<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:10.1-10.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:10.1-10.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="10"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><ab><title type="sub">LIBER DECIMUS. </title></ab><p>FAUSTUS dixit: Cur non accipis testamentum uetus? <lb/>
            quia et ab ipso hoc et ex nouo didicimus aliena non concupiscere. <lb/>
            quid autem, inquis, alienum habet. testamentum uetus? <lb/>
            immo quid habet non alienum? diuitias promittit et <lb n="10"/>
            uentris saturitatem et filios et nepotes uitamque longam et <lb/>
            cum his Chananitidis regnum, sed omnia haec circumcisis et <lb/>
            obseruantibus sabbata et immolantibus sibi et abstinentibus a <lb/>
            porcina et huiusmodi ceteris: quae quia ego neglego et christianus <lb/>
            omnis, ut inepta scilicet et ad salutem animi minime <lb n="15"/>
            pertinentia, idcirco nec quae promittit. ad me iam expectare <lb/>
            cognosco, memorque quia sit mandatum: non concupisces <lb/>
            aliena, Iudaeis bona sua habere libens uolensque permisi <lb/>
            solo scilicet euangelio et regni caelorum splendida hereditate <lb/>
            contentus. nam ut Iudaeo, si sibi euangelium usurparet. <lb n="20"/>
            iure increpitans dicerem: "inprobe, quid tibi cum eo est, cuius <lb/>
            praecepta non seruas?" sic uereor, ne mihi eadem Iudaeus <lb/>
            increpitet tenenti testamentum uetus, cuius mandata contemnam. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p>AUGUSTINUS respondit: Eadem saepe uana repetere <lb/>
            istum non pudet, sed eadem saepe quamuis uera respondere

<note type="footnote"> 17 Ex. 20, 17 Rom. 7, 7 </note>

<note type="footnote"> 1 ecce] etce (t <hi rend="italic">in ras.) C</hi> 2 fructura <hi rend="italic">G</hi> radici <hi rend="italic">LCSG</hi> pinguedinis <lb/>
            <hi rend="italic">CSG</hi>. (i <hi rend="italic">in</hi> e <hi rend="italic">corr.) L</hi> 3 impietas (im <hi rend="italic">in ras.) L</hi> 5 naturali] natura <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            7 caţ. XX <hi rend="italic">LSPJIG</hi> 12 cananitulis <hi rend="italic">LCSG</hi> chananitibis ih s. <hi rend="italic">I.) M</hi> <lb/>
            omnia (ni <hi rend="italic">ex</hi> m) <hi rend="italic">L</hi> 13 inmolantibus <hi rend="italic">C</hi> 14 ceterisq: <hi rend="italic">L</hi> 16 spectare <lb/>
            <hi rend="italic">Cb</hi> 18 iudeis <hi rend="italic">C</hi> sua <hi rend="italic">(s. 1.) S</hi> permissi <hi rend="italic">L</hi> l4 iudeo (i <hi rend="italic">in</hi> <lb/>
            I <lb/>
            <hi rend="italic">ras.) C,</hi> (o <hi rend="italic">in ras) S</hi> iudaeos <hi rend="italic">LJlll</hi> iudeii M2 si <hi rend="italic">om. LM</hi> susurparet M <lb/>
            22 precepta <hi rend="italic">C</hi> sic (c <hi rend="italic">s. l.) C</hi> nec S 23 contempnam <hi rend="italic">LCS*MxGr</hi> <lb/>
            24 <hi rend="italic">cap. XXI LSPJlG</hi> sepe <hi rend="italic">CSG</hi> 25 sepe <hi rend="italic">( t a</hi> m <hi rend="italic">rec</hi> i <hi rend="italic">C sepe SG</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="311"/>
            me piget. quisquis itaque etiam aduersus ista responsionem <lb/>
            quaerit, quae superius a nobis dicta sunt, legat. Iudaeo <lb/>
            autem dicenti mihi: "cur tenes uetus testamentum, <lb/>
            cuius praecepta non seruas?" respondeo seruari a christianis <lb/>
            etiam ex ipsis libris praecepta uitae agendae; praecepta uero . <lb n="5"/>
            uitae significandae tunc recte obseruata, cum praenuntiabantur <lb/>
            ista, quae nunc reuelata sunt. quapropter etiam ipsa sic <lb/>
            non obseruo ad religionem, ut teneam tamen ad testificationem, <lb/>
            sicut et promissa carnalia, quae ibi continentur, unde <lb/>
            proprie uetus dicitur testamentum. quamuis mihi aeterna speranda <lb n="10"/>
            reuelata sint, et illa tamen adtestantia lego. quae in <lb/>
            figura contingebant illis; scripta autem sunt propter <lb/>
            nos, in quos finis saeculorum obuenit. itaque si audistis, <lb/>
            quid respondeamus Iudaeis, audite et quod obiciam <lb/>
            Manichaeis. <lb n="15"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Certe Faustus dixit turbari nos posse, si nobis Iudae <lb/>
            dixerint: quare tenetis uetus testamentum, cuius praecepta <lb/>
            non obseruatis? quibus nos eiusdem scripturae uenerata atque <lb/>
            seruata auctoritate respondemus. uos quid respondetis, cum <lb/>
            uobis dicitur: quare tenetis euangelicos libros, quorum uos <lb n="20"/>
            ad decipiendos inperitos confingitis sectatores, et quae ibi <lb/>
            scripta sunt, non solum non creditis, sed etiam quantis potestis <lb/>
            uiribus obpugnatis? certe uidetis uos potius de nouo <lb/>
            testamento quam nos de uetere obiectis respondere non posse. <lb/>
            omnia enim quae in uetere scripta sunt, nos et uera esse dicimus <lb n="25"/>
            et diuinitus mandata et congruis temporibus distributa. <lb/>
            uos autem, cum uobis obiecta fuerint, quae in libris noui <lb/>
            testamenti scripta sunt nec accipiuntur a uobis, deficientes in

<note type="footnote"> 2 lib. VI 2 111 Cor. 10, 11 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 istam <hi rend="italic">LCSGM</hi> ista <hi rend="italic">[uiry. er.) P</hi> 2 iudeo <hi rend="italic">C</hi> 6 rectę.e <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            . prenuntiabantur <hi rend="italic">C</hi> 10 propriåe <hi rend="italic">S1</hi> dicitur <hi rend="italic">om. b</hi> 11 reuelata <lb/>
            (r <hi rend="italic">paene s. I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">L</hi> sint (i <hi rend="italic">ex</hi> u) <hi rend="italic">C</hi> 12 in illis <hi rend="italic">LCSMI G</hi> <lb/>
            sunt autem <hi rend="italic">SGMb</hi> 13 fines <hi rend="italic">LxSlM*Gl</hi> 14 quod] quomodo <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            obiciam' <hi rend="italic">('add. nl</hi>. 3) <hi rend="italic">P</hi> obiciamus b 15 manicheis <hi rend="italic">C</hi> 16 nos] non <hi rend="italic">01</hi> <lb/>
            17 precepta <hi rend="italic">C</hi> 19 respondimus <hi rend="italic">LCMSlGl</hi> quid (d 8. <hi rend="italic">I.) S</hi> 22 non* <lb/>
            cred. (s <hi rend="italic">uidetur er.) C</hi> 28 deficientibus <hi rend="italic">8'1. (ibus</hi> s. <hi rend="italic">I.) G2</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="312"/>
            respondendo et manifesta ueritate faucibus pressis anhelitu <lb/>
            saucio dicitis esse falsata. quid aliud possent exspirare praefocata <lb/>
            ora fallacium? uel potius quid aliud possent putere <lb/>
            confossa cadauera mortuorum? et tamen confessus est Faustus <lb/>
            non concupiscere aliena non solum se ex nouo testamento,<lb n="5"/>
            sed etiam ex uetere didicisse: quod certe a suo deo <lb/>
            non posset discere. ille quippe. si non concupiuit aliena. <lb/>
            quare super terram tenebrarum, ubi numquam fuerunt, noua <lb/>
            saecula construxit? an dicturus est: prior ipsa gens tenebrarum <lb/>
            regnum meum concupiuit. quod ab illa erat alienum? <lb n="10"/>
            ergo imitatus est gentem tenebrarum, ut et ipse concupisceret <lb/>
            aliena? an angustum antea fuerat regnum lucis? optandum <lb/>
            igitur erat bellum, ut adquireretur de uictoria latitudo <lb/>
            regnandi. quod si bonum est, et ante potuit concupisci, sed <lb/>
            expectabatur, ut gens hostilis in bellum prior erumperet. quo<lb n="15"/>
            quasi iustius expugnaretur. si autem non est bonum, quare <lb/>
            inimico uicto super alienam terram crescere uoluit regnum <lb/>
            suum, cum prius contentus suis finibus plena felicitate <lb/>
            uixisset? sed utinam uere isti haec ipsa praecepta uitae <lb/>
            agendae, quorum est unum. ne concupiscamus alienum, uellent<lb n="20"/>
            ex illis litteris discere, profecto mansuescerent et mites intellegerent <lb/>
            etiam illa praecepta uitae significandae, quibus <lb/>
            eorum oblatrat offensio, et illi tunc tempori obseruanda congruisse <lb/>
            et huic nunc tempori intellegenda congruere. nos <lb/>
            autem quomodo uetus testamentum tamquam alienum concupiscimus.<lb n="25"/>
            cum ea legamus, quae in figura contingebant <lb/>
            illis; scripta sunt autem propter nos. in quos finis

<note type="footnote" rend="script">1 respon doZ pressis] praecessit <hi rend="italic">L</hi> praessis <hi rend="italic">SJfG'l</hi> Hanelitus (s <hi rend="italic">infra<lb/>
             lin.) L</hi> anelatu <hi rend="italic">S</hi> anh elitus <hi rend="italic">M</hi> 2 aucio M aliud (i <hi rend="italic">s. I.) SG</hi> possint <hi rend="italic">h</hi> <lb/>
            expirare <hi rend="italic">C</hi> prefocata (ca <hi rend="italic">s. 1. nt. 2 superscr.) C</hi> 3 putsere <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            putare Lib 7 possit b <hi rend="italic">alienam LS,' (m er.) MG</hi> 9 construit <hi rend="italic">Lb</hi> <lb/>
            12 lucis optandum. <hi rend="italic">Igitur SGL</hi> 13 <hi rend="italic">quireretur S</hi> 15 priore <hi rend="italic">rumperet L</hi> <lb/>
            a <lb/>
            quo] quo (d <hi rend="italic">er.) PM</hi> quod <hi rend="italic">LSG</hi> 18 contfiptus <hi rend="italic">C</hi> suis (s <hi rend="italic">fin. <lb/>
            s. 1.) L</hi> 19 (et 22) precepta <hi rend="italic">C</hi> 20 concupiscamus (mu s. I.) <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            27 in illis <hi rend="italic">LCSMG</hi> fines <hi rend="italic">LSlM'Gl</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="313"/>
            saeculorum obuenit? puto, quod non concupiscit alienum. <lb/>
            qui hoc legit. quod scriptum est propter ipsum. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>