<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a.opp-lat1:11</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a.opp-lat1:11</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a.opp-lat1"><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><p>Haec sunt, inquit, salubria uerba ex perenni ac <lb/>
            uiuo fonte; quae qui audierit et isdem primum crediderit, <lb/>
            deinde, quae insinuant. custodierit, numquam <lb n="20"/>
            erit morti obnoxius, uerum aeterna et gloriosa uita <lb/>
            fruetur. nam profecto beatus est iudicandus, qui hac <lb/>
            diuina instructus cognitione fuerit, per quam liberatus <lb/>
            in sempiterna uita permanebit. et haec, ut uidetis, <lb/>
            pollicitatio est, nondum exhibitio ueritatis: et uos quoque <lb n="25"/>
            animaduertere facillime potestis isto uelamine quoslibet errores <lb/>
            fucari posse, ut inperitorum animis per ornatam ianuam latenter <lb/>
            inrepant. si enim diceret: haec sunt pestifera uerba ex uenenoso <lb/>
            fonte; quae qui audierit et isdem primum crediderit,

<note type="footnote">1 transactis <hi rend="italic">(corr. ex</hi> tractatis) <hi rend="italic">V</hi> 4 interspiritales <hi rend="italic">H 5 ante</hi> <lb/>
            sed K <hi rend="italic">H</hi> a <hi rend="italic">(s. l.) H</hi> disceda <hi rend="italic">b</hi> 6 ego uos <hi rend="italic">HVTb</hi> 12 aut] <lb/>
            autem S uestros libros oSs <hi rend="italic">b</hi> 13 non <hi rend="italic">(s. l.) H</hi> 14 arrogantia P <lb/>
            imponatur P 15 exibeatur P 16 lumine Z\'1 17 posteriora <hi rend="italic">(in rtU.) T</hi> <lb/>
            18 inquid <hi rend="italic">H</hi> perhenni fonte ac uiuo <hi rend="italic">T</hi> 19 isdem <hi rend="italic">TPH</hi> hiadem <hi rend="italic">Vb</hi> <lb/>
            21 uerOetift <hi rend="italic">b</hi> 25 exibitio <hi rend="italic">P</hi> 26 animaduertite <hi rend="italic">P</hi> facillime <hi rend="italic">om. P</hi> <lb/>
            27 fugari 2\' imperitiorumHiinperitorum P animis] armisP 29 hisdeni T </note><lb/>
             
<pb n="207"/>
            deinde. quae insinuant, custodierit, numquam erit uitae restituendus, <lb/>
            uerum poenali et aerumnosa morte adficietur — nam <lb/>
            profecto miser est iudicandus, qui hac inferna inplicatus inperitia <lb/>
            fuerit. per quam demersus in sempiternis cruciatibus <lb/>
            permanebit —: si ergo hoc diceret, uerum diceret, sed libro <lb n="5"/>
            huic nom solum nullum conciliaret lectorem, sed omnes, <lb/>
            quorum in manus incidisset, in maxima odia concitaret. <lb/>
            quamobrem ad consequentia transeamus nec nos ista decipiant, <lb/>
            quae possunt esse bonis et malis, doctis et indoctis uerba <lb/>
            communia. quid ergo sequitur? <lb n="10"/>
            
</p><p>Pax. inquit, dei inuisibilis et ueritatis notitia sit <lb/>
            cum fratribus sanctis et carissimis, qui mandatis <lb/>
            caelestibus credunt pariter atque deseruiunt. ita sit, <lb/>
            ut dicit. nam et ista benigna et acceptissima optatio est. <lb/>
            tantum meminerimus haec et a bonis doctoribus et a deceptoribus <lb n="15"/>
            posse dici. itaque si nulla nisi talia diceret, omnibus <lb/>
            legendum et amplectendum esse concederem. nec illa, quae <lb/>
            ad hoc sequuntur, inprobauerim; adiungit enim: sed et dextera <lb/>
            luminis tueatur et eripiat uos ab omni incursione <lb/>
            maligna et a laqueis mundi. et omnino quicquid <lb n="20"/>
            in huius epistulae principio scriptum est, donec ueniatur ad <lb/>
            causam, nolo reprehendere, ne in rebus minoribus multum <lb/>
            operis consumatur. iam ergo euidentissimam pollicitationem <lb/>
            hominis uideamus. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>