<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:22.1-22.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:22.1-22.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="22"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><ab><title type="sub">LIBER ALTER ET UICESIMUS. </title></ab><p>FAUSTUS dixit: Cur legem blasphematis et prophetas ? <lb/>
            minime quidem nos hostes sumus aut inimici legis ac pro. <lb/>
            phetarum, sed nec ullius omnino, adeo ut. si modo. per ipsos <lb/>
            nos liceat, simus parati fateri falsa illa omnia esse, quae de <lb n="5"/>
            eis scripta sunt et quorum causa uidentur nobis exosi. sed <lb/>
            enim uos repugnatis et scriptoribus adsentiendo uestris in <lb/>
            crimen forsitan prophetas innocentes adducitis, infamatis patriarchas, <lb/>
            dedecoratis et legem atque, quod sit stultius, uultis <lb/>
            et scriptores uestros non esse mendaces et eos tamen religiosos <lb n="10"/>
            ac sanctos, quorum hi flagitia et turpes conscripserint <lb/>
            uitas. quod quia utrumque pariter constare non potest, oportet <lb/>
            enim aut hos fuisse malos, aut illos mendaces et falsos. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p>Age, si libet, adsensu communi scriptoribus damnatis <lb/>
            defensionem suscipiamus legis et prophetarum. legem autem <lb n="15"/>
            nunc dico ego non circumcisionem nec sabbata et sacrificia <lb/>
            ceteraque huiusmodi Iudaeorum, sed eam, quae uere sit lex, <lb/>
            id est: non occides, non moechaberis, non peiurabis <lb/>
            et cetera. cui quia olim diffamatae in gentibus, id est ex quo <lb/>
            mundi huius creatura consistit, Hebraeorum scriptores inruentes

<note type="footnote">18 Ex. 15, 13 sqq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> 2 AVRELI AVGVSTINI ADVERSVS | FAVSTVM MANICHEVM <lb/>
            VOLVMEN PRIMVM i explicit INCPT ADVERSVS EVM VEL AD- <lb/>
            VERSVS EIVS <hi rend="italic">(om</hi>. JoY) HERESEM DE VITA PATRIARCHAR II VO- <lb/>
            LVMEN SECVNDVM FELICITERIIDO GRATIAS AMEN <hi rend="italic">fol</hi>. 96 <hi rend="italic">b L<lb/>
             p</hi>. 94 <hi rend="italic">b M</hi> AVRELI (aurelii <hi rend="italic">C)</hi> AVGVSTINI (V <hi rend="italic">pr add. m. ant.)</hi> <lb/>
            ADVERSVS FAVSTVM MANICHEVM VOLVMEN PRIMVM EXPLICT <lb/>
            INCIPIT ADVERSVS EVM (eundem S) VFL ADVERSVS EIVS HERE- <lb/>
            SEM (heresim S heresen C) DE VITA PATRIARCHARVM UOLVMEN <lb/>
            SECVNDV (feliciter <hi rend="italic">P)</hi> DO GRATIAS AMEN <hi rend="italic">fol</hi>. 122 <hi rend="italic">a (litt. rubric) P <lb/>
            fol</hi>. 88 <hi rend="italic">b C p</hi> 170 <hi rend="italic">G p</hi>. 246 <hi rend="italic">S cap</hi>. XLIII <hi rend="italic">LPSMG</hi> 4 ut <hi rend="italic">(8. l. 1n</hi>. <lb/>
            1) <hi rend="italic">C</hi> 5 ..Iiceat (li <hi rend="italic">er.) C</hi> simus (i <hi rend="italic">in ras. corr. ex</hi> u) <hi rend="italic">C</hi> 7 adsentiendo <lb/>
            <hi rend="italic">Cl</hi> script. uestris <hi rend="italic">C</hi> 10 mandaces <hi rend="italic">S</hi> 11 eta <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            14 libetas sensu <hi rend="italic">P</hi> comuni <hi rend="italic">C</hi> 16 sacriffitia <hi rend="italic">C</hi> 17 iudeorum <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            18 moechaueris <hi rend="italic">Ml</hi> mechaberis <hi rend="italic">CP</hi> peierabis <hi rend="italic">M</hi> periurabis <hi rend="italic">SGP</hi> <lb/>
            ..20 creatura (m <hi rend="italic">er.) L</hi> </note><lb n="20"/>
             
<pb n="592"/>
            tamquam lepram ac scabiem abominanda haec-sua et turpissima <lb/>
            praecepta commiscuerunt, quae ad peritomen spectant <lb/>
            et sacrificia, age, si es certo et tu amicus legis, damna <lb/>
            eos mecum, qui hanc uiolare ausi sunt hac commixtione inconuenientium <lb/>
            eidem praeceptorum: quae praecepta nisi et<lb n="5"/>
            uos legem non esse sciretis, nec legis partem utique aut <lb/>
            eadem seruare niteremini professi iustitiam, aut uos coram <lb/>
            fateremini esse non iustos. nunc uero et de illis, quae scelera <lb/>
            prohibent mandatis, sollicita uobis est cura recte uolentibus <lb/>
            uiuere, et de his, quae pertinent ad Iudaeos, nulla fit mentio:<lb n="10"/>
            quod quatenus excusatum uobis erit, nisi eadem legem non <lb/>
            esse constiterit? denique si, sicut incenderis intolerabile conuicium <lb/>
            iudicans, si quis te neglegentem praecepti huius appellet, <lb/>
            quo dictum est: non occides uel non moechaberis. <lb/>
            ita etiam exardesceres, si quis te et incircumcisum uocaret et<lb n="15"/>
            neglegentem sabbati. erat intellegi procul dubio, quod esset <lb/>
            utrumque lex et dei mandatum; nunc uero et de illis superioribus <lb/>
            laudem quaeris et gloriam, si ea conserues, et de his <lb/>
            nullam eiusdem boni iacturam metuis, quia contemnis. quare <lb/>
            constat haec, ut dixi, non esse legem, sed legis potius maculas <lb n="20"/>
            et scabiem: quae si damnantur a nobis, damnantur uti <lb/>
            falsa, non ut legitima. nec tangit conuicium hoc legem nec <lb/>
            legis auctorem deum, sed eos, qui hunc et illam nefariis suis <lb/>
            religionibus inscripserunt. ut autem interdum legis nos reuerendum <lb/>
            nomen, cum Iudaica praecepta persequimur, lacessamus,<lb n="25"/>
            uestro fit uitio, qui inter Hebraicas institutiones et legem nullum

<note type="footnote" rend="script">2 praec.] facta <hi rend="italic">C</hi> 3 pro certo <hi rend="italic">SG*</hi> 4 hac <hi rend="italic">om. LMb</hi> ac <hi rend="italic">SG</hi> <lb/>
            commixtione (m <hi rend="italic">er.) SLMG</hi> commixtione <hi rend="italic">b</hi> 5 praeceptorom Gt <lb/>
            praeceptortl (m <hi rend="italic">er.) L</hi> 8 iniustos <hi rend="italic">b</hi> 10 iudeos <hi rend="italic">C</hi> 12 si sicut <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            sicut <hi rend="italic">GLSPMb</hi> siux C intollerabile C conuitium <hi rend="italic">C</hi> 13 (et 16) <lb/>
            negligentem (s. <hi rend="italic">exp</hi>. e <hi rend="italic">a m. 2</hi> i) <hi rend="italic">C</hi> huus <hi rend="italic">C</hi> 16 intelligi C* quod <lb/>
            sabbati erat: intellige <hi rend="italic">b</hi> 18 eam <hi rend="italic">b</hi> 19 contempnas P, (p s. <hi rend="italic">l</hi>. -G <lb/>
            <hi rend="italic">vi</hi>. 1) C condemnas (d <hi rend="italic">corr. ex</hi> t) <hi rend="italic">M</hi> 21 dampnantur <hi rend="italic">(bis) C</hi> a nobis <lb/>
            damnantur <hi rend="italic">om. SG</hi> uti (xi <hi rend="italic">in ras.)</hi> C ut <hi rend="italic">b</hi> 23 et hunc C <lb/>
            24 inscribserunt <hi rend="italic">L</hi> ■ 25 lacessimus <hi rend="italic">M'</hi> 26 hebraeicas <hi rend="italic">L</hi> haebraicas <lb/>
            <hi rend="italic">80</hi> </note><lb/>
             
<pb n="593"/>
            uultis esse discrimen; alioquin reddite legi propriam dignitatem. <lb/>
            Israheliticas ab eadem turpitudines tamquam uerrucas <lb/>
            incidite, deformationis eius crimen scriptoribus inputate, et <lb/>
            statim uidebitis nos Iudaismi inimicos fuisse, non legis. nomen <lb/>
            est, quod uos decipit, quia cui iure debeat adscribi, non nostis. <lb n="5"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Ad haec et prophetas ac patriarchas uestros cur nos <lb/>
            blasphemare existimetis, ego non uideo. nam si a nobis scripta <lb/>
            haec dictataue fuissent, quae idem commisisse leguntur, esset <lb/>
            uestra haec in nos non inrationabilis accusatio; ubi uero aut <lb/>
            ab ipsis eadem scripta sunt contra honestatis morem de uitiis <lb n="10"/>
            captantibus gloriam aut ab eorum sociis ac paribus, nostra <lb/>
            quae istic culpa est? damnamus enim detestati actus iniquos, <lb/>
            quos ultro de se nec interrogati confessi sunt rei; aut si haec <lb/>
            per inuidiam scriptorum aduersus eos malignitas finxit, puniantur <lb/>
            scriptores, damnentur eorum libri, purgetur propheticum <lb n="15"/>
            nomen indigna fama, grauitati atque censurae suae patriarcharum <lb/>
            reddatur auctoritas. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p>Et sane fieri potuit, ut quemadmodum de deo inpudenter <lb/>
            idem tanta finxerunt, nunc eum in tenebris ex aeterno uersatum <lb/>
            dicentes et postea miratum cum uidisset lucem. nunc <lb n="20"/>
            ignarum futuri, ut praeceptum illud, quod non esset seruaturus <lb/>
            Adam. ei mandaret, nunc et inprouidum, ut eum latentem in <lb/>
            angulo paradisi post nuditatem cognitam uidere non posset, <lb/>
            nunc et inuidum ac timentem, ne, si gustaret homo suus de <lb/>
            ligno uitae, in aeternum uiueret, nunc alias et adpetentem <lb n="25"/>
            sanguinis atque adipis ex omni genere sacrificiorum zelantemque, <lb/>
            si et aliis eadem offerrentur ut sibi, et nunc irascentem

<note type="footnote" rend="script">1 dignitate (~ <hi rend="italic">add. m. 2) L</hi> 2 israheliticas (h 8. <hi rend="italic">l.) SG</hi> 4 iudais.mi <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            iudaissimi <hi rend="italic">G</hi> 5 iurae <hi rend="italic">SG</hi> iurae <hi rend="italic">LM</hi> abscribi <hi rend="italic">L</hi> a/sscribi (d <hi rend="italic">er.) 31</hi> <lb/>
            adscribi <hi rend="italic">C</hi> nostfis <hi rend="italic">SG</hi> 7 existimłais <hi rend="italic">SG</hi> existimaais <hi rend="italic">M</hi> 8 è&amp; <hi rend="italic">Cl</hi> <lb/>
            10 ///morem <hi rend="italic">C</hi> 11 sociis (c <hi rend="italic">in ras.) C</hi> 12 quae est culpa est <hi rend="italic">SG</hi> <lb/>
            iniquos (ini <hi rend="italic">in ras.) C</hi> 14 aduersos 81 15 flamnaentur 8 <lb/>
            prophetiarum <hi rend="italic">b</hi> 16 nomen <hi rend="italic">om. b</hi> patriarhcharum <hi rend="italic">(alt</hi>. h <hi rend="italic">s. I.) C</hi> <lb/>
            18 quemammodum 86 19 postea uersatum dicentes miratum <hi rend="italic">sqq. b</hi> <lb/>
            '21 ignarum /// <hi rend="italic">(ras. un. uoc.) L</hi> illud s. 1. <hi rend="italic">C</hi> 25 alia <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            adpetentem C1 27 offerentur <hi rend="italic">LSGPlb</hi> </note>

<note type="footnote"> XXV. Aug. sect. 6. </note>

<note type="footnote"> 88 </note><lb/>
             
<pb n="594"/>
            in alienos, nunc et in suos, nunc perimentem milia hominum <lb/>
            ob leuia quidem aut nulla commissa, nunc etiam comminantem <lb/>
            uenturum se fore cum gladio et parciturum nemini, non iusto, <lb/>
            non peccatori: fieri, inquam, potuit, ut et de dei hominibus <lb/>
            mentirentur, qui de deo ipso tanta proteruitate mentiti sunt. <lb n="5"/>
            sed uos consentite nobiscum, ut portent scriptores crimen. si <lb/>
            uultis eodem liberari prophetas. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p>Alioquin neque illa nos de Abraham scripsimus. quod <lb/>
            habendae prolis insana flagrans cupidine et deo, qui id iam <lb/>
            sibi de Sara coniuge promiserat, minime credens cum pelice<lb n="10"/>
            uolutatus sit sub conscientia — quo sit inhonestius — uxoris: <lb/>
            nec quod matrimonii sui infamissimus nundinator idem auaritiae <lb/>
            ac uentris causa duobus regibus, Abimelech et Pharaoni, diuersis <lb/>
            temporibus memoratam Saram coniugem suam sororem mentitus, <lb/>
            quia erat pulcherrima, in concubitum uenditauit; nec<lb n="15"/>
            quod Loth ipsius frater de Sodoma liberatus cum duabus <lb/>
            filiabus suis in monte concubuit — qui honestius arsisset in <lb/>
            Sodoma ictu fulminis quam in monte flagrauit inconcessae <lb/>
            libidinis flamma — sed nec quod Isaac eadem patri suo gessit <lb/>
            ac paria erga Rebeccam coniugem suam fingens et ipse eam <lb n="20"/>
            sororem, quo per ipsam uiueret turpiter; nec quod Iacob <lb/>
            filius eius inter Rachel et Liam duas germanas sorores earumque <lb/>
            singulas famulas quattuor uxorum maritus tamquam hircus <lb/>
            errauerit, ut esset cotidie inter quattuor scorta certamen. <lb/>
            quaenam eum uenientem de agro prior ad concubitum raperet.

<note type="footnote"> 11 cf. Gen. 16, 2 sqq. 14 cf. Gen. 20, 2; 12, 13 17 cf. Gen. <lb/>
            19, 33 et 35 20 cf. Gen. 26, 7 </note>

<note type="footnote"> 1 in suos] suos <hi rend="italic">L</hi> perhimentem (h 8. <hi rend="italic">l. m. 1 add.) C</hi> 2 cominitantem <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 3 se] si <hi rend="italic">b</hi> forte <hi rend="italic">LSGb</hi> for*e (t <hi rend="italic">er.) M</hi> 9 fragans Mf <lb/>
            I i <lb/>
            quid <hi rend="italic">M</hi> q*id (u <hi rend="italic">er.) C</hi> 10 sarra <hi rend="italic">LG</hi> sarra <hi rend="italic">CS</hi> uxore <hi rend="italic">b</hi> 11 conscientia <lb/>
            (e <hi rend="italic">corr</hi>. ex ae) 8 quo <hi rend="italic">ed. Maurina:</hi> quod <hi rend="italic">lib. b</hi> 12 infamosissimus <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 13 abimaelech <hi rend="italic">C</hi> 14 sarram <hi rend="italic">L</hi> 15 concubitu <hi rend="italic">Lb</hi> uendicauit <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 17 arsisset] misisset <hi rend="italic">LP</hi> mansisset <hi rend="italic">b</hi> 18 sodoma et <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            ictu <hi rend="italic">om. GSb</hi> et fulminibus <hi rend="italic">b</hi> flagrauit Pl inconcesse <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            19 isaac (i <hi rend="italic">paene euan.) L</hi> 20 pa ria S 23 quatuor <hi rend="italic">G</hi> quaituor <lb/>
            (r <hi rend="italic">er.) C</hi> hyrcus <hi rend="italic">LS</hi> 24 cottidie <hi rend="italic">LS</hi> </note><lb n="25"/>
             
<pb n="595"/>
            interdumque etiam mercedibus in noctem ab inuicem conducerent <lb/>
            eum; item quod ludas filius eius cum Thamar nuru <lb/>
            sua dormierit post unius et alterius nuptias filii deceptus. ut <lb/>
            aiunt, prostitutionis habitu, in quem se transformauerat eadem, <lb/>
            quae socerum suum bene nosset cum hoc genere feminarum <lb n="5"/>
            semper habuisse commercium; nec quod Dauid post tot numero <lb/>
            uxores mulierculam quoque Uriae militis sui moechatus sit <lb/>
            ipsumque perdiderit in bello; nec quod Salomon filius eius <lb/>
            trecentas uxores et septingentas concubinas habuerit et regum <lb/>
            filias sine numero; nec quod Osee prophetarum primus de <lb n="10"/>
            fornicaria muliere filios fecerit — cui turpitudini, quo sit deterius, <lb/>
            ascribitur et consilium dei — sed nec illud, quod <lb/>
            Moyses homicidium fecerit, quod spoliauerit Aegyptum, quod <lb/>
            bella gesserit, quod crudelia multa et mandarit et fecerit, <lb/>
            quod ne ipse quidem uno contentus matrimonio fuerit: haec, <lb n="15"/>
            inquam, et horum similia, quae in diuersis eorum habentur <lb/>
            libris, nihil a nobis scriptum, nihil dictatum est; sed aut <lb/>
            scriptorum uestrorum ista commenta sunt falsa aut patrum <lb/>
            crimina uera. uos utrum uultis eligite; nam nos aut hos aut <lb/>
            illos pariter detestari necesse est, quia tam malos et turpes <lb n="20"/>
            odimus quam mendaces. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p>AUGUSTINUS respondit: Nec sacramenta legis intellegitis <lb/>
            nec facta prophetarum, quia neque sanctitatem neque

<note type="footnote">1 cf. Gen. 24 et 30 4 cf. Gen. 38 8 cf. II Reg. 11, 1 sqq. <lb/>
            10 cf. III Eeg. 11, 1 sqq. 12 cf. Osee 1, 2 sq. 18 cf. Ex. 2, 12 <lb/>
            cf. Ex. 12, 35 sq. 14 cf. Ex. 17, 9 sqq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 in noctem] innocetem <hi rend="italic">b</hi> 2 cQ// (m <hi rend="italic">er.) C</hi> nura <hi rend="italic">SlG</hi> 3 dormiret <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> nubtias <hi rend="italic">LM</hi> filiis <hi rend="italic">Sb</hi> ut <hi rend="italic">(spat. 12 lttt. uac. rel.)</hi> <lb/>
            i <lb/>
            pstitutionis <hi rend="italic">(in mg</hi>. signo r <hi rend="italic">adp.) SG</hi> 4 prostitutiones habitu <hi rend="italic">P</hi> eademq' <lb/>
            <hi rend="italic">LSGCPb</hi> eademq/// (uae <hi rend="italic">er.) M</hi> 5 nosse <hi rend="italic">SG</hi> hocJ omni <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            hoc <hi rend="italic">(spat. circa 8 litt uac. rel.)</hi> feminarum <hi rend="italic">(signa r in marg. <lb/>
            adp.) tSG</hi> 6 commertium <hi rend="italic">C</hi> q.11 ( u <hi rend="italic">er.) C</hi> nurrierft <hi rend="italic">b</hi> 7 uri <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            unius <hi rend="italic">b</hi> moechatus (o <hi rend="italic">add. m. 2) C</hi> 9 et <hi rend="italic">om. Pb</hi> et septingentas <lb/>
            <hi rend="italic">om. SG</hi> 10 oseae <hi rend="italic">L</hi> 11 quo] quod <hi rend="italic">LCPSGMb</hi> 12 asscribitur <hi rend="italic">SG</hi> <lb/>
            18 mo*ses (y <hi rend="italic">er.) S alt</hi>. quod <hi rend="italic">C1</hi> 14 mandara <hi rend="italic">S G M L b</hi> <lb/>
            17 et nihil dictatum (ta s. <hi rend="italic">I.) C</hi> 20 detestari (i <hi rend="italic">Slip</hi>. e <hi rend="italic">a</hi> m. 1) (' <lb/>
            22 <hi rend="italic">cap</hi>. XLIin <hi rend="italic">LPSGM</hi> Agustinus <hi rend="italic">L</hi> intellegitis ('I </note>

<note type="footnote"> 38* </note><lb/>
             
<pb n="596"/>
            iustitiam cogitare nostis. sed de praeceptis et sacramentis ueteris <lb/>
            testamenti saepe ac multa iam diximus, ut intellegeretur aliud <lb/>
            ibi fuisse, quod per gratiam noui testamenti faciendo donaretur <lb/>
            inplendum, aliud, quod per ueritatem patefactam remouendo <lb/>
            demonstraretur inpletum: cum dei et proximi dilectione susciperetur<lb n="5"/>
            legis perficienda praeceptio, circumcisionis autem atque <lb/>
            aliorum illius temporis sacramentorum cessatione ostenderetur <lb/>
            legis persoluta promissio. praeceptum quippe reos faciebat ad <lb/>
            desiderandam salutem, promissum autem figuras celebrabat ad <lb/>
            expectandum saluatorem, ut per aduentum noui testamenti<lb n="10"/>
            illos liberaret gratia donata, illas auferret ueritas reddita. ipsa <lb/>
            enim lex, quae per Moysen data est, gratia et ueritas per <lb/>
            Iesum Christum facta est: gratia scilicet, ut data indulgentia <lb/>
            peccatorum, quod praeceptum erat, ex dei dono custodiretur, <lb/>
            ueritas autem, ut ablata obseruatione umbrarum, quod promissum<lb n="15"/>
            erat, ex dei fide praesentaretur. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p>Proinde isti, qui ea, quae non intellegunt, reprehendentes <lb/>
            lepram uel scabiem seu uerrucas legis esse dicunt promissiuas <lb/>
            figuras sacramentorum, similes sunt hominibus, quibus displicent <lb/>
            ea, quorum non capiunt utilitatem; uelut si surdus<lb n="20"/>
            uidens moueri labia loquentium, tamquam superfluos oris motus <lb/>
            deformesque reprehenderet; uel si quisquam caecus laudata <lb/>
            sibi aliqua domo uellet palpando probare, quod dicitur, et <lb/>
            parietum leuitatem manu pertractans in fenestras inrueret easque <lb/>
            uelut inconuenientes illi aequalitati redargueret cauernasque <lb n="25"/>
            ruinosas putaret. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p>Iam uero facta prophetarum etiam ipsa prophetica et <lb/>
            mystica fuisse, quid agam, ut intellegant, quorum mentes

<note type="footnote">13 cf. Ioh. 1, 17 </note>

<note type="footnote">1 preceptis <hi rend="italic">LCS</hi> 2 intellegeretur <hi rend="italic">C1</hi> 5 et <hi rend="italic">(in ras.) C</hi> 7 cessati- <lb/>
            P <lb/>
            onem <hi rend="italic">LS</hi> cessationem <hi rend="italic">G M</hi> 8 reos (r s. <hi rend="italic">l. add. m. 2) L</hi> 9 saltem <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            12 lex 8. <hi rend="italic">I. C</hi> gra et (et <hi rend="italic">in ras.) C</hi> 16 praesenTtaretur (i er.) <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            17 proinde (in <hi rend="italic">in ras.) L</hi> qui ea] quia <hi rend="italic">L</hi> intellegunt at re-praehendentes <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> rephendentes <hi rend="italic">C</hi> 20 ueluti <hi rend="italic">SMG</hi> 21 superfluo <hi rend="italic">GSb</hi> <lb/>
            snperfiuos (s <hi rend="italic">fin. s. I. add. m. 2) L</hi> 22 rephenderet <hi rend="italic">LC</hi> 24 lenitatem <lb/>
            <hi rend="italic">lib. b:</hi> leuitatem <hi rend="italic">ed. Maurma</hi> 28 mistica <hi rend="italic">L</hi> intellegant 01 </note><lb/>
             
<pb n="597"/>
            uanitas occupauit, ita ut putent credi a nobis etiam ipsum <lb/>
            deum aliquando in tenebris esse uersatum, quia scriptum est: <lb/>
            tenebrae erant super abyssum, tamquam nos abyssum <lb/>
            dicamus deum, ubi tenebrae erant, quia lux ibi non erat, <lb/>
            antequam deus uerbo faceret lucem ? sed quia non distingunt <lb n="5"/>
            inter lucem, quod est ipse deus, et lucem, quam fecit deus, <lb/>
            ideo putant esse consequens, ut in tenebris ipse fuerit. antequam <lb/>
            faceret lucem, cum tenebrae essent super abyssum, <lb/>
            antequam diceret: fiat lux, et facta est lux. sicut enim in <lb/>
            nouo testamento utrumque de illo dicitur - nam et: deus <lb n="10"/>
            lux est et tenebrae in eo non sunt ullae ibi legimus et: <lb/>
            deus, qui dixit de tenebris lumen clarescere, claruit <lb/>
            in cordibus nostris itidem ibi legimus — sic et in illis <lb/>
            ueteribus libris et: candor est lucis aeternae dictum est <lb/>
            de sapientia dei, quae utique facta non est, quia per illam <lb n="15"/>
            facta sunt omnia, et de luce quadam, quae non nisi per illam <lb/>
            fieri potest, hoc modo ibi dicitur: tu inluminabis lucernam <lb/>
            meam, domine; deus meus inluminabis tenebras <lb/>
            meas. sicut et ab initio, cum tenebrae essent super abyssum, <lb/>
            dixit deus: fiat lux, et facta est lux; quam non fecisset <lb n="20"/>
            nisi lucifica lux, quod est deus. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p>Sicut enim sibi sufficit ad aeternam beatitudinem et ex <lb/>
            hac abundat ad faciendos beatos, ita sibi sufficit ad aeternam <lb/>
            lucem et ex hac abundat ad faciendos inluminatos, nullius <lb/>
            bonum cupiens, cum ipso fruatur omnis uoluntas bona, nullius <lb n="25"/>
            malum timens, cum ipso deseratur omnis uoluntas mala, <lb/>
            quia nec auget eum, qui eius dono beatus est, nec terret <lb/>
            eum, qui eius iudicio miser est. talem deum, Manichaei, non

<note type="footnote"> 3 Gen. 1, 2 9 Gen. 1, 3 10 I Ioh. 1, 5 12 n Cor. 4. f) <lb/>
            14 Sap. 7, 26 16 Ioh. 1, 4 . 17 Ps. 17, 29 </note>

<note type="footnote"> 5 distingvunt <hi rend="italic">Ml</hi> 6 inter luce <hi rend="italic">L</hi> 9 et facta est lgx <hi rend="italic">(exp. <lb/>
            m. f) C</hi> 11 non sunt in eo ullę <hi rend="italic">b</hi> 12 de <hi rend="italic">(8. l. m. 2) Y, om. L</hi> <lb/>
            13 itidem] et idem <hi rend="italic">LPSGMlb</hi> et item (t <hi rend="italic">s. exp. d a m. 2) M</hi> 15 sapientiaę <lb/>
            <hi rend="italic">3</hi> sapientia (e <hi rend="italic">er.) GM</hi> que <hi rend="italic">C</hi> 20 fiat (i <hi rend="italic">in ras.) L</hi> <lb/>
            23 beatos-faciendos <hi rend="italic">(in mg. m. 1 adscr.) C, om. b</hi> 24 habundat <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            25 uolumtas <hi rend="italic">C</hi> 28 manichei <hi rend="italic">LC</hi>' </note><lb/>
             
<pb n="598"/>
            colitis; longe ab illo facti estis, dum phantasmata uestra <lb/>
            sectamini, quae cor uestrum uanum et uagum lucem istam <lb/>
            caelestium corporum per carnis oculos hauriens uobis multiplici <lb/>
            fictione dilatauit atque uariauit. lux ista, quamuis et <lb/>
            ipsam deus 'fecerit, longe inconparabilis est etiam illi luci. <lb n="5"/>
            quam fecit deus in mentibus piorum, quas a tenebris lucificat. <lb/>
            sicut ab inpietate iustificat, quanto magis illi inaccessibili. <lb/>
            quae ista omnia facit ! nec omnibus inaccessibilis est; beati <lb/>
            enim mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt. deus <lb/>
            autem lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae; inpii<lb n="10"/>
            uero non uidebunt lumen, sicut dicit Esaias. talibus ergo est <lb/>
            inaccessibilis illa lucifica lux, quae non solum illam spiritalem <lb/>
            lucem in sanctorum mentibus, sed etiam istam corporalem <lb/>
            fecit, non ad quam prohibeat accedere malos, sed quam facit <lb/>
            oriri super bonos et malos. <lb n="15"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p>Cum ergo essent tenebrae super abyssum, ille, qui erat <lb/>
            lux, dixit: fiat lux. quae lux lucem fecerit, manifestum est: <lb/>
            manifeste enim positum est: dixit deus. quam tamen lucem <lb/>
            fecerit, non ita manifestum est: utrum illam, quae in mentibus <lb/>
            angelorum est, id est ipsos tunc spiritus rationales deus <lb n="20"/>
            fecerit, an corporalem quandam lucem. remotam etiam ipsam <lb/>
            ab aspectibus nostris in sublimibus huius mundi locis, <lb/>
            inter studiosos diuinarum scripturarum concorditer disputatur. <lb/>
            quarto enim die fecit ista conspicua caeli luminaria. quae <lb/>
            rursus utrum simul cum sua luce facta sint, an ex illa, quae<lb n="25"/>
            iam facta erat, quodam modo accensa sit, similiter quaeritur. <lb/>
            quaelibet sane lux facta sit, quando, cum essent tenebrae <lb/>
            super abyssum, dixit deus: fiat lux, creatam tamen lucem

<note type="footnote">8 Matth. 5, 8 11 Es. 59, 9 sq. 15 cf. Matth. 5, 45 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 3 auriens <hi rend="italic">L</hi> 4 dilatabit <hi rend="italic">LMl</hi> dilatauit (u <hi rend="italic">corr. ex b</hi> m. 2) <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            5 fecerat <hi rend="italic">81G</hi> 7 inaccensibilique <hi rend="italic">C</hi> 8 in omnibus <hi rend="italic">SG</hi> <lb/>
            I <lb/>
            inaccessibiles <hi rend="italic">C</hi> 9 mundocordes <hi rend="italic">C</hi> mundicordes <hi rend="italic">SMG</hi> 11 esaÎas C1 <lb/>
            14 prohibe/at <hi rend="italic">S</hi> fecit <hi rend="italic">SXCGM</hi> 17 que <hi rend="italic">C</hi> 18 dixit autem <hi rend="italic">SG</hi> <lb/>
            19 mentibus (e in i <hi rend="italic">corr. m. 1) L</hi> 21 ipsam <hi rend="italic">om. L</hi> 23 et inter iS <lb/>
            (et <hi rend="italic">s. 1.) G</hi> 24 luminaria celi <hi rend="italic">b</hi> 25 que <hi rend="italic">C</hi> 26 quod ammodo <hi rend="italic">C</hi> </note><lb/>
             
<pb n="599"/>
            a creatrice luce factam esse non dubitat, quisquis sanctas <lb/>
            litteras pie legendo fit dignus, qui intellegat. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p>Nec ideo putandus est deus, antequam faceret lucem, <lb/>
            in tenebris habitasse, quia spiritus dei superferebatur <lb/>
            super aquas, cum praedictum fuisset: tenebrae erant <lb n="5"/>
            super abyssum. abyssus namque est aquarum inaestimabilis <lb/>
            profunditas. unde potest occurrere carnali prudentiae, uelut <lb/>
            in his tenebris. quae erant super abyssum, habitauerit spiritus <lb/>
            dei, de quo dictum est: ferebatur super aquas, non intellegenti, <lb/>
            quemadmodum lux luceat in tenebris et tenebrae <lb n="10"/>
            eam non conprehendant, nisi per dei uerbum fiat lux et dicatur <lb/>
            eis: fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux <lb/>
            in domino. quodsi rationales mentes per uoluntatem inpiam <lb/>
            tenebrosae lucem sapientiae dei nusquam absentem conprehendere <lb/>
            non possunt, quod ab ea longe sint adfectu, non loco, <lb n="15"/>
            quid mirum, si spiritus dei, qui superferebatur super aquas, <lb/>
            superferebatur etiam super aquarum tenebras, inconparabili <lb/>
            quidem longinquitate, sed substantiae, non locorum ? 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p>Scio quidem istis quam surdis haec cantem; nec tamen <lb/>
            despero, quod cantici mei ueritas inuentura sit aurem suam, <lb n="20"/>
            quam dominus aperuerit, a quo sunt uera, quae dicimus. <lb/>
            istos autem quales diuinarum scripturarum iudices patimur, <lb/>
            quibus etiam displicet, quod deo placuerint opera sua, quem <lb/>
            tamquam insolitam lucem miratum esse reprehendunt, quia <lb/>
            scriptum est: et uidit deus lucem, quia bona est! adprobat <lb n="25"/>
            enim opera sua, quia placent ei, quae fecit, et hoc est <lb/>
            uidere, quia bona sunt. neque enim aliquid inuitus facere <lb/>
            cogitur, ut quod ei non placet faciat, aut in aliquid faciendum <lb/>
            inprudens labitur, ut factum esse displiceat. cur autem istis <lb/>
            non displiceat, quod deus noster opus suum uidit, quia bonum

<note type="footnote">4 Gen. 1, 2 11 cf. Ioh. 1, 5 12 Ephes. o, 8 25 Gen. 1, 4 </note>

<note type="footnote"> 4 superferffibatur <hi rend="italic">C</hi> 6 inestima bilis <hi rend="italic">C</hi> 11 prehendant <hi rend="italic">M</hi> conphendant <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> fiant (n <hi rend="italic">8. I.) S</hi> 12 enim <hi rend="italic">om. Pb</hi> 14 conphendere <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            15 sint (n m. <hi rend="italic">1 superser.) C</hi> 18 longinquitate (m <hi rend="italic">er.) L</hi> 21 aperuerit <lb/>
            (e <hi rend="italic">ante rit in ras.) C</hi> 29 quur <hi rend="italic">LC</hi> </note><lb n="30"/>
             
<pb n="600"/>
            est, quandoquidem deus eorum cum membra sua mersit in <lb/>
            tenebras, uelum contra se posuit? non enim quod fecit, uidit, <lb/>
            quia bonum est; sed noluit uidere, quia malum est. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p>Miratum sane Faustus deum nostrum dixit. quod <lb/>
            scriptum non est nec omnino est consequens, ut cum aliquis<lb n="5"/>
            uidit, quia bonum est, etiam miratus dicatur. multa enim <lb/>
            bona uidentes non miramur, tamquam praeter opinionem ita <lb/>
            sint, sed tantummodo adprobamus, quod ita esse debuerint. <lb/>
            uerumtamen ostendimus eis non in uetere testamento, cui <lb/>
            malitiose calumniantur, sed in nouo, quod ut inperitos fallant<lb n="10"/>
            accipiunt. deum esse miratum. Christum enim fatentur deum <lb/>
            et hanc in laqueo suo uelut escam dulcissimam ponunt. qua <lb/>
            Christo deditos capiant. deus ergo miratus est, cum Christus miratus <lb/>
            est; sic enim scriptum est in euangelio, quod audita fide cuiusdam <lb/>
            centurionis miratus est et ait discipulis suis: amen<lb n="15"/>
            dico uobis, non inueni tantam fidem in Israhel. ecce nos <lb/>
            ut potuimus, exposuimus "uidit deus quia bonum est" <lb/>
            et melius fortassis exponunt ista meliores: exponant et isti, <lb/>
            quare sit miratus Iesus, quod antequam fieret, praesciebat, et <lb/>
            antequam audiret, utique nouerat. quamquam enim plurimum<lb n="20"/>
            intersit, utrum uideat aliquis, quia bonum est, an etiam <lb/>
            miretur, in hoc tamen est nonnulla similitudo, quia etiam <lb/>
            Iesus lucem fidei miratus est, quam in corde illius centurionis <lb/>
            ipse fecerat, qui est lumen uerum, quod inluminat omnem <lb/>
            hominem uenientem in hunc mundum. <lb n="25"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><p>Quem posset certe aliquis inpius paganus ita calumniari <lb/>
            et reprehendere in euangelio, sicut deum Faustus in uetere

<note type="footnote">15 Matth. 8. 10 25 cf. Ioh. 1, 9 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 3 sed-est s. <hi rend="italic">l. m. rec. C</hi> 8 debuerat <hi rend="italic">C</hi> debuerunt <hi rend="italic">b</hi> 9 ueteri <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            o ut <lb/>
            10 malitiosae <hi rend="italic">L</hi> qd <hi rend="italic">Ilf (corr. m. 2) L</hi> ut <hi rend="italic">om. PSGMb</hi> 11 deum <hi rend="italic">om. b</hi> <lb/>
            12 ueluT// ęscam <hi rend="italic">C</hi> . 14 euuangelio (u <hi rend="italic">m. 2 superscr.) C</hi> audit <lb/>
            aftde <hi rend="italic">SG</hi> 18 ista (a <hi rend="italic">corr. m. 1 ex 0) C</hi> 19 presciebat S <lb/>
            22 similitudo (li 8. <hi rend="italic">l. a m. I) S</hi> 24 est uerum lumen <hi rend="italic">SG</hi> uer. est <lb/>
            lum. <hi rend="italic">M</hi> 25 hunc (n 8. <hi rend="italic">l.) C 27</hi> et 8. <hi rend="italic">I. m. 2 M</hi> repraehendere <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            ueteri <hi rend="italic">CLb</hi> </note><lb/>
             
<pb n="601"/>
            testamento. diceret enim et ille inprouidum Christum non <lb/>
            solum ex hoc, quod miratus est centurionis fidem, uerum <lb/>
            etiam quod ludam inter discipulos elegit, qui mandata eius <lb/>
            non erat seruaturus, sicut reprehendit iste, cur praeceptum <lb/>
            in paradiso datum fuerit homini non facturo. culparet etiam <lb n="5"/>
            illud, quod scire non potuerit, quis eum tetigerit, quando <lb/>
            tetigit fimbriam uestimenti eius, quae fluxum sanguinis patiebatur, <lb/>
            sicut iste culpauit deum nescisse, ubi lateret Adam, <lb/>
            credo quia dixerit: Adam, ubi es? sicut dixit Christus: quis <lb/>
            me tetigit? diceret et inuidum ac timentem, ne, si intrarent <lb n="10"/>
            quinque aliae uirgines in regnum eius, uiuerent in aeternum: <lb/>
            contra quas ita clausit, ut nec miserabiliter pulsantibus aperiret. <lb/>
            uelut obliuiscens, quod ipse promiserat dicens: pulsate <lb/>
            et aperietur uobis, sicut iste inuidiae timorisque arguit <lb/>
            deum, quod ad uitam aeternam non admiserit peccatorem. <lb n="15"/>
            diceret et adpetentem non pecudum, sed hominum sanguinem, <lb/>
            quia dixit: qui perdiderit animam suam propter me, <lb/>
            in uitam aeternam inueniet eam, sicut iste de sacrificiis <lb/>
            animalium, quibus figuris promittebatur sacrificium sanguinis, <lb/>
            quo redempti sumus, uoluit calumniari. reprehenderet et <lb n="20"/>
            zelantem, quia cum ementes et uendentes de templo flagellando <lb/>
            eiecisset, commemorauit euangelista de illo esse scriptum: <lb/>
            zelus domus tuae comedit me, sicut iste accusauit <lb/>
            zelantem deum, quod aliis sacrificari uetuisset. diceret irascentem <lb/>
            in suos et in alienos: in suos quidem, quia dixit: <lb n="25"/>
            seruus, qui scit uoluntatem domini sui et facit digna <lb/>
            plagis, uapulabit multa; in alienos autem, quia dixit:

<note type="footnote"> 4 cf. Ioh. 6, 71 5 cf. Gen. 2, 16 sq. ; 3, 6 9 Gen. 3, 9 Luc. <lb/>
            8, 44 sq. 12 cf. Matth. 25, 11 sq. 13 Matth. 7, 7 17 Matth. 10, 39 <lb/>
            23 Ioh. 2. 15 sqq. 26 Luc. 12, 47. </note>

<note type="footnote"> 3 eligit <hi rend="italic">ZM1</hi> qui] quia <hi rend="italic">SG</hi> 4 repraehendit <hi rend="italic">L</hi> quur <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            5 paradyso <hi rend="italic">C</hi> 8 nesciasa <hi rend="italic">(sup</hi>. &amp; <hi rend="italic">a m. 1</hi> e) <hi rend="italic">C</hi> 9 dixerat <hi rend="italic">CGSMb</hi> <lb/>
            11 alienae <hi rend="italic">L</hi> 16 pecodum P 18 uita aeterna <hi rend="italic">C</hi> 21 flagelando <hi rend="italic">CS</hi> <lb/>
            26 seruus—autem <hi rend="italic">(in ras.) C</hi> non facit <hi rend="italic">Cb,</hi> (non <hi rend="italic">add. m. 1) P</hi> <lb/>
            27 uapulauit <hi rend="italic">PSG</hi> multis <hi rend="italic">b</hi> quia—uestris <hi rend="italic">(in mg. a m</hi>. 1) <hi rend="italic">C</hi> </note><lb/>
             
<pb n="602"/>
            si quis uos non receperit, excutite illis puluerem de <lb/>
            calciamentis uestris; amen dico uobis, quia tolerabilius <lb/>
            erit Sodomae in die iudicii quam illi ciuitati. <lb/>
            sicut iste criminatur irascentem deum, nunc in alienos, nunc <lb/>
            in suos, quos utrosque apostolus commemorat dicens: quicumque<lb n="5"/>
            enim sine lege peccauerunt, sine lege peribunt; <lb/>
            et quicumque in lege peccauerunt, per legem <lb/>
            iudicabuntur. diceret et trucidantem et effundentem multorum <lb/>
            sanguinem ob leuia quidem uel nulla commissa. leue quippe <lb/>
            aut nullum commissum pagano uideretur uel non habere in<lb n="10"/>
            conuiuio nuptiarum uestem nuptialem, propter quod rex noster <lb/>
            in euangelio iussit hominem ligatis manibus et pedibus proici <lb/>
            in tenebras exteriores; uel nolle super se Christum regnare. <lb/>
            propter quod peccatum ait: illos autem, qui noluerunt <lb/>
            me regnare sibi, adducite et interficite coram me,<lb n="15"/>
            sicut iste accusauit deum in uetere testamento, qui ei uisus <lb/>
            est propter leuia uel nulla commissa hominum milia trucidare. <lb/>
            iam uero illud, quod reprehendit Faustus minantem deum <lb/>
            uenturum se esse cum gladio, quo non parceret nec iusto nec <lb/>
            peccatori, quomodo paganus ille reprehenderet audiens apostolum <lb n="20"/>
            Paulum dicere de deo nostro: quia filio proprio non <lb/>
            pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, audiens <lb/>
            et Petrum, cum de magnis tribulationibus sanctorum et interfectionibus <lb/>
            loqueretur, ad tolerandum exhortantem et dicentem: <lb/>
            tempus est, ut iudicium incipiat a domo domini; et <lb n="25"/>
            si initium a nobis, qualis finis erit eis, qui non credunt <lb/>
            domini euangelio? et si iustus quidem uix saluus <lb/>
            erit, peccator et inpius ubi parebunt? quid enim iustius <lb/>
            uno, cui tamen pater non pepercit? et quid euidentius, quod

<note type="footnote"> 1 Matth. 10, 14 sq. 5 Rom. 2, 12 18 cf. Matth. 22, 11 sqq. <lb/>
            14 Luc. 19, 27 21 Rom. 8, 82 25 I Petro 4, 17 sq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 reciperit <hi rend="italic">SGM</hi> 2 tollerabilius <hi rend="italic">C</hi> 3 iuditii <hi rend="italic">C</hi> ciuitate <hi rend="italic">(sup. <lb/>
             e a m. 1</hi> i) <hi rend="italic">C</hi> 7 legem] lege <hi rend="italic">L</hi> 16 ueteri <hi rend="italic">LCb</hi> 17 <hi rend="italic">ante</hi> uel <lb/>
            nulla <hi rend="italic">eadem uocab. paene er.) C</hi> 18 repraehendit <hi rend="italic">L</hi> 25 iuditium <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            26 inicium <hi rend="italic">C</hi> 29 //unico <hi rend="italic">C</hi> </note><lb/>
             
<pb n="603"/>
            nec iustis parcat emendans eos uarietate tribulationum, cum <lb/>
            de hac aperte sit dictum: et si iustus uix saluus erit? <lb/>
            non solum enim in uetere testamento scriptum est: quem <lb/>
            enim diligit deus, corripit; flagellat autem omnem <lb/>
            filium, quem recipit et: si bona percepimus de manu <lb n="5"/>
            domini, mala quare non sustinemus? sed etiam in nouo: <lb/>
            ego quem amo, arguo et castigo et illud: si enim nos <lb/>
            ipsos diiudicaremus, a domino non iudicaremur; cum <lb/>
            iudicamur autem, a domino corripimur, ne cum mundo <lb/>
            damnemur. sed tamen si paganus in nouo testamento talia <lb n="10"/>
            reprehenderet, qualia isti reprehendunt in uetere, nonne et <lb/>
            ipsi ea defendenda susciperent? quod si facere possent, qua <lb/>
            tandem uecordia hic talia reprehendunt, qualia ibi defendunt? <lb/>
            si autem non possent, cur in uno tantum ac non potius in <lb/>
            utroque testamento, quod non intellegentibus inpiis prauum <lb n="15"/>
            uideretur, idem non intellegentibus piis rectum, sed tectum <lb/>
            credi oportere concedunt? 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><p>An forte, quae de nouo testamento similia protulimus, <lb/>
            ipsa quoque audent dicere falsa esse atque peruersa priuilegio <lb/>
            illo suo diabolico, ut quicquid est in euangelio uel epistulis <lb n="20"/>
            canonicis, quo adiuuari haeresim suam putent, id esse a Christo <lb/>
            et apostolis dictum teneant atque suadeant, quicquid autem <lb/>
            ex eisdem codicibus aduersus eos sonuerit, inmissum ab infalsatoribus <lb/>
            ore inpudenti ac sacrilego non dubitent dicere? <lb/>
            cui furori eorum auctoritatem omnium librorum extinguere <lb n="25"/>
            atque abolere conanti iam supra, quantum suscepti operis <lb/>
            ratio sinere uidebatur, non pauca respondi. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="16"><p>Nunc illud admoneo, ut cum insanas et sacrilegas

<note type="footnote">3 Prou. 3, 12 5 Ioh. 2, 10 7 Apoc. 3, 19 I Cor. 11, 31 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 iustis (i 8. u <hi rend="italic">a</hi> m. 1) <hi rend="italic">C</hi> 3 ueteri <hi rend="italic">Lb</hi> 4 omnS (e <hi rend="italic">corr</hi>. ex is <lb/>
            <hi rend="italic">w. 1) L</hi> 5 percipimus <hi rend="italic">L</hi> 11 repraehenderet <hi rend="italic">et</hi> repraeh. <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            ueteri <hi rend="italic">LCb</hi> 13 rephendunt <hi rend="italic">L</hi> 14 qUOT <hi rend="italic">L</hi> 16 idgst <hi rend="italic">(exp. m. 1) C</hi> <lb/>
            19 audent (t 8. <hi rend="italic">l. et in mg. adscr</hi>. ueritatem codicum) <hi rend="italic">M</hi> 21 heresem <lb/>
            <hi rend="italic">LCSG</hi> putant <hi rend="italic">SG</hi> 22 teneat <hi rend="italic">L</hi> 23 iisdem <hi rend="italic">M</hi> infalsitoribus <lb/>
            <hi rend="italic">SG</hi> 24 inprudenti <hi rend="italic">SG</hi> 26 susceptio p ins (i <hi rend="italic">ras.) L</hi> </note><lb/>
             
<pb n="604"/>
            fabulas suas christiani nominis pallio uelare contendant, uideant <lb/>
            tamen, quando ista contra scripturas Christianas disputant, <lb/>
            non a nobis contra paganos tantum, sed etiam contra <lb/>
            Manichaeos ueritatem codicum diuinorum testamenti utriusque <lb/>
            defendi. et ista quidem, quae modo Faustus uelut indigna<lb n="5"/>
            deo de nostris ueteribus litteris in sermone suo posuit, contra <lb/>
            paganum et in euangelico uel apostolico sermone talia reprehendentem <lb/>
            ita fortasse defenderem, ut paria de auctoribus <lb/>
            eorum, sicut Paulus noster apud Athenienses fecit, commemorarem. <lb/>
            inuenirem enim fortasse et in litteris eorum deum<lb n="10"/>
            mundi creatorem ac fabricatorem et lucis huius institutorem. <lb/>
            qui tamen antequam eam conderet, non iacebat in tenebris, <lb/>
            et ex opere suo perfecto elatum esse gaudio - quod certe amplius <lb/>
            est quam: uidit quia bonum est - et legis latorem. <lb/>
            quam si homo sequeretur, suo bono faceret, si autem sperneret,<lb n="15"/>
            suo malo: quem non ideo dicerent ignarum futuri, quia et <lb/>
            futuris contemptoribus legem dedit. iam uero ideo inprouidum, <lb/>
            quod aliquid interroget, nec hominem dicerent, in quorum <lb/>
            libris multa non ob aliud interrogantur, nisi ut suis quisque <lb/>
            responsionibus conuincatur, cum ille, qui interrogat. non solum <lb n="20"/>
            sciat, quod sibi uult ab altero responderi, sed etiam illum <lb/>
            hoc responsurum. inuidentem autem cuiquam deum, quod <lb/>
            malos beatos fieri non sineret, si uellet dicere, plenos inueniret <lb/>
            suorum libros de hac re ad diuinam prouidentiam pertinentes. <lb/>
            <lb n="25"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="17"><p>De sacrificiis uero nihil aliud mihi paganus obiceret., <lb/>
            nisi cur apud eos illa reprehendamus, cum in nostris ueteribus <lb/>
            libris talia sibi deus noster iussisse legeretur offerri. hic ego

<note type="footnote"> 9 cf. Act. 17, 28 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 uelare (a <hi rend="italic">in ras.) C</hi> contendunt <hi rend="italic">C</hi> 4 manicheos <hi rend="italic">LC</hi> 6 nostri// <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            sermone (ne <hi rend="italic">m. 1 superscr.) C</hi> 7 repraehendentem <hi rend="italic">L</hi> 8 ista <hi rend="italic">(exp. <lb/>
            m. t) C</hi> 9 commemorarem <hi rend="italic">(me m. 1 s. 1. add.) C</hi> 10 inueniremus <lb/>
            <hi rend="italic">SMGb</hi> 13 elatum (e <hi rend="italic">corT. ex</hi> &amp;) <hi rend="italic">L</hi> 15 quem <hi rend="italic">(in mg</hi>. al. quam) <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            17 inprouidendum <hi rend="italic">GSt</hi> 18 docerent <hi rend="italic">b</hi> 21 respondere <hi rend="italic">L</hi> 27 quur <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            repraehendamus <hi rend="italic">L</hi> 28 iussissa (&amp; <hi rend="italic">in ras.) L</hi> offerri <hi rend="italic">(pr</hi>. f <hi rend="italic">flI. 1<lb/>
             guperscr.) C</hi> </note><lb/>
             
<pb n="605"/>
            de uero sacrificio latius fortasse disserens demonstrarem id <lb/>
            non deberi nisi uni uero deo, quod ei unus uerus sacerdos <lb/>
            obtulit, mediator dei et hominum: cuius sacrificii promissiuas <lb/>
            figuras in uictimis animalium celebrari oportebat propter commendationem <lb/>
            futurae carnis et sanguinis, per quam unam <lb n="5"/>
            uictimam fieret remissio peccatorum de carne et sanguine <lb/>
            contractorum, quae regnum dei non possidebunt, quia eadem <lb/>
            substantia corporis in caelestem conmutabitur qualitatem: <lb/>
            quod ignis in sacrificio significabat uelut absorbens mortem <lb/>
            in uictoriam. in eo autem populo haec rite celebrata sunt, <lb n="10"/>
            cuius et regnum et sacerdotium prophetia erat uenturi regis <lb/>
            et sacerdotis ad regendos et consecrandos fideles in omnibus <lb/>
            gentibus et introducendos in regnum caelorum et sacrarium <lb/>
            angelorum ad uitam aeternam. huius itaque ueri sacrificii <lb/>
            sicut religiosa praedicamenta Hebraei celebrauerunt, ita sacrilega <lb n="15"/>
            imitamenta pagani, quoniam quae immolant gentes, <lb/>
            ait apostolus, daemoniis immolant, et non deo. antiqua <lb/>
            enim res est praenuntiatiua immolatio sanguinis futuram passionem <lb/>
            mediatoris ab initio generis humani testificans; hanc <lb/>
            enim primus Abel obtulisse in sacris litteris inuenitur. non <lb n="20"/>
            igitur mirum est, si praeuaricatores angeli, quorum duo <lb/>
            maxima uitia sunt superbia atque fallacia, per hunc aerem <lb/>
            uolitantes, quod uni uero deo deberi nouerant, hoc sibi a <lb/>
            suis cultoribus exegerunt, a quibus dii putari uoluerunt dante <lb/>
            sibi locum uanitate cordis humani, maxime cum ex desiderio <lb n="25"/>
            mortuorum constituerentur imagines, unde simulacrorum usus <lb/>
            exortus est, et maiore adulatione diuini honores deferrentur <lb/>
            tamquam in caelum receptis, pro quibus se in terris daemonia

<note type="footnote">3 I Tim. 2, 5 10 cf. I Cor. 15, 50 sqq. 16 I Cor. 10, 22 <lb/>
            20 cf. Gen. 4, 4 26 cf. Sap. 14, 15 </note>

<note type="footnote" rend="script">1 uero-I <hi rend="italic">uetere C</hi> 2 deberi <hi rend="italic">(i s. e a m. 1) L</hi> 3 prommissibus 3/' <lb/>
            4 uictimis (is <hi rend="italic">ex</hi> as) <hi rend="italic">C</hi> 10 uictoria 8 uictoriam G2 caelebrata <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            14 ueri <hi rend="italic">C</hi> 15 predicamenta 8 caelebrauerunt <hi rend="italic">L</hi> 18 est <hi rend="italic">(in ras.) L</hi> <lb/>
            prenunciatiua <hi rend="italic">C</hi> 20 ////litteris <hi rend="italic">(init. lin.) L</hi> 24 quibus (i <hi rend="italic">s. I. a m. <lb/>
             1) L</hi> 27 diferrentur <hi rend="italic">L</hi> </note><lb/>
             
<pb n="606"/>
            colenda subponerent et sibi sacrificari a deceptis et perditis <lb/>
            flagitarent. sacrificium ergo non solum cum iuste imperat <lb/>
            uerus deus, sed etiam cum superbe exigit falsus deus, satis <lb/>
            ostendit, cui debeatur. haec illi pagano, si esset difficilior ad <lb/>
            credendum, etiam ipsa prophetia persuaderem, in qua tam<lb n="5"/>
            longe ante conscripta sunt, quae nunc inpleta monstrarem. <lb/>
            quodsi et hanc contemneret, hoc quoque agnoscerem potius <lb/>
            quam mirarer, quandoquidem non omnes fuisse credituros in <lb/>
            eiusdem prophetiae ueritate recolerem. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="18"><p>Si autem zelantem Christum uel deum ex utroque<lb n="10"/>
            testamento mihi obiceret atque ipsum uerbum exagitaret, nihil <lb/>
            aliud quam se omnium litterarum uel expertem uel neglegentem <lb/>
            ostenderet. cum enim docti eorum discernant inter uoluntatem <lb/>
            et cupiditatem, gaudium et laetitiam, cautionem et metum <lb/>
            clementiam et misericordiam, prudentiam et astutiam, fiduciam <lb n="15"/>
            et audaciam et multa in hunc modum, ita ut in his binis <lb/>
            uerbis ea, quae priora posui, uirtutibus, quae autem posteriora, <lb/>
            uitiis adponant: pleni sunt tamen libri eorum, cum abusione <lb/>
            istorum nominum, quae proprie uitia significant, etiam uirtutes <lb/>
            sic appellantur, cum uel cupiditas pro uoluntate uel laetitia <lb n="20"/>
            pro gaudio uel metus pro cautione uel misericordia pro clementia <lb/>
            uel astutia pro prudentia uel audacia pro fiducia ponitur. <lb/>
            et quis omnia commemorare ualeat, quae ad similem <lb/>
            licentiam mos locutionis usurpat? huc accedit etiam singularum <lb/>
            quarumque linguarum sua quaedam proprietas. nam in <lb n="25"/>
            ecclesiasticis litteris nusquam misericordiam in uituperatione

<note type="footnote" rend="script"> 2 flagitarent] flagellarent C 3 superb«e (a <hi rend="italic">er.) S</hi> snperbae <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            superbae <hi rend="italic">LM</hi> 4 essent difficiliora <hi rend="italic">M</hi> 6 conscripta] quam scripta <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            7 Q;ld (uo <hi rend="italic">er.) C</hi> potiusque <hi rend="italic">LPGSM</hi> potiusqj'/ <hi rend="italic">C</hi> 9 eius <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            ueritate (m <hi rend="italic">er.) SG</hi> uentatem <hi rend="italic">b</hi> 12 omnem <hi rend="italic">L</hi> 14 laeticiam C <lb/>
            15 prudentiam <hi rend="italic">(s. 1. s. erp</hi>. puritiam) <hi rend="italic">G</hi> fidutiam <hi rend="italic">L</hi> 16 uinis <hi rend="italic">31l</hi> <lb/>
            diuinis <hi rend="italic">b</hi> 17 priora (a <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">corr. m. 1) L</hi> 18 cum] <hi rend="italic">om. CPSMG</hi> <lb/>
            19 propriae <hi rend="italic">L</hi> uicia <hi rend="italic">C</hi> 22 pro <hi rend="italic">ante</hi> prud. <hi rend="italic">in ras. add. 1n. 2 S</hi> <lb/>
            prouidentia <hi rend="italic">Gx</hi> 24 locutionis (lo <hi rend="italic">corr. ex</hi> lu) S acce.dit <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            accendit <hi rend="italic">G L</hi> singularem <hi rend="italic">LPM</hi> singularumq: <hi rend="italic">SG</hi> 25 quarunq: <hi rend="italic">PM</hi> <lb/>
            26 uituperationg <hi rend="italic">LCb</hi> </note><lb/>
             
<pb n="607"/>
            positam recolo. cui rei sermonis etiam cotidiani consuetudo <lb/>
            concordat. Graeci duas res uicinas quidem, sed tamen distinctas <lb/>
            uno nomine appellant, laborem et dolorem, nos eas <lb/>
            singulis nominibus enuntiamus: sicut a nobis uno nomine <lb/>
            appellatur uita, siue secundum quam dicimus " uiuit," quod <lb n="5"/>
            exanime non est, siue secundum quam dicimus "bonae uitae <lb/>
            homo est;" Graeci autem ista duo duobus quoque uocabulis <lb/>
            significant. unde fieri potest, ut excepta uerborum abusiene, <lb/>
            quae in omnibus linguis late patet, aliqua etiam hebraeae <lb/>
            linguae proprietate zelus in utroque ponatur, siue cum coniugis <lb n="10"/>
            adulterio turbatus animus contabescit, quod in deum <lb/>
            cadere non potest, siue cum seruandae pudicitiae coniugalis <lb/>
            custodia diligens adhibetur, quod deum facere, cum plebem <lb/>
            suam tamquam coniugem adloquitur, quam per multos falsos <lb/>
            deos fornicari non uult. non solum sine dubitatione, uerum <lb n="15"/>
            etiam cum gratiarum actione nobis utile est confiteri. hoc et <lb/>
            de ira dei dixerim; neque enim perturbatur deus, cum infert <lb/>
            iram, sed ira pro uindicta ponitur siue abusione siue aliqua <lb/>
            praecedentis linguae proprietate. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="19"><p>De interfectis autem hominum milibus non miraretur, <lb n="20"/>
            si dei iudicium non negaret: quod neque pagani negant, qui <lb/>
            dei prouidentia istam uniuersitatem regi et administrari a <lb/>
            summis usque ad ima concedunt. quodsi et hoc negaret, uel <lb/>
            suorum auctoritate facilius uel aliquanto diutius certarum <lb/>
            rationum disputatione conuinceretur, uel tamquam nimium <lb n="25"/>
            durus et stolidus ipsi, quod esse non crederet, diuino iudicio <lb/>
            relinqueretur. leuia porro uel nulla commissa, propter quae <lb/>
            deus interfecerit homines, si expresse commemoraret,

<note type="footnote"> 1 cottidiani <hi rend="italic">L</hi> 2 (et 7) greci <hi rend="italic">LS</hi> 3 eam <hi rend="italic">LPSGM</hi> 4 enunciamus <lb/>
            <hi rend="italic">CP1</hi> nuntiamus <hi rend="italic">LSGMb</hi> 6 exanimae <hi rend="italic">L</hi> 8 signant C excepta <lb/>
            (c <hi rend="italic">in ras.) C</hi> 9 hebree <hi rend="italic">C</hi> hebreae (e <hi rend="italic">tiled s. l.) S</hi> 16 accione <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            20 miraretur (re <hi rend="italic">s. I. a m. 1) C</hi> 23 concidunt <hi rend="italic">L</hi> negaret uel (ret <lb/>
            uel <hi rend="italic">in ras.) C</hi> 24 auctoritatem <hi rend="italic">PSG</hi> auctoritate (m <hi rend="italic">er.) M</hi> aliquando <lb/>
            <hi rend="italic">S'GI</hi> 25 disputationem <hi rend="italic">GIS</hi> disputatione (m <hi rend="italic">er.) M, (paeJ/e<lb/>
             er.) L</hi> 26 iuditio <hi rend="italic">C</hi> 27 uel] sine <hi rend="italic">(in ras.) S</hi> si uel <hi rend="italic">G</hi> 28 commemoraret <lb/>
            <hi rend="italic">(post</hi>. o <hi rend="italic">in ras.) L</hi> </note><lb/>
             
<pb n="608"/>
            ostenderemus nec nulla esse nec leuia. uelut quod exempli gratia posuimus <lb/>
            de ueste nuptiali, demonstraremus, quantum esset <lb/>
            nefas sacras nuptias adire quaerentem ibi gloriam non sponsi, <lb/>
            sed suam, uel si quid forte aliud illa uestis meliore intellectu <lb/>
            significare inueniretur; aut quod ante oculos regis interficiuntur,<lb n="5"/>
            qui eum sibi regnare noluerunt, non in longo forte sermone <lb/>
            nostro adpareret, non quemadmodum nulla culpa est hominis, <lb/>
            si nollet sibi regnare quemquam hominem, ita nullam uel <lb/>
            paruam esse culpam eum sibi nolle regnare, in cuius solius <lb/>
            regno recte, beate semperque uiuitur. <lb n="10"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="20"><p>Iam illud ultimum quod Faustus posuit insidians ueteribus <lb/>
            libris tamquam uituperantibus deum, quod minetur gladium. <lb/>
            quo nemini parcat, nec iusto nec peccatori, cum pagano <lb/>
            exponeretur, quomodo accipiendum sit, fortassis nec nouo nec <lb/>
            ueteri testamento resisteret, eique placeret similitudo euangelica,<lb n="15"/>
            quae istis, qui se christianos haberi uolunt, aut non adparet <lb/>
            ut caecis aut displicet ut peruersis. summus quippe <lb/>
            ille uitis agricola aliter parat falcem sarmentis fructuosis. <lb/>
            aliter infructuosis, tamen non parcit nec probis nec reprobis, <lb/>
            illis purgandis, illis amputandis. nullus enim hominum est <lb n="20"/>
            tanta iustitia praeditus, cui non sit necessaria temptatio tribulationis <lb/>
            uel ad perficiendam uel ad confirmandam uel ad probandam <lb/>
            uirtutem, nisi forte nec Paulum isti apostolum inter <lb/>
            iustos numerant. qui quamuis humiliter et ueraciter sua praeterita <lb/>
            peccata fateatur, tamen se ex fide Iesu Christi iustificatum <lb n="25"/>
            gratias agit. an uero illi parcebat ille, quem uani non intellegunt <lb/>
            dicentem: non parcam, nec iusto nec peccatori? audiant <lb/>
            ergo ipsum: et ne magnitudine, inquit, reuelationum

<note type="footnote"> 2 cf. Matth. 22, 11 sqq. 6 cf. Luc. 19, 27 18 cf. Ioh. 15, 1 <lb/>
            25 cl. I Tim. 1, 13 28 II Cor. 12, 7 sqq. </note>

<note type="footnote"> '2 nuptiale <hi rend="italic">GlLSMl</hi> 5 inuenitur <hi rend="italic">C</hi> aut quod] afq: <hi rend="italic">G</hi> 6 noluerint <lb/>
            Cl in <hi rend="italic">om. C</hi> 7 quemammodum <hi rend="italic">LS'G</hi> 9 paruuam <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            10 rectij,c <hi rend="italic">G</hi> rectae <hi rend="italic">LM</hi> beatae <hi rend="italic">M</hi> beataeq: (a <hi rend="italic">txp. et</hi> q: <hi rend="italic">superscr. <lb/>
             m. 21 L</hi> sèper/lj {■— <hi rend="italic">add. m. 2) L</hi> 12 inuituperantibus <hi rend="italic">S</hi> ipuituperantibus <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> 13 nemini (i <hi rend="italic">fin. a m. 1 8</hi>. e) <hi rend="italic">L</hi> 15 eiqu e <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            eiquae G 16 haberi (i <hi rend="italic">e.r</hi> è <hi rend="italic">corr. m</hi>. 1) <hi rend="italic">L</hi> </note><lb/>
             
<pb n="609"/>
            extollar, datus est mihi stimulus carnis angelus satanae, <lb/>
            qui me colaphizet: propter quod ter dominum <lb/>
            rogaui, ut auferret eum a me, et dixit mihi: sufficit <lb/>
            tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur. <lb/>
            ecce nec iusto parcebat, ut eius uirtutem in infirmitate perficeret, <lb n="5"/>
            qui ei dederat colaphizantem angelum satanae, nisi <lb/>
            dicitis, quod eum diabolus dederit. diabolus ergo agebat, ne <lb/>
            magnitudine reuelationum Paulus extolleretur, et ut uirtus <lb/>
            eius perficeretur. quis hoc dixerit? ab illo igitur traditus erat <lb/>
            iustus colaphizandus angelo satanae, qui per eum tradebat et <lb n="10"/>
            iniustos ipsi satanae; de quibus idem dicit: quos tradidi <lb/>
            satanae, ut discant non blasphemare. iamne intellegitis, <lb/>
            quomodo ille desuper non parcat nec iusto nec peccatori? <lb/>
            an quia illic gladius nominatus est, amplius exhorrescitis ? <lb/>
            aliud est enim colaphizari, aliud occidi. quasi uero non diuersis <lb n="15"/>
            mortium generibus prostrata sint martyrum milia aut <lb/>
            hoc reuera persecutores in potestate haberent, nisi eis desuper <lb/>
            data esset ab illo, qui dixit: non parcam nec iusto nec peccatori, <lb/>
            cum ipse dominus martyrum, quia filio proprio non <lb/>
            pepercit, apertissime Pilato dicat: non haberes in me <lb n="20"/>
            potestatem, nisi data tibi esset desuper. has pressuras <lb/>
            persecutionesque iustorum dicit idem Paulus exemplum esse <lb/>
            iusti iudicii dei. quae sententia latius ab apostolo Petro manifestatur, <lb/>
            sicut supra commemoraui, ubi ait tempus esse, ut <lb/>
            iudicium incipiat a domo domini. et si initium, inquit, <lb n="25"/>
            a nobis, qualis finis erit eis, qui non credunt dei <lb/>
            euangelio? et si iustus uix saluus erit, peccator et

<note type="footnote">11 I Tim. 1. 20 19 Rom. 8, 32 20 loh. 19, 11 23 cf. II <lb/>
            Thess. 1, 5 24 I Petro 4, 17 sq. </note>

<note type="footnote"> 2 colafizet <hi rend="italic">LPCSQ</hi> 3 michi <hi rend="italic">C</hi> 5 nec] nunc <hi rend="italic">SG</hi> 6 colafizantem <lb/>
            <hi rend="italic">LCSG</hi> 9 perfice ranr S 10 colafizandus <hi rend="italic">LCSG</hi> 13 nec <lb/>
            <hi rend="italic">post</hi> iusto <hi rend="italic">om. SG</hi> 14 exhorrescitis (ex <hi rend="italic">in ras.) C</hi> 15 colafizari <hi rend="italic">LSGC</hi> <lb/>
            colaphizare <hi rend="italic">b</hi> quiasi <hi rend="italic">C</hi> 16 sunt <hi rend="italic">CMSlG</hi> 18 esseijt <hi rend="italic">SG,</hi> (n <lb/>
            <hi rend="italic">er.) L</hi> essent <hi rend="italic">M</hi> 21 praessuras <hi rend="italic">L</hi> 25 inicium <hi rend="italic">C</hi> inquit <hi rend="italic">(s. exp</hi>. <lb/>
            d <hi rend="italic">tn</hi>. 1 t <hi rend="italic">scr.) L</hi> 26 nobis <hi rend="italic">C</hi> </note>

<note type="footnote"> XXV Aug. sect. 6. </note>

<note type="footnote"> 89 </note><lb/>
             
<pb n="610"/>
            inpius ubi parebunt? hinc enim intellegitur, quomodo non <lb/>
            parcatur inpiis tamquam sarmentis praecisis ad conbustionem, <lb/>
            quando iustis non parcitur propter perficiendam purgationem. <lb/>
            nam et ipse Petrus testatur haec illius uoluntate fieri, qui in <lb/>
            libris ueteribus ait: non parcam nec iusto nec peccatori. <lb n="5"/>
            dicit enim et ipse: melius est bene facientes, si uelit <lb/>
            spiritus dei, pati quam male facientes. cum ergo ex <lb/>
            uoluntate spiritus dei patiuntur bene facientes, non parcitur <lb/>
            iustis, cum autem male facientes, non parcitur peccatoribus; <lb/>
            secundum illius tamen uoluntatem fit utrumque, qui ait: non<lb n="10"/>
            parcam nec iusto nec peccatori, illum flagellando ut filium, <lb/>
            llum puniendo ut inpium. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>