<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:20.21-20.23</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:20.21-20.23</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="20"><div type="textpart" subtype="chapter" n="21"><p>Nam quod etiam hinc nobis calumniatur Faustus, quod <lb/>
            martyrum memorias honoramus, in hoc dicens nos idola conuertisse, <lb/>
            non tam me mouet, ut huic calumniae respondeam <lb n="20"/>
            quam ut ipsum Faustum ostendam studio calumniandi etiam <lb/>
            ab ipsius Manichaei uanitatibus exorbitare uoluisse et in uulgarem <lb/>
            atque poeticam paganorum opinionem, a quibus se <lb/>
            alienissimum cupit uideri, nescio quomodo incautum incidisse. <lb/>
            cum enim dixisset nos uertisse idola in martyres — quos <lb n="25"/>
            uotis, inquit, similibus colitis, defunctorum umbras <lb/>
            uino placatis et dapibus — sunt ergo umbrae defunctorum <lb/>
            ? numquam hoc in uestris sermonibus audiuimus, numquam <lb/>
            in litteris legimus; immo contradicere soletis talibus <lb/>
            opinionibus, adserentes animas mortuorum malas minusue <lb n="30"/>
            purgatas aut in reuolutiones ire aut in grauiores aliquas

<note type="footnote"> , 2 I Tim. 4, 3 sq. </note>

<note type="footnote"> 7 benefitiis <hi rend="italic">C</hi> 9 sacrifitiis <hi rend="italic">C</hi> 13 philosophorum <hi rend="italic">(sec</hi>. h 8. <hi rend="italic">1. a <lb/>
            m. 1) L</hi> 16 menlya <hi rend="italic">C</hi> . 18 ijobis <hi rend="italic">(sup</hi>. u n <hi rend="italic">a m. 1) C</hi> 22 manichei <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            25 idola <hi rend="italic">om. C</hi> 29 legit); <hi rend="italic">(sup</hi>. b; <hi rend="italic">a m. 1</hi> m') <hi rend="italic">C</hi> contra dicere <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            31 reuolutione <hi rend="italic">G</hi> reuolutionem <hi rend="italic">S</hi> </note>

<note type="footnote"> XXV. Aag. led. 6. </note>

<note type="footnote"> 36 </note><lb/>
             
<pb n="562"/>
            poenas, bonas autem in naues inponi et in caelo nauigantes <lb/>
            transire hinc in illud phantasma terrae luminis, pro qua pugnando <lb/>
            perierant; ita nullas animas circa suorum corporum <lb/>
            sepulcra detineri. unde igitur umbrae defunctorum ? quae <lb/>
            substantia earum ? qui locus ? sed maledicendi cupiditate <lb n="5"/>
            Faustus quid profiteretur, oblitus est; aut forte dormitans <lb/>
            umbras somniando dictauit nec, cum uerba sua legeret, euigilauit. <lb/>
            populus autem christianus memorias martyrum religiosa <lb/>
            sollemnitate concelebrat et ad excitandam imitationem et ut <lb/>
            meritis eorum consocietur atque orationibus adiuuetur, ita<lb n="10"/>
            tamen, ut nulli martyrum, sed ipsi deo martyrum quamuis in <lb/>
            memoriis martyrum constituamus altaria. quis enim antistitum <lb/>
            in locis sanctorum corporum adsistens altari aliquando dixit: <lb/>
            offerimus tibi, Petre aut Paule aut Cypriane, sed quod offertur, offertur <lb/>
            deo, qui martyres coronauit, apud memorias eorum quos <lb n="15"/>
            coronauit, ut ex ipsorum locorum admonitione maior adfectus <lb/>
            exsurgat ad acuendam caritatem et in illos, quos imitari possumus, <lb/>
            et in illum, quo adiuuante possimus. colimus ergo martyres <lb/>
            eo cultu dilectionis et societatis, quo et in hac uita coluntur sancti <lb/>
            homines dei, quorum cor ad talem pro euangelica ueritate passionem<lb n="20"/>
            paratum esse sentimus; sed illos tanto deuotius, quanto <lb/>
            securius post certamina omnia superata, quanto etiam fidentiore <lb/>
            laude praedicamus iam in uita feliciere uictores quam in ista <lb/>
            adhuc usque pugnantes. at illo cultu, quae graece <sic>Xatpsta</sic> dicitur, <lb/>
            latine uno uerbo dici non potest, cum sit quaedam proprie<lb n="25"/>
            diuinitati debita seruitus, nec colimus nec colendum docemus <lb/>
            nisi unum deum. cum autem ad hunc cultum pertineat oblatio

<note type="footnote" rend="script"> 1 caelo 01 2 phantasma// (ta <hi rend="italic">er.) L</hi> 4 sepulchra <hi rend="italic">LSG</hi> umbre <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            que <hi rend="italic">LC</hi> 5 eorum <hi rend="italic">L'b</hi> 9 sollempnitate <hi rend="italic">C</hi> 12 antestitum <hi rend="italic">L'</hi> <lb/>
            16 ammonitione <hi rend="italic">L</hi> 17 exurgat <hi rend="italic">C</hi> acuandam <hi rend="italic">Ll (m</hi>. 2 augendå) <lb/>
            18 quo] quod <hi rend="italic">G</hi> possumus <hi rend="italic">(corr. m</hi>. 3 ex POBSimUS) <hi rend="italic">P</hi> possumus <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            19 sotietatis <hi rend="italic">C</hi> 20 euangelicall <hi rend="italic">L</hi> ueritate (m <hi rend="italic">er.) L</hi> 21 parata <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            deuotins (e <hi rend="italic">in ras.) L</hi> 22 securius (i <hi rend="italic">s. l. a m. 1) L</hi> certainina <lb/>
            omnia] incerta omnia <hi rend="italic">LxClPMb</hi> incerta <hi rend="italic">SG-</hi> 24 grece <hi rend="italic">LSMG-</hi> <lb/>
            graecę <hi rend="italic">C</hi> latria <hi rend="italic">LCSGMb</hi> 25 propriae <hi rend="italic">L</hi> 26 deuita <hi rend="italic">Ll</hi> </note><lb/>
             
<pb n="563"/>
            sacrificii, unde idolatria dicitur eorum, qui hoc etiam idolis <lb/>
            exhibent, nullo modo tale aliquid offerimus aut offerendum <lb/>
            praecipimus uel cuiquam martyri uel cuiquam sanctae animae <lb/>
            uel cuiquam angelo; et quisquis in hunc errorem delabitur, <lb/>
            corripitur per sanam doctrinam, siue ut corrigatur, siue ut <lb n="5"/>
            caueatur. etiam ipsi enim sancti, uel homines uel angeli, exhiberi <lb/>
            sibi nolunt, quod uni deo deberi norunt. adparuit hoc <lb/>
            in Paulo et Barnaba, cum conmoti miraculis, quae per eos <lb/>
            facta sunt, Lycaonii tamquam diis immolare uoluerunt — <lb/>
            conscissis enim uestimentis suis confitentes et persuadentes <lb n="10"/>
            se deos non esse ista sibi fieri uetuerunt —: adparuit et in <lb/>
            angelis sicut in apocalypsi legimus angelum se adorari prohibentem <lb/>
            ac dicentem adoratori suo: conseruus tuus sum <lb/>
            et fratrum tuorum. ista sibi plane superbi spiritus exigunt, <lb/>
            diabolus et angeli eius, sicut per omnia templa et sacra gentilium. <lb n="15"/>
            quorum similitudo in quibusdam etiam superbis hominibus <lb/>
            expressa est, sicut de Babyloniae quibusdam regibus <lb/>
            memoriae commendatum tenemus. unde sanctus Danihel accusatores <lb/>
            ac persecutores pertulit, quod regis edicto proposito, <lb/>
            ut nihil a quoquam deo peteretur nisi a rege solo, deum <lb n="20"/>
            suum, hoc est unum et uerum deum adorare deprecarique <lb/>
            deprehensus est. qui autem se in memoriis martyrum inebriant, <lb/>
            quomodo a nobis adprobari possunt, cum eos, etiamsi in domibus <lb/>
            suis id faciant, sana doctrina condemnet? sed aliud <lb/>
            est, quod docemus, aliud, quod sustinemus, aliud, quod praecipere <lb n="25"/>
            iubemur, aliud, quod emendare praecipimur, et donec <lb/>
            emendemus, tolerare conpellimur. alia est disciplina christianorum, <lb/>
            alia luxuria uinolentorum uel error infirmorum.

<note type="footnote"> 11 cf. Act. 14, 7 sqq. 13 Apoc. 19, 10; 22, 8 sq. 22 cf. Dan. 6 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 id///olatria C 5 ut <hi rend="italic">pr. 8. l. S</hi> 6 etiam <hi rend="italic">om. b</hi> 7 deberi] exhiberi <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            9 licaonii <hi rend="italic">GCSMb</hi> 11 adparuit <hi rend="italic">om. SG</hi> 12 angelis] euangelio 3f <lb/>
            16 superbisj super <hi rend="italic">SG</hi> 17 babiloniae <hi rend="italic">LC</hi> 18 daniel <hi rend="italic">C</hi> 20 pateretur <lb/>
            (ae <hi rend="italic">corr. ex</hi> a) <hi rend="italic">L</hi> 21 depcarique <hi rend="italic">C</hi> 22 dephensus <hi rend="italic">LC</hi> 24 fatiant <hi rend="italic">C</hi> condemnseT <lb/>
            S 27 inmendemus <hi rend="italic">(sup</hi>. in <hi rend="italic">a m. 1</hi> e) <hi rend="italic">L</hi> 28 loiuria <hi rend="italic">(sup</hi> <lb/>
            o <hi rend="italic">a</hi> m. 1 v) <hi rend="italic">L</hi> </note>

<note type="footnote"> 86* </note><lb/>
             
<pb n="564"/>
            uerumtamen et in hoc ipso distant plurimum culpae uinolentorum <lb/>
            et sacrilegorum. longe quippe minoris peccati est ebrium <lb/>
            redire a martyribus quam uel ieiunum sacrificare martyribus. <lb/>
            sacrificare martyribus dixi, non dixi: sacrificare deo in memoriis <lb/>
            martyrum. quod frequentissime facimus illo dumtaxat ritu. <lb n="5"/>
            quo sibi sacrificari noui testamenti manifestatione praecepit: <lb/>
            quod pertinet ad illum cultum, quae latria dicitur et uni deo <lb/>
            debetur. sed quid agam et tantae caecitati istorum haereticorum <lb/>
            quando demonstrabo, quam uim habeat, quod in psalmis <lb/>
            canitur: sacrificium laudis glorificabit me, et illic<lb n="10"/>
            uia est, ubi ostendam illi salutare meum? huius sacri- <lb/>
            ficii caro et sanguis ante aduentum Christi per uictimas <lb/>
            similitudinum promittebatur, in passione Christi per ipsam <lb/>
            ueritatem reddebatur, post ascensum Christi per sacramentum <lb/>
            memoriae celebratur; ac per hoc tantum interest inter sacrificia<lb n="15"/>
            paganorum et Hebraeorum, quantum inter imitationem <lb/>
            errantem et praefigurationem praenuntiantem. sicut autem non <lb/>
            ideo contemnenda uel detestanda est uirginitas sanctimonialium, <lb/>
            quia et Uestales uirgines fuerunt, sic non ideo reprehendenda <lb/>
            sacrificia patrum, quia sunt et sacrificia gentium. <lb n="20"/>
            . quia, sicut inter illas uirginitates multum distat, quamuis <lb/>
            nihil aliud distet, nisi quae cui uoueatur atque reddatur, sic <lb/>
            inter sacrificia paganorum et Hebraeorum multum distat eo <lb/>
            ipso, quod hoc solum distat, quae cui sint immolata et oblata: <lb/>
            illa scilicet superbae inpietati daemoniorum id ipsum sibi ob <lb n="25"/>
            hoc adrogantium, quo haberentur dii, quia diuinus honor est

<note type="footnote"> 10 Ps. 49, 23 </note>

<note type="footnote"> 1 ipsi <hi rend="italic">Lt</hi> ipsę <hi rend="italic">L1</hi> culpe <hi rend="italic">C</hi> 3 redire a raartyribus] deridereamartyribus <lb/>
            <hi rend="italic">LtStP'MG'b</hi> derogare* martyribus <hi rend="italic">Lr</hi> deridere martyres <hi rend="italic">G282</hi> <lb/>
            diffidere a martyribua <hi rend="italic">M2</hi> quam sacrilegu**** sacrificare <hi rend="italic">M</hi> ieiun.um <lb/>
            (i <hi rend="italic">er.) L</hi> martiribus <hi rend="italic">C</hi> 4 dixit (bis) <hi rend="italic">SPlLlMG</hi> 5 martirum <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            7 que <hi rend="italic">C</hi> 8 tante <hi rend="italic">L</hi> cecitati <hi rend="italic">CL</hi> hereticorum <hi rend="italic">LC</hi> 9 demonstrabo <lb/>
            (e <hi rend="italic">inras.) L</hi> 10 sacrifitium <hi rend="italic">C glorificauit LSMaG</hi> 11 salutarS <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> 14 ascensum] aduentum <hi rend="italic">C</hi> 15 sscrifitia <hi rend="italic">C</hi> 16 hebreorum <hi rend="italic">CL</hi> <lb/>
            17 prenuntiantem <hi rend="italic">C</hi> 19 rephendenda <hi rend="italic">L</hi> 20 sacrifitia <hi rend="italic">C</hi> sunt <hi rend="italic">s. I. S</hi> <lb/>
            23 eo ipso-distat <hi rend="italic">(in marg.) S</hi> 25 demoniorum <hi rend="italic">C</hi> 26 quod <hi rend="italic">L</hi> qd C </note><lb/>
             
<pb n="565"/>
            sacrificium; illa uero uni deo, ut ei offerretur similitudo <lb/>
            promittens ueritatem sacrificii, cui erat offerenda ipsa reddita <lb/>
            ueritas in passione corporis et sanguinis Christi. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="22"><p>Neque enim, sicut Faustus dixit, priores nostri Iudaei <lb/>
            segregati a gentibus, cum templum haberent et immolationes <lb n="5"/>
            et aras et sacerdotia, sculpturas solum dimiserunt, id est <lb/>
            idola; poterant enim sicut nonnulli etiam sine idolorum sculpturis <lb/>
            arboribus et montibus, postremo etiam soli ac lunae <lb/>
            ceterisque sideribus immolare. quod si facerent per illum <lb/>
            cultum, quae latria dicitur, creaturae potius quam creatori <lb n="10"/>
            seruientibus et ob hoc non paruo malo inpiae superstitionis <lb/>
            errantibus nihilominus daemonia se praeberent ad eos inludendos <lb/>
            et ab eis sumenda, quae sic obtulissent. illi quippe <lb/>
            superbi et inpii spiritus non nidore ac fumo, sicut nonnulli <lb/>
            uani opinantur, sed hominum pascuntur erroribus: non sui <lb n="15"/>
            corporis refectione, sed maliuola delectatione, cum quoquo <lb/>
            modo decipiunt, uel adroganti fastu simulatae maiestatis cum <lb/>
            diuinos sibi honores exhiberi gloriantur. non ergo illi patres <lb/>
            nostri sola gentium simulacra dimiserunt, sed neque terrae <lb/>
            neque cuiquam terrenae rei neque mari neque caelo neque <lb n="20"/>
            militiae caeli aliquid immolantes uni deo creatori omnium <lb/>
            uictimas obtulerunt: quas sibi offerri uoluit, per earum similitudinem <lb/>
            promittens uictimam ueram, per quam nos sibi peccatorum <lb/>
            remissione reconciliauit in Christo Iesu domino nostro, <lb/>
            cuius capitis corpus effectos fideles Paulus adloquitur dicens : <lb n="25"/>
            obsecro autem uos, fratres, per misericordiam dei, <lb/>
            ut exhibeatis corpora uestra hostiam uiuam, sanctam, <lb/>
            deo placentem. sed Manichaei corpora humana opificium <lb/>
            dicunt esse gentis tenebrarum et carceres, quibus uictus

<note type="footnote">26 Rom. 12, 1 </note>

<note type="footnote"> 1 sacrifitium <hi rend="italic">C</hi> 2 sacrifitii <hi rend="italic">C</hi> 5 segregati (i <hi rend="italic">ex</hi> a) <hi rend="italic">C</hi> templum <lb/>
            dei <hi rend="italic">SJJG</hi> 7 sculturis <hi rend="italic">C</hi> 8 lune <hi rend="italic">C</hi> 12 demonia <hi rend="italic">C</hi> 13 eis (li <lb/>
            <hi rend="italic">er.) C</hi> J5 homintl <hi rend="italic">(er omnid) C</hi> 1G delectione P 17 fausto <hi rend="italic">MLl</hi> <lb/>
            rв..stu <hi rend="italic">C</hi> 20 terrene <hi rend="italic">L</hi> 24 in (8. <hi rend="italic">l.) LS,2 om. GJIb</hi> 27 uiuentem b <lb/>
            28 manichei <hi rend="italic">LC</hi> opificum <hi rend="italic">PISG</hi> opificium <hi rend="italic">(ult</hi>. i <hi rend="italic">s l. a m. 1) Lp311f2</hi>. <lb/>
            (d <hi rend="italic">ex</hi> d <hi rend="italic">corr.) C</hi> 29 <hi rend="italic">uidus LI</hi> </note><lb/>
             
<pb n="566"/>
            inclusus est deus: unde longe aliud adnuntiat Faustus, aliud <lb/>
            Paulus. sed quoniam quisquis nobis euangelizauerit <lb/>
            praeterquam quod accepistis, anathema sit, uerum dicit <lb/>
            Christus in Paulo, anathema sit Manichaeus in Fausto. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="23"><p>Qui etiam dicit nihil nos mutasse de moribus gentium<lb n="5"/>
            nesciens, quid loquatur. cum enim iustus ex fide uiuat finisque <lb/>
            praecepti sit caritas de corde puro et conscientia bona <lb/>
            et fide non ficta maneantque ad formandam uitam fidelium <lb/>
            tria haec: fides, spes, caritas: unde fieri potest, ut pares <lb/>
            cum aliquo mores habeat, qui haec tria cum illo paria non<lb n="10"/>
            habet? qui enim aliud credit, aliud sperat, aliud amat, necesse <lb/>
            est, ut aliter uiuat. et si usus quarundam rerum similis uidetur <lb/>
            nobis esse cum gentibus, sicut cibi et potus, tectorum. <lb/>
            uestimentorum, lauacrorum, et qui ex nostris coniugalem <lb/>
            uitam gerunt, uxorum ducendarum et habendarum, filiorum <lb n="15"/>
            gignendorum, nutriendorum, hereditandorum, longe tamen aliter <lb/>
            his rebus utitur, qui ad alium finem usum earum refert, et <lb/>
            aliter, qui ex his deo gratias agit, de quo praua et falsa non <lb/>
            credit. sicut enim in ipso errore uestro cum eo pane uescamini, <lb/>
            quo ceteri homines, et fructibus uiuatis et fontibus. <lb n="20"/>
            lana et lino similiter texto amiciamini. nec in his tamen <lb/>
            parem ducitis uitam, non aliud edendo aut bibendo aut induendo, <lb/>
            sed aliud sentiendo et credendo et ad alium finem <lb/>
            ista omnia referendo, finem scilicet uestri erroris atque uanitatis: <lb/>
            ita nos et in his et in aliis, quae similiter sumimus, <lb n="25"/>
            non similiter cum gentibus uiuimus easdem res non ad eundem <lb/>
            finem referendo, sed ad finem legitimi diuinique praecepti, <lb/>
            caritatem de corde puro et conscientia bona et fide non <lb/>
            ficta, a quibus quidam aberrantes conuersi sunt in

<note type="footnote">2 Gal. 1, 9 6 cf. Rom. 1, 17 8 cf. I Tim. 1, 5 9 cf. <lb/>
            I Cor. 13, 13 </note>

<note type="footnote"> 4 manicheus <hi rend="italic">LC</hi> 6 quod <hi rend="italic">SG</hi> 8 confirmandam <hi rend="italic">b</hi> 10 mores (s <hi rend="italic">a <lb/>
            m. 1 8. I.) L</hi> qui (a <hi rend="italic">er.) L</hi> 13 textorum <hi rend="italic">S</hi> 15 uiorg <hi rend="italic">Sl</hi> filiorum <lb/>
            (o <hi rend="italic">ex</hi> a <hi rend="italic">m</hi>. 1) <hi rend="italic">L</hi> 16 hęreditandorum <hi rend="italic">L</hi> hereditandaram <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            18 qui 8. <hi rend="italic">l. S*, (in marg.) Ct., om. GM</hi> 21 et lana <hi rend="italic">b</hi> 22 bibendo <lb/>
            <hi rend="italic">(utrumque</hi> b <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">corr.) C</hi> 27 finem* (s <hi rend="italic">er.) L</hi> 29 quibusdam <hi rend="italic">SlG</hi> </note><lb/>
             
<pb n="567"/>
            uaniloquium. in quo sane principatum tenetis non intuentes, non <lb/>
            considerantes in eisdem habendis agendisque rebus tantum ad <lb/>
            diuersam uitam ualere, si diuersa sit fides. ut cum auditores <lb/>
            uestri et uxores habeant et filios quamuis inuiti suscipiant <lb/>
            eisque patrimonia congerant uel custodiant, carne uescantur, <lb n="5"/>
            uinum bibant, lauent, metant, uindemient, negotientur, honores <lb/>
            publicos administrent, uobiscum eos tamen, non cum gentibus <lb/>
            conputetis, cum facta eorum gentibus uideantur similiora quam <lb/>
            uobis. nam et quorundam facta gentilium cum magis uobis <lb/>
            propinquent quam quibusdam auditoribus uestris — nonnulli <lb n="10"/>
            quippe in sacrilegis sacris suis et a uino et a carnibus et a <lb/>
            concubitu temperant — potius auditores uestros his omnibus <lb/>
            utentes et in eo uobis dissimiles in Manichaei grege numeratis. <lb/>
            quam istos eadem, quae facitis, facientes, potiusque <lb/>
            feminam. quae in Manichaeum crediderit, uestram dicitis etiam <lb n="15"/>
            parientem quam Sibyllam nec saltem nubentem. at enim <lb/>
            multi cbristiani catholici uocantur et sunt adulteri, raptores, <lb/>
            auari, ebriosi et quicquid aliud sanae doctrinae aduersatur. <lb/>
            quid autem inter uos in tam exiguo ac paene nullo numero <lb/>
            uestro nonne plerique sunt tales, et quidam in paganis non <lb n="20"/>
            sunt tales? num ideo paganos, qui tales non sunt. dicitis <lb/>
            meliores uobis ? cum tamen propter sacrilegam uanitatem <lb/>
            sectae uestrae etiam qui in uobis tales non sunt, paganis <lb/>
            etiam talibus deteriores sint. unde manifestum est non ideo <lb/>
            derogari sanae doctrinae, quae sola catholica est, quia multi <lb n="25"/>
            eius nomine censeri uolunt et per illam sanari uolunt. agnoscenda <lb/>
            est enim paucitas illa, quam dominus praecipue commendat <lb/>
            in ingenti atque innumerabili multitudine toto orbe <lb/>
            diffusa: quae tamen paucitas sanctorum atque fidelium, quod

<note type="footnote">28 cf. Matth. 20, 16 </note>

<note type="footnote" rend="script">3 si] sed SrG 4 habent <hi rend="italic">Sb</hi> 7 amministrent <hi rend="italic">GLSM1</hi> 9 quorumdam <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 18 manichei <hi rend="italic">LC</hi> 14 eademq: <hi rend="italic">L</hi> 16 sybillam <hi rend="italic">LSGM,</hi> (bi <lb/>
            s. 1.) <hi rend="italic">C</hi> saltem G1 saltim <hi rend="italic">SM</hi> 20 non] nonne (ne 8. <hi rend="italic">l. a</hi> tti. <hi rend="italic">1) L</hi> <lb/>
            V <lb/>
            21 diciteis <hi rend="italic">G</hi> dicitis gQs <hi rend="italic">S</hi> 23 secte <hi rend="italic">C</hi> 24 sint (i <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">corr.) L</hi> <lb/>
            27 praecipuę <hi rend="italic">C</hi> 28 innnmerabilium <hi rend="italic">SltiLsG</hi> </note><lb/>
             
<pb n="568"/>
            saepe commendandum est, tamquam granorum in conparatione <lb/>
            multitudinis palearum paucitas dicitur, per se autem ipsam <lb/>
            tantam massam frumenti facit, ut omnes probos et reprobos <lb/>
            uestros, quos pariter ueritas reprobat, inconparabili multitudine <lb/>
            superet. ecce non sumus gentium schisma, a quibus plurimum<lb n="5"/>
            distamus in melius; sed nec uos hoc estis, quia plurimum <lb/>
            ab eis distatis in peius. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>