<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:26.1-26.8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:26.1-26.8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="26"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><ab><title type="sub">LIBER UICESIMUS SEXTUS,</title></ab><p>FAUSTUS dixit: Iesus si natus non est, quomodo mortuus <lb/>
            est? hoc iam sane coniectura est; coniecturis autem nemo, <lb/>
            nisi quem probationes defecerint, utitur. respondebimus. tamen<lb n="15"/>
            etiam ad hoc nec aliunde quam de his, quae credere soletis, <lb/>
            adferentes exempla: quae si uera sunt, confirmabunt et nos; <lb/>
            si falsa, destruent et uos. dicis ergo: quomodo mortuus est <lb/>
            Iesus, si homo non fuit? et ego abs te requiro: Helias quomodo <lb/>
            mortuus non est, cum fuerit homo ? an huic mortali <lb n="20"/>
            praeter condicionem suam licuit ius inmortalitatis inuadere, <lb/>
            Christo non licuit inmortali de morte, si necesse fuit, aliquid <lb/>
            usurpare? et si Helias in aeternum uiuit contra naturam, <lb/>
            Iesum ad triduum tantum cur non magis contra naturam <lb/>
            mori potuisse concedas, praesertim cum etiam hoc non solum<lb n="25"/>
            de Helia credatis, sed et de Moyse atque Enoch, quod sint <lb/>
            inmortales et ipsi rapti cum corporibus suis in caelum?

<note type="footnote">5 Tit. 1, 15 </note>

<note type="footnote">2 diuinius <hi rend="italic">SIG</hi> 3 christiana im <hi rend="italic">er.) L</hi> 4 heretica <hi rend="italic">LC</hi> 7 leniter <lb/>
            (r <hi rend="italic">sup. lit.) M</hi> 8 ammonemus <hi rend="italic">LSMIG</hi> 9 ibi] sibi <hi rend="italic">SG</hi> <lb/>
            10 qui destillat] quid est ille (ille <hi rend="italic">P) M]S]GPb</hi> deatilla <hi rend="italic">Lx</hi> distillat Li <lb/>
            11 mixtus <hi rend="italic">SG</hi> admirtusq' est <hi rend="italic">M</hi>- <lb/>
            13 <hi rend="italic">Cap</hi>. L <hi rend="italic">LPSMG</hi> 15 probationis C1 24 quur <hi rend="italic">L</hi> 26 enoc <hi rend="italic">SILC...łfG</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="729"/>
            quapropter si hoc argumento recte colligitur legum fuisse hominem, <lb/>
            quia mortuus est, poterit eodem nihilominus argumento <lb/>
            colligi et Heliam non fuisse hominem, quia mortuus non est. <lb/>
            falsum est autem non fuisse Heliam hominem, quamuis inmortalis <lb/>
            credatur; falsum aeque erit Iesum fuisse hominem, <lb n="5"/>
            quamuis aestimetur mortuus. et si mihi uera dicenti uis credere, <lb/>
            uterque eorum apud Hebraeos falsam traxit opinionem, <lb/>
            Iesus de morte et de inmortalitate Helias; nam nec hic <lb/>
            mortuus est nec ille non mortuus; sed uos quod uultis, creditis; <lb/>
            quod non, redigitis ad naturam. quapropter si, quid <lb n="10"/>
            naturae proprium sit, quaeritur, illa quidem nec inmortalem <lb/>
            mori uult nec non mori mortalem. si uero potestatem in deo <lb/>
            atque homine ad efficienda quae uelint quaerimus, magis <lb/>
            puto Iesum mori potuisse quam non mori Heliam; maior <lb/>
            enim potestas in Iesu quam in Helia. et si tu inpotentiorem <lb n="15"/>
            contra naturae licentiam leuas in caelum consecrasque perpetuitati <lb/>
            naturae et condicionis eius oblitus, ego Iesum potuisse <lb/>
            mori, si uoluit, cur non concedam, etiamsi uere mortem <lb/>
            illam fuisse et non mortis figuram consentiam? ut enim ab <lb/>
            initio sumpta hominis similitudine omnes humanae condicionis <lb n="20"/>
            simulauit adfectus, sic ab re non erat, si in fine quoque con <lb/>
            signandae oeconomiae gratia fuisset uisus et mori. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p>Praeterea illud quoque commemorandum, quia, si quid <lb/>
            cuique per naturam liceat quaeritur, circa omnia id quaeri <lb/>
            debet, quae Iesus gessit, non circa mortem tantummodo ipsius <lb n="25"/>
            nam et caecum a natiuitate lumen uidere natura non sinit.

<note type="footnote"> 2 argumenta <hi rend="italic">SG</hi> 5 aequae <hi rend="italic">L</hi> 6 estimetur (es <hi rend="italic">add. tl1. 2) L</hi> <lb/>
            7 hebreos <hi rend="italic">L</hi> falsum <hi rend="italic">GS1</hi> 11 quidem (i <hi rend="italic">sup</hi>. e <hi rend="italic">a m. 1) L</hi> quidam <lb/>
            <hi rend="italic">G'S</hi> inmortalitatem <hi rend="italic">C</hi> 18 adque P hominem S hominem <hi rend="italic">GP,</hi> <lb/>
            (m <hi rend="italic">er.) M</hi> efficiendam <hi rend="italic">S</hi>. (m <hi rend="italic">er.) M</hi> efficiendam <hi rend="italic">PG</hi> 16 perpetuitati <lb/>
            (ti <hi rend="italic">ex</hi> ta <hi rend="italic">a</hi> m. 1) <hi rend="italic">M</hi> 18 quur <hi rend="italic">L</hi> etiam siuere C 20 inicio <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            similitudine (m <hi rend="italic">er.) L</hi> 21 effectus <hi rend="italic">b</hi> sic (c <hi rend="italic">s. I.) M</hi> finej <lb/>
            fide <hi rend="italic">LPSGMb</hi> fine <hi rend="italic">(utrum</hi> n <hi rend="italic">an</hi> d <hi rend="italic">sit dinosci nequit; in ras.) C</hi> <lb/>
            consignanda <hi rend="italic">LSMG</hi> 22 echaecconomiae <hi rend="italic">L</hi> eoeconomiae <hi rend="italic">G</hi> e9 hapc <lb/>
            economiae M fuisset (t <hi rend="italic">add. m. 2) L</hi>. (t <hi rend="italic">en</hi> s) <hi rend="italic">M</hi> 23 praeter <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            praeter <hi rend="italic">M</hi> 24 queritur fr 25 deberet <hi rend="italic">b</hi> 26 natiuitate (m. <hi rend="italic">er.) L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="730"/>
            quod tamen Iesus potenter operatus uidetur erga huius generis <lb/>
            caecos, adeo ut Iudaei ipsi exclamarent ab initio saeculi numquam <lb/>
            fuisse uisum, ut aliquis aperuisset oculos caeci nati. <lb/>
            manum aridam sanasse, uocem ac uerbum priuatis his per <lb/>
            naturam redonasse, mortuis et in tabem iam resolutis corporibus<lb n="5"/>
            compage reddita uitalem redintegrasse spiritum, quem <lb/>
            non ad stuporem adducat et cogat quodam modo minime <lb/>
            credere cogitantem quid liceat quidue non liceat per naturam ? <lb/>
            quae tamen omnia nos communiter facta ab eodem credimus <lb/>
            christiani, non consideratione iam naturae, sed potestatis tantum<lb n="10"/>
            et uirtutis dei. legitur id quoque, quod de supercilio <lb/>
            montis iactatus aliquando a Iudaeis inlaesus abierit. qui ergo <lb/>
            de sublimi monte praecipitatus mortuus non est, quia utique <lb/>
            noluit, cur non potuerit etiam mori cum uoluit? et hoc quidem <lb/>
            nunc a nobis ita responsum sit, quia uobis placet argumentari<lb n="15"/>
            et arma temptatis aliena dialectice disputare uolentes: <lb/>
            alioquin nobis nec Iesus mortuus est nec est inmortalis <lb/>
            Helias.-
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>AUGUSTINUS respondit: Quicquid de Enoch et de Helia <lb/>
            et de Moyse scriptura sancta certis et magnis suae fidei documentis <lb n="20"/>
            in summo culmine auctoritatis locata testatur, hoc <lb/>
            credimus, non quod Faustus nos credere suspicatur. quid sit <lb/>
            autem secundum naturam, quid contra naturam, homines, qui <lb/>
            sicut uos errant, nosse non possunt. dici autem humano more <lb/>
            contra naturam esse, quod est contra naturae usum mortalibus <lb n="25"/>
            notum, nec nos negamus . sicut illud est, quod apostolus ait: <lb/>
            si tu ex naturali incisus oleastro ei contra naturam

<note type="footnote"> 3 cf. Ioh. 9 27 Rom. 11, 24 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 erga <hi rend="italic">ed. Maur.:</hi> ergo <hi rend="italic">lib. b</hi> huius] ihs <hi rend="italic">SG</hi> 2 caecus P1 <lb/>
            a deo <hi rend="italic">b</hi> iudei <hi rend="italic">C</hi> 6 conpagem redditam <hi rend="italic">SlLPGMb</hi> 8 quiduae L <lb/>
            12 inlesus <hi rend="italic">C</hi> 13 sublimi (i <hi rend="italic">fin in ras.) M</hi> monf/te <hi rend="italic">M</hi> precipitatus <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> ■ 14 quur <hi rend="italic">L</hi> etiam (ti <hi rend="italic">s. I.) C</hi> 15 quia (i s. <hi rend="italic">1. add</hi>. &lt;t. <lb/>
            <hi rend="italic">rec.)</hi> CX1 16 dialecticę <hi rend="italic">LSG</hi> dialectic*e (a 8. <hi rend="italic">I.; a er.) M</hi> 17 mortuus <lb/>
            <hi rend="italic">(pr</hi>. u 8. <hi rend="italic">1.) L</hi> 19 <hi rend="italic">Cap</hi>. LI <hi rend="italic">LPSMG</hi> Agr <hi rend="italic">L</hi> enoc <hi rend="italic">LCM</hi> <lb/>
            21 locata] loca <hi rend="italic">LSIGI,</hi> (ta <hi rend="italic">add. m. 1) Jf 22</hi> suscipiatur itf1 </note> <lb/>
             
<pb n="731"/>
            insertus es in bonam oliuam; id esse contra naturam <lb/>
            dixit, quod est contra consuetudinem naturae, quam notitia <lb/>
            humana conprehendit, ut oleaster insertus in olea non oleastri <lb/>
            baccas, sed oliuae pinguedinem ferat. deus autem creator et <lb/>
            conditor omnium naturarum nihil contra naturam facit; id <lb n="5"/>
            enim erit cuique rei naturale, quod ille fecerit, a quo est <lb/>
            omnis modus, numerus, ordo naturae. sed nec ipse homo <lb/>
            contra naturam quicquam facit, nisi cum peccat, qui tamen <lb/>
            subplicio redigitur ad naturam. ad naturalem quippe iustitiae <lb/>
            ordinem pertinet, ut aut peccata non fiant, aut inpunita esse <lb n="10"/>
            non ualeant . quodlibet horum sit, naturalis ordo seruatur, <lb/>
            si non ab anima, certe a deo. uexant enim peccata conscientiam <lb/>
            ipsique animo nocent, cum luce iustitiae peccando priuatur, <lb/>
            etiamsi non consequantur dolores, qui uel corrigendis <lb/>
            ingeruntur uel non correctis ultimi reseruantur. sed contra <lb n="15"/>
            naturam non incongrue dicimus aliquid deum facere, quod <lb/>
            facit contra id, quod nouimus in natura. hanc enim etiam <lb/>
            appellamus naturam, cognitum nobis cursum solitumque nã:turae, <lb/>
            contra quem deus cum aliquid facit, magnalia uel <lb/>
            mirabilia nominantur. contra illam uero summam naturae <lb n="20"/>
            legem a notitia remotam siue inpiorum siue adhuc infirmorum <lb/>
            tam deus nullo modo facit quam contra se ipsum non facit. <lb/>
            spiritalis autem eademque rationalis creatura, in quo genere <lb/>
            et anima humana est, quanto amplius illius incommutabilis <lb/>
            legis lucisque fit particeps, tanto magis uidet, quid fieri possit <lb n="25"/>
            quidue non possit; quanto autem remotior inde fuerit, eo <lb/>
            magis miratur insolita, quo minus cernit futura.

<note type="footnote"> 1 esse] est <hi rend="italic">SG</hi> 2 contra <hi rend="italic">om. SG</hi> noticia <hi rend="italic">C</hi> 3 conphendit <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            oleas tribaccas <hi rend="italic">C</hi> 4 bacas <hi rend="italic">L</hi> olibe M* pingnitadinS <hi rend="italic">M</hi> 6 cniq* <hi rend="italic">M<lb/>
             re.i LM</hi> 7 natura* <hi rend="italic">(e er.) L 9 (et 13) iusticiae C</hi> 12 conscientiam <lb/>
            (a <hi rend="italic">8. l.) S</hi> 13 peccando (o <hi rend="italic">in ras.) M</hi> priuatur (or in <lb/>
            V <lb/>
            <hi rend="italic">ras.) M</hi> priuantur <hi rend="italic">C</hi> priuator <hi rend="italic">L</hi> 17 nobimus <hi rend="italic">Ml</hi> 18 <hi rend="italic">ante</hi> appellamus <lb/>
            <hi rend="italic">add</hi>. nos <hi rend="italic">SG</hi> naturam <hi rend="italic">om. L</hi> 19 magna*lia (a <hi rend="italic">er.) M</hi> 20 naturae (e <hi rend="italic">in<lb/>
             ras. am. 2) L</hi> naturam <hi rend="italic">PMSlG1</hi> naturarum <hi rend="italic">S*G2</hi> 21 noticia <hi rend="italic">C</hi> 24 amplius <lb/>
            <hi rend="italic">om. M</hi> illius <hi rend="italic">(s. I. a Ill. 2) M</hi> 25 quod <hi rend="italic">StGt</hi> posset MI 26 quid»ue <lb/>
            <hi rend="italic">(corr. ex</hi> quia due) M quidue non possit <hi rend="italic">(8. l. m. 2) C</hi> inde remotior <hi rend="italic">C</hi> </note> 
<pb n="732"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p>Ac per hoc quid de Helia factum sit, nescimus; hoc de <lb/>
            illo tamen credimus, quod uerax scriptura testatur. illud sane <lb/>
            scimus hoc de illo factum, quod dei uoluntas habet; quod <lb/>
            autem dei uoluntas non habet, fieri de quoquam omnino non <lb/>
            posse. proinde si mihi dicatur posse fieri, ut caro uerbi gratia<lb n="5"/>
            huius uel illius hominis in corpus caeleste mutetur, concedo <lb/>
            fieri posse, sed utrum futurum sit nescio et ideo nescio, quia <lb/>
            quid habeat de hac re dei uoluntas, me latet; illud me tamen <lb/>
            non latet sine dubio futurum, si hoc dei uoluntas habet. <lb/>
            porro si audiam, quod aliquid futurum erat, sed deus fecit. <lb n="10"/>
            ne fieret, fidissime respondebo: illud potius futurum erat. <lb/>
            quod deus fecit, non illud, quod si futurum esset, hoc fecisset. <lb/>
            nam deus, quod facturus erat, utique sciebat et ideo simul <lb/>
            sciebat illud futurum non fuisse, quod ne fieret facturus erat; <lb/>
            et procul dubio potius uerum est. quod scit deus quam quod<lb n="15"/>
            opinatur homo. unde tam non possunt futura non fieri quam <lb/>
            non fuisse facta praeterita, quoniam non est in dei uoluntate, <lb/>
            ut eo sit aliquid falsum, quo uerum est. quapropter omnia, <lb/>
            quae uere futura sunt, sine dubio fient; si autem facta non <lb/>
            fuerint, futura non erant . ita omnia, quae uere praeterita <lb n="20"/>
            sunt, sine dubio praeterierunt. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p>Quisquis itaque dicit: si omnipotens est deus, faciat. <lb/>
            ut quae facta sunt, facta non fuerint, non uidet hoc se dicere: <lb/>
            si omnipotens est, faciat, ut ea, quae uera sunt, eo ipso, quo <lb/>
            uera sunt, falsa sint. potest enim facere, ut aliquid non sit. <lb n="25"/>
            quod erat; tunc enim facit. ut non sit, quando id esse inuenerit, <lb/>
            de quo fiat; uelut cum aliquem, qui coepit esse <lb/>
            nascendo, faciat non esse moriendo; hoc enim factum inuenit, <lb/>
            de quo fieret. quis autem dicat, ut id, quod iam non est, <lb/>
            faciat non esse? quicquid enim praeteritum est, iam non est.

<note type="footnote">8 quid] quicquid <hi rend="italic">SG</hi> 10 si audiam <hi rend="italic">om. SG</hi> 11 illud-fecit <hi rend="italic">(in <lb/>
            marg. sup.) S</hi> 12 si <hi rend="italic">s. Z. S</hi> 16 tam] etiam <hi rend="italic">b</hi> 17 noluntate (m <lb/>
            <hi rend="italic">er.) L</hi> 19 uerte <hi rend="italic">S</hi> 20 uerae <hi rend="italic">LM</hi> preterita <hi rend="italic">C</hi> 21 dubio quoq'// (ae <lb/>
            <hi rend="italic">er. alt</hi>. q <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">fact. m. 2) L</hi> dubioque <hi rend="italic">b</hi> preterierunt <hi rend="italic">C</hi> 22 ita <hi rend="italic">i&gt;G</hi> <lb/>
            23 quae] q: <hi rend="italic">Ll</hi> facta <hi rend="italic">ante</hi> non <hi rend="italic">om. SG</hi> 25 sint (i <hi rend="italic">corr. ex</hi> u) <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            28 facit <hi rend="italic">b</hi>. </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="733"/>
            quod et si de ipso fieri aliquid potest, adhuc est, de quo fiat, <lb/>
            et si est, quomodo praeteritum est ? non ergo est, quod uere <lb/>
            dicimus fuisse, sed ideo uerum est illud fuisse, quia in nostra <lb/>
            sententia uerum est, non in ea re, quae iam non est. sententia <lb/>
            quippe, qua dicimus aliquid fuisse, ideo uera est, quia <lb n="5"/>
            illud, de quo dicimus, iam non est. hanc sententiam deus <lb/>
            falsam facere non potest, quia non est contrarius ueritati. <lb/>
            quodsi quaeras, ubi sit haec uera sententia, prius inuenitur <lb/>
            in animo nostro, cum id uerum scimus et dicimus. sed si et <lb/>
            de animo nostro ablata fuerit, cum id, quod scimus, obliti <lb n="10"/>
            fuerimus, manebit ipsa ueritate. semper enim uerum erit <lb/>
            fuisse illud, quod erat et non est; et ibi uerum erit iam <lb/>
            fuisse, quod erat, ubi uerum erat, antequam fieret futurum <lb/>
            esse, quod non erat. huic ueritati deus non potest aduersari, <lb/>
            in quo est ipsa summa et incommutabilis ueritas, quo inlustratur, <lb n="15"/>
            ut sit, quicquid in quorumque animis et mentibus <lb/>
            uerum est. omnipotentem autem deum non ita dicimus, acsi <lb/>
            eum etiam mori posse credamus, et quia hoc non potest, <lb/>
            ideo non sit dicendus omnipotens. ille plane omnipotens uere <lb/>
            solus dicitur, quia uere est et a quo solo est, quicquid aliquo <lb n="20"/>
            modo est uel spiritale uel corporale, quia uniuersa creatura <lb/>
            sua utitur, ut ei placet; placet autem illi secundum ueram <lb/>
            incommutabilemque iustitiam, quod ipse sibi est, omnia mutabilia, <lb/>
            cum ipse sit incommutabilis, mutans pro meritis siue <lb/>
            naturarum siue factorum. numquid ergo dicturi sumus, quod <lb n="25"/>
            Helias, cum esset creatura, mutari non posset uel in deterius <lb/>
            uel in melius, aut eo modo non posset, qui esset humano <lb/>
            generi insolitus, secundum dei omnipotentis uoluntatem? <lb/>
            quis hoc stultissimus dixerit? cur ergo quod de illo in

<note type="footnote"> 1 quod - prateritum ebt in <hi rend="italic">marg. m. 1 add. C</hi> et <hi rend="italic">om. C</hi> 3 quiaquia <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 7 qua <hi rend="italic">S</hi> contrarius (e <hi rend="italic">add. w. 2) L</hi> contraritl <hi rend="italic">b</hi> 8 siqueras (' <lb/>
            9 et si b 10 ablata (a <hi rend="italic">fin. ex</hi> o) <hi rend="italic">S</hi> 12 quod erat <hi rend="italic">(add. m</hi>. <lb/>
            2) M 18 uerum <hi rend="italic">om. GS</hi> 19 uere. (s <hi rend="italic">er.) C</hi> 20 qua sola Mt <lb/>
            2-2 sua utitur] suauiter M* 23 iusticiam <hi rend="italic">C</hi> 24 sibi est incommutabilis <lb/>
            omnia mutabilia commutans <hi rend="italic">G £ S</hi> 25 seu* <hi rend="italic">C</hi> 5&gt;8 insolutns <hi rend="italic">G*</hi> <lb/>
            29 uel stultissimus <hi rend="italic">b</hi> quur <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="734"/>
            scriptura ueracissima positum est, non credamus? nisi putemus <lb/>
            hoc solum posse facere deum, quod uidere consueuimus. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p>Sed si homo fuit, inquit, Helias et potuit non mori. <lb/>
            cur Christus, cum homo non fuerit, non potuerit mori? tale <lb/>
            est, ac si quisquam diceret: si potuit natura hominis in aliquid<lb n="5"/>
            melius commutari, cur dei natura in deterius non potuerit? <lb/>
            stulte, quia hominis est natura mutabilis, dei autem <lb/>
            incommutabilis. possit enim et aliquis pariter insanissimus <lb/>
            dicere: si homini potest donare, ut regnet in aeternum, cur <lb/>
            non et sibi facere, ut damnetur in aeternum? non hoc, inquit,<lb n="10"/>
            ego dico, sed triduanam saltem mortem dei aeternae uitae <lb/>
            hominis compara. plane si sic acciperes triduanam mortem <lb/>
            dei, ut caro in illo moreretur, quam de mortalium genere adsumpsit, <lb/>
            uerum saperes; nam istam triduanam Christi mortem <lb/>
            pro aeterna uita hominum factam ueritas euangelica praedicat. <lb n="15"/>
            cum autem uelis triduanam mortem nulla mortali adsumpta <lb/>
            creatura in ipsa diuina natura ideo non absurde credi, quia <lb/>
            potest humana natura inmortalitate donari, profecto sic desipis, <lb/>
            quomodo qui nec deum nosti nec dona dei. deinde <lb/>
            quomodo illud, quod supra posui, non dicis ac sentis deum<lb n="20"/>
            sibi non fecisse, unde damnetur in aeternum, quando pars illa dei <lb/>
            uestri in globo in perpetuum configetur? an et hoc dicturus <lb/>
            es, quia pars lucis lux est et pars dei deus non est? postremo <lb/>
            ut sine ulla ratiocinatione ei plana fidei ueritate a nobis audiatis, <lb/>
            cur Heliam hominem natum raptum esse diuinitus de <lb n="25"/>
            terra credamus, Christum autem et ex uirgine uere natum et <lb/>
            in cruce uere mortuum: haec ideo credimus. quia et. illud

<note type="footnote"> 8 inquit fuit <hi rend="italic">in ras. S</hi> inquid <hi rend="italic">L1</hi> 4 cur-mori <hi rend="italic">(in ras.) S</hi> <lb/>
            potuerit (u 8. <hi rend="italic">I.) C</hi> 6 deterius <hi rend="italic">(pars litt</hi>. d <hi rend="italic">euan.) C</hi> 7 stultae <hi rend="italic">Lf</hi> <lb/>
            hominis] omnis <hi rend="italic">M</hi> est (8. <hi rend="italic">l. a m. 2) M</hi> 9 cur-aetemum (in <lb/>
            <hi rend="italic">mg. add</hi>. m. rec.) <hi rend="italic">C</hi> 10 ego inquit <hi rend="italic">C</hi> inquid <hi rend="italic">SlGl</hi> 11 aeternaedei <lb/>
            <hi rend="italic">om. SG</hi> 12 sic (i <hi rend="italic">in ras.) P</hi> reciperes <hi rend="italic">CM</hi> 13 in illoj <lb/>
            illa <hi rend="italic">SG2</hi> moretur <hi rend="italic">G</hi> 14 xpisii <hi rend="italic">C</hi> 15 pro <hi rend="italic">s. I. C</hi> aeterna f'.- sup. <lb/>
            a. <hi rend="italic">er.) L</hi> aeternam <hi rend="italic">GM</hi> uitam <hi rend="italic">LIMIGI</hi> 18 immortalitati <hi rend="italic">b</hi> 21 non <lb/>
            <hi rend="italic">circinatione circmncl. m. rec. C</hi> 24 planf <hi rend="italic">C</hi> anobis <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            25 quur <hi rend="italic">L</hi> </note><lb/>
             
<pb n="735"/>
            de Helia et hoc de Christo sancta scriptura testatur, cui nemo <lb/>
            pius nisi qui credit, nisi inpius nemo non credit. illud autem <lb/>
            de Helia uos negatis, quia omnia simulatis; de Christo autem. <lb/>
            quod nasci non potuerit et mori potuerit, nec uos dicitis., sed <lb/>
            eius ex uirgine natiuitatem nullam, mortem autem in cruce <lb n="5"/>
            falsam fuisse contenditis, hoc est etiam ipsam nullam, sed <lb/>
            ad ludificandos humanos oculos simulatam, ad nihil aliud, <lb/>
            nisi ut ab eis, qui ista crediderint, etiam uobis omnia mentientibus <lb/>
            ignoscatur. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p>Quis autem uobis proponat, quod sibi quasi ex persona <lb n="10"/>
            catholici Faustus proponit: Iesus si natus non est. quomodo <lb/>
            mortuus est? nisi qui parum considerat ipsum Adam <lb/>
            et natum non esse et tamen mortuum esse. si uoluisset <lb/>
            ergo filius dei inde sibi humanam carnem ueramque formare, <lb/>
            unde formauit et illi primo homini, quoniam omnia per ipsum <lb n="15"/>
            facta sunt, quis eum non potuisse audeat adfirmare? si denique <lb/>
            de caelesti uel aeria uel humida creatura corpus adsumptum <lb/>
            uellet commutare in humanae carnis uerissimam <lb/>
            qualitatem. in qua uiuere et mortalis homo posset et mori, <lb/>
            hoc eum potuisse facere quis negaret, omnipotentem omnipotentis <lb n="20"/>
            filium? non auderet. postremo si uoluisset de nullis <lb/>
            elementis corporeis, quae per eum creata sunt, corpus adsumere, <lb/>
            sed prorsus ex nihilo sibi creare ueram carnem, sicut <lb/>
            per eum creata sunt cuncta, quae non erant: quis nostrum <lb/>
            contradicere, quis nostrum fieri non potuisse contenderet? <lb n="25"/>
            non ergo ideo credimus natum ex uirgine Maria, quod aliter <lb/>
            in uera carne existere atque hominibus adparere non posset.

<note type="footnote"> 1 cf.IV Reg. 2, 11 Matth. 1. 25; 17, 50 16 cf. Ioh. 1, 3 </note>

<note type="footnote"> 2 <hi rend="italic">alt</hi>. nisij anisi <hi rend="italic">C</hi> credidit <hi rend="italic">C</hi> 3 de -simulatis <hi rend="italic">(in marg. a m. 1) C'</hi> <lb/>
            negastis <hi rend="italic">b</hi> qui <hi rend="italic">SG,</hi> (i <hi rend="italic">in ras.) M</hi> 5 cruce (m <hi rend="italic">er.) L</hi> 8 <hi rend="italic">post</hi> qui <lb/>
            <hi rend="italic">lit. duar. litt. in S</hi> mentientibus (enti s. <hi rend="italic">l. a</hi> m. 2) <hi rend="italic">LM'GI</hi> <lb/>
            10 uobis <hi rend="italic">om. S</hi> 11 catholica <hi rend="italic">b</hi> non s. <hi rend="italic">1. M</hi> 13 mortuum (r <hi rend="italic">in<lb/>
             ras.) C</hi> ergo si noluisset <hi rend="italic">C</hi> 14 sibi] si <hi rend="italic">Mx</hi> ueramquae <hi rend="italic">M1</hi> 15 primo <lb/>
            <hi rend="italic">(8. L a m. 2) L</hi> 17 aerea <hi rend="italic">L2</hi> ueJnTnida (a in <hi rend="italic">ras.) M</hi> 18 humane <hi rend="italic">L <lb/>
            19 et uiuere ut C</hi> 20 quis BIGt <hi rend="italic">negaretiW1 negare b</hi> 21 auderet BIGI <lb/>
            22 corpvs (v <hi rend="italic">sup</hi>. o <hi rend="italic">a m. 1) C</hi> 24 quis nost. contrad. <hi rend="italic">in marg. S</hi> </note><lb/>
             
<pb n="736"/>
            sed quia sic scriptum est in ea scriptura: cui nisi crediderimus, <lb/>
            nec christiani nec salui esse poterimus. credimus ergo <lb/>
            ex Maria uirgine natum Christum, quia sic scriptum est in <lb/>
            euangelio; credimus crucifixum et mortuum, quia sic scriptum <lb/>
            est in euangelio; et uere natum et uere mortuum, quia<lb n="5"/>
            ueritas est euangelium. cur autem illa omnia in carne ex <lb/>
            utero feminae adsumpta pati uoluerit, summa consilii penes <lb/>
            illum est: siue quod utrumque sexum, quem creauerat, etiam <lb/>
            hoc modo commendandum honorandumque iudicauit adsumendo <lb/>
            formam uiri et nascendo de femina, siue aliqua alia causa. <lb n="10"/>
            quaenam illa sit, non temere dixerim; illud tamen fidenter <lb/>
            dicam nec aliter factum esse, quam euangelica ueritas docuit, <lb/>
            nec aliter fieri oportuisse, quam dei sapientia iudicauit. euangelii <lb/>
            fidem omnibus haereticorum disputationibus anteponimus; <lb/>
            consilium autem sapientiae dei supra omne consilium creaturae<lb n="15"/>
            cuiuscumque laudamus. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p>Tamen Faustus sibi ut credamus, hortatur dicens: et <lb/>
            si mihi uera dicenti uis credere, uterque eorum apud <lb/>
            Hebraeos falsam traxit opinionem, Iesus de morte et <lb/>
            de inmortalitate Helias, cum paulo post dicat: ut enim <lb n="20"/>
            ab initio sumpta hominis similitudine omnes humanae <lb/>
            condicionis simulauit adfectus, sic ab re non erat, si <lb/>
            in fine quoque consignandae oec.onomiae gratia fuisset <lb/>
            uisus et mori. homo pessime ac fallacissime, quomodo tibi <lb/>
            ego credam quasi uera dicenti, cum Christum dicas mortem <lb n="25"/>
            potuisse mentiri? ergo ille mentiebatur, quando dicebat: <lb/>
            oportet filium hominis occidi et tertia die resurgere, <lb/>
            et tu non mentiris et dicis, ut tibi uera dicenti credamus?

<note type="footnote">27 Luc. 24, 7 </note>

<note type="footnote"> 3 Maria <hi rend="italic">om. SG</hi> 4 credimus—euangelio <hi rend="italic">om. SG</hi> 6 quur <hi rend="italic">L</hi> 7 adsumta <lb/>
            .1[1 9 conmendandum <hi rend="italic">SG</hi> '14 hereticorum <hi rend="italic">LCSG</hi> anteponimus <lb/>
            (mus <hi rend="italic">in ras.) C</hi> 17 ut sibi <hi rend="italic">b</hi> ut <hi rend="italic">om</hi>. Pl 19 hebreos <hi rend="italic">LS<lb/>
             post</hi> falsam <hi rend="italic">lit. duar. litt. in C</hi> 20 imortalitate <hi rend="italic">C</hi> 21 inicio <hi rend="italic">C</hi> omnia <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            22 effectus <hi rend="italic">b</hi> rg <hi rend="italic">(sed ( paene er.) S</hi> r6 <hi rend="italic">G</hi> 23 quoque <hi rend="italic">om. GCPSM,<lb/>
             (s. l. m. 2 add.) L</hi> aeconomiae <hi rend="italic">LCGS1</hi> *economiae (a <hi rend="italic">er.) M</hi> gratia. <lb/>
            (e <hi rend="italic">er.) L</hi> fuisset (i <hi rend="italic">s. l.) CLX</hi> 25 ergo <hi rend="italic">L</hi> 28 uera (e <hi rend="italic">s. i.) L</hi> </note><lb/>
             
<pb n="737"/>
            ueracior ergo Petrus, quando ei dixit: absit, domine, non <lb/>
            fiet istud. et unde meruit audire: redi retro, satanas. et <lb/>
            ille quidem non hoc infructuose audiuit, qui eam postea ueritatem <lb/>
            mortis Christi usque ad suam mortem correctus perfectus'Iue <lb/>
            praedicauit. uerum si ille, quia tantum putauit <lb n="5"/>
            Christum non moriturum, audire meruit: satanas, tu quid <lb/>
            mereris audire, qui non solum negas mortuum, sed etiam <lb/>
            dicis mortem fuisse mentitum ? sed ideo, inquit, mortem quoque <lb/>
            simulasse credendus est, quia omnes humanae condicionis <lb/>
            simulauit adfectus. quis enim tibi hoc contra euangelium <lb n="10"/>
            concessurus est, quod omnes humanae condicionis simulauit <lb/>
            adfectus? prorsus si dixit euangelista: dormiuit. Iesus, si <lb/>
            dixit: esuriuit, sitiuit, contristatus est, exhilaratus est et si <lb/>
            quid aliud: omnia uera sunt, quae ita narrata sunt, ut non <lb/>
            eum simulasse. sed plane fecisse uel exhibuisse conscripta <lb n="15"/>
            sint sane non necessitate condicionis, sed magisterii uoluntate <lb/>
            et diuina etiam potestate. nam homo plerumque etsi nolit, <lb/>
            irascitur; etsi nolit, contristatur; etsi nolit, dormit; etsi nolit, <lb/>
            esurit ac sitit: ille autem omnia ista, quia uoluit. sic etiam <lb/>
            nascuntur homines atque patiuntur, non quia uolunt nec <lb n="20"/>
            quod nolunt; ille autem etiam ista, quia uoluit. tamen uera <lb/>
            haec et de illo fideliter ueraciterque conscripta sunt, ut quisquis <lb/>
            euangelio eius crediderit, ueritate instruatur, non mendaciis <lb/>
            inludatur. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>