<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a.opp-lat1:1-1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a.opp-lat1:1-1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a.opp-lat1"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Unum uerum deum omnipotentem, ex quo omnia, per <lb/>
            quem omnia. in quo omnia, et rogaui et rogo, ut in refellenda <lb n="5"/>
            et reuincenda haeresi uestra, Manichaei. cui et uos fortasse <lb/>
            inprudentius quam malitiosius adhaesistis, det mihi mentem <lb/>
            pacatam atque tranquillam et magis de uestra correctione <lb/>
            quam de subuersione cogitantem. quamquam enim dominus <lb/>
            per suos seruos regna subuertat erroris, ipsos tamen homines, <lb n="10"/>
            in quantum homines sunt, emendandos esse potius quam perdendos <lb/>
            iubet. et quicquid diuinitus ante illud ultimum iudicium <lb/>
            uindicatur, siue per inprobos siue per iustos siue per <lb/>
            nescientes siue per scientes siue occulte siue palam: non ad <lb/>
            interitum hominum, sed ad medicinam ualere credendum est; <lb n="15"/>
            quam qui respuerint, extremo subplicio praeparantur. quapropter <lb/>
            cum in hac uniuersitate rerum alia sint, quae ualent <lb/>
            ad corporalem uindictam, sicut ignis et uenenum et morbus <lb/>
            et cetera huiusmodi, alia, quibus apud se ipsum non molestiis <lb/>
            corporis sui, sed cupiditatum suarum laqueisan imus puniatur, <lb n="20"/>
            sicut est damnum, exilium, orbitas, contumelia et his similia; <lb/>
            quaedam uero non sint cruciamenta, sed quasi fomenta

<note rend="script" type="footnote"> ci <lb/>
            2 Anreli augustini/ad interrogata sim/pliani (ci <hi rend="italic">a</hi>. m. 1) lib. II explicit <lb/>
            incipit aduersus epis. quae.. <hi rend="italic">(2 litt. er.)</hi> funda/menti dicitur ddira <lb/>
            mentis plenam/manichei <hi rend="italic">(litt. uncial.) fol</hi>. 49 <hi rend="italic">P</hi> Incipit contra epistulam <lb/>
            fundamenti manicheorum <hi rend="italic">(lift. uncial.) fol. 30 H</hi>. Incipit <hi rend="italic">(om. T)</hi> liber/ <lb/>
            sci <hi rend="italic">(om. B)</hi> aurelii <hi rend="italic">(om. TL)</hi> augustini eontra epistolam fundamenti <lb/>
            <hi rend="italic">(om. JR)</hi> manicheorum (manichei <hi rend="italic">B, om. L) fol</hi>. 178 <hi rend="italic">TR fol. 105 L</hi> <lb/>
            m <lb/>
            4 per quem omnia <hi rend="italic">om. P</hi> 6 heresis <hi rend="italic">(corr. m. 1) P</hi> manichei i C <lb/>
            <hi rend="italic">pro</hi> ae <hi rend="italic">semper) T</hi> et <hi rend="italic">om. SV</hi> 7 imprutentius <hi rend="italic">S</hi> maletiosius <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            tetS <hi rend="italic">9 supuersione T 12 quidquid (sic semper) P ultimum illud b</hi> 13 improbosJP <lb/>
            <hi rend="italic">14 g$scientes V</hi> occuItaeP 16 supplicio P <hi rend="italic">K H</hi> 17 quumP <lb/>
            19 semetipsum <hi rend="italic">b</hi> molestia <hi rend="italic">V</hi> 20 cupiditatem <hi rend="italic">JP alaqueis t</hi> 21 sicuti <lb/>
            <hi rend="italic">HTSVb</hi> contumelias P hiis <hi rend="italic">(sic</hi> ubique) <hi rend="italic">V</hi> 22 sunt Vb </note>

<note type="footnote"> XXV. Aug. Mct. 6. </note>

<note type="footnote"> 13 </note><lb/>
             
<pb n="194"/>
            et lenimenta languentium, ut sunt consolationes, cohortationes, <lb/>
            disputationes et quaecumque sunt alia: horum omnium quaedam <lb/>
            etiam per malos nescientes operatur summa dei iustitia, <lb/>
            quaedam autem per scientes bonos. nostrum igitur fuit eligere <lb/>
            et optare meliora, ut ad uestram correctionem aditum haberemus,<lb n="5"/>
            non in contentione et aemulatione et persecutionibus, <lb/>
            sed mansuete consolando, beniuole cohortando, leniter disputando. <lb/>
            sicut scriptum est: seruum autem domini non <lb/>
            oportet litigare, sed mitem esse ad omnes, docibilem, <lb/>
            patientem, in modestia corripientem diuersa sentientes.<lb n="10"/>
            nostrum ergo fuit uelle has partes expetere; dei <lb/>
            est uolentibus et petentibus donare, quod bonum est. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>