<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:14.1-14.13</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:14.1-14.13</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="14"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><ab><title type="sub">LIBER QVARTUS DECIMUS. </title></ab><p rend="script">FAUSTUS dixit: Quare Moysen non accipitis? amoris <lb/>
            pietatisque causa, qua colimus Christum. quis enim inreligiosus <lb/>
            adeo est, ut eum libenter aspiciat, qui suo maledixerit <lb/>
            patri ? quapropter et nos Moysen, quamquam humanorum <lb n="15"/>
            nulli umquam diuinorumque pepercerit blasphemando, plus <lb/>
            tamen hinc execramur, quod Christum filium dei, qui nostrae <lb/>
            salutis gratia pependit in ligno. diro deuotionis conuicio lacessiuit; <lb/>
            utrum uolens, an casu, uideris. neutro enim horum excusatus <lb/>
            erit, ut commendatus debeat accipi. ait enim maledictum <lb n="20"/>
            esse omnem, qui pendet in ligno. hunc ergo tu uis <lb/>
            ut accipiam, huic ut credam, cum si diuinus fuit, constet <lb/>
            eum scientem uolentemque maledixisse Christo; si uero nolens

<note type="footnote"> 3 Ps. 68, 10 4 Rom. 15, 4 8 Gal. 1. 9 21 cf. Dent. 21, 23 </note>

<note type="footnote"> 1 palmas <hi rend="italic">Mb</hi> supernę <hi rend="italic">(add. m</hi>. 2 <hi rend="italic">s. l.) S</hi> auocationis <hi rend="italic">S</hi> 3 obpropria <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> opbrantium <hi rend="italic">LC</hi> 5 ante <hi rend="italic">om. SG</hi> nos (s. <hi rend="italic">I.) C</hi> <lb/>
            doceremus <hi rend="italic">sr;</hi> 6 scripta sunt <hi rend="italic">om. C</hi> pacientiam <hi rend="italic">C</hi> 9 preterquam <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            12 <hi rend="italic">Cap</hi>. XXVIII <hi rend="italic">LPGM</hi> XXII 8 13 enim <hi rend="italic">om. S</hi> inreligiosis <hi rend="italic">Pb</hi> <lb/>
            14 adeo (e <hi rend="italic">s. I.) S</hi> ado <hi rend="italic">PG</hi> aspitiat M accipiat <hi rend="italic">(m</hi>. 2 <hi rend="italic">ex</hi> aspiciat <lb/>
            <hi rend="italic">film.) L</hi> 16 diuinorumqu?e <hi rend="italic">LSG</hi> diuinorumqV pepererit <hi rend="italic">S1</hi> <lb/>
            pepercit Gt 17 hinc] huic <hi rend="italic">b</hi> execratur C. 18 gratia] gra <hi rend="italic">C</hi> causa- <lb/>
            <hi rend="italic">(add. 8. l. m. 2) SM, om. LG</hi> dyro <hi rend="italic">sa Jl</hi> diro (i tM <hi rend="italic">ras. er</hi> y <lb/>
            <hi rend="italic">fact.) L</hi> deuotationis <hi rend="italic">C</hi> conuitio <hi rend="italic">CM</hi> 19 tu uideris <hi rend="italic">b</hi> 20 ut)*ut <lb/>
            <hi rend="italic">(a er.) LS</hi> aut <hi rend="italic">CMGb</hi> ut accipi debeat <hi rend="italic">C</hi> </note>

<note type="footnote"> XXV. Ang. sect. 6. </note>

<note type="footnote"> 26 </note> <lb/>
             
<pb n="402"/>
            nesciensque maledixerit, constet eum non fuisse diuinum. tu <lb/>
            ergo elige utrumuis aut Moysen prophetam non fuisse et inprudentia <lb/>
            peccasse, ut dum aliis ex more suo maledicit. <lb/>
            nesciens blasphemauerit et deum, aut fuisse quidem diuinum <lb/>
            nec futura haec ignorauisse. sed inuidentem tamen nostrae<lb n="5"/>
            saluti. quae futura erat ex ligno, in eius auctorem maledici <lb/>
            oris sui uenena prompsisse. et quis ergo credat hunc uidisse <lb/>
            aut cognouisse patrem, qui sic lacerauerit filium? hunc aduentum <lb/>
            filii potuisse praedicere, qui ascensionis eius ignorauerit <lb/>
            exitum? huc accedit, quod illud etiam considero, quam<lb n="10"/>
            late hoc sit sparsum conuicium quamque multa conprehendat <lb/>
            et uiolet, ut omnes etiam tangat iustos et martyres, quotquot <lb/>
            similis passionis exitu defuncti sunt uita, ut Petrus et Andreas <lb/>
            ac reliqui eiusdem sortis. quos nisi Moyses aut ut non propheta <lb/>
            nescisset aut ut malignus odisset, si fuit propheta. <lb n="15"/>
            non tam crudae deuotionis contumelia lacerasset. neque enim <lb/>
            uulgo saltem eos maledictos dicit, id est apud homines tantum <lb/>
            sed maledictos deo. quod si ita est, unde iam benedictionis <lb/>
            relinquetur spes uel Christo uel apostolis uel ipsis <lb/>
            nobis, si nominis eius causa crucifigi contingat? quam denique<lb n="20"/>
            inprudens erat et uacans inspiratione diuina, ut cogitare <lb/>
            nequiuerit diuersis ex causis homines in ligno suspendi: alios <lb/>
            quidem ob iniquum facinus, quosdam uero iustitiae causa et <lb/>
            propter deum. idcircoque confuse omnes et sine discretione <lb/>
            ulla sub idem coniecit maledictum, cum esset dicendum, si <lb/>
            ei prudentia inesset ulla, non dicam diuinatio, et si adeo <lb/>
            crux offenderat eum, ut sola excepta abdicataque esset ex

<note type="footnote"> 5 nec (c <hi rend="italic">s. I.) L</hi> 'taJb.. <hi rend="italic">(--add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> 7 uenen» (a <hi rend="italic">er.) S</hi> <lb/>
            promsisse (s s. <hi rend="italic">l.) G</hi> promisisse <hi rend="italic">IW</hi> 8 lacerauerat <hi rend="italic">b</hi> huncexitum <lb/>
            <hi rend="italic">SKperscr. m</hi>. 1 <hi rend="italic">C</hi> 9 praedicare <hi rend="italic">SGM</hi> 10 hunc <hi rend="italic">L7</hi> hu*c <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            accedit (i <hi rend="italic">in</hi> e <hi rend="italic">corr.) SM accidit J. G</hi> 11 conuitium <hi rend="italic">CG</hi> quamquạe <hi rend="italic">L-</hi> <lb/>
            conpraehendat <hi rend="italic">L</hi> 13 similes 7.1 simili <hi rend="italic">SG,</hi> (s <hi rend="italic">eras.) M</hi> 15 ut <hi rend="italic">(s. 1. <lb/>
            ..9a</hi>. 1) <hi rend="italic">C</hi> si fuit propheta S 16 crude <hi rend="italic">LiStp'MG</hi> crudelc <hi rend="italic">J.i</hi> <lb/>
            crudeli <hi rend="italic">S- .</hi>.<hi rend="intraline">... ........</hi>.deuotationis <hi rend="italic">C</hi> 17 saltim <hi rend="italic">S!MIG</hi> tantam S1 <lb/>
            18 maledictus JA unde rel. ben. iam spes S unde ben. iam rel. spes <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            24 confusum <hi rend="italic">(s. exp</hi>. um e m. 1) <hi rend="italic">C</hi> confuse (ae <hi rend="italic">corr. in</hi> e) <hi rend="italic">L</hi> 27 offenderat <lb/>
            efl dm <hi rend="italic">(e.rp. nr</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> abdicataquae <hi rend="italic">S</hi> abdicataquae <hi rend="italic">G</hi> ex <hi rend="italic">om. SG</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="403"/>
            omni genere punitionum, maledictum esse sceleratum et inpium <lb/>
            omnem, qui pependisset in ligno, ut esset discretio <lb/>
            aliqua inter iustos et iniustos; quamquam ne sic quidem <lb/>
            uera dixisset, cum latronem Christus de ligno secum introduxit <lb/>
            in paradisum patris sui. ubi est ergo maledictus omnis, <lb n="5"/>
            qui pendet in ligno? an Barabbas latro ille insignis, qui <lb/>
            non solum in ligno suspensus minime est, sed etiam Iudaeorum <lb/>
            rogatu emissus e carcere, magis fuit benedictus quam <lb/>
            ille, qui cum Christo de cruce ascendit in caelum? quid <lb/>
            denique ? quod etiam eum maledictum uocat, qui solem adorauerit <lb n="10"/>
            aut lunam. si ergo sub gentili positus rege solem cogar <lb/>
            adorare et, cum restitero maledictum hoc metuens, iubear <lb/>
            crucifigi, in aliud eius incurram maledictum, quod aduersus <lb/>
            eum deprompsit, qui pendet in ligno. an ipsi quidem bonis <lb/>
            omnibus maledicere consuetum est? nos uero tanti deuotiones <lb n="15"/>
            eius existimare debemus, quanti sunt stomachantium uetularum. <lb/>
            sic enim et dei omnes pueros ac uirgines pari deuotione <lb/>
            prosequitur dicens maledictum esse omnem, qui non suscitauerit <lb/>
            semen in Israhel. quod aeque conuicium principaliter <lb/>
            quidem Iesum tangit, qui ortus et ipse, ut dicitis, ex Iudaeis. <lb n="20"/>
            nullam tamen inter eos seruandae posteritatis causa sobolem <lb/>
            suscitauit. deinde et discipulos eius, quorum nonnullos quidem <lb/>
            ab uxoribus seiunxit. quos copulatos inuenerat, quosdam uero <lb/>
            et coniungi uetuit, quos deprehendit intactos. qua de re <lb/>
            Moyseos inpunitam hanc linguam maledictorum iaculis

<note type="footnote">4 cf. Luc. 23, 43 8 cf. Matth. 27, 26 11 cf. Deut. 18, 3 <lb/>
            15) cf. Deut. 25, 6 aqq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> 4 introduxisset <hi rend="italic">S</hi> 5 paradysum <hi rend="italic">S</hi> sui patris <hi rend="italic">C</hi> ergo <lb/>
            est <hi rend="italic">SG</hi> 6 pependa C1 barrabbas <hi rend="italic">C</hi> 7 iudeorum <hi rend="italic">C</hi> 8 rogatos <lb/>
            <hi rend="italic">SlGl</hi> rogatu (s <hi rend="italic">er.) LM</hi> 11 aut] ac <hi rend="italic">SMG</hi> solem (e <hi rend="italic">corr. <lb/>
             er</hi> il <hi rend="italic">SG</hi> adorare cogar <hi rend="italic">b</hi> 14 depromsit <hi rend="italic">Lx</hi> lo deuotationes <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            deuotionis <hi rend="italic">LlMSlG</hi> 16 extimare <hi rend="italic">C</hi> stomacantium <hi rend="italic">L</hi> 17 pa.ri <lb/>
            It <hi rend="italic">er.) SillG,</hi> (t <hi rend="italic">erp. a m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> deuotatione <hi rend="italic">GCSlM</hi> 19 qų.QQ <lb/>
            hocque conuittu <lb/>
            119$qijae cpogiQtil <hi rend="italic">SG</hi> aequę <hi rend="italic">C</hi> 21 sernandę (, <hi rend="italic">add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            subolem Cl 24 deprsBliendit <hi rend="italic">L</hi> 25 moseos <hi rend="italic">S</hi> moyseos (y s. <hi rend="italic">I.) M</hi> <lb/>
            moyses eos <hi rend="italic">b</hi> </note>

<note type="footnote"> 26* </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="404"/>
            Christum lumen, sanctimoniam, diuina omnia petentem iure nos <lb/>
            cognoueris execratos. an ne forte multum interesse putes <lb/>
            inter suspensum et crucifixum — nam et hoc in praesidium <lb/>
            uobis defensionis soletis adsumere — commentis hisce uestris <lb/>
            Paulum audias praescribentem: Christus nos redemit de<lb n="5"/>
            maledicto legis factus pro nobis maledictum, quia <lb/>
            scriptum est: maledictus omnis, qui pendet in ligno. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p>AUGUSTINUS respondit: Pius homo Faustus dolet Christum <lb/>
            esse maledictum a Moyse et ob hoc odit Moysen, quia <lb/>
            diligit Christum. interim, antequam aperiam, in quam magno <lb n="10"/>
            sacramento et quam pie dictum sit: maledictus omnis, <lb/>
            qui in ligno pependerit, istos pios homines interrogo, cur <lb/>
            irascantur Moysi. quandoquidem maledictum eius ad Christum <lb/>
            istorum non peruenerit. si enim Christus pependit in ligno, <lb/>
            clauis utique adfixus est: unde etiam ipsas cicatrices post <lb n="15"/>
            resurrectionem discipulo minus credulo demonstrauit. quod si <lb/>
            ita est, utique uulnerabile atque mortale corpus habuit, quod <lb/>
            isti nolunt fateri. si ergo et illa uulnera et illae cicatrices <lb/>
            falsae erant, falsum est et quod pependit in ligno. non itaque <lb/>
            potuit ad eum illa maledictio peruenire, non est, quod suscenseant<lb n="20"/>
            ei, a cuius ore processit. itaque si ipsi irasci se fingunt <lb/>
            ei, qui maledixerit falsae morti Christi, quod secundum ipsos <lb/>
            dixerim: quomodo fugiendi sunt, qui non maledicunt Christum. <lb/>
            sed quod est execrabilius. criminantur? si enim criminantur est accipiendus, <lb/>
            qui maledictum ingerit mortalitati, quomodo est <lb n="25"/>
            detestandus, qui fallaciam obicit ueritati? sed iam uideamus <lb/>
            ex occasione calumniantium haereticorum. quomodo illud sacramentum <lb/>
            fidelibus exponatur. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Mors hominis ex poena peccati est: unde et ipsa

<note type="footnote">5 Gal. 3, 13 11 Dent. 21. 23 16 cf. lob. 20, 27 </note>

<note type="footnote"> 2 cognouerit <hi rend="italic">(s. t a m</hi>. 1 s) <hi rend="italic">C</hi> 3 presidium C 5 perscribentem <hi rend="italic">L1</hi> <lb/>
            7 scribtum <hi rend="italic">JJ</hi> 8 <hi rend="italic">cap. XXVIIIILPSMG</hi> 10 magna <hi rend="italic">Z,1</hi> 12 pependerit <lb/>
            in ligno <hi rend="italic">SMG</hi> 14 enim] itaque <hi rend="italic">b</hi> 20 succenseant <hi rend="italic">JJGSM</hi> 22 xpi <lb/>
            morti <hi rend="italic">S</hi> 24 execrauilius S execrabilius (b ex u) <hi rend="italic">GM</hi> 27 ocasione <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            calumpniantium <hi rend="italic">C</hi> hereticorum C </note> <lb/>
             
<pb n="405"/>
            peccatum dicitur, non quia peccat homo, dum moritur. sed quia <lb/>
            ex peccato factum est. ut moriatur; sicut alio modo dicitur <lb/>
            lingua proprie caro, quae intra dentes sub palato mouetur. <lb/>
            et alio modo dicitur lingua. quod per linguam fit; secundum <lb/>
            quem modum dicitur alia lingua graeca, alia latina. et manus <lb n="5"/>
            alio modo dicitur ipsum proprie corporis membrum, quod <lb/>
            mouemus ad operandum. et alio modo manus dicitur scriptura, <lb/>
            quae fit per manum. dicimus enim: "prolata est manus <lb/>
            eius" "lecta est aduersus eum manus eius" "habeo manum <lb/>
            tuam" "recipe manum tuam." manus utique proprie membrum <lb n="10"/>
            est hominis. non autem opinor illam scripturam membrum <lb/>
            esse hominis; et tamen dicitur manus, eo quod manu facta <lb/>
            sit. sic et peccatum non tantum ipsum opus malum, quod <lb/>
            poena dignum est. sed etiam ipsa mors, quae peccato facta <lb/>
            est, peccatum appellatum est. illud itaque peccatum, quo <lb n="15"/>
            reus esset mortis, non commisit Christus; illud autem alterum, <lb/>
            id est mortem, quae peccato inflicta est humanae naturae, <lb/>
            suscepit pro nobis. hoc suspendit in ligno, hoc maledictum <lb/>
            est per Moysen; ibi mors damnata est, ne regnaret, et maledicta <lb/>
            est, ut periret. quapropter per Christi tale peccatum <lb n="20"/>
            damnatum est et nostrum peccatum. ut nos liberaremur, ne <lb/>
            regnante peccato nos damnati remaneremus. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p>Quid ergo miratur Faustus maledictum esse peccatum, <lb/>
            maledictam esse mortem, maledictam esse mortalitatem carnis <lb/>
            sine peccato Christi, ex peccato tamen hominis etiam in Christo <lb n="25"/>
            factam? ex Adam quippe corpus adsumpsit, quia ex Adam <lb/>
            uirgo Maria, quae peperit Christum. dixerat autem deus in <lb/>
            paradiso: qua die tetigeritis, morte moriemini. hoc est

<note type="footnote"> 2S Gen. 2, 17 </note>

<note type="footnote"> 2 peccato mors factum C 3 propriae <hi rend="italic">LCSM</hi> qe <hi rend="italic">Z1</hi> 5 <hi rend="italic">pr</hi>. alia] <lb/>
            alia <hi rend="italic">(s. 1. m. 1) L om. Cb</hi> uel <hi rend="italic">G</hi> ąęl <hi rend="italic">S</hi> greca <hi rend="italic">LC</hi> 6 'propri,e <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            propriae <hi rend="italic">G</hi> menbrum <hi rend="italic">C</hi> 7 scribtura <hi rend="italic">M</hi> 10 recipe manum tuam <hi rend="italic">om. SG</hi> <lb/>
            propnae <hi rend="italic">SMG</hi> 11 menbrum <hi rend="italic">C</hi> 15 appellatu (m. <hi rend="italic">er;</hi> tu <hi rend="italic">retract. m</hi>. <lb/>
            2) <hi rend="italic">L</hi> est <hi rend="italic">Eug. (ed</hi>. KnOll p. 279): sit <hi rend="italic">lib. b</hi> 17 Sst (st 8. <hi rend="italic">I. a m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            19 dampnata C et] ut <hi rend="italic">S'G</hi> 20 flatale G' 21 dampnatum C ut] ut :8. <lb/>
            <hi rend="italic">aam.l)C</hi> 22dampnatiC <hi rend="italic">26 corpus om.S 2sparadyso»S morte(mer.)Zy</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="406"/>
            maledictum, quod pependit in ligno. ille neget Christum maledictum, <lb/>
            qui negat et mortuum; qui autem confitetur et mortuum <lb/>
            et negare non potest mortem de peccato esse et ob <lb/>
            hoc etiam ipsam peccatum uocari, audiat apostolum dicentem: <lb/>
            quoniam uetus homo noster simul cum illo crucifixus<lb n="5"/>
            est, et intellegat, quem male dictum Moyses dixerit <lb/>
            ideoque securus apostolus ait de Christo: factus est pro <lb/>
            nobis male dictum, sicut non timuit dicere: pro omnibus <lb/>
            mortuus est. hoc est enim mortuus est, quod maledictus <lb/>
            quoniam mors ipsa ex maledicto est et maledictum est omne<lb n="10"/>
            peccatum, siue ipsum, quod fit, ut sequatur subplicium, siue <lb/>
            ipsum subplicium, quod alio modo uocatur peccatum, quia fit <lb/>
            ex peccato. suscepit autem Christus sine reatu subplicium <lb/>
            nostrum, ut inde solueret reatum nostrum et finiret etiam <lb/>
            subplicium nostrum. <lb n="15"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p>E; ingenio meo ista dixerim, si non apostolus totiens <lb/>
            hoc inculcat, ut et dormientes excitet et calumniantes offocet. <lb/>
            misit, inquit, deus filium suum in similitudinem carnis <lb/>
            peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne. <lb/>
            non erat ergo illa caro peccati, quia non de traduce mortalitatis<lb n="20"/>
            in Mariam per masculum uenerat; sed tamen quia de <lb/>
            peccato est mors, illa autem caro quamuis ex uirgine, tamen <lb/>
            mortalis fuit, eo ipso, quo mortalis erat, similitudinem habebat <lb/>
            carnis peccati. hoc appellat etiam peccatum consequenter dicens: <lb/>
            ut de peccato damnaret peccatum in carne. item <lb n="25"/>
            alio loco: eum, inquit, qui non nouerat peccatum, peccatum <lb/>
            pro nobis fecit, ut nos simus iustitia dei in <lb/>
            ipso. cur ergo timeret Moyses dicere maledictum. quod

<note type="footnote">5 Rom. 6, 6 7 Gal. 3, 13 8 II Oor. 5, 15 18 Rom. 8, 3 <lb/>
            26 II Cor. 10, 21 </note>

<note type="footnote"> 1 malecGcto <hi rend="italic">LaSaMaG</hi> 2 et <hi rend="italic">post</hi> conf. <hi rend="italic">om. C</hi> 4 ipsam <hi rend="italic">SG</hi> <lb/>
            6 intelligat <hi rend="italic">CL1</hi> maledictum <hi rend="italic">(s. I. a m</hi>. 2) <hi rend="italic">S</hi> 7 secutus <hi rend="italic">PS2</hi> <lb/>
            factum <hi rend="italic">Sl</hi> est <hi rend="italic">om. C</hi> maledictum pro nobis <hi rend="italic">S</hi> 10 et (corr. <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            ex) <hi rend="italic">S 11 supplitium C</hi> 12 auplitdum C <hi rend="italic">18 (et 15) suplitium C 17 pr</hi>. et <lb/>
            (t <hi rend="italic">8. I.) L</hi> calumpniantes <hi rend="italic">C</hi> 18 Misit <hi rend="italic">inc. c. 5 in b</hi> similitudine <hi rend="italic">SMG</hi> <lb/>
            19 (et 26) dampnaret <hi rend="italic">C</hi> 21 maria <hi rend="italic">SGMb</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="407"/>
            Paulus non timuit dicere peccatum? plane hoc propheta et <lb/>
            praeuidere debuit et praedicere, paratus ab haereticis cum <lb/>
            apostolo reprehendi. quisquis enim reprehenderit prophetam <lb/>
            dixisse maledictum. cogitur reprehendere apostolum dixisse <lb/>
            peccatum; nam utique maledictum comes peccati est. <lb n="5"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p>Nec ideo maior inuidia est, quod addiderit: deo, ut <lb/>
            diceret: maledictus deo omnis, qui pependerit in ligno. <lb/>
            nisi enim deus odisset peccatum et mortem nostram, non ad <lb/>
            eam suscipiendam atque delendam filium suum mitteret. quid <lb/>
            ergo mirum, si maledictum est deo, quod odit deus ? tanto <lb n="10"/>
            enim libentius nobis donat inmortalitatem, quae futura est <lb/>
            Christo ueniente, quanto misericordius odit mortem nostram, <lb/>
            quae in ligno pependit Christo moriente. quod autem additum <lb/>
            est: omnis, ut diceretur: maledictus omnis qui in ligno <lb/>
            pependerit, non sane Moyses minus praeuidit etiam iustos <lb n="15"/>
            in cruce futuros, sed bene praeuidit haereticos ueram mortem <lb/>
            domini negaturos et ideo uolentes ab hoc maledicto Christum <lb/>
            seiungere, ut a mortis etiam ueritate seiungerent. si enim <lb/>
            uera illa mors non erat. nullum maledictum Christo crucifixo <lb/>
            pependit in ligno, quia nec uere crucifixus est. sed contra <lb n="20"/>
            longe futuros haereticos quam de longe clamat Moyses " sine <lb/>
            causa tergiuersamini," quibus displicet ueritas mortis Christi. <lb/>
            maledictus omnis, qui pendet in ligno; non ille aut ille, <lb/>
            sed omnis omnino! etiamne et filius dei ? etiam prorsus. nam <lb/>
            hoc est, quod non uultis: inde satagitis, inde seducitis. displicet <lb n="25"/>
            enim uobis maledictus pro nobis, quia displicet mortuus <lb/>
            pro nobis: tunc enim extra maledictum illius Adam, si extra <lb/>
            illius mortem. cum uero ex homine et pro homine mortem <lb/>
            suscepit, ex illo et pro illo etiam maledictum, quod morti

<note type="footnote"> 1 propheta] peccatum Cl 2 preuidere <hi rend="italic">CSMG</hi> hereticis <hi rend="italic">LC</hi> <lb/>
            3 rephenderit <hi rend="italic">C</hi> reprehenderit (a <hi rend="italic">erp. m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> 4 rephendere <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            repraehendere <hi rend="italic">Li</hi> 7 maledictus <hi rend="italic">(s. I. m</hi>. 2) <hi rend="italic">C</hi> 11 immortalitatem <hi rend="italic">L2</hi> <lb/>
            12 quando <hi rend="italic">Zi1</hi> 14 pependerit in ligno <hi rend="italic">SG</hi> 16 (et 21) hereticos <hi rend="italic">LCSG</hi> <lb/>
            20 aerae <hi rend="italic">L</hi> 22 o quibus <hi rend="italic">C</hi> 29 morti <hi rend="italic">LPMłGb</hi> mori <hi rend="italic">Eug</hi>. (ed. Kndll <lb/>
            p. 282) morte <hi rend="italic">SC</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="408"/>
            comitatur, suscipere non dedignatus est etiam ille, prorsus <lb/>
            etiam ille filius dei semper uiuus in sua iustitia, mortuus <lb/>
            autem propter delicta nostra in carne suscepta ex poena nostra. <lb/>
            sic et semper benedictus in sua iustitia, maledictus autem <lb/>
            propter delicta nostra in morte suscepta ex poena nostra. ac<lb n="5"/>
            per hoc additum est: omnis, ne Christus ad ueram mortem <lb/>
            non pertinere diceretur, si a maledicto, quod morti coniunctum <lb/>
            est, insipienti honorificentia separaretur. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p>Qui autem ex ueritate euangelica fidelis est, intellegit <lb/>
            tam non esse contumeliam Christi ex ore Moysi, cum eum<lb n="10"/>
            dixit maledictum, non ex diuinitate maiestatis suae, sed ex <lb/>
            condicione poenae nostrae, ex qua in ligno suspensus est, <lb/>
            quam non est laus Christi ex ore Manichaeorum, cum eum <lb/>
            negant carnem habuisse mortalem, in qua ueram mortem <lb/>
            pateretur, quia ex illo prophetico maledicto laus intellegitur<lb n="15"/>
            humilitatis, ex isto haeretico quasi honore crimen obicitur <lb/>
            falsitatis. si ergo negas maledictum, nega mortuum; si negas <lb/>
            mortuum, non iam contra Moysen, sed contra apostolos dimicas. <lb/>
            si autem confiteris mortuum, confitere suscepisse poenam <lb/>
            peccati nostri sine peccato nostro. iam uero ubi audis <lb n="20"/>
            poenam peccati, aut ex benedictione crede uenientem aut ex <lb/>
            maledictione. si ex benedictione uenit poena peccati, opta esse <lb/>
            semper in poena peccati; si autem optas inde liberari, crede <lb/>
            per diuinae sententiae iustitiam ex maledictione uenisse. confitere <lb/>
            ergo maledictum suscepisse pro nobis, quem confiteris mortuum esse pro nobis, nec aliud significare uoluisse Moysen, <lb n="25"/>
            cum diceret: maledictus omnis, qui in ligno pependerit, <lb/>
            nisi "mortalis omnis et moriens omnis, qui in ligno <lb/>
            pependerit." poterat enim dicere "maledictus omnis qui

<note type="footnote">3 cf. Rom. 4, 25 27 Dent. 21, 23 <lb/>
            no </note>

<note type="footnote" rend="script">3 pena 81 paena <hi rend="italic">G</hi> 8 honorifictentia <hi rend="italic">02</hi> 12 paene <hi rend="italic">81 poe. L</hi> <lb/>
            ]3 mamcheorum <hi rend="italic">LC</hi> 15 intellegitur L1 16 heretico <hi rend="italic">LC</hi> 19 paenam S1 <lb/>
            22 maledictionem <hi rend="italic">(exp</hi>. m. 2) <hi rend="italic">L</hi> benedictionem <hi rend="italic">(ejp. m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> benedictione <lb/>
            (m <hi rend="italic">er.) M</hi> 24 maledictionem <hi rend="italic">L2</hi> maledictione (m <hi rend="italic">er.) M</hi> 26 uolui <hi rend="italic">81</hi> <lb/>
            2S mortales <hi rend="italic">SG</hi> 29 qui <hi rend="italic">om. C</hi> . </note> <lb/>
             
<pb n="409"/>
            mortalis, " aut "maledictus omnis moriens;" sed hoc est quod <lb/>
            adserit propheta, quia sciebat Christi mortem in cruce pensuram <lb/>
            et futuros haereticos, qui dicerent: "pependit quidem <lb/>
            in ligno, sed specie quadam. non ut uere moreretur." clamando <lb/>
            ergo maledictus nihil aliud clamauit, nisi quia uere mortuus, <lb n="5"/>
            sciens mortem hominis peccatoris, quam sine peccato ipse <lb/>
            suscepit, de illo maledicto uenientem. quo dictum est: si <lb/>
            tetigeritis. morte moriemini. ad hoc pertinet et serpens <lb/>
            ille in ligno suspensus, quo significaretur non falsam mortem <lb/>
            Christum finxisse. sed illam ueram in ligno passionis suae <lb n="10"/>
            suspendisse. in quam serpens ille hominem male suadendo <lb/>
            deiecit. quam ueram mortem nolunt isti conspicere et ideo <lb/>
            non sanantur a ueneno serpentis, sicut in heremo quicumque <lb/>
            illam adtenderent sanabantur. *
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p>Itaque fatemur ab inperitis dici aliud esse adfigi ligno. <lb n="15"/>
            aliud in ligno pendere. sic enim quidam putant soluendam <lb/>
            esse istam quaestionem, ut ludam dicant a Moyse maledictum, <lb/>
            qui laqueo se suspendit. quasi primum nouerint, utrum ex <lb/>
            ligno, an ex lapide se ille suspenderit. sed uerum est, quod <lb/>
            et Faustus commemorauit apostolum non sinere aliud intellegere <lb n="20"/>
            quam de Christo esse praedictum. sed talis inperitia <lb/>
            nonnullorum catholicorum uenatio Manichaeorum est; tales <lb/>
            enim solent insectari, tales suis fallaciis inretire. tales in eos <lb/>
            cecideramus. tales haeseramus, tales non uiribus nostris, sed <lb/>
            dei misericordia eruti sumus. <lb n="25"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p>Quae autem diuina Moyses lacessiuit, sicut Faustus <lb/>
            criminatur dicens, quod humanorum nulli umquam diuinorumque <lb/>
            pepercerit? dixit enim et abiit: nihil sategit

<note type="footnote"> 7 Gen. 2. 17 14 cf. Num. 21. 9 . </note>

<note type="footnote"> 2 prophetia <hi rend="italic">C</hi> pensura (-- <hi rend="italic">add</hi>. tn. 2) <hi rend="italic">L</hi> 3 hereticos <hi rend="italic">CL</hi> <lb/>
            4speciae (a <hi rend="italic">erp m</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> 6 nihil ergo G nihil ergg <hi rend="italic">S</hi> uere <hi rend="italic">(s</hi>. Z. <hi rend="italic">m. 1) C<lb/>
             7</hi> quod <hi rend="italic">C</hi> 13 sanandi 81 14 illum <hi rend="italic">Sl attenderent L</hi> 18 primo <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            19 ille <hi rend="italic">om. b</hi> 20 commemorauerit <hi rend="italic">SlG2</hi> intellegere <hi rend="italic">Lt</hi> 22 ue** <lb/>
            natio <hi rend="italic">L</hi> uaparatiol ueuatio <hi rend="italic">C</hi> uenatio man. <hi rend="italic">(in marg. add a m. 2) S</hi> <lb/>
            24 heseramus <hi rend="italic">CLS</hi> sed (d <hi rend="italic">s. l. a m</hi> 2) <hi rend="italic">C</hi> 28 satęgit (k <hi rend="italic">add. tn. 2) L</hi> <lb/>
            sat egit <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="410"/>
            probare, . nihil curauit ostendere. nos autem scimus Moysen <lb/>
            omnia uere diuina pie laudasse et pro sui temporis congruentia <lb/>
            suaeque dispensationis gratia iuste humana rexisse. <lb/>
            exigant isti, ut hoc doceam, cum et ipsi docere conati fuerint, <lb/>
            quod Faustus obicit, caute quidem, ut erat acutus, sed hoc<lb n="5"/>
            incautus, quia suo acumine se perimebat. felix enim cor <lb/>
            acutum ad ueritatem, infelix contra ueritatem. non dixit "hominum <lb/>
            nulli umquam deorumque pepercerit." sed "humanorum," <lb/>
            inquit, "et diuinorum." si enim diceret eum deo <lb/>
            non pepercisse, facile conuinceretur falsae criminationis, cum<lb n="10"/>
            Moyses inueniretur ubique honorare ac praedicare deum uerum, <lb/>
            qui fecit caelum et terram. si autem diceret nulli deorum <lb/>
            pepercisse, proderet se christianis illos deos colere, a quibus <lb/>
            adorandis Moyses prohibet, atque ita sub alas catholicae <lb/>
            matris pullis fugientibus non congregaret, quae non peperit. <lb n="15"/>
            ut ergo insidias tenderet paruulis, dixit diuinorum nulli pepercisse <lb/>
            Moysen, quo possent neque christiani aperto deorum <lb/>
            cultu fugere inpietatem istorum nimis abhorrentem a religione <lb/>
            christiana et pagani eis fauere aduersus nos, qui Moysen <lb/>
            scirent contra idola et contra deos gentium, quae sunt daemonia,<lb n="20"/>
            multa uera et digna dixisse. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p>Quod si istis displicet, aperte se fateantur idolorum <lb/>
            uel daemoniorum esse cultores: quod quidem ignoranter essent <lb/>
            eo ipso solo, quod essent haeretici. de talibus enim dixit <lb/>
            apostolus: quia in nouissimis temporibus recedent quidam<lb n="25"/>
            a fide, intendentes spiritibus seductoribus, doctrinis <lb/>
            daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum. <lb/>
            qui enim nisi daemones. quibus est amica fallacia, istis

<note type="footnote">27 I Tim. 1, 1 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 ostendera X1 2 uera <hi rend="italic">Cb</hi> 4 doceam (a <hi rend="italic">ex o corr. tn</hi>. 2) <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            5 fautus S hoc] ob hoc <hi rend="italic">G</hi> 6 suo (o <hi rend="italic">8. I. a m</hi>. 1) <hi rend="italic">L</hi> 9 <hi rend="italic">inquidZ1</hi> <lb/>
            14 ita <hi rend="italic">(s. I. a In</hi>. 1) <hi rend="italic">S</hi> 18 aborrentem <hi rend="italic">GL*SlMl</hi> 19 aduersum <hi rend="italic">CSMG</hi> <lb/>
            20 demonia <hi rend="italic">C</hi> 23 (et 27) demoniorum <hi rend="italic">C</hi> cultores esse <hi rend="italic">C</hi> 24 quo <lb/>
            essent <hi rend="italic">b</hi> heretici <hi rend="italic">LCSG</hi> 27 ypochrisi S mendaci loquorum <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            28 demones <hi rend="italic">C</hi> fallatia <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="411"/>
            persuaderent, quod Christus fallaciter passus, fallaciter mortuus <lb/>
            sit, fallaciter cicatrices ostenderit, id est non uere passus nec <lb/>
            uere mortuus sit nec illae uerae fuerint ex ueris uulneribus <lb/>
            cicatrices? quae sunt euidentiores doctrinae mendaciloquorum <lb/>
            daemoniorum quam istae,, quibus persuadetur filium dei, id <lb n="5"/>
            est ipsam ueritatem esse mendacem? sed isti in doctrina sua <lb/>
            habent et apertam non quidem daemoniorum, sed tamen creaturae <lb/>
            culturam, quam damnat apostolus dicens: et coluerunt <lb/>
            et seruierunt creaturae potius quam creatori. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p>Proinde isti in phantasmatis fabularum suarum idola <lb n="10"/>
            et daemonia nescientes colunt; in sole autem et luna nouerunt <lb/>
            se seruire creaturae. et quod putant se etiam creatori <lb/>
            seruire, multum falluntur; phantasmati enim suo seruiunt, <lb/>
            creatori autem nullo modo seruiunt, quando ea negant deum <lb/>
            creasse, quae aperte apostolus ad dei creaturam pertinere <lb n="15"/>
            demonstrat dicens, cum de cibis et carnibus ageret: omnis <lb/>
            enim creatura dei bona est, et nihil abiciendum, quod <lb/>
            cum gratiarum actione percipitur. uidete, quid sit sana <lb/>
            doctrina, quam non ferentes uos ad fabulas conuertistis. quomodo <lb/>
            apostolus et creaturam dei laudat et ei tamen cultum <lb n="20"/>
            religionis exhiberi uetat, sic et Moyses, qui uobis uidetur <lb/>
            nulli diuinorum pepercisse — non ob aliud suspicor, nisi quia <lb/>
            solem et lunam uetuit adorari, ad quorum circuitum uos per <lb/>
            omnes angulos uertitis, ut eos adoretis — solem et lunam <lb/>
            uera laude laudauit, cum eos factos a deo et in caelesti <lb n="25"/>
            ordine ad peragenda sua opera conlocatos, sicut est, ita narrauit: <lb/>
            solem in potestatem diei, lunam in potestatem <lb/>
            noctis. falsis autem uestris laudibus sol et luna non gaudent.

<note type="footnote"> 8 Rom. 1, 25 16 I Tim. 4, 4 23 cf. Dent. 17, 3 27 Gen. <lb/>
            1, 16; PB. 135, 8 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 quod <hi rend="italic">(corr. ex</hi> quos <hi rend="italic">m</hi>. 2) <hi rend="italic">SML</hi> quos <hi rend="italic">G</hi> 3 ille <hi rend="italic">CS</hi> uere <hi rend="italic">LC</hi> <lb/>
            5 Îstę <hi rend="italic">(, add. m. 2) L</hi> 8 dampnat <hi rend="italic">C</hi> 10 rantasmatiR <hi rend="italic">X1</hi> fantasmatibus <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> phantasmatibus <hi rend="italic">b</hi> 11 nouerint <hi rend="italic">b</hi> 13 fantasmati <hi rend="italic">LCSMG</hi> <lb/>
            15 apostolus aperte <hi rend="italic">C</hi> aperto <hi rend="italic">S</hi> 23 circQitQ <hi rend="italic">b</hi> 24 angulas (8. a <lb/>
            <hi rend="italic">superscr</hi>. o <hi rend="italic">a</hi> tJI. <hi rend="italic">1) L</hi> 27 potestate <hi rend="italic">(bis) SGb</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="412"/>
            diabolus nouit falsa laude gaudere, praeuaricatrix creatura. <lb/>
            potestates uero caelorum, quae peccato non lapsae sunt, artificem <lb/>
            suum in se laudari uolunt: quarum illa uera laus est. <lb/>
            qua creatori illarum non fit iniuria. fit autem, cum dicitur, <lb/>
            quod partes eius sunt aut membra eius aut aliquid substantiae<lb n="5"/>
            ipsius. ille enim perfectus et nullius indigens et nusquam <lb/>
            defluens neque discissus neque per loca distentus apud se <lb/>
            totus incommutabilis sibique sufficiens. se ipso beatus propter <lb/>
            abundantiam bonitatis per uerbum suum dixit et facta sunt; <lb/>
            mandauit, et creata sunt. proinde si terrestria corpora,<lb n="10"/>
            de quibus loquebatur apostolus. cum cibum nullum inmundum <lb/>
            diceret, bona sunt, quia omnis creatura dei bona est: <lb/>
            quanto magis caelestia, in quibus excellunt sol et luna. cum <lb/>
            ipse apostolus dicat: corpora caelestia et corpora terrestria; <lb/>
            sed alia est caelestium gloria, alia terrestrium. <lb n="15"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p>Non ergo conuiciatur Moyses soli et lunae, cum eos <lb/>
            uetat adorari. sed eos laudat tamquam creaturam caelestem, <lb/>
            deum autem laudat tamquam creatorem caelestium et terrestrium <lb/>
            nec uult offendi deum, cum illi pro illo adorantur, qui <lb/>
            propter illum et ex illo laudantur. <lb n="20"/>
            
</p><p>At quam sibi Faustus argute reprehendere uisus est. quod <lb/>
            etiam maledictum uocat Moyses, qui solem adorauerit ac <lb/>
            lunam. si ergo, inquit, sub gentili positus rege solem <lb/>
            cogar adorare et, cum restitero maledictum hoc metuens, <lb/>
            iubear crucifigi, in aliud eius incurram maledictum,<lb n="25"/>
            quod aduersus eum deprompsit. qui pendet <lb/>
            in ligno. uos quidem nullus rex gentilis cogit adorare solem.

<note type="footnote"> 9 Ps. 148, 5 14 I Cor. 15, 40 </note>

<note type="footnote"> 1 preuaricatrix <hi rend="italic">S</hi> 2 potestas <hi rend="italic">S'G</hi> celoruJD <hi rend="italic">C</hi> 4 creator <hi rend="italic">Lx</hi> <lb/>
            non <hi rend="italic">(s. I. m. 2) S 5 sint b aut pr.] aut?m L*Ml '</hi> 6 ipsius] <lb/>
            eius <hi rend="italic">S</hi> 7 discessus (e in i <hi rend="italic">corr. a m. 1) L</hi> 8 suffitiens <hi rend="italic">C</hi> 11 loquębatur <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 12 sunt <hi rend="italic">(in ras; uid. corr. ex</hi> fiunt) <hi rend="italic">S</hi> 18 eicaellunt <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            15 iet 18) celestium <hi rend="italic">C</hi> 16 ergo (r s. <hi rend="italic">l.) S</hi> 17 celestem <hi rend="italic">C</hi> 21 At <lb/>
            <hi rend="italic">inc. c</hi>. 12 in <hi rend="italic">b</hi> atj ad <hi rend="italic">LxSlMG</hi> reprehendere] sententiam respondere <lb/>
            (sent. <hi rend="italic">s. I</hi>. resp. <hi rend="italic">in ras.) M</hi> rephendere <hi rend="italic">LC</hi> 26 depromsit <hi rend="italic">LK</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="413"/>
            quod nec ipse sol cogeret, si in terra regnaret, quia nec nunc <lb/>
            a uobis hoc uult fieri; sed sicut creator ipse inpios blasphematores <lb/>
            suos usque ad iudicium sustinet, sic et ipsa caelestia <lb/>
            tolerant uanos adoratores suos usque ad iudicium creatoris <lb/>
            sui. tamen mementote christianum regem non posse cogere, <lb n="5"/>
            ut sol adoretur. de gentili enim rege exemplum Faustus proposuit <lb/>
            sciens profecto ad gentiles pertinere, quod facitis, cum <lb/>
            solem adoratis. non est hoc ergo christianum; sed ubique iam . <lb/>
            perdix nomen Christi ponit, ut congreget, quae non peperit. <lb/>
            uidete tamen. quam facile respondeat ueritas et sana doctrina <lb n="10"/>
            quam facile disrumpat hunc uestrae quaestionis tamquam ineuitabilem <lb/>
            et bicipitem laqueum. ecce faciamus aliquem armatum <lb/>
            regia potestate comminari homini christiano, ut si solem <lb/>
            adorare noluerit, suspendatur in ligno. si declinauero, inquis, <lb/>
            maledictum, quod lex prompsit in solis adoratorem, incidam <lb n="15"/>
            in illud, quod eadem lex prompsit in eum, qui pependerit in <lb/>
            ligno. ita uero turbaberis; sed tu. immo nec tu, qui et nullo <lb/>
            cogente adoras solem. at uero christianus aedificatus supra <lb/>
            fundamentum apostolorum et prophetarum adtendit singulas <lb/>
            causas et singula maledicta, uidet unum pertinere ad corpus <lb n="20"/>
            mortale, quod ligno suspenditur, alterum ad animum, quo sol <lb/>
            adoratur. etsi enim corpus inclinatur in adorando, animus tamen <lb/>
            aut colit, quod adorat, aut fingit; utrumque autem perniciosum <lb/>
            est. quapropter quoniam maledictum in utroque mors <lb/>
            meruit, sicut mors corporis in ligno pendere, ita mors animi <lb n="25"/>
            est solem adorare. eligendum est igitur maledictum in corporis <lb/>
            morte, quo maledicto et ipsum corpus in resurrectione

<note type="footnote"> 9 cf. Hier. 17, 11 19 cf. Ephes. 2, 20 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 nec (c s. I. a m. 11 L nunc ic s. I. a m. 1) C</hi> 3 (et 4) iu- <lb/>
            <hi rend="italic">ditium) C 11 di,rumpati dirumpat 6 quaestiones L 12 laquPum C</hi> <lb/>
            15 (et 16) promisit <hi rend="italic">Ll</hi> promsit <hi rend="italic">G</hi> prom»sit 8 17 turbaueris <hi rend="italic">G</hi> turbaberis <lb/>
            (be <hi rend="italic">corr</hi>. ex ue) <hi rend="italic">S</hi> turuaberis <hi rend="italic">Ml</hi> 18 ad <hi rend="italic">L'SlJ1'G</hi> super <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            19 adtendit <hi rend="italic">Sl</hi> 21 animv (v <hi rend="italic">ex</hi> a <hi rend="italic">fact. uid.) L</hi> animam <hi rend="italic">SPGb</hi> a <lb/>
            quo (a <hi rend="italic">init. lin. m. 2 add.) L</hi> 23 ad*orat (d <hi rend="italic">cum</hi>. o <hi rend="italic">coni. tn. 2) L</hi> <lb/>
            25 mors (s <hi rend="italic">s. I.) M</hi> est in corporis M </note> <lb/>
             
<pb n="414"/>
            liberabitur; . deuitandum autem maledictum in animae morte, <lb/>
            ne cum suo corpore in aeterno igne damnetur. hanc enim <lb/>
            quaestion m nobis dominus soluit dicens: nolite timere <lb/>
            eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt <lb/>
            occidere; sed eum timete, qui habet potestatem et<lb n="5"/>
            animam et corpus occidere in gehennam ignis, tamquam <lb/>
            diceret: nolite timere maledictum corporalis mortis, <lb/>
            quod temporaliter soluitur, sed timete maledictum spiritalis <lb/>
            mortis, per quod anima in aeternum cum suo corpore cruciatur. <lb/>
            ecce non est anicularis maledictio, sed prophetica<lb n="10"/>
            praedictio: maledictus omnis, qui pendet in ligno. sic <lb/>
            enim auferet Christus de maledicto maledictum, quomodo de <lb/>
            morte mortem, de peccato peccatum. sic ergo non blasphemauit <lb/>
            Moyses dicendo: maledictus omnis qui pendet in <lb/>
            ligno, quomodo non blasphemauerunt apostoli docendo: mortuus<lb n="15"/>
            est et: uetus homo noster confixus est cruci <lb/>
            c um illo et: de peccato damnauit peccatum et: eum, <lb/>
            qui non nouerat peccatum, peccatum pro nobis fecit <lb/>
            et multa huiusmodi. uos autem cum horretis maledictum <lb/>
            Christum, fatemini uos horrere mortem Christi. ubi adparet <lb n="20"/>
            uestra non anicularis maledictio, sed diabolica simulatio, qui <lb/>
            mortem corporis Christi animae uestrae morte non creditis. <lb/>
            quam tamen mortem Christi non ueram, sed simulatam suadetis. <lb/>
            quasi non audeatis per nomen christianum homines <lb/>
            fallere, nisi ipsum Christum magistrum fallaciae faciatis. <lb n="25"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p>Quod autem inuidus continentiae uel uirginitati Fausto <lb/>
            uisus est, quia dixit: maledictus omnis, qui non

<note type="footnote">3 Matth. 10, 28 15 II Cor. 5, 14 sq. 16 Horn. 6. 6 17 Rom. 8. 3 <lb/>
            II Cor. 5, 21 27 Deut. 25, 7 </note>

<note type="footnote"> 1 animę (t <hi rend="italic">add. m. 2) L</hi> mortem <hi rend="italic">LSG</hi> morte (m <hi rend="italic">er.) M</hi> <lb/>
            2 dampnetur <hi rend="italic">C</hi> 4 occidere non possunt <hi rend="italic">SG</hi> 5 et <hi rend="italic">ante</hi> animam <hi rend="italic">om. S</hi> <lb/>
            6 gehaennam <hi rend="italic">S</hi> 8 spiritijalis <hi rend="italic">C</hi> 10 agnicularis <hi rend="italic">L'I</hi> 11 praedicatio <lb/>
            <hi rend="italic">SG</hi> pendet (e <hi rend="italic">ex</hi> i <hi rend="italic">corr. m</hi>. 2) <hi rend="italic">LSJ-f</hi> 12 maledictum <lb/>
            <hi rend="italic">om. CSPG</hi>. lill <hi rend="italic">marg. m. 2 add.) LM</hi> 13 si <hi rend="italic">b</hi> 16 cruci <hi rend="italic">(s. I.) S</hi> <lb/>
            17 de peccato de peccato <hi rend="italic">SG. (alt</hi>. de pecc. <hi rend="italic">exp.) M</hi> dampnauit <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            et (e in <hi rend="italic">ras.) C</hi> 19 orretis <hi rend="italic">S Ml</hi> 22 xpi corporis mortS <hi rend="italic">b</hi></note> <lb/>
             
<pb n="415"/>
            suscitauerit semen in Israhel, legant Esaiam clamantem: haec <lb/>
            dicit dominus spadonibus omnibus: qui obseruauerint <lb/>
            praecepta mea et elegerint, quae ego uolo. et custodierint <lb/>
            testamentum meum, dabo illis in domo mea et <lb/>
            in muro meo locum nominatum, meliorem filiorum <lb n="5"/>
            et filiarum; nomen aeternum dabo illis et non deerit <lb/>
            illis. aut si contrarium putant Esaiam Moysi, hic eis placeat, <lb/>
            si ille displicet, non est parum aduersus istos. nobis enim <lb/>
            sufficit scire unum deum locutum et per Moysen et per <lb/>
            Esaiam. et maledictum esse omnem, qui non suscitauerit <lb n="10"/>
            semen in Israhel, siue tunc, cum populo secundum carnem <lb/>
            propagando etiam carnalis prolis operatio in coniugali castitate <lb/>
            ad officium ciuicum pertinebat, siue nunc, ne quisquam <lb/>
            spiritaliter natus putet sibi debere sufficere. nec instet dominicis <lb/>
            lucris, quibus quisque pro modulo suo praedicando <lb n="15"/>
            Christum debet generare christianos. ita illa diuina sententia <lb/>
            tempora utriusque testamenti mira breuitate complectitur: <lb/>
            maledictus omnis, qui non suscitauerit semen in <lb/>
            Israhel. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>