            quod duae sunt substantiae in hoc mundo, quae speciebus et <lb/>
            nominibus distant: quarum est una corporis. alia uero aeterna, <lb/>
            patris omnipotentis quam esse credimus. 
</p></div><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><p>AUG. dixit: Contraria ista, quae te mouent, ut aduersa <lb/>
            sentiamus, propter peccatum nostrum, id est propter peccatum <lb n="20"/>
            hominis contigerunt. nam omnia deus et bona fecit, et bene <lb/>
            ordinauit; peccatum autem non fecit et hoc est solum, quod <lb/>
            dicitur malum, uoluntarium nostrum peccatum. est et aliud <lb/>
            genus mali, quod est poena peccati. cum ergo duo sint genera <lb/>
            malorum, peccatum et poena peccati, peccatum ad deum non

<note type="footnote">1 Ps. 148, 5 12 Matth. 15, 13; 8, 10 </note>

<note rend="script" type="footnote"> .2 constituta] creata <hi rend="italic">Ab (sed in marg</hi>. constitota) 3 constant omnia <lb/>
            - - con <lb/>
            uninereaque facta sunt. fort. diz <hi rend="italic">(del. uid.) S</hi> 5 sonant <hi rend="italic">APS</hi> sonant <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            6 haec] hac <hi rend="italic">ÅP</hi> ac <hi rend="italic">b</hi> ergo <hi rend="italic">om. S</hi> 8 paret] parent <hi rend="italic">AB</hi> patet <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            quia] quod S 11 istis] his Ab 12 arborfi <hi rend="italic">AB</hi> quem <hi rend="italic">P</hi> 14 quia <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            e nd <lb/>
            affert <hi rend="italic">b</hi> aft\'etret <hi rend="italic">BP</hi> If. et <hi rend="italic">om</hi>. S radicanda <hi rend="italic">Sb</hi> radicata <hi rend="italic">B</hi> hic <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            uere <hi rend="italic">b</hi> ex ratione <hi rend="italic">PSb</hi> 17 constant <hi rend="italic">BAPb</hi> una est A <lb/>
            c <lb/>
            ref una <hi rend="italic">B</hi> 18 quam esse] quam dei esse <hi rend="italic">A</hi> 21 hominum <hi rend="italic">Sb</hi> <lb/>
            Firiiut <lb/>
            contingit A eonti//git <hi rend="italic">B</hi> contigit <hi rend="italic">P</hi> 22 hoc est] hoc <hi rend="italic">b</hi> 23 est <hi rend="italic">om. ASb</hi> <lb/>
            24 cum—peccati] <hi rend="italic">om. S</hi> 25 poena <hi rend="italic">om. A</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="92"/>
            pertinet, poena peccati ad uindicem pertinet.etenim ut bonus <lb/>
            est deus, quia omnia constituit. sic iustus est, ut uindicet in <lb/>
            peccatum. cum ergo omnia optime sint ordinata, quae uidentur <lb/>
            nobis nunc aduersa esse. merito contigit hominis lapsi, qui <lb/>
            legem dei seruare noluit. animae enim rationali, quae est in<lb n="5"/>
            homine, dedit deus liberum arbitrium; sic enim posset habere <lb/>
            merita, si uoluntate. non necessitate boni essemus. cum ergo <lb/>
            oporteat non necessitate, sed uoluntate bonum esse, oportebat, <lb/>
            ut deus animae daret liberum arbitrium. huic autem animae <lb/>
            obtemperanti legibus suis omnia subiecit sine aduersitate, ut<lb n="10"/>
            ei cetera, quae deus condidit, seruirent. si et ipsa deo seruire <lb/>
            uoluisset; si autem ipsa noluisset deo seruire, ut ea, quae illi <lb/>
            seruiebant, in poenam eius conuerterentur. quare si recte omnia <lb/>
            a deo ordinata sunt, et bona sunt et deus non patitur malum. 
</p><p>FORT. dixit : Non patitur, sed malum praeuenit deus. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>