<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:2.1-2.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:2.1-2.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p>FAUSTUS dixit: Accipis euangelium? et maxime. proinde <lb/>
            ergo et natum accipis Christum ? non ita est. neque enim <lb/>
             sequitur, ut, si euangelium accipio, idcirco et natum accipiam <lb n="20"/>
            Christum. cur? quia euangelium quidem a praedicatione <lb/>
            Christi et esse coepit et nominari, in quo tamen ipse nusquam <lb/>
            se natum ex hominibus dicit. at uero genealogia adeo non est <lb/>
            euangelium, ut nec ipse eius scriptor ausus fuerit eam euangelium <lb/>
             nominare. quid enim scripsit? liber generationis <lb n="25"/>
            Iesu Christi filii Dauid. non ergo liber euangelii Iesu <lb/>
            Christi' sed liber generationis', quippe ubi et stella inducitur, <lb/>
            quae confirmat genesim, ut recte genesidium' hoc

<note type="footnote"> 12 cf. Gen. 2, 16 sq. 13 cf. Gen. 3, 7 25 Matth. 1,1 27 cf. Matth. % '2 <lb/>
            3 si (i <hi rend="italic">8. l. add. M. J) C</hi> 5 de est <hi rend="italic">C</hi> 7 est <hi rend="italic">(s. l. m. 2 add.) L</hi> 10 imperiores <lb/>
            <hi rend="italic">C1 quurLC 11 quemammodumZ qusemadmodum C</hi> 12 paradyso C <lb/>
            17 <hi rend="italic">cap</hi>. IIII <hi rend="italic">LSPMG</hi> 20 accipias <hi rend="italic">L</hi> 21 quur <hi rend="italic">LCM</hi> 22 cępit <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            28 at] ad <hi rend="italic">L</hi> ãd<foreign xml:lang="grc">ό</foreign> <hi rend="italic">M</hi> 24 ipse <hi rend="italic">(s. I.) G</hi> 27 ubi] tibi <hi rend="italic">S</hi> stilla <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            28 genesem 01 genesen <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="254"/>
            magis nuncupari possit quam euangelium. ac denique Marcus, <lb/>
            qui generationem scribere non curauit, sed praedicationem <lb/>
            tantum filii dei, quod est euangelium, uide quam sit conpetenter <lb/>
            exorsus: euangelium, inquit, Iesu Christi filii <lb/>
            dei, ut hinc satis abundeque adpareat genealogiam non esse<lb n="5"/>
            euangelium. namque et in ipso Matthaeo post inclusum Iohannem <lb/>
            in carcerem tunc legitur Iesum coepisse praedicare <lb/>
            euangelium regni. ergo quicquid ante hoc narratum est, genealogian <lb/>
            esse constat, non euangelium. alioquin quid inpediebat <lb/>
            et Matthaeum ponere euangelium Iesu Christi filii dei',<lb n="10"/>
            nisi quia inprobum putauit genealogiam uocare euangelium? <lb/>
            quapropter si iam tibi distinctum satis est, quod usque nunc <lb/>
            ignorasti, longe aliud esse, euangelium quam genealogian, <lb/>
            scias me, ut dixi, accipere euangelium, id est praedicationem <lb/>
            Christi. de quo quicquid iam perrogare uolueris, omissis<lb n="15"/>
            generationibus quaere. aut si et de ipsis conferre est animus, <lb/>
            non equidem recuso, cum sit mihi magna et de his ad respondendum <lb/>
            copia; sed tu disce interrogare, quod primum est. <lb/>
            uideris enim mihi nunc scire uelle, non utrum euangelium <lb/>
            accipiam, sed utrum generationes. <lb n="20"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p>AUGUSTINUS respondit: Certe interrogasti te ipsum uelut <lb/>
            ex persona nostra, utrum acciperes euangelium, et respondisti: <lb/>
            maxime. rursusque interrogasti, utrum acciperes Christum <lb/>
            natum, et respondisti: non ita est, hanc scilicet causam <lb/>
            subiciens, quia generatio Christi non pertinet ad euangelium. <lb n="25"/>
            quid ergo respondebis apostolo dicenti: memor esto Christum <lb/>
            Iesum resurrexisse a mortuis ex semine Dauid

<note type="footnote"> 4 Marc. 1, 1 7 Matth. 4, 12. 17 26 II Tim. 2, 8 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 ac] at <hi rend="italic">SMG</hi> 5 hinc (n 8. <hi rend="italic">l.) S</hi> habundeque <hi rend="italic">C</hi> genealogian <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            non// <hi rend="italic">C</hi> 6 nam <hi rend="italic">GMb</hi> mattheo <hi rend="italic">(sic. ubique) L</hi> matheo <hi rend="italic">C</hi> 7 tnnc] <lb/>
            hunc <hi rend="italic">L</hi> 8 genealogiam <hi rend="italic">CSMG</hi> 10 mattheum <hi rend="italic">L</hi> matheum <hi rend="italic">C</hi> euangelium <lb/>
            (i <hi rend="italic">m. 1 superscr.) L</hi> 12 quousque <hi rend="italic">L</hi> 13 genealogiam <hi rend="italic">SMG</hi> <lb/>
            14 accipere ut dixi <hi rend="italic">L</hi> 15 prorogare <hi rend="italic">b</hi> (in <hi rend="italic">mg</hi>. at praerogare) 17 nonp <lb/>
            <hi rend="italic">(exp. m. 1) L</hi> 21 <hi rend="italic">cap. V LSMPG</hi> Agustinus <hi rend="italic">(sic. ubique) L</hi> 22 accipere <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> 25 qua <hi rend="italic">Lb</hi> 26 ihm xpm <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="255"/>
            secundum euangelium meum? uides certe, quam nescias <lb/>
            uel te nescire fingas, quid sit euangelium, nec ex doctrina <lb/>
            apostolica sed ex uestro errore nomines euangelium. at si <lb/>
            hoc appellas euangelium, quod apostoli appellauerunt, aberras <lb/>
            ab euangelio, qui non credis Christum ex semine Dauid, quod <lb n="5"/>
            apostolus secundum suum euangelium praedicari testatus est. <lb/>
            quod autem erat apostoli Pauli euangelium, hoc etiam ceterorum <lb/>
            apostolorum et omnium fidelium dispensatorum tanti <lb/>
            sacramenti. hoc enim alibi dicit: siue ergo ego siue illi; <lb/>
            sic praedicamus et sic credidistis. non enim omnes illi <lb n="10"/>
            euangelium conscripserunt, sed tamen omnes euangelium praedicauerunt. <lb/>
            narratores quippe originis, factorum, dictorum, <lb/>
            passionum domini Iesu Christi proprie dicti sunt euangelistae. <lb/>
            nam et ipsum nomen si quaeramus quid latine interpretetur, <lb/>
            bonus nuntius dicitur euangelium uel bona adnuntiatio. quod <lb n="15"/>
            quidem cum aliquid bonum adnuntiatur, semper dici potest, <lb/>
            proprie tamen hoc uocabulum obtinuit illa quam dixi adnuntiatio <lb/>
            saluatoris. si autem uos aliud adnuntiatis, extra euangelium <lb/>
            uos esse manifestum est. utique sunt aduersus uos <lb/>
             paruuli, quos appellatis semichristianos, si matris caritatis <lb n="20"/>
            uocem sibi ex ore apostolico personantem audiant: si quis <lb/>
            uobis adnuntiauerit praeterquam quod adnuntiauimus <lb/>
            uobis, anathema sit. cum ergo ipse Paulus secundum <lb/>
            euangelium suum adnuntiauerit Christum ex semine Dauid, <lb/>
            uos, qui hoc negatis et aliud adnuntiatis, anathema sitis. <lb n="25"/>
            quis non autem uideat, quanta caecitate dicatur, quod

<note type="footnote"> 9 I Cor. 15, 11 21 Gal. 1, 8 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 secundum <hi rend="italic">(s. 1. m. 2) C</hi> 3 exrore <hi rend="italic">(s</hi>. x <hi rend="italic">a m. 1</hi> r) <hi rend="italic">C</hi> at] aut <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            6 stium <hi rend="italic">om. S</hi> pdicare b 7 cęterorum <hi rend="italic">L</hi> 11 conscribserunt <hi rend="italic">Ll</hi> <lb/>
            praedicauerunt euangelium <hi rend="italic">C</hi> 12 originis (nis <hi rend="italic">add. m. 2) C</hi> <lb/>
            13 proprię <hi rend="italic">C</hi> 14 queramus <hi rend="italic">C</hi> interpretatur <hi rend="italic">SPl</hi> interpretaetur <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            15 bond nuntid <hi rend="italic">P1</hi> bonus nuntius (•— <hi rend="italic">super</hi> u <hi rend="italic">utrimque er.) C</hi> bontl nuncia <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            17 proprie <hi rend="italic">C</hi> obtinuit <hi rend="italic">Lt</hi> 18 alia uos <hi rend="italic">b</hi> 19 aduersum S <lb/>
            adQsus (tl <hi rend="italic">add. m. 2) C</hi> 21 quos <hi rend="italic">(sup</hi>. o <hi rend="italic">a m. 1</hi> i) <hi rend="italic">L</hi> 23 anathema <lb/>
            (h 8. <hi rend="italic">l.) C</hi> 25 negastis <hi rend="italic">b</hi> 26 cecitate <hi rend="italic">LS</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="256"/>
            nusquam se Christus natum ex hominibus dicat, cum paene <lb/>
            numquam se filium hominis taceat? 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Sed uidelicet doctissimi homines profertis nobis ex <lb/>
            armario uestro necio quem primum hominem, qui ad gentem <lb/>
            tenebrarum debellandam de lucis gente descendit, armatum<lb n="5"/>
            aquis suis contra inimicorum aquas et igne suo contra inimicorum <lb/>
            ignem et uentis suis contra inimicorum uentos. cur <lb/>
            non ergo et fumo suo contra inimicorum fumum et tenebris <lb/>
            suis contra inimicorum tenebras, sed contra fumum aere, ut <lb/>
            dicitis, armabatur et contra tenebras luce ? an quia mala sunt <lb n="10"/>
            fumus et tenebrae, non ea potuit habere bonitas eius? bona <lb/>
            ergo sunt illa tria: aqua, uentus, ignis. cur ergo ea potuit <lb/>
            habere malitia genti's aduersae? hic respondetis: sed aqua <lb/>
            illa gentis tenebrarum mala erat, quam uero primus homo <lb/>
            adtulit, bona erat; et uentus illius malus, huius autem bonus:<lb n="15"/>
            ita et huius ignis bonus contra malum ignem illius dimicauit. <lb/>
            cur ergo et contra malum fumum non potuit adferre fumum <lb/>
            bonum? an in fumo uestra mendacia tamquam fumus ipse <lb/>
            euanescunt atque deficiunt? certe primus homo uester contra <lb/>
            naturam contrariam bellum gessit. cur quinque illis elementis, <lb n="20"/>
            quae in contraria gente confingitis, unum adlatum est de diuinis <lb/>
            regnis contrarium, lux contra tenebras? cetera enim <lb/>
            quattuor non sunt contraria. nam nec aer fumo est contrarius, <lb/>
            multo minus aquae aqua et uentus uento et ignis igni. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p>Iamuero illa sacrilega deliramenta quis audiat, quod <lb n="25"/>
            primum hominem uestrum dicitis secundum hostium uoluntatem, <lb/>
            quo eos caperet, elementa, quae portabat, mutasse <lb/>
            atque uertisse, ut regnum, quod dicitis falsitatis, in sua

<note type="footnote" rend="script">1 poene <hi rend="italic">LCM</hi> 3 hominis <hi rend="italic">L</hi> 6 aquas-inimicorum <hi rend="italic">(s. I. m. 2) C</hi> <lb/>
            7 (et 12, 17) quur <hi rend="italic">C</hi> 8 et] cum <hi rend="italic">b</hi> fumum-inimitorum <hi rend="italic">(s. I. m. 2) C</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">om. C</hi> 9 aer <hi rend="italic">L</hi> 13 aduerse <hi rend="italic">C</hi> responde*tis (a <hi rend="italic">er.) C</hi> <lb/>
            15 malus (us <hi rend="italic">add</hi>. m. <hi rend="italic">2) C</hi> huius (i 8. <hi rend="italic">I. a m. 1) L</hi> 17 et <lb/>
            <hi rend="italic">om. b</hi> fumum bono <hi rend="italic">b</hi> non-bonum <hi rend="italic">om. b</hi> 18 ipse uanescunt <hi rend="italic">LCS</hi> <lb/>
            19 noster (noster <hi rend="italic">exp</hi>. et ur <hi rend="italic">mperscr. m. I) C</hi> 21 adlatum GI 24 aqua] <lb/>
            aquam <hi rend="italic">L</hi> 25 audeat <hi rend="italic">L</hi> 26 dicitis uestrum <hi rend="italic">S</hi> uoluntate <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            27 quos <hi rend="italic">b</hi> 28 uertisse] uerus se <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="257"/>
            natura manens non fallaciter dimicaret, et substantia ueritatis <lb/>
            mutabilis adpareret, ut falleret? huius primi hominis filium <lb/>
            credi uultis dominum Iesum Christum. huius commenticiae <lb/>
            fabulae filiam dicitis ueritatem. hunc primum hominem, quem <lb/>
            laudatis, quia mutabilibus et mendacibus formis cum aduersa <lb n="5"/>
            gente pugnauit, si uerum dicitis, non imitamini; si autem <lb/>
            imitamini, et uos mentimini. quapropter dominus et saluator <lb/>
            noster Iesus Christus, uerus et uerax dei filius, uerus et uerax . <lb/>
            hominis filius, quod utrumque de se ipse testatur, et de uero <lb/>
            deo diuinitatis aeternitatem et de uero homine carnis originem <lb n="10"/>
            duxit. non nouit apostolica doctrina primum hominem uestrum. <lb/>
            audite apostolum Paulum: primus homo, inquit, de terra <lb/>
            terrenus; secundus homo de caelo caelestis. qualis <lb/>
            terrenus, tales et terreni; qualis caelestis, tales et <lb/>
            caelestes. sicut portauimus imaginem terreni, portemus <lb n="15"/>
            et imaginem eius, qui de caelo est. primus itaque <lb/>
            homo de terra terrenus ille Adam de limo formatus, secundus <lb/>
            autem homo de caelo caelestis dominus Iesus Christus: qui <lb/>
            dei filius uenit ad carnem. qua suscepta et homo exterius <lb/>
             fieret et deus interius permaneret, ut et dei filius uerus esset, <lb n="20"/>
            per quem facti sumus, et hominis filius uerus fieret, per <lb/>
            quem refecti sumus. cur ergo primum hominem uestrum <lb/>
            commenticium nescio unde producitis et primum hominem, <lb/>
            quem doctrina apostolica docet, non uultis agnoscere? an ut <lb/>
             compleatur in uobis, quod ipse apostolus ait: a ueritate <lb n="25"/>
            quidem auditum suum auertentes, ad fabulas autem <lb/>
            conuertentur? Paulus adnuntiat primum hominem de terra <lb/>
            terrenum, Manichaeus adnuntiat primum hominem non terrenum, <lb/>
            nescio quibus fallacibus elementis quinque uestitum. <lb/>
             et Paulus dicit: si quis uobis adnuntiauerit,

<note type="footnote">12 I Cor. 15, 47 sqq. 25 II Tim. 4, 4 30 Gal. 1, 8 sq. </note>

<note type="footnote"> 3 commentitiae <hi rend="italic">L</hi> 4 fabule <hi rend="italic">L</hi> **f31iam (fa <hi rend="italic">er.) C</hi> 5 mutalibus <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            15 aicut portemus imaginem terreni portauimus <hi rend="italic">S</hi> 16 sit <hi rend="italic">Pb</hi> 17 secundus** <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 18 celestis <hi rend="italic">C</hi> quia filius dei <hi rend="italic">b</hi> 20 dl <hi rend="italic">(s. 1. add. m. 1) L. <lb/>
            om. b</hi> filius d! <hi rend="italic">SGM</hi> 22 quur <hi rend="italic">C</hi> 26 suum <hi rend="italic">(s. I.) S</hi> 30 dixit <hi rend="italic">b</hi> </note>

<note type="footnote"> XXV. Aug. Beet. 6. </note>

<note type="footnote"> 17 </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="258"/>
            praeterquam quod adnuntiauimus uobis, anathema sit. ergo <lb/>
            ne Paulus mendax sit, Manichaeus anathema sit. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p>Quod autem etiam stellae calumniamini, qua magi ad <lb/>
            Christum infantem adorandum perducti sunt, non erubescitis, <lb/>
            cum uos commenticium Christum uestrum, filium commenticii<lb n="5"/>
            primi hominis uestri, non sub stellae testificatione ponatis, <lb/>
            sed in stellis omnibus conligatum esse dicatis ? quia uidelicet <lb/>
            principibus tenebrarum commixtum esse creditis in illo bello, <lb/>
            quo ipse primus homo uester cum tenebrarum gente pugnauit. <lb/>
            ut de ipsis principibus tenebrarum tali commixtum captis<lb n="10"/>
            mundus fabricaretur. unde ista sacrilega deliramenta uos cogunt <lb/>
            non solum in caelo atque in omnibus stellis, sed etiam in <lb/>
            terra atque in omnibus, quae nascuntur in ea, confixum et <lb/>
            conligatum atque concretum Christum dicere, non iam saluatorem <lb/>
            uestrum sed a uobis saluandum, cum ea manducatis<lb n="15"/>
            atque ructatis. 
</p><p>Nam et ista inpia uanitate seducti seducitis auditores <lb/>
            uestros, ut uobis cibos adferant. quo possit ligato in eis <lb/>
            Christo subueniri per uestros dentes et uentres. talibus enim <lb/>
            auxiliis eum solui et liberari praedicatis; nec saltem totum, <lb n="20"/>
            sed adhuc licet exiguas sordidasque reliquias eius in stercoribus <lb/>
            remanere contenditis, ut in aliis atque aliis rerum corporalium <lb/>
            formis iterum atque iterum inplexae inplicataeque <lb/>
            teneantur, et si mundo stante solui et purgari non potuerint, <lb/>
            iam illo igne ultimo, quo ipse mundus ardebit, soluantur <lb n="25"/>
            atque purgentur. nec tamen etiam tunc totum Christum dicitis <lb/>
            posse liberari, sed eius bonae diuinaeque naturae nouissimas <lb/>
            residuasque particulas, quae ita sordidatae sunt, ut nullo modo <lb/>
            dilui ualeant, damnari in aeternum confixas globo horrido

<note type="footnote"> 25 cf. II Petro 3, 10 sqq. </note>

<note type="footnote"> 5 uestrum <hi rend="italic">om. C</hi> filii <hi rend="italic">L</hi> 6 testificationem <hi rend="italic">Lb</hi> 10 cap,tis (i <hi rend="italic">er.) S</hi> <lb/>
            11 cogunt <hi rend="italic">(8. l. m. 2) S</hi> 12 stellis.. <hi rend="italic">L</hi> 18 in <hi rend="italic">(ante</hi> omnibus) <hi rend="italic">otn. C</hi> <lb/>
            15 ea] eos <hi rend="italic">L</hi> eum <hi rend="italic">Cb</hi> 20 saltim <hi rend="italic">L</hi> 23 impleze implicateque <hi rend="italic">Cb</hi> <lb/>
            implene atque implicataeq: S 24 potuerdt <hi rend="italic">,b</hi> 25 saluentur <hi rend="italic">Cl</hi> 26 totQ <lb/>
            tunc <hi rend="italic">b</hi> 27 bone diuineque <hi rend="italic">L</hi> 29 delui <hi rend="italic">C</hi> confixa <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="259"/>
            tenebrarum. ecce qui se fingunt indignari, quod filio dei fiat <lb/>
            iniuria., quia eum natum stella demonstrasse dicatur, tamquam <lb/>
            genesis eius sub fatali constellatione sit constituta, cum eum <lb/>
            ipsi non tantum sub stellarum conexione. sed in uinculis <lb/>
            omnium terrenorum et in sucis omnium herbarum et in <lb n="5"/>
            putredine omnium carnium et corruptione omnium ciborum <lb/>
            ita ligatum pollutumque constituant. ut ex magna. non tamen <lb/>
            ex tota parte solui purgarique non possit. nisi et ab hominibus. <lb/>
            electis uidelicet Manichaeorum, etiam in porris radiculisque <lb/>
            ructetur. <lb n="10"/>
            
</p><p rend="script">Et nos quidem sub fato stellarum nullius hominis genesim <lb/>
            ponimus, ut liberum arbitrium uoluntatis, qua uel bene uel <lb/>
            male uiuitur, propter iustum iudicium dei ab omni necessitatis <lb/>
            uinculo uindicemus: quanto minus illius temporalem <lb/>
            generationem sub astrorum condicione credimus factam, qui <lb n="15"/>
            est aeternus uniuersorum creator et dominus. itaque illa stella, <lb/>
            quam uiderunt magi, Christo secundum carnem nato non ad <lb/>
            decretum dominabatur, sed ad testimonium famulabatur, nec <lb/>
            eum subiciebat imperio, sed indicabat obsequio. proinde non <lb/>
            ex illis erat haec stellis, quae ab initio creaturae itinerum <lb n="20"/>
            suorum ordinem sub creatoris lege custodiunt, sed nouo uirginis <lb/>
            partu nouum sidus adparuit, quod ministerium officii <lb/>
            sui etiam ipsis magis quaerentibus Christum, cum ante faciem <lb/>
            praeiret, exhibuit, donec eos usque ad ipsum locum, ubi dei <lb/>
             uerbum infans erat, praeeundo perduceret. qui tandem astrologi <lb n="25"/>
            ita constituerunt hominum nascentium fata sub stellis, <lb/>
            ut aliquam stellarum homine aliquo nato circuitus sui ordinem <lb/>
            reliquisse et ad eum, qui natus est, perrexisse, adseuerent? <lb/>
            sortem quippe nascentis astrorum ordini conligari arbitrantur.

<note type="footnote" rend="script">2 quia eum] quia cum <hi rend="italic">L</hi> quem cum 8 3 fastali <hi rend="italic">C</hi> constituunt <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            4 tantus <hi rend="italic">L</hi> 5 terraenorum <hi rend="italic">C</hi> suecis <hi rend="italic">Mb</hi> 6 in corruptione <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            caaliculUque <lb/>
            eyborum <hi rend="italic">C</hi> 7 tamen <hi rend="italic">om. SG</hi> 8 et] ut <hi rend="italic">b</hi> 9 padicilisque P <lb/>
            11 stillarum <hi rend="italic">Ml</hi> 12 qua] quo <hi rend="italic">GM</hi> 18 iuditium <hi rend="italic">C</hi> 15 astrorll <hi rend="italic">/////</hi> <lb/>
            conditione <hi rend="italic">(spat. decem litt. uac. rel.) M</hi> 17 uiderant <hi rend="italic">C</hi> 20 itinerum <lb/>
            (ti <hi rend="italic">ex</hi> tu) <hi rend="italic">L</hi> 22 partum <hi rend="italic">L</hi> 23 querentibus <hi rend="italic">C</hi> 24 praehiret <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            25 uos cum <hi rend="italic">b</hi> 27 circtlitus <hi rend="italic">b</hi> </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">17*</hi></note> <lb/>
             
<pb n="260"/>
            non astrorum ordinem ad hominis nati diem posse mutari. <lb/>
            quapropter si stella illa ex his erat, quae in caelo peragunt <lb/>
            ordines suos, quomodo poterat decernere, quod natus Christus <lb/>
            acturus erat, quae nato Christo iussa est relinquere, quod <lb/>
            agebat? si autem, ut probabilius creditur, ad demonstrandum<lb n="5"/>
            Christum, quae non erat, exorta est, non ideo Christus natus <lb/>
            est, quia illa extitit, sed ideo illa extitit, quia Christus natus <lb/>
            est. unde, si dici oporteret, non stellam Christo, sed Christum <lb/>
            stellae fatum fuisse diceremus. ipse quippe illi, non illa huic <lb/>
            nascendi adtulit causam. si ergo sunt fata, quae a fando, id<lb n="10"/>
            est a dicendo appellata sunt, quoniam Christus uerbum dei <lb/>
            est, in quo, antequam essent, dicta sunt omnia, non consortium <lb/>
            siderum fatum Christi est, sed fatum etiam siderum Christus <lb/>
            est, qui et ipsam carnem sub caelo creatam ea uoluntate adsumpsit, <lb/>
            qua etiam caelum creauit, ea potestate deposuit et <lb n="15"/>
            recepit, qua etiam sideribus imperauit. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p>Cur ergo non sit euangelium, quod de ista generatione <lb/>
            narratur, cum tam bona nobis adnuntietur, ut per ipsam <lb/>
            nostra sanetur infirmitas? an quia Matthaeus non est ita <lb/>
            exorsus, ut diceret initium euangelii Iesu Christi', sicut <lb n="20"/>
            ait Marcus, sed liber generationis Iesu Christi'? hoc <lb/>
            modo nec Iohannes euangelium scripsisse dicatur, quia nec <lb/>
            ipse ait initium euangelii' aut liber euangelii' sed in principio <lb/>
            erat uerbum'. nisi forte tam elegans uocabulorum <lb/>
            fabricator Faustus fuit, ut et hoc Iohannis exordium uerbidium'<lb n="25"/>
            nominauerit propter uerbum sicut illud propter genesim <lb/>
            genesidium' ausus est appellare. sed cur non potius cogitatis,

<note type="footnote">20 Mar. 1, 1 21 Matth. 1, 1 28 Ioh. 1. 1 </note>

<note type="footnote" rend="script"><hi rend="italic">1 ad] ob Mb 6 qae C 7 exstituis L ideo om. b extitui L</hi><lb/>
            nona exorta est <hi rend="italic">b</hi> 8 pprppter <hi rend="italic">(et in marg</hi>. oporteref) <hi rend="italic">M</hi> oporteret,'/ <lb/>
            (&amp; <hi rend="italic">er.) L</hi> xpi <hi rend="italic">SG</hi> 9 ipsi <hi rend="italic">SG</hi> ille <hi rend="italic">SMlG</hi> 10 adtulit (lit <hi rend="italic">in</hi> <lb/>
            n <lb/>
            <hi rend="italic">ras.) L</hi> 16 aetiam <hi rend="italic">C</hi> 17 qunr <hi rend="italic">CL</hi> 18 annuntientur <hi rend="italic">S</hi> annuntietur <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            19 matheus <hi rend="italic">LC</hi> ita <hi rend="italic">om. b</hi> 21 generationis &lt;is <hi rend="italic">in ras.) L</hi> 24 eligans <lb/>
            <hi rend="italic">LCSGM1</hi> 25 uerbidium (i <hi rend="italic">ante</hi> u <hi rend="italic">s. I.) L</hi> 27 appellare] nominare <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> cur (s. <hi rend="italic">l.) G</hi> quur <hi rend="italic">CL</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="261"/>
            quanta inpudentia prolixas illas et inpias fabulas uestras <lb/>
            euangelium nominetis ? quid enim illic boni adnuntiatur, ubi <lb/>
            dicitur deus aduersus rebellem nescio quam contrariam alienamque <lb/>
            naturam non aliter regno suo potuisse prospicere <lb/>
            atque consulere, nisi partem suae naturae in illius auidas <lb n="5"/>
            fauces deuorandam mitteret atque ita polluendam, ut post <lb/>
            tantos labores atque cruciatus non posset saltem tota purgari? <lb/>
            itane tam malus nuntius euangelium est? certe omnes, qui <lb/>
            graece uel tenuiter nouerunt, euangelium bonum nuntium aut <lb/>
            bonam adnuntiationem interpretantur. quomodo est autem iste <lb n="10"/>
            bonus nuntius, quandoquidem ipse deus uobis uelo sibi obposito <lb/>
            lugere nuntiatus est, donec sua membra ab illa uastatione <lb/>
            et contaminatione reparentur atque purgentur ? qui si aliquando <lb/>
            luctum finierit, crudelis erit. quid enim de illo male meruit <lb/>
            pars illa eius, quae in globo ligabitur? quae utique in aeternum <lb n="15"/>
            lugenda est, quia in aeternum damnabitur. sed euasimus, <lb/>
            quod istum nuntium quisquis diligenter aduerterit, non cogitur <lb/>
            lugere. quia malus est, sed ridere, quia falsus est. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>