<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:3.1-3.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:3.1-3.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p>FAUSTUS dixit: Accipis ergo generationem ? equidem <lb n="20"/>
            conatus diu sum hoc ipsum, qualecumque est;, persuadere <lb/>
            mihi, quia sit natus deus, sed offensus duorum maxime euangelistarum <lb/>
            dissensione, qui genealogian eius scribunt, Lucae <lb/>
            et Matthaei, haesi incertus, quemnam potissimum sequerer. <lb/>
             fieri enim posse putabam, ut, quia praescius non sum, quem <lb n="25"/>
            mentiri existimarem, ipse diceret uerum, et quem uera loqui, <lb/>
            ipse forsitan mentiretur. infinita ergo eorum praetermissa lite <lb/>
            et interminabili mihi ad Iohannem Marcumque me contuli <lb/>
            nec inpariter a duobus ad duos, et ab euangelistis ad eiusdem <lb/>
             nominis professores. quorum mihi principia interim non

<note type="footnote"> 23 cf. Matth. 1, 1 sqq. Luc. 3, 23 sqq. </note>

<note type="footnote"> onatureiC <hi rend="italic">7saltimLSG tota(inmarg.add.)8</hi> stam]ia&amp; <hi rend="italic">9 grece LC</hi> <lb/>
            20 cap. VI <hi rend="italic">LSPMG</hi> 23 genealogiam <hi rend="italic">SMCG</hi> 24 matthei <hi rend="italic">L</hi> mathęi <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            htCsi <hi rend="italic">(a er.) M</hi> 25 presciusL <hi rend="italic">29 ad (ante eiusdem)] et b 80 interim om. C</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="262"/>
            inmerito placuerunt, quia nec Dauid nec Mariam inducunt nec <lb/>
            Iosephum, sed Iohannes quidem in principio fuisse uerbum <lb/>
            dicit et uerbum fuisse apud deum et deum fuisse uerbum. <lb/>
            Christum significans; Marcus uero, euangelium, inquit, Iesu <lb/>
            Christi filii dei, tamquam Matthaeum exprobans, qui posuerit<lb n="5"/>
            filium Dauid. nisi forte alterum hic et alterum ille <lb/>
            adnuntiat Iesum. haec ergo ratio est, qua ego non accipio <lb/>
            Christum natum. tu uero, si tantus es, ut hanc mihi adimas <lb/>
            offensionem, effice, ut inter se ipsi conueniant, et utcumque <lb/>
            succumbam, quamuis ne sic quidem dignum erit ex utero<lb n="10"/>
            natum credere deum et deum christianorum. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p>AUGUSTINUS respondit:s o si pio studio legisses euangelium <lb/>
            et ea, quae te in euangelistis tamquam repugnantia <lb/>
            mouissent, diligenter quaerere quam temere damnare maluisses, <lb/>
            ut saltem propter ipsam, quae quasi prima fronte occurrit. <lb n="15"/>
            apertissimam repugnantiam cogitares, nisi aliquid illic magnum <lb/>
            lateret, difficile fieri potuisse, ut tanta eis auctoritas in terrarum <lb/>
            orbe praeberetur, qua sibi tot hominum doctissimorum <lb/>
            ingenia subiugarent. quid enim magnum est uidere, quod <lb/>
            uidistis, alios Christi secundum carnem progeneratores commemorari <lb n="20"/>
            a Luca, alios a Matthaeo, cum ambo Ioseph constituant, <lb/>
            Matthaeus ad quem terminet, Lucas a quo incipiat: <lb/>
            qui propter quoddam cum eius matre sanctum et uirginale <lb/>
            coniugium etiam ipse parens Christi meruit appellari, ut <lb/>
            propter uirilem dignitatem ab ipso uel usque ad ipsum generationes <lb n="25"/>
            contexerentur? quid ergo magnum est, quod uidistis, <lb/>
            quod alium patrem habeat Ioseph secundum Matthaeum. <lb/>
            alium secundum Lucam, et alium auum secundum istum.

<note type="footnote"> 2 cf. Ioh. 1, 1 4 Marc. 1, 1 </note>

<note type="footnote"> 2 ioseph <hi rend="italic">Cb,</hi> (um <hi rend="italic">eras.) M</hi> 5 matheum <hi rend="italic">S</hi> mattheum <hi rend="italic">L</hi> 7 quia <hi rend="italic">SG</hi> <lb/>
            8 ee] esses <hi rend="italic">SG</hi> 10 nec <hi rend="italic">SMG</hi> 11 natum <hi rend="italic">om. LCPSGb</hi> 12 <hi rend="italic">cap</hi>. <lb/>
            VII <hi rend="italic">LSGPM</hi> Agustinus <hi rend="italic">L</hi> 13 que <hi rend="italic">L</hi> Ii) saltim <hi rend="italic">L</hi> 18 orbem <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            quas ibi <hi rend="italic">b</hi> 19 ingenua (s. ? <hi rend="italic">a w</hi>. 1 i) <hi rend="italic">P</hi> subigarent <hi rend="italic">S</hi> subigerent <lb/>
            (e <hi rend="italic">pr. s. l.) G</hi> 21 mattheo <hi rend="italic">LC</hi> 22 mattheus <hi rend="italic">L</hi> matheus <hi rend="italic">C</hi> xminA: <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            pertingat <hi rend="italic">SG</hi> 23 uirginale (a <hi rend="italic">in ras.) L</hi> 24 apellari <hi rend="italic">C</hi> 27 mattheum <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> mathaeum <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="263"/>
            alium secundum illum, et deinceps sursum uersus usque ad <lb/>
            Dauid per tam multas generationes alios parentes eius ab <lb/>
            isto, alios ab illo enumerari ? itane tam apertam manifestamque <lb/>
            diuersitatem tot acuti et docti uiri, diuinarum scripturarum <lb/>
            pertractatores diligentissimi, non uiderent ? qui quidem <lb n="5"/>
            in latina lingua perpauci sunt, eos autem in graeca quis <lb/>
            numeret? uiderunt eam plane. quid enim facilius? aut quis <lb/>
            paululum intuens ista non uideat? sed pie cogitantes tantae <lb/>
            auctoritatis eminentiam latere ibi aliquid crediderunt, quod <lb/>
            petentibus daretur, oblatrantibus negaretur, a quaerentibus <lb n="10"/>
            inueniretur, reprehendentibus subtraheretur, pulsantibus aperiretur, <lb/>
            obpugnantibus clauderetur: petierunt, quaesierint. pulsauerunt, <lb/>
            acceperunt, inuenerunt, intrauerunt. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Nempe tota in hoc quaetio est, quomodo potuerit duos <lb/>
            patres habere Ioseph. hoc enim si potuisse fieri demonstratur, <lb n="15"/>
            nulla omnino causa est, cur quisquam istorum euangelistarum <lb/>
            in diuersis generationibus enumerandis falsum dixisse credatur. <lb/>
            a duobus enim patribus iam non erit mirum neque contrarium, <lb/>
            quod et aui duo et ataui et proaui esse potuerunt et quicquid <lb/>
             supra est usque ad Dauid, cuius erant ambo filii, et <lb n="20"/>
            Salomon, qui pertinet ad ordinem, quem Matthaeus secutus <lb/>
            est, et Nathan, qui est in serie, quam Lucas exposuit. adtendunt <lb/>
            enim ista nonnulli et uident non posse a duobus <lb/>
            uiris per commixtionem carnis hominen gigni et ideo putant <lb/>
             istam quaestionem non posse dissolui. nec intuentur, quod <lb n="25"/>
            usitatissimum atque facillimum est patrem cuiusquam non <lb/>
            eum tantum dici, a quo genitus, sed etiam eum, a quo fuerit <lb/>
            adoptatus.

<note type="footnote"> 10 cf. Matth. 6, 7 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 3 illos <hi rend="italic">SG</hi> enumerari (e s. <hi rend="italic">I. a m. 1) L</hi> 6 greca <hi rend="italic">L</hi> 7 nume- <lb/>
            <hi rend="italic">rat CSGM norat b ea Lb quid] quis b 8 tante L</hi> 10 querentibus <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 11 rephendentibus <hi rend="italic">L</hi> 15 potuisset <hi rend="italic">LCSG</hi> potuisse.. (t <lb/>
            <hi rend="italic">er.) M 16 esse C quur C 19 et om. M aui] aut Lb ait.6</hi> <lb/>
            I <lb/>
            <hi rend="italic">(sup. ras.) M</hi> et <hi rend="italic">ante</hi> ataui <hi rend="italic">om. b</hi> proau. (t <hi rend="italic">er.;</hi> i <hi rend="italic">m</hi>. 1 <hi rend="italic">superscr.) L</hi> <lb/>
            proataui <hi rend="italic">b</hi> 21 mattheus <hi rend="italic">L</hi> matheus <hi rend="italic">C</hi> 22 nathan] matthan <hi rend="italic">L</hi> 27 eum <lb/>
            <hi rend="italic">ante</hi> a <hi rend="italic">om. SG</hi> </note> 
<pb n="264"/>
            
</p><p>Neque enim adoptionis uinculum apud antiquos alienum <lb/>
            ab eorum moribus fuit, cum etiam feminas inueniamus adoptasse <lb/>
            sibi filios non ex utero suo natos, sicut Sara ex Agar <lb/>
            et Lia ex ancilla sua et filia Pharaonis Moysen adoptauit. <lb/>
            ipse autem Iacob nepotes suos, filios Ioseph, adoptauit. ipsum<lb n="5"/>
            uero adoptionis nomen plurimum ualere in nostrae fidei sacramento <lb/>
            apostolica doctrina testatur. unde apostolus Paulus <lb/>
            cum de Iudaeorum meritis loqueretur, quorum est, inquit, <lb/>
            adoptio et gloria et testamenta et legislatio; quorum <lb/>
            patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui<lb n="10"/>
            est super omnia deus benedictus in saecula; item <lb/>
            dicit: et ipsi in nobismet ipsis ingemescimus adoptionem <lb/>
            expectantes redemptionem corporis nostri; <lb/>
            item alio loco: cum autem uenit plenitudo temporis, <lb/>
            misit deus filium suum factum ex muliere, factum<lb n="15"/>
            sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut <lb/>
            adoptionem filiorum reciperemus. haec igitur adoptio <lb/>
            quanti sacramenti sit, his atque huiusmodi testimoniis satis <lb/>
            adparet. unicum enim filium deus habet, quem genuit de <lb/>
            substantia sua, de quo dicitur: cum in forma dei esset, <lb n="20"/>
            non rapinam arbitratus est esse aequalis deo. nos <lb/>
            autem non de subtantia sua geuuit; creatura enim sumus, <lb/>
            quam non genuit, sed fecit; et ideo, ut fratres Christi secundum <lb/>
            modum nostrum faceret, adoptauit. iste itaque modus, <lb/>
            quo nos deus, cum iam essemus ab ipso non nati, sed conditi<lb n="25"/>
            et instituti, uerbo suo et gratia sua genuit, ut filii eius <lb/>
            essemus, adoptio uocatur. unde Iohannes dicit: dedit 'eis <lb/>
            potestatem filios dei fieri. cum igitur ius adoptionis

<note type="footnote"> 3 cf. Gen. 16, 1 4 cf. Gen. 30, 9 sqq. cf. Ex. 2, 9 eq. <lb/>
            5 cf. Gen. 48, 5 8 Rom. 9, 4 sq. 12 Rom. 8, 28 14 Gal. 4, 4 sqq. <lb/>
            20 Phil. 2, 6 27 Ioh. 1, 12. </note>

<note type="footnote"> 1 aput <hi rend="italic">LM</hi> anti quos <hi rend="italic">L</hi> 3 sarra <hi rend="italic">L</hi> 4 lia <hi rend="italic">L</hi> pharahonis <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            6 habere <hi rend="italic">L</hi> nostra fide (i <hi rend="italic">uid. er.)</hi> sacrahiento (II 8. 0 <hi rend="italic">uid. m. 2<lb/>
             add.) L</hi> 9 adoptio filiorQ (filioril <hi rend="italic">8. l. a m. 2) G</hi> testamêttl b <lb/>
            10 et <hi rend="italic">(ante</hi> ex) <hi rend="italic">om. LPSGMb</hi> 11 secta <hi rend="italic">L</hi> 12 ingemiscimus <hi rend="italic">CSGMb</hi> <lb/>
            21 aequalem <hi rend="italic">C</hi> 22 non <hi rend="italic">om. S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="265"/>
            filiorum apud patres nostros et in scripturis sanctis usitatum <lb/>
            sit. quae inpietatis dementia praecipitat prius euangelistas <lb/>
            falsitatis arguere, quod diuersas generationes commemorauerunt. <lb/>
            tamquam utraque uera esse non possit, quam cogitare <lb/>
            et adtendere et uidere, quod facillimum est, quam crebra <lb n="5"/>
            consuetudine generis humani unus homo duos patres habere <lb/>
            potuerit: unum, cuius carne homo sit genitus, alterum. cuius <lb/>
            uoluntate, cum iam homo esset, filius sit adoptatus? qui si <lb/>
            non recte dicitur pater, nec nos recte dicimus: pater noster, <lb/>
            qui es in caelis, ei, de cuius substantia nati non sumus, <lb n="10"/>
            sed cuius gratia et misericordissima uoluntate adoptati secun- <lb/>
            . dum doctrinam apostolicam et fidelissimam ueritatem. ipsum <lb/>
            quippe habemus et deum et dominum et patrem: deum, quod <lb/>
            ab ipso etiam ex hominibus parentibus conditi sumus; dominum, <lb/>
            quod ei subditi sumus; patrem, quod eius adoptione <lb n="15"/>
            renati sumus. 
</p><p>Facile fuit ergo religiosis perscrutatoribus diuinarum litterarum <lb/>
            aliquantulum considerare et uidere in diuersis Christi <lb/>
            generationibus a duobus euangelistis commemoratis, quomodo <lb/>
             duos patres potuit habere Ioseph, quorum progeneratores diuersi <lb n="20"/>
            enumerentur. hoc et uos, si studium contentionis non <lb/>
            excaecaret, facile uidere possitis. sed ab illis uiris alia etiam <lb/>
            quaesita et inuenta sunt, cum omnes harum narrationum <lb/>
            partes pertractarent; haec autem a uestro intellectu longissime <lb/>
             remota sunt. itaque etiam in Manichaei errore constituti, id <lb n="25"/>
            quod in rebus humanis fieri solet, ut alius carne generet <lb/>
            filium, alius eum uoluntate adoptet, ac sic unus duos patres <lb/>
            habeat, si non aduerso animo legeretis, cogitando uidere <lb/>
            possetis.

<note type="footnote"> 9 Matth. 6, 9 </note>

<note type="footnote"> 3 diuerse <hi rend="italic">b</hi> 4 possint <hi rend="italic">LCMb</hi> 8 esset] sit <hi rend="italic">S</hi> 10 ei] et G <lb/>
            et <hi rend="italic">LMb, om. S</hi> 14 ex] et <hi rend="italic">L</hi> 17 praescrutatoribus <hi rend="italic">L</hi> pfę.ęscrutatoribus <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> litterum <hi rend="italic">C</hi> 21 enumerarentur <hi rend="italic">C</hi> 22 possetis <hi rend="italic">CМ'2b</hi> <lb/>
            28 quesita <hi rend="italic">C</hi> rationum <hi rend="italic">SG</hi> 25 etiam in Immanicęci-ratis terrore <lb/>
            (citatis <hi rend="italic">8. l.) G</hi> aii\inimmanicęcitatis errore (inim <hi rend="italic">et</hi> citatis in <hi rend="italic">ras.) S</hi> <lb/>
            26 hamanis <hi rend="italic">(s</hi>. a u <hi rend="italic">a. m</hi>. 1) <hi rend="italic">L</hi> generaret <hi rend="italic">L</hi> </note> 
<pb n="266"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p>Cur autem Matthaeus ab Abraham coeperit descendens <lb/>
            usque ad Ioseph, Lucas autem a Ioseph coeperit ascendens <lb/>
            non usque ad Abraham, sed usque ad deum, qui fecit hominem <lb/>
            et dato praecepto potestatem dedit, ut credens filius dei <lb/>
            fieret, et cur ille in capite libri generationes ipsas enumerauit. <lb n="5"/>
            ille autem, cum dominus saluator a Iohanne baptizatus fuisset; <lb/>
            et quid sibi uelit numerus generationum secundum Matthaeum, <lb/>
            ut ter XIIII digerantur, quibus in summam conputatis tamquam <lb/>
            una minus adpareat; numerus autem generationum <lb/>
            secundum Lucam, qui in baptismo domini commemoratur,<lb n="10"/>
            ad septuaginta et septem perueniat — quem numerum ipse <lb/>
            dominus in peccatorum remissione commendat dicens: non <lb/>
            tantum septies, sed etiam septuagies septies —: nullo <lb/>
            pacto indagare possetis, nisi aut ab aliquo catholico id audiretis, <lb/>
            non quolibet, sed quodam diuinarum scripturarum<lb n="15"/>
            studioso, et quantum posset, perito, aut ipsi ab errore correcti <lb/>
            pietate catholica peteretis, ut acciperetis, quaereretis, ut <lb/>
            inueniretis, pulsaretis, ut intraretis. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p>Quapropter quoniam id. quod Faustum de generationum <lb/>
            diuersitate permouit, quia in duobus patribus intellegendis<lb n="20"/>
            hic nodus erat, intellecta natura et adoptione solutum est. <lb/>
            frustra se uoluit ad duos euangelistas conferre et ab aliis <lb/>
            duobus auferre, magis offensurus, ad quos se contulisset, <lb/>
            quam eos, a quibus abstulisset. non enim amant sancti suos <lb/>
            electores, si suorum sociorum eos inuenerint desertores. unitate <lb n="25"/>
            enim gaudent et in Christo unum sunt; et si alius aliud <lb/>
            et alius aliud, aut alius aliter et alius aliter: uera tamen

<note type="footnote">12 Matth. 18, 22 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 (et 5) quur <hi rend="italic">LC</hi> mattheus <hi rend="italic">L</hi> matheus <hi rend="italic">C</hi> 7 mattheum <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            8 terJ inter <hi rend="italic">L</hi> degerantur <hi rend="italic">L</hi> tamquam] tam <hi rend="italic">b</hi> 9 apparet <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            10 <hi rend="italic">post</hi> lucam <hi rend="italic">add</hi>. generationum <hi rend="italic">Lb</hi> 12 remissionem <hi rend="italic">PMb</hi> <lb/>
            13 etiam] usque <hi rend="italic">Pb</hi> 15 quodam] quod <hi rend="italic">L</hi> quodS (ã 8. <hi rend="italic">I.) G. <lb/>
             om. C</hi> 16 ipsi <hi rend="italic">(corr. ex</hi> ipse) <hi rend="italic">C</hi> 18 intraretis] inueniretis <hi rend="italic">SG</hi> <lb/>
            25 unitate //// autem (enim <hi rend="italic">uid. er.) SG</hi> 26 aliud I aliquid <lb/>
            <hi rend="italic">LCSGWb</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="267"/>
            omnes dicunt nec sibi ullo modo contraria, si pius lector <lb/>
            accedat. si mitis legat, si non haeretico animo, unde rixetur, <lb/>
            sed fideli corde, unde aedificetur, inquirat. iam ergo quoniam <lb/>
            singulorum patrum generationes, quos ut unus homo duos <lb/>
            haberet. non est ab humano genere alienum, singulos euangelistas <lb n="5"/>
            narrandas suscepisse credidimus, non est a ueritate <lb/>
            nostra fides aliena. quocirca inter se iam euangelistis conuenientibus, <lb/>
            sicut Faustus promisit, utcumque succumbite. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p>An illud, quod adiunxit, uos mouet adhuc? quamuis <lb/>
            nec sic quidem. inquit. dignum erit et ex utero natum <lb n="10"/>
            credere deum et deum christianorum. quasi nos ipsam <lb/>
            diuinam naturam ex feminae utero extitisse credamus. nonne <lb/>
            modo commemoraui apostoli testimonium, ubi ait de Iudaeis: <lb/>
            quorum patres, et ex quibus Christum secundum <lb/>
            carnem, qui est super omnia deus benedictus in saecula? <lb n="15"/>
            Christus ergo dominus et saluator noster filius dei <lb/>
            uerus secundum diuinitatem, et filius hominis uerus secundum <lb/>
            carnem, non ex eo, quod est super omnia deus benedictus in <lb/>
            saecula ex femina natus est, sed ex illa infirmitate, quam <lb/>
             suscepit ex nobis, ut in ea moreretur pro nobis et eam sanaret <lb n="20"/>
            in nobis; non ex forma dei, in qua cum esset, non rapinam <lb/>
            arbitratus est esse aequalis deo, natus ex femina est. <lb/>
            sed ex forma serui, quam accipiendo semet ipsum exinan <lb/>
            uit. neque enim ob aliud exinanisse se dictus est nisi <lb/>
            accipiendo formam serui, non amittendo formam dei. illa enim <lb n="25"/>
            natura, qua in forma dei aequalis est patri, incommutabiliter <lb/>
            permanente suscepit mutabilem nostram, per quam de uirgine <lb/>
            nasceretur. uos autem, cum carnem Christi uirginali utero <lb/>
            committere horretis, ipsam diuinitatem dei non tantum hominum, <lb/>
             sed et canum porcorumque uteris commisistis, semel

<note type="footnote"> 21 Phil. 2, 6 sq. </note>

<note type="footnote"> heretico <hi rend="italic">LC</hi> 8 fautus <hi rend="italic">S</hi> 9 adduc Gl 10 et <hi rend="italic">om. SMG</hi> <lb/>
            natum <hi rend="italic">om. Cb</hi> 11 nos] non <hi rend="italic">Ll</hi> 12 femine <hi rend="italic">L</hi> 13 iudeis <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            14 ..f\X <hi rend="italic">S</hi> ęţ ex <hi rend="italic">G</hi> 21 dei] nobis <hi rend="italic">b</hi> rapina <hi rend="italic">LS</hi> rapixia <hi rend="italic">M</hi> 23 ipsum <lb/>
            <hi rend="italic">om. C</hi> 26 est <hi rend="italic">orn. C</hi> 28 cum qui cum <hi rend="italic">SG</hi> 30 et ] etiam <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="268"/>
            conceptam in utero uirginis Christi carnem non uultis credere, <lb/>
            in qua non solum non ligatus, sed nec conmutatus est deus, . <lb/>
            et ipsam dei partem diuinamque naturam in omnium hominum <lb/>
            ac bestiarum masculinis seminibus et femininis uteris, in <lb/>
            omnibus conceptibus per omnes terras et per omnes aquas et<lb n="5"/>
            per omnes auras ligari, obprimi, coinquinari et nec totam <lb/>
            postea liberari posse praedicatis! 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>