<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:8.1-8.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:8.1-8.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="8"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><ab><title type="sub">LIBER OCTAVUS. </title></ab><p rend="script">FAUSTUS dixit: Quare non accipis testamentum uetus ? <lb/>
             quia iam praeuentus sum nouo; ueteri autem et nouo non <lb n="15"/>
            conuenit, ut scriptura testatur. nam pannum, inquit, nouum <lb/>
            nemo adsuit uestimento ueteri, alioquin maior scissura <lb/>
            fiet. quia ergo maiorem sicuti uos scissuram facere <lb/>
            caueo, christianam nouitatem Hebraicae uetustati non misceo. <lb/>
            quis enim non etiam sordidum iudicet nouis uestibus indutis <lb n="20"/>
            non donare inferioribus ueteres ? quapropter ego, etiam si natus <lb/>
            essem Iudaeus, ut fuerunt apostoli, dignum tamen erat me <lb/>
            nouo accepto testamento uetus repudiare, ut fecerunt ipsi. <lb/>
            nunc uero et naturae beneficio consecutus, ut sub seruitutis <lb/>
             iugo non nascerer, et Christo mihi protinus occurrente cum <lb n="25"/>
            pleno munere libertatis, quam miser et stultus et insuper

<note type="footnote">16 Matth, 9, 16 Luc. 5, 36 </note>

<note type="footnote" rend="script"><hi rend="italic">1 mattheus L 2 nosse s. I. S 3 manicheo LC</hi> 5 discipolis (is <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> us) <hi rend="italic">L</hi> adheserunt <hi rend="italic">C</hi> 11 duceres (s <hi rend="italic">er.) C</hi> diceres <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            13 <hi rend="italic">cop</hi>. XVI <hi rend="italic">LSGPM</hi> 14 accepis <hi rend="italic">L</hi> 16 inquid <hi rend="italic">L</hi> 17 assuit»» <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            18 scissura <hi rend="italic">L</hi> facera <hi rend="italic">L</hi> 19 haebraicae <hi rend="italic">L</hi> uetustati <hi rend="italic">C</hi> uetustati <lb/>
            (i <hi rend="italic">mp</hi>. e <hi rend="italic">a m</hi>. 1) <hi rend="italic">L</hi> 20 nobis <hi rend="italic">L</hi> 21 si natus] sanatus <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            T <lb/>
            25 nascer# <hi rend="italic">S,</hi> (rer <hi rend="italic">in ras.) G</hi> nascera r <hi rend="italic">M</hi> et <hi rend="italic">om. SG</hi> occurrente <lb/>
            (m <hi rend="italic">er.) Jf,</hi> (m <hi rend="italic">exp.) GS2</hi> occurrentem <hi rend="italic">LS1</hi> </note>

<note type="footnote"> XXV. Aug. leel. 6. </note>

<note type="footnote"> 20 </note> <lb/>
             
<pb n="306"/>
            ingratus ero, si me ultro addixero seruituti ? quippe Paulus inde <lb/>
            Galatas arguit, quod in circumcisionem relabentes ad infirma <lb/>
            repedarent et egena elementa, quibus denuo seruire uellent. <lb/>
            quomodo ergo id ego admittam, in quo alium uideam reprehendi? <lb/>
            turpe est redire in seruitutem, sed turpius ire. <lb n="5"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p>AUGUSTINUS respondit: Iam quidem satis superius <lb/>
            ostendimus, quare et quomodo teneamus auctoritatem ueteris <lb/>
            testamenti non ad Iudaicae seruitutis imitationem, sed ad <lb/>
            christianae libertatis testificationem. neque enim mea, sed <lb/>
            apostoli uox est: quia omnia haec in figura contingebant <lb n="10"/>
            illis; scripta autem sunt propter nos, in quos finis <lb/>
            saeculorum obuenit. quapropter non in seruitute facimus, <lb/>
            quae iussa sunt ad nos praenuntiandos, sed in libertate legimus, <lb/>
            quae scripta sunt ad nos confirmandos. quis itaque iam <lb/>
            non intellegat, unde Galatas reuocat apostolus, non religiose<lb n="15"/>
            scripturam circumcisionis legentes, sed iam superstitiose circumcidi <lb/>
            uolentes ? unde non pannum nouum uestimento ueteri <lb/>
            adsuimus, sed erudimur in regno caelorum ad similitudinem <lb/>
            illius patris familias, quem commemorat dominus proferentem <lb/>
            ' de thesauro suo noua et uetera. ille autem adsuit pannum<lb n="20"/>
            nouum uestimento ueteri, qui continentiam uult habere spiritalem <lb/>
            et nondum deposuit spem carnalem. nam legite diligenter <lb/>
            et uidete de ieiunio dominum interrogatum respondisse: nemo <lb/>
            adsuit pannum nouum uestimento ueteri. adhuc enim <lb/>
            discipuli dominum carnaliter diligebant, quandoquidem etiam,<lb n="25"/>
            ne occisum amitterent, formidabant. unde Petrum reuocantem

<note type="footnote"> 1 cf. Gal. 4. 5 10 I Cor. 10, 11 15 cf. Gal. 4. 5 20 cf. <lb/>
            Matth. 13, 52 23 Matth. 9, 16 </note>

<note type="footnote"> 2 galathas (h <hi rend="italic">s. I. a m</hi>. 2) <hi rend="italic">C</hi> 4 ammittam <hi rend="italic">LG</hi> amittam S admittam <lb/>
            (d <hi rend="italic">in ras.) M</hi> rephendi <hi rend="italic">C</hi> repraehendi <hi rend="italic">L</hi> 6 <hi rend="italic">cap</hi>. XVII <hi rend="italic">LSGPM</hi> <lb/>
            . 9 christiane <hi rend="italic">L</hi> 11 in illis <hi rend="italic">C</hi> sunt autem <hi rend="italic">C</hi> fines <hi rend="italic">L</hi> 13 prenuntiandos <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 14 iam <hi rend="italic">om. b</hi> 15 galathas (h s. <hi rend="italic">l. a m</hi>. 2) <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            religiosae <hi rend="italic">S</hi> religiosae <hi rend="italic">LGM</hi> 16 circamcisiones <hi rend="italic">L</hi> 20 thesauro (h s. <lb/>
            <hi rend="italic">I. add. m. 1) C</hi> suo <hi rend="italic">om. GSMb</hi> 23 interrogate 81 respondesse <lb/>
            <hi rend="italic">Ll</hi> 25 dlfi <hi rend="italic">LS2MG</hi> 26 ammitterent <hi rend="italic">L</hi> </note><lb/>
            
<pb n="307"/>
            se a passione satanan appellat. quod non saperet, quae dei <lb/>
            sunt. sed quae hominum. proinde adtendite in illa phantasia <lb/>
            uestra de regno dei, unde istam lucem solis carni conspicuam <lb/>
            tamquam ad exemplum uobis propositam diligitis et adoratis, <lb/>
            quam carnalem spem geratis, et inuenietis ieiunia uestra quomodo <lb n="5"/>
            prudentiae carnis tamquam uestimento ueteri adsuantur. <lb/>
            uerumtamen cum pannus nouus uestimento ueteri non conueniat, <lb/>
            unde potuerunt principibus tenebrarum membra dei <lb/>
            uestri non adiuncta atque consuta, sed, quod est uehementius, <lb/>
            commixta et concreta cohaerere ? an utrumque uetus est, quia <lb n="10"/>
            utrumque falsum, et utrumque de prudentia carnis est? nisi <lb/>
            forte inde uultis probare unum fuisse nouum. alterum uetus, <lb/>
            quia maior scissura facta est, ut miserabilis pannus de regno <lb/>
            lucis abscinderetur et globo tenebrarum aeterna poena configeretur. <lb/>
            et tamen argute sibi uidetur uelut acu linguae diuinarum <lb n="15"/>
            scripturarum firmamenta conpungere talium fabularum <lb/>
            sordidus sartor aut mendicus indutor. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>