<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:21.4-21.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:21.4-21.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="21"><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p>Nam cito uidetur Faustus se defendisse, cum ait: non <lb/>
            dicimus duos deos, sed deum et hylen. porro autem <lb/>
            cum quaesieris, quam dicat hylen, audies plane describi <lb n="25"/>
            alterum deum. si enim materies informis corporalium formarum <lb/>
            capax ab eis hyle appellaretur, quae appellata est ab <lb/>
            antiquis, nemo eam nostrum coargueret dici deum. nunc uero <lb/>
            quantus error est, quanta dementia uel materiem corporum <lb/>
            dicere opificem corporum uel opificem corporum negare deum?

<note type="footnote">5 Rom. 11, 17 sqq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> nn <lb/>
            1 ęstis <hi rend="italic">C</hi> 7 in bonitatem <hi rend="italic">(exp. m. 1) L</hi> 8 auditis <hi rend="italic">C</hi> aduertitis <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            quemammodum <hi rend="italic">L</hi> 10 secreta <hi rend="italic">C</hi> 11 quemammodum <hi rend="italic">LGl</hi> 15 adcommodatius <lb/>
            <hi rend="italic">L'G</hi> 19 uestigare <hi rend="italic">CL1</hi> 21 comphendere <hi rend="italic">C</hi> comprehendere <lb/>
            <hi rend="italic">L2</hi> 24 hilen <hi rend="italic">S</hi> 25 describi (bi ex bè) <hi rend="italic">L</hi> </note><lb n="30"/>
             
<pb n="573"/>
            quia ergo quod deus uerus facit, id est corporum, elementorum, <lb/>
            animalium qualitates et formas, ut corpora, ut elementa, <lb/>
            ut animalia sint, hoc uos dicitis nescio quem alterum facere. <lb/>
            quolibet eum nomine uocitetis, recte dicimini errore uestro <lb/>
            deum alterum inducere. in hac enim una re bis erratis errore <lb n="5"/>
            sacrilego: semel quidem, quod ea, quae deus fecit, eum <lb/>
            facere dicitis, quem deum fateri erubescitis — sed nullo modo <lb/>
            efficietis, ut non sit deus, nisi eum talia facere negaueritis, <lb/>
            qualia non facit nisi deus — iterum autem, quia ea, quae <lb/>
            bonus deus bona facit, uos et a malo fieri et mala esse opinamini, <lb n="10"/>
            puerili sensu horrentes, quae poenalis mortalitatis <lb/>
            inbecillitati non congruunt, et amantes, quae congruunt. proinde <lb/>
            malum dicitis, qui fecit colubrum, istum autem solem <lb/>
            tam magnum bonum putatis, ut nec factum a deo, sed prolatum <lb/>
            uel missum esse credatis. deus autem uerus, in quem <lb n="15"/>
            nondum a uobis credi nimium doleo, et colubrum fecit inter <lb/>
            alia inferiora et solem inter alia superiora et adhuc in subli-' <lb/>
            mioribus non corporalibus caelestibus, sed iam in spiritalibus <lb/>
            multa ista luce longe meliora, quae carnalis homo quilibet <lb/>
            non percipit, quanto magis uos, qui cum carnem detestamini, <lb n="20"/>
            nihil aliud quam uestram regulam detestamini, qua bona et <lb/>
            mala metimini! neque enim potest in uobis esse cogitatio <lb/>
            uel malorum, nisi qualibus carnalis sensus offenditur, uel <lb/>
            bonorum, nisi qualibus carnalis acies oblectatur. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p>Ut ergo ista in imo rerum opera dei, terrena. infirma, <lb n="25"/>
            mortalia, sed tamen opera dei, qualia possumus uidere, considerem, <lb/>
            ineffabiliter moueor laude creatoris illorum, qui pror-. <lb/>
            sus ita magnus est in operibus magnis, ut minor non sit in <lb/>
            minimis. ars enim diuina, qua caelestia et terrena opera fiunt, <lb/>
            cum ea sint inter se dissimilia, ipsa in omnibus sui similis

<note type="footnote"> 1 uerus deus <hi rend="italic">C</hi> 4 dicemini <hi rend="italic">b</hi> 5 erra:ris (n <hi rend="italic">er.) C</hi> 6 facit C' <lb/>
            8 neg$rais <hi rend="italic">L2</hi> negaretis <hi rend="italic">MG'b</hi> 9 quali <hi rend="italic">81</hi> autem <hi rend="italic">om. SG</hi> 10 a <lb/>
            <hi rend="italic">(8. l. m. 1) C</hi> malo (s <hi rend="italic">er.) C</hi> 12 inbecillitate Lt 17 sublioribus <hi rend="italic">M1</hi> <lb/>
            18 celestibus <hi rend="italic">C</hi> 19 que <hi rend="italic">L</hi> 23 carnalis (al 8. <hi rend="italic">I.) C</hi> 24 aties <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            29 qua** <hi rend="italic">LM</hi> quaa <hi rend="italic">SG'l</hi> 30 ea (s <hi rend="italic">er.) L</hi> sui (s <hi rend="italic">er.) C</hi> suis <hi rend="italic">b</hi> </note><lb n="30"/>
             
<pb n="574"/>
            est, quia in suo quoque genere perficiendo ubique perfecta <lb/>
            est. neque enim uniuersum condit in singulis, sed ad uniuersi <lb/>
            conplexum condens singula, uniuersam se condendis praebet <lb/>
            et singulis, omnia congruenter locis suis et ordinibus faciens <lb/>
            atque disponens et omnibus particulariter atque uniuersaliter<lb n="5"/>
            congrua tribuens. ecce hic in isto quasi fundo infimo uniuersae <lb/>
            creaturae aspicite animalia, quae uolant et natant et gradiuntur <lb/>
            et repunt. nempe mortalia sunt, nempe uita eorum, sicut <lb/>
            scriptum est, uapor est ad modicum adparens. hunc enim <lb/>
            modulum ab optimo conditore perceptum tamquam in commune<lb n="10"/>
            conferunt uniuerso pro sui generis portione conplendo, <lb/>
            ut cum istis imis sint omnia bona, in quibus sunt eis superna <lb/>
            meliora. uerumtamen adtendite et date mihi unum quamlibet <lb/>
            abiectissimum animal, cuius anima oderit carnem suam, ac <lb/>
            non potius nutriat et foueat eam motuque uitali uegetet et<lb n="15"/>
            regat et quodam modo administret pro sui generis exiguitate <lb/>
            quoddam uniuersum suum ad incolumitatem tuendam sibi <lb/>
            conciliatum. quod enim rationalis anima castigat corpus suum <lb/>
            et seruituti subicit, ne inmoderato adpetitu terreno inpediatur <lb/>
            perceptio sapientiae, etiam sic utique diligit carnem suam, <lb n="20"/>
            quam sibi ad oboediendum legitime subdit atque ordinat. <lb/>
            postremo uos ipsi quamuis carnali errore carnem detestemini, <lb/>
            non potestis nisi diligere carnem uestram eiusque saluti et <lb/>
            incolumitati consulere, omnes ictus et casus et intemperiem, <lb/>
            qua laeditur, deuitare, munimenta uero et salubritatem, qua

<note type="footnote"> .9 lac. 4, 15 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 quoque] quęque <hi rend="italic">SG</hi> generae P perficienda <hi rend="italic">SG</hi> 6 fundo[ <lb/>
            mundo <hi rend="italic">C</hi> 7 que <hi rend="italic">C</hi> grediuntur <hi rend="italic">81 G</hi> 8 eorum] rum <hi rend="italic">C</hi> 10 praeceptum <lb/>
            <hi rend="italic">SG</hi> 11 portione (m <hi rend="italic">er.) L</hi> 12 imis (s 8. <hi rend="italic">l. m. 1) C</hi> <lb/>
            Ie <lb/>
            13 attendi (di <hi rend="italic">ex</hi> de m. 1) <hi rend="italic">L</hi> 15 uegitet <hi rend="italic">L'</hi> 16 amministret <hi rend="italic">LSG</hi> <lb/>
            17 incolomitatem <hi rend="italic">Ll</hi> 18 concilianr um <hi rend="italic">C</hi> 19 terrenorum <hi rend="italic">SG</hi> 20 perceptione <lb/>
            b utique (i <hi rend="italic">m. 2 superscr.) L</hi> utcumq: <hi rend="italic">SG2</hi> sicutq' <hi rend="italic">(corr. <lb/>
            m</hi>. 3 <hi rend="italic">ex</hi> sicutque) P 21 obediendum <hi rend="italic">C</hi> obędiendom <hi rend="italic">SG</hi> legitimae <hi rend="italic">SG</hi> <lb/>
            atquae <hi rend="italic">G</hi> 24 incolomitati <hi rend="italic">L</hi> 25 qualaditur <hi rend="italic">C</hi> qaal§4i&lt;?itw (tN <hi rend="italic">marg</hi>. <lb/>
            equaliT) <hi rend="italic">M</hi> qua ledi*tur <hi rend="italic">L</hi> debitare <hi rend="italic">.ZĮ.['Gt</hi> monimenta Si </note><lb n="25"/>
             
<pb n="575"/>
            conseruatur, adpetere: ita ostenditis praeualere naturae legem <lb/>
            contra erroris uestri opinionem. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p>Quid in ipsa carne uitalia uiscera, totius formae conuenientia, <lb/>
            membra operandi, uasa sentiendi locis atque officiis <lb/>
            suis cuncta distincta et concordi unitate contexta moderatione <lb n="5"/>
            mensurarum, parilitate numerorum, ordine ponderum nonne <lb/>
            indicant artificem suum deum uerum, cui uere dictum est: <lb/>
            omnia in mensura et numero et pondere disposuisti? <lb/>
            si ergo cor non peruersum atque corruptum uanis fabulis <lb/>
            haberetis, inuisibilia enim eius etiam per ista, quae in hac <lb n="10"/>
            infima et carnali creatura facta sunt, intellecta conspiceretis. <lb/>
            unde enim istis haec, quae commemoraui, nisi ab illo, cuius <lb/>
            unitate omnis modus sistitur, cuius sapientia omnis pulchritudo <lb/>
            formatur, cuius lege omnis ordo disponitur? quodsi ad <lb/>
            ista intuenda oculum non habetis, apostolica uos ducat <lb n="15"/>
            auctoritas. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>