<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa020.opp-lat1:31-45</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa020.opp-lat1:31-45</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa020.opp-lat1"><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="12" unit="altchapter"/> Ut ergo non commemorem gentes, quae post apo. <lb/>
            stolorum tempora crediderunt et accesserunt ecclesiae, illae <lb/>
            ipsae solae, quas in sanctis litteris, in Actibus et in epistulis <lb/>
            apostolorum et in Apocalypsi Iohannis inuenimus, quas utrique <lb/>
            amplectimur et quibus utrique subdimur, dicant istae<lb n="15"/>
            nobis quemadmodum Africana seditione perierint. has enim <lb/>
            accepimus non ex conciliis contendentium episcoporum, non <lb/>
            ex disputationibus nouiciis, non ex forensibus uel municipalibus <lb/>
            gestis, sed ex litteris sanctis canonicis. Antiochena ecclesia, <lb/>
            ubi primo appellati sunt discipuli christiani, quomodo<lb n="20"/>
            potuit Afrorum perire criminibus? quis tam uehemens africus <lb/>
            tam longe potuit ablatam spargere pestilentiam, ubi nec nomina <lb/>
            eorum, per quos ortum est uel de quibus ortum est <lb/>
            hoc malum, nota esse potuerunt, Athenis lconio Lystris? <lb/>
            quis deleuit ecclesias apostolico labore fundatas? in extremis <lb n="25"/>
            epistulae ad Romanos dicit idem apostolus doctor gentium: <lb/>
            audacius autem scripsi uobis ex parte, tamquam

<note type="footnote"> 4 Esai. 49,6 6 Act. 13, 48 9 cf. pag. 248, 12 11 c. 12] cf. Cresc. <lb/>
            II 37, 46. Post gesta 4, 4 19 cf. Act. 11, 2B 27 Rom. 15, 15-19 </note>

<note type="footnote"> 1 sermonem <hi rend="italic">0</hi> 2 iudicastia <hi rend="italic">(pr</hi>. s 8. <hi rend="italic">I</hi>. mJ) <hi rend="italic">0</hi> 3 uita aeterna <lb/>
            <hi rend="italic">JIv</hi> conaertimua nos <hi rend="italic">0 corr. ml</hi> 5 extremis <hi rend="italic">Om]</hi> 6 autem] enim <hi rend="italic">O</hi> <lb/>
            8 in] ad <hi rend="italic">H</hi> 13 et in] et 11 in v epistolis <hi rend="italic">0</hi> 15 istae <hi rend="italic">scripri</hi> istis <lb/>
            <hi rend="italic">Oml</hi> isti <hi rend="italic">OmSIIv</hi> 16 affricana 11 18 nouitiis <hi rend="italic">Ollv</hi> 19 antiochene <hi rend="italic">Oml</hi> <lb/>
            . 20 primum <hi rend="italic">Rv</hi> apellati <hi rend="italic">011</hi> 21 affricus 11 24 Listris v 25 quis] <lb/>
            quid 0 deluit <hi rend="italic">Om]</hi></note> <lb/>
             
<pb n="271"/>
            commemorans uos propter gratiam quae data est <lb/>
            mihi a deo, ut minister sim Christi Iesu in genti. <lb/>
            bus, consecrans euangelium dei, ut fiat oblatio <lb/>
            gentium acceptabilis, sanctificata in spiritu sancto. <lb/>
            habeo ergo gloriam in Christo Iesu ad deum; <lb n="5"/>
            non enim audeo quicquam eorum loqui quorum non <lb/>
            perfecerit Christus per me in obaudientiam gentium, <lb/>
            uerbo et opere, in potestate signorum et <lb/>
            prodigiorum, in uirtute spiritus sancti; ita ut ego <lb/>
            ab Hierusalem et in circuitu usque in Illyricum <lb n="10"/>
            repleuerim euangelium Christi. quaerite, Donatistae, <lb/>
            si nescitis, quaerite ab Hierusalem per terrena itinera in circuitu <lb/>
            usque in Illyricum quot mansiones sint: si tot ecclesias <lb/>
            computemus, dicite quemadmodum per Africanas contentiones <lb/>
            perire potuerunt. ad Corinthios, ad Ephesios, ad Philippenses, <lb n="15"/>
            ad Thessalonicenses, ad Colossenses uos solas apostoli epistulas <lb/>
            in lectione, nos autem et epistulas in lectione ac fide et <lb/>
            ipsas ecclesias in communione retinemus. iam uero Galatia <lb/>
            non una ecclesia est, sed in ea regione innumerabiles. Corinthios <lb/>
            autem uidete quemadmodum salutauerit: Paulus apostolus <lb n="20"/>
            Iesu Christi per uoluntatem dei et Timotheus <lb/>
            frater ecclesiae dei quae est Corinthi cum <lb/>
            sanctis omnibus qui sunt in uniuersa Achaia. quot <lb/>
            putatis esse ecclesias in uniuersa Achaia? fortasse ubi sit <lb/>
            Achaia nescitis et de tam incognita prouincia tanta caecitate <lb n="25"/>
            iudicatis, ut eam criminibus Afrorum perisse dicatis. nonne <lb/>
            plena sunt florentissimis ecclesiis omnia loca quae Petrus <lb/>
            nominat, Pontus Cappadocia Asia et Bithynia? quid? Iohannes

<note type="footnote">20 II Cor. 1, 1 28 cf. I Petro 1, 1 cf. Apoc. 1, 11</note>

<note type="footnote"> 5 dominuni <hi rend="italic">Oml</hi> 6 quidquam <hi rend="italic">Ov</hi> 7 oboedientiam II 10 illiricum <lb/>
            <hi rend="italic">0, item lin. 13</hi> 13 quod <hi rend="italic">0</hi> si <hi rend="italic">s. l. TIm2</hi> 15 potuerint <hi rend="italic">II</hi> <lb/>
            16 tessalonicenses II colosenses <hi rend="italic">IIml</hi> 17 <hi rend="italic">pr</hi>. et <hi rend="italic">om</hi>. II 23 quotuniuersa <lb/>
            Achaia <hi rend="italic">om. 0</hi> 24 Achaia sit <hi rend="italic">v</hi> 28 nominauit <hi rend="italic">v post</hi> <lb/>
            Pontus <hi rend="italic">v add</hi>. Galatia, <hi rend="italic">de qua tamen Attg. et Cresc. II 37, 46 et Post <lb/>
            gesta 4, 4 tacet</hi> et <hi rend="italic">om. v</hi> bithinia <hi rend="italic">0</hi> bythinia <hi rend="italic">77</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="272"/>
            quibus scripsit, Zmyrnae Pergami Sardis Thyatirae Philadelphiae <lb/>
            Laodiciae quae sunt ecclesiae — iam enim Ephesum <lb/>
            commemorauimus —, dicat mihi aliquis uestrum ubi sint, <lb/>
            quantum ab inuicem distent. fortasse modo id quaeritis uel <lb/>
            legendo uel audiendo cognoscere. cognoscite ergo etiam quam<lb n="5"/>
            longe ab Africa remotae sunt, et dicite nobis, cur eas omnino <lb/>
            uobis incognitas et in apostolicis litteris manifestatas tam <lb/>
            sacrilega temeritate accusetis et tanta dementia criminibus <lb/>
            Afrorum perisse dicatis. postremo quid de illis in sanctis <lb/>
            canonicis libris scriptum est scio, quid de illis uos dicatis<lb n="10"/>
            nescio. certe, sicut nos eas legimus ecclesias Christi ex codicibus <lb/>
            quos et uos ueneramini, sic et uos ex codicibus quos <lb/>
            et nos ueneramur quemadmodum perierint legite nobis. an <lb/>
            placet uobis, ut contra ecclesias, quae membra sunt unius <lb/>
            ecclesiae toto orbe diffusae, quas nobis per scriptures suas<lb n="15"/>
            sanctus spiritus commendauit et tradidit, undelibet prolata <lb/>
            quaelibet hominum maledicta credamus? hoc quidem uobis <lb/>
            placet, sed nobis non placet. quibus autem iustius placeat et <lb/>
            uos uidetis, sed uicti animositate non uultis uinci ueritate. <lb/>
            ecce sunt scripturae dei, ecce sunt in eis ecclesiae et uniuersali <lb n="20"/>
            totius orbis nomine et nominatim designatae et expressae. <lb/>
            quid maiores uestri collegis suis obiecerint nescierunt, quales <lb/>
            ea causa iudices habuerit nescierunt: quomodo ergo perierunt? <lb/>
            ecce sunt scripturae quibus credo, ecce sunt ecclesiae quibus <lb/>
            communico: ubi tibi lego nomina earum, ibi mihi lege crimina <lb n="25"/>
            earum. 
</p></div><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p>Si autem aliunde clamas uel recitas, nos post uocem <lb/>
            pastoris nostri per ora prophetarum, per os proprium, per ora <lb/>
            euangelistarum nobis apertissime declaratam uocem uestram

<note type="footnote"> 1 zmirnae <hi rend="italic">077</hi> Smymae v Pergamo <hi rend="italic">Om2v</hi> thiatirae <hi rend="italic">011</hi> Tiathyrae <lb/>
            v filadelfiae <hi rend="italic">OJl</hi> 6 affrica <hi rend="italic">77</hi> 7 manifestas <hi rend="italic">77</hi> tam om. <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            10 est] sit <hi rend="italic">Ih</hi> 11 eas] ea <hi rend="italic">Oml</hi> 15 spiritus sanctus per scripturas <lb/>
            suas <hi rend="italic">77</hi> 16 spiritus <hi rend="italic">sanctus.,</hi> 20 eis] ecclesia <hi rend="italic">77</hi> 27 aliad declamas <lb/>
            (de 8. <hi rend="italic">I</hi>. tnl) <hi rend="italic">77</hi> 28 proprium] priorum (pri ita <hi rend="italic">ras. m2) n</hi> 29 aoces <lb/>
            uestras <hi rend="italic">TIv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="273"/>
            non admittimus, non credimus, non accipimus. quae sunt <lb/>
            oues meae, inquit pastor caelestis, uocem meam audiunt <lb/>
            et sequuntur me. uox eius de ecclesia non est obscura. <lb/>
            quisquis ab eius grege errare non uult. hanc audiat, hanc <lb/>
            sequatur. fidelissimus dispensator eius, doctor gentium in fide <lb n="5"/>
            et ueritate, quia ipse in eo loquebatur, haec dicit: miror <lb/>
            quod sic tam cito transferimini ab eo qui uos uocauit <lb/>
            in gratia Christi in aliud euangelium, quod <lb/>
            non est aliud; nisi aliqui sunt conturbantes uos et <lb/>
            uolentes conuertere euangelium Christi. sed licet <lb n="10"/>
            si nos aut angelus de caelo uobis euangelizauerit <lb/>
            praeterquam quod euangelizauimus uobis, anathema <lb/>
            sit. sicut praediximus, et nunc iterum dico, <lb/>
            si quis uobis euangelizauerit praeterquam quod <lb/>
            accepistis, anathema sit. euangelizata est nobis ecclesia <lb n="15"/>
            per totum orbem terrarum futura. hoc in lege et prophetis <lb/>
            et psalmis esse praenuntiatum ipse dominus testificatus est, <lb/>
            qui eam coepturam ab Hierusalem et per omnes gentes permanaturam <lb/>
            esse praedixit, testes sibi futuros in Hierusalem <lb/>
            et in tota Iudaea et Samaria et usque in totam terram, cum <lb n="20"/>
            iam in caelum ascenderet, praenuntiauit. haec uerba facta <lb/>
            secuta sunt: quomodo coeptum sit ab Hierusalem et deinde <lb/>
            processum in Iudaeam et Samariam et inde in totam terram, <lb/>
            ubi adhuc crescit ecclesia, donec usque in finem etiam reliquas <lb/>
            gentes ubi adhuc non est obtineat, scripturis sanctis <lb n="25"/>
            testibus consequenter ostenditur. quisquis aliud euangelizauerit, <lb/>
            anathema sit. 
</p><p><milestone n="13" unit="altchapter"/>Aliud autem euangelizat, qui perisse de cetero mundo <lb/>
            ecclesiam et in parte Donati in sola Africa remansisse dicit.

<note type="footnote"> 1 Ioh. 10, 27 5 cf. Luc. 12, 42 I Tim. 2, 7 6 Gal. 1, 6-9 </note>

<note type="footnote"> 2 audient <hi rend="italic">(at</hi> sequuntur) <hi rend="italic">077</hi> 4 hanc-hanc <hi rend="italic">scripsi</hi> hunc-hunc <hi rend="italic">Ollv</hi> <lb/>
            6 quia] qua <hi rend="italic">0</hi> 8 gratiam <hi rend="italic">v (Gr</hi>. Iv x®PlTl) 12 uobis s. <hi rend="italic">l. Ilm2</hi> <lb/>
            18 permansuram <hi rend="italic">77</hi> 19 <hi rend="italic">fort</hi>. &lt;et) testes 23 et inde <hi rend="italic">in ras. 0</hi> et <lb/>
            (Onl. inde) <hi rend="italic">77</hi> donec <hi rend="italic">v</hi> 24 adhuc ubi <hi rend="italic">Jlmi</hi> donec] et inde <hi rend="italic">v</hi> 28 de] <lb/>
            dicat de <hi rend="italic">Jlml</hi> dicit de <hi rend="italic">Ilm2v</hi> cetero <hi rend="italic">77 (passim)</hi> 29 affrica <hi rend="italic">77</hi> </note>

<note type="footnote"> LII. August. c. Don. II. </note>

<note type="footnote"> 18 </note> <lb/>
             
<pb n="274"/>
            ergo anathema sit: aut legat mihi hoc in scripturis sanctis et <lb/>
            non sit anathema. 
</p></div><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p><hi rend="italic">Lego,</hi> inquit. <hi rend="italic">nam Enoch unus inter omnes homines<lb/>
             placuit deo et translatus est et postea toto mundo aquarum <lb/>
            inundatione deleto solus Noe cum coniuge et filiis et nuribus<lb n="5"/>
            suis in arca meruit liberari</hi>. adiungunt etiam de Loth, quod <lb/>
            solus cum filiabus de Sodomis liberatus sit, de ipso quoque <lb/>
            Abraham et Isaac et Iacob, quod pauci fuerint deo placentes <lb/>
            in terra idolis et daemonibus dedita. postremo iam multiplicato <lb/>
            populo Israhel, iam temporibus regum in terra promissionis,<lb n="10"/>
            quae fuerat omnibus duodecim tribubus distributa, <lb/>
            commemorant decem tribus diuisas et traditas seruo Salomonis, <lb/>
            duas autem remansisse filio Salomonis ad regnum quod erat <lb/>
            Hierusalem. <hi rend="italic">sic et nunc,</hi> inquiunt, <hi rend="italic">totus mundus apostatauit. <lb/>
            nos autem tamquam duae illae tribus in templo dei, hoc est<lb n="15"/>
            in ecclesia, remansimus. dominum etiam Iesum Christum cum <lb/>
            plurimi discipuli sequerentur, septuaginta duobus apostatantibus<lb/>
             soli cum illo duodecim remanserunt</hi>. his atque huiusmodi <lb/>
            exemplis haeretici suam paucitatem commendare conantur <lb/>
            et in sanctis ecclesiae multitudinem toto orbe diffusam <lb n="20"/>
            blasphemare non cessant. sed quaero ab eis, si, quod absit. <lb/>
            nollem credere uera esse ista ipsa quae ab eis commemorantur <lb/>
            exempla, unde me conuincerent. nonne de scripturis sanctis, <lb/>
            ubi leguntur tanta manifestatione, ut quisquis illas litteras in <lb/>
            fidem recipit non possit nisi et ista uerissima confiteri? porro <lb n="25"/>
            si haec exempla ideo cogerer credere uera esse, quia ibi scripta <lb/>
            sunt, ubi non possum dicere falsa esse quae scripta sunt, cur <lb/>
            non et ipsi de ecclesia toto orbe diffusa eisdem scripturis <lb/>
            credunt? ecce nos illa omnia credimus. credant et ipsi quod

<note type="footnote"> 3 cf. Gen. 5, 24 5 cf. Gen. 7, 1 6 cf. Gen. 19, 12 12 cf. III <lb/>
            Reg. 11-12 17 cf. Petil. II 18, 40 </note>

<note type="footnote"> 4 <hi rend="italic">ait</hi>. et <hi rend="italic">om. II</hi> 6 adiungant <hi rend="italic">0</hi> 8 <hi rend="italic">pr</hi>. et <hi rend="italic">om. v</hi> 9 dedita et daemonibus <lb/>
            <hi rend="italic">II</hi> 10 terram 11 11 faerat] faera <hi rend="italic">Oml</hi> futura <hi rend="italic">H</hi> 12 <hi rend="italic">et</hi> 13 salemonis <hi rend="italic">II</hi> <lb/>
            13 duas-Salomonis om. <hi rend="italic">0</hi> 16 permansimus <hi rend="italic">II</hi> 17 plurimis <hi rend="italic">Oml</hi> <lb/>
            discipuli <hi rend="italic">om. II</hi> 21 quod absit si (ei <hi rend="italic">s. I. m2) R</hi> 22 ipsa om. <hi rend="italic">II</hi> <lb/>
            25 recepit v 27 possem e 29 omnia illa v </note> <lb/>
             
<pb n="275"/>
            ait dominus: praedicari in nomine eius paenitentiam et <lb/>
            remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus <lb/>
            ab Hierusalem, credant quod ascensurus in caelum <lb/>
            nouissime dixit: eritis mihi testes in Hierusalem et in <lb/>
            tota Iudaea et Samaria et usque in totam terram. et <lb n="5"/>
            illa et ista uera esse credantur, et nulla inter nos contentio <lb/>
            remanebit, quia nec illis ueris ista nec istis ueris illa impediuntur. <lb/>
            <hi rend="italic">et ista,</hi> inquiunt, <hi rend="italic">credimus et completa esse confitemur,<lb/>
             sed postea orbis terrarum apostatauit et sola remansit <lb/>
            Donati communio</hi>. haec nobis legant, sicut legunt de Enoch, <lb n="10"/>
            de Noe et de Abraham, Isaac et Iacob et de illis duabus tribubus, <lb/>
            quae decem separatis reliquae factae sunt, et de duodecim <lb/>
            apostolis, qui ceteris apostatantibus remanserunt. et hoc <lb/>
            similiter legant, et nihil resistimus. si autem non ea de scripturis <lb/>
            sanctis legunt, sed suis contentionibus persuadere conantur, <lb n="15"/>
            credo illa quae in scripturis sanctis leguntur, non credo <lb/>
            ista quae ab haereticis uanis dicuntur. sed quia se duabus <lb/>
            illis tribubus, quae cum Salomonis filio remanserunt, comparandos <lb/>
            putant, legant, et eos hoc elegisse paenitebit sic enim <lb/>
            commemorantur in scripturis ipsi duo populi: pars quae erat <lb n="20"/>
            ad Hierusalem Iuda nominatur, illa uero alia, quae cum seruo <lb/>
            Salomonis in ampliore numero segregata est, Israhel uocatur. <lb/>
            legant quae dicant prophetae de utrisque, quemadmodum <lb/>
            peiorem dicant ludam quam Israhel, ita ut iustificatam dicant <lb/>
            auersatricem Israhel peccatis praeuaricatricis Iudae, id est tam <lb n="25"/>
            grauia esse peccata huius, ut in eius comparatione illa iusta <lb/>
            dicenda sit. nec huius tamen nec illius peccata obfuerunt <lb/>
            aliquid iustis, qui et hic et illic fuisse inueniuntur. nam et <lb/>
            in illa parte, quam pro exemplo perditionis ponunt, id est in <lb/>
            Israhel, fuerunt sancti prophetae. ibi erat ille memorabilis

<note type="footnote"> 1 Luc. 24, 47 4 Act. 1, 8 21 cf. III Reg. 12. 20 24 cf. <lb/>
            Hier. 3, 11 </note>

<note type="footnote"> 1 eius] <hi rend="italic">BUO llv 4 diierit 0 6 esse om. O 10 enoc 0</hi> 18 salemonis <lb/>
            <hi rend="italic">H, item lin. 22</hi> 19 legisse <hi rend="italic">II</hi> poenitebit <hi rend="italic">IIv</hi> 25 iudee <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            Iuda <hi rend="italic">1bJ</hi> 26 graoia <hi rend="italic">in ras. Jlm2</hi> 27 ofifuerant <hi rend="italic">27</hi> 29 <hi rend="italic">alt</hi>. in om. <hi rend="italic">0</hi> </note>

<note type="footnote"> 18* </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="276"/>
            Helias, ut de aliis taceam, cui etiam dictum est: reliqui <lb/>
            mihi septem milia uirorum qui non curuauerunt genua <lb/>
            ante Baal. ideo nequaquam pars illa populi tamquam haeresis <lb/>
            fuisse deputanda est. deus enim easdem tribus iusserat <lb/>
            separari, non ut religio, sed ut regnum diuideretur et hoc <lb n="5"/>
            modo uindicaretur in regnum Iuda. deus autem numquam <lb/>
            iubet schisma uel haeresem fieri. neque enim quia et in orbe <lb/>
            terrarum plerumque regna diuiduntur, ideo et unitas christiana <lb/>
            diuiditur, cum in utraque parte catholica inueniatur <lb/>
            ecclesia. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p>Hoc ideo de Iuda et Israhel commemorandum arbitratus <lb/>
            sum, maxime ut admoneantur isti non obesse iustis in medio <lb/>
            impiorum constitutis, quidquid in ipsos populos propter impiorum <lb/>
            multitudinem dicitur, ut desinant colligere testimonia, <lb/>
            quaecumque siue per prophetas siue per os domini siue per<lb n="15"/>
            euangelistas in zizania uel paleam orbis terrarum dicta inueniuntur. <lb/>
            plerumque enim sermo diuinus impias turbas ecclesiae, <lb/>
            quae nec in ecclesia deputantur, tamen propter sacramenta, <lb/>
            quae cum sanctis communiter habent, quia inest in eis quaedam <lb/>
            forma pietatis cuius uirtutem negant, sicut ait apostolus: <lb n="20"/>
            habentes formam pietatis, uirtutem autem eius abnegantes, <lb/>
            sic redarguit, tamquam omnes tales sint et nullus <lb/>
            bonus omnino remanserit. inde quippe admonemur in suo quodam <lb/>
            numero eos dici omnes, id est omnes filios gehennae, <lb/>
            quo eos deus pertinere praesciuit. isti ergo uel imperite uel <lb n="25"/>
            fallaciter agentes colligunt de scripturis talia, quae uel in <lb/>
            malos bonis usque in finem permixtos uel de uastatione prioris <lb/>
            populi Iudaeorum dicta repperiuntur, et uolunt ea detorquere <lb/>
            in ecclesiam dei, ut tamquam defecisse ac perisse de toto orbe <lb/>
            uideatur. desinant ergo talia proferre, si respondere huic epistulae <lb n="30"/>
            uolunt. neque enim nos ita dicimus per totum orbem

<note type="footnote"> 1 III Reg. 19, 18 8 significare uidetur diuisionem imperii R. <lb/>
            a. 395 factam 21 II Tim. 3, 5 </note>

<note type="footnote"> 2 millia <hi rend="italic">Ov</hi> 7 haeresim <hi rend="italic">Om2v</hi> orbem <hi rend="italic">77</hi> 13 quicquid <hi rend="italic">77</hi> <lb/>
            16 zizaniam <hi rend="italic">77</hi> 19 in <hi rend="italic">om. 77</hi> 24 dicit <hi rend="italic">77</hi> 28 reperiuntur <hi rend="italic">OmOv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="277"/>
            diffundi ecclesiam, ut in sacramentis eius solos bonos esse <lb/>
            dicamus ac non etiam malos et eos multo plures, ut in eorum <lb/>
            comparatione pauci sint, cum per se ipsos ingentem numerum <lb/>
            faciant. 
</p></div><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="14" unit="altchapter"/> Habemus innumerabilia testimonia et de commixtione <lb n="5"/>
            malorum cum bonis in eadem communione sacramenti, <lb/>
            sicut ludas ab initio malus inter bonos undecim conuersatus <lb/>
            est, et de bonorum paucitate propter malorum plurium comparationem <lb/>
            et rursus de bonorum multitudine per se ipsam <lb/>
            considerata. ex quibus, ne longum faciam, pauca commemoro. <lb n="10"/>
            est in Canticis canticorum, quod de sancta ecclesia dictum <lb/>
            omnis christianus agnoscit: sicut lilium in medio spinarum, <lb/>
            ita proxima mea in medio filiarum. unde appellat <lb/>
            spinas nisi propter malignitatem morum, et easdem unde filias <lb/>
            nisi propter communionem sacramentorum? uidet etiam Ezechiel <lb n="15"/>
            signatos quosdam, ne cum malis pariter interirent,, de <lb/>
            quibus ei dicitur: qui gemunt et maerent peccata et <lb/>
            iniquitates populi mei quae fiunt in medio eorum. <lb/>
            populum suum non diceret, quem solis illis illaesis perire mox <lb/>
            iubet, nisi eum populum qui eius sacramenta gestabat. dicit <lb n="20"/>
            et dominus de superseminatis zizaniis: sinite utraque crescere <lb/>
            usque ad messem, id est triticum et zizania, et ipse <lb/>
            interpretatur messem finem esse saeculi, agrum uero, ubi utrumque <lb/>
            seminatum est, mundum esse. oportet itaque usque in <lb/>
            finem saeculi crescere utrumque per mundum. unde iam non <lb n="25"/>
            permittuntur isti suspicari aut asserere quod dicunt, defecisse <lb/>
            omnes bonos de mundo, ut in sola parte Donati remanerent. <lb/>
            conantur enim contra apertissimam sententiam domini dicentis: <lb/>
            ager est mundus et: sinite utraque crescere usque ad

<note type="footnote"> 12 Cant. 2, 2 17 Ezech. 9, 4 21 Matth. 13, 30 29 Mattli. <lb/>
            13, 38. 30 </note>

<note type="footnote"> 2 eos] eo <hi rend="italic">O, add</hi>. etiam <hi rend="italic">v</hi> 8 plurimam <hi rend="italic">77</hi> 12 in medio spinarum <lb/>
            in <hi rend="italic">ras. Tlm2</hi> 15 hiezechiel <hi rend="italic">0</hi> hic Ezechiel <hi rend="italic">v</hi> 16 pariter <hi rend="italic">om. II</hi> <lb/>
            22 zizaniam 0 26 deserere <hi rend="italic">II</hi> omnes bonos defecisse <hi rend="italic">llv</hi> 29 hic <lb/>
            mundus <hi rend="italic">0JIm2v, cf. 15,</hi> 38. <hi rend="italic">24, 70. Gaud. II 4, 4</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="278"/>
            messem et: messis est finis saeculi. est (et) alia similitudo <lb/>
            apertissima de commixtione bonorum et malorum intra eandem <lb/>
            sacramentorum communionem et conexionem, quam dominus <lb/>
            ipse et ponit et exponit: simile est, inquit, regnum caelorum <lb/>
            sagenae missae in mare, quae congregat omnia <lb n="5"/>
            genera piscium; cum autem esset impleta, eduxerunt <lb/>
            eam ad litus et sedentes elegerunt optimos in uasa <lb/>
            sua, malos autem foras miserunt. sic erit in consummatione <lb/>
            saeculi: exient angeli et separabunt malos <lb/>
            de medio iustorum et mittent eos in fornacem ignis;<lb n="10"/>
            ibi erit fletus et stridor dentium. nulla ergo malorum <lb/>
            commixtio terret bonos, ut propterea uelint tamquam retia <lb/>
            rumpere et a congregatione unitatis exire, ne homines non <lb/>
            pertinentes ad regnum caelorum in sacramentorum consortio <lb/>
            patiantur, quandoquidem, cum ad litus, id est ad finem saeculi,<lb n="15"/>
            uentum fuerit, fiet debita separatio non humana temeritate, <lb/>
            sed diuino iudicio. 
</p></div><div n="36" subtype="section" type="textpart"><p>De paucitate autem bonorum ipse dominus apertissime <lb/>
            dicit: intrate per angustam portam. quam lata et spatiosa <lb/>
            uia quae ducit ad interitum, et multi sunt qui <lb n="20"/>
            pergunt per illam; quam angusta porta et arta uia <lb/>
            quae ducit ad uitam, et pauci sunt qui ingrediuntur <lb/>
            per illam. istos paucos Donatistae se putant esse et ideo <lb/>
            dicunt perisse orbem terrarum, se autem in hac paucitate <lb/>
            quam laudauit dominus remansisse. qui quando comparantur <lb n="25"/>
            cum eis, longe pauciores Rogatistas aut Maximianistas obicimus <lb/>
            qui se ab eis separauerunt, si existimant sibi de paucitate <lb/>
            esse gloriandum. uerumtamen hanc paucitatem in comparatione <lb/>
            multitudinis malorum esse a domino commendatam. <lb/>
            multitudinem autem bonorum, cum per se ipsa consideratur.

<note type="footnote">1 Matth. 18, 39 4 Matth. 18, 47—50 19 Matth. 7, 13-14 </note>

<note type="footnote">1 et <hi rend="italic">addidi</hi> 2 malorum et bonorum <hi rend="italic">JlfJ</hi> 3 connexionem Ov <lb/>
            5 mari <hi rend="italic">ll, cf. Boensch, It. 2 p. 406</hi> 9 exibunt <hi rend="italic">II</hi> 10 mittunt <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            fornacem] caminum <hi rend="italic">Jlv</hi> 20 uia] <hi rend="italic">add</hi>. est <hi rend="italic">Ov</hi> 30 ipsam v </note><lb n="30"/>
             
<pb n="279"/>
            non tacuisse scripturas legant et uideant quam plura testimonia <lb/>
            repperiantur. unde enim ipsum semen Abrahae sicut <lb/>
            stellae caeli et sicut arena maris promittitur nisi propter <lb/>
            innumeram multitudinem, cum dicat apostolus ideo dictum esse: <lb/>
            in Isaac uocabitur tibi semen, quia non filii carnis, <lb n="5"/>
            sed filii promissionis deputantur in semen? unde multi <lb/>
            filii desertae magis quam eius quae habet uirum? <lb/>
            unde multi ab oriente et occidente uenient et recumbent cum <lb/>
            Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum; <lb/>
            filii autem regni ibunt in tenebras exteriores, <lb n="10"/>
            hoc est impii Iudaei? unde dicit apostolus: ut mundaret, <lb/>
            inquit, nos sibi populum abundantem, aemulatorem <lb/>
            bonorum operum? unde Apocalypsis milia milium dicit esse <lb/>
            sanctorum ecclesiae filiorum? ecce ipsi dicuntur multi qui <lb/>
            dicuntur et pauci. quare, nisi multi per se ipsos considerati, <lb n="15"/>
            pauci autem in comparatione iniquorum? 
</p></div><div n="37" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="15" unit="altchapter"/><hi rend="italic">De nobis,</hi> inquiunt, <hi rend="italic">dictum est: erunt primi <lb/>
            qui erant nouissimi. ad Africam enim euangelium postmodum <lb/>
            uenit et ideo nusquam litterarum apostolicarum <lb/>
            scriptum est Africam credidisse. de orientalibus autem et<lb n="20"/>
             ceteris gentibus, quae in sanctis libris commemorantur fidem<lb/>
             recepisse Christianam, dictum est: erunt nouissimi qui <lb/>
            erant primi, quia recessuri erant a fide</hi>. nonne ista est <lb/>
            haereticorum cauenda calliditas, uolentium conuertere uerba <lb/>
            dei a ueritate propter quam dicta sunt ad peruersitatem in <lb n="25"/>
            qua ipsi sunt? cur enim hoc non potius de Iudaeis intellegimus, <lb/>
            qui nouissimi facti sunt cum fuissent primi, et de christianis <lb/>
            ex gentibus, qui primi facti sunt cum fuissent nouissimi? quem

<note type="footnote"> 2 cf. Gen. 15, 5. 22, 27 5 Rom. 9, 7—8 6 Esai. 54, 1 8 Matth. <lb/>
            8, 11-12 11 Tit. 2, 14 13 cf. Apoc. 5, 11 17. 22 Matth. 20, 16 </note>

<note type="footnote"> 2 reperiantur <hi rend="italic">Om2."</hi> 6 semine <hi rend="italic">77</hi> 8 un [multi (de <hi rend="italic">om.) 77</hi> ueniunt <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            9 caelorum] dei <hi rend="italic">0, cf. Cresc. III 66, 75</hi> 12 inquit <hi rend="italic">om. Ov, cf. Petil. <lb/>
             II 52, 119. III 65, 67</hi> 14 sanctorum (oram <hi rend="italic">in ras. m2) 77</hi> 15 dieunt <lb/>
            <hi rend="italic">Oml</hi> 18 affricam <hi rend="italic">77, item lin. 20</hi> postmodum euuangelium <hi rend="italic">77</hi> <lb/>
            23 recesoerunt <hi rend="italic">0</hi> 28 ex 8. I. <hi rend="italic">77</hi> <lb/>
            . </note> <lb/>
             
<pb n="280"/>
            intellectum si aliquo certiore documento probare non possem, sufficere <lb/>
            debuit bene iudicanti auditori, quod inuenerim exitum in <lb/>
            bis uerbis, unde istos appareat nihil pro se attulisse tamquam <lb/>
            certum, ut dubitari non possit, quia, etsi non essent Iudaei et <lb/>
            gentes de quibus hoc dictum intellegerem, nonnullae barbarae<lb n="5"/>
            nationes etiam post Africam crediderunt, unde certum sit <lb/>
            Africam in ordine credendi non esse nouissimam. huc accedit, <lb/>
            quod ipse dominus de quibus hoc dixisset exposuit et <lb/>
            ora calumniatorum oppilauit. loquens enim Iudaeis, qui ei <lb/>
            dicturi sunt: in plateis nostris docuisti: cum uideritis,<lb n="10"/>
            inquit, Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas <lb/>
            in regno dei, uos autem expelli foras. et uenient <lb/>
            ab oriente et occidente et aquilone et austro, et accumbent <lb/>
            in regno dei. et ecce sunt nouissimi qui erunt <lb/>
            primi, et sunt primi qui erunt nouissimi. hic certe quid<lb n="15"/>
            contradicatur non inuenitur. 
</p></div><div n="38" subtype="section" type="textpart"><p>Item dicunt de apostasia orbis terrarum dictum esse <lb/>
            quod ait dominus: <hi rend="italic">filius homini:s ueniens putas inueniet <lb/>
            fidem in terra</hi>? quod nos intellegimus dictum uel <lb/>
            propter ipsam fidei perfectionem, quae ita difficilis est in <lb n="20"/>
            hominibus, ut in ipsis quoque admirabilibus sanctis, sicut in <lb/>
            ipso Moyse, inueniatur aliquid ubi trepidauerint uel trepidare <lb/>
            potuerint, uel propter illam iniquorum abundantiam et paucitatem <lb/>
            bonorum, de qua satis diximus. propterea enim tamquam <lb/>
            dubitans hoc dominus dixit. neque enim ait: (ueniens <lb n="25"/>
            filius hominis non inueniet fidem in terra\', sed: putas inueniet <lb/>
            fidem in terra? cui utique cuncta scienti et praescienti <lb/>
            de aliqua re dubitare non conuenit, sed illius dubitatio nostram

<note type="footnote"> 10 Luc. 13, 26. 28-80 17 <hi rend="italic">de apostasiai]</hi> cf. Gaud. II 6, 6 <lb/>
            18. 26 Luc. 18, 8 22 cf. Deut. 82. 51 </note>

<note type="footnote"> 5 de] ae <hi rend="italic">Oml,</hi> e <hi rend="italic">Om2</hi> 6 affricam <hi rend="italic">0</hi> 8 dixit <hi rend="italic">Ov</hi> 9 <hi rend="italic">poit</hi> ora <lb/>
            <hi rend="italic">ras. 4—5 litt. in II</hi> 11 <hi rend="italic">pr</hi>. et <hi rend="italic">om. II</hi> 13 accombent. <hi rend="italic">0</hi> 14 <hi rend="italic">et</hi> 15 <lb/>
            erant (eoovtat) <hi rend="italic">II</hi> erant <hi rend="italic">Ov</hi> 20 quae] qua et <hi rend="italic">0</hi> 21 ammirabilibus 0 <lb/>
            24 dixim <hi rend="italic">Om)</hi> 25 ueuiens] ueniet <hi rend="italic">0</hi> 27 cui] cu <hi rend="italic">Oml</hi> 28 aliquo <lb/>
            <hi rend="italic">Om2</hi> re <hi rend="italic">om. 0</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="281"/>
            dubitationem figurauit, quia propter multa scandala circa finem <lb/>
            saeculi pullulantia hoc erat quandoque infirmitas humana dictura. <lb/>
            unde in psalmis dicitur: dormitauit anima mea prae <lb/>
            taedio; confirma me in uerbis tuis. quare: dormitauit <lb/>
            anima mea prae taedio, nisi propter illud quod dominus ait: <lb n="5"/>
            quoniam abundauit iniquitasrefrigescet caritas multorum? <lb/>
            et quare: confirma me in uerbis tuis, nisi propter id <lb/>
            quod sequitur: qui autem perseuerauerit usque in finem, <lb/>
            hic saluus erit? sunt ergo per totum mundum, in quibus quoniam <lb/>
            abundat iniquitas, refrigescet caritas multorum, et sunt rursus <lb n="10"/>
            per totum mundum, qui perseuerando usque in finem salui <lb/>
            erunt, quia sinite, inquit, utraque crescere usque ad messem, <lb/>
            et: messis est finis saeculi, ager autem mundus. <lb/>
            cuius humanae infirmitatis est etiam illa uox: saluum me fac, <lb/>
            domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutae <lb n="15"/>
            sunt ueritates a filiis hominum. et inter hos tamen est <lb/>
            unum cor et una in deum anima fidelium clamans: saluum <lb/>
            me fac, domine. quia enim sic unus est iste homo qui dicit: <lb/>
            saluum me fac, domine, ut ex multis constet, paulo post <lb/>
            in eodem psalmo dicitur: propter miseriam inopum et <lb n="20"/>
            gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit dominus. et <lb/>
            rursus paulo post plurali numero dicitur: tu uero seruabis <lb/>
            nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum. <lb/>
            qua generatione, nisi de qua superius dictum est: defecit <lb/>
            sanctus et diminutae sunt ueritates a filiis hominum? <lb n="25"/>
            sed utrumque hoc genus per totum mundum usque in finem, <lb/>
            quia sinite, inquit, utraque crescere usque ad messem, <lb/>
            et: ager est mundus, messis finis saeculi. ipse enim <lb/>
            unus homo, quod est corpus Christi ex multis constans,

<note type="footnote"> 3 Ps. 118, 28 6 Matth. 24, 12 8 Matth. 24, 13 12 Matth. <lb/>
            13, 30. 39. 38 14 Ps. 11, 2 20 Ps. 11, 6 22 Ps. 11, 8 24 Ps. <lb/>
            11, 2 27 Matth. 13, 30. 38. 39 </note>

<note type="footnote"> 5 anima mea <hi rend="italic">om. 77</hi> 8 autem 8. <hi rend="italic">I. Um2</hi> 14 uox illa <hi rend="italic">77</hi> 19 paulo <lb/>
            post] paulos <hi rend="italic">Oml</hi> 22 post] <hi rend="italic">add</hi>. pro <hi rend="italic">0</hi> 23 <hi rend="italic">alt</hi>. et <hi rend="italic">om. v et Uulg</hi>. <lb/>
            27 utraque crescere inquit <hi rend="italic">77</hi> 28 enim <hi rend="italic">om. 0</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="282"/>
            tamquam Enoch deo placens transferetur et tamquam Loth de <lb/>
            Sodomis et tamquam Noe de diluuio liberabitur. in ipso est <lb/>
            miseria inopum et gemitus pauperum, quia eius anima dormitat <lb/>
            a taedio, cum se petit confirmari in uerbis dei. in eo <lb/>
            autem psalmo dicit unde sit ipsum taedium: taedium, inquit, <lb n="5"/>
            detinuit me a peccatoribus relinquentibus legem tuam. <lb/>
            ipse item clamat, cum eodem taedio cor eius angitur; sed <lb/>
            uideant unde clamat: a finibus terrae, inquit, ad te exclamaui, <lb/>
            dum angeretur cor meum. ipse persecutionem uere <lb/>
            pro iustitia patitur, non solum si tormentis corporalibus patiatur<lb n="10"/>
            — hoc enim non semper —, sed quod semper, quamdiu <lb/>
            transeat iniquitas, patitur cruciatus uidelicet cordis, cum eum <lb/>
            taedium detinet a peccatoribus relinquentibus legem dei. neque <lb/>
            enim nullam persecutionem Loth in Sodomis patiebatur, ubi <lb/>
            tamen ei habitanti nullus per corporales poenas molestus fuit,<lb n="15"/>
            sed aspectu et auditu iustus inhabitans animam iustam <lb/>
            iniquis aliorum factionibus cruciabat. de hoc dicit apostolus: <lb/>
            sed et omnes qui uolunt pie uiuere in Christo <lb/>
            persecutionem patientur. de illis autem qui relinquunt <lb/>
            legem dei — de quibus dicit idem ipsum corpus Christi: uidi <lb n="20"/>
            insensatos et tabescebam —: mali autem, inquit, et <lb/>
            facinerosi proficient in peius, ipsi errantes et alios <lb/>
            in errorem mittentes. sed utrumque hoc genus per totum <lb/>
            mundum usque in finem, quia sinite, inquit, utraque crescere <lb/>
            usque ad messem, ager autem est mundus, messis <lb n="25"/>
            finis saeculi. 
</p></div><div n="39" subtype="section" type="textpart"><p>Uerumtamen istos miror non adtendere quid dicant, cum <lb/>
            uelut pro se commemorant quod ait dominus: filius hominis

<note type="footnote"> 1 cf. Gen. 5, 24. 19, 12. 7, 1 5 Ps. 118, 58 8 Ps. 60, 3 <lb/>
            16 II Petro 2, 8 18 II Tim. 3, 12 20 Pe. 118, 158 21 II Tim. 3, 18 <lb/>
            24 Matth. 13, 30. 38. 39 28 Luc. 18, 8 </note>

<note type="footnote"> 1 enoc <hi rend="italic">0</hi> 6 detenuit <hi rend="italic">27</hi> 7 tangitur <hi rend="italic">Jbnl</hi> 8 clamani <hi rend="italic">Ilml, cf. <lb/>
            De bapt. I 4, 5. Petil. II 108, 241</hi> 18 in Christo pie niuere <hi rend="italic">Ov (Gr</hi>. <lb/>
            rjc«pu»? C-fjv £ v Xptorip) 19 patiuntur 0 20 idem ipaum dicit <hi rend="italic">II</hi> <lb/>
            21 <hi rend="italic">ante pr</hi>. et <hi rend="italic">ras. 2 litt. in II</hi> autem <hi rend="italic">om. II</hi> 22 facinorosi <hi rend="italic">Oc</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="283"/>
            ueniens putas inueniet fidem in terra?, quasi Africa non <lb/>
            sit terra. si enim hoc ita dixit tamquam omnino in nullis <lb/>
            inuenturus fidem, aut de quadam terra dixit et incertum est <lb/>
            de qua dixerit, aut de tota terra dixit et non inueniunt quomodo <lb/>
            de Africa non dixerit. sane uideant, ne forte consequentibus <lb n="5"/>
            uerbis tales tetigerit quales isti sunt. cum enim dixisset: <lb/>
            filius hominis putas inueniet fidem in terra?, credo <lb/>
            quia poterat quibusdam superbis haereticis, qui in aliqua parte <lb/>
            terrarum se ab orbis unitate separauerunt, ascendere in cor <lb/>
            uana et inflata cogitatio, quod ipsi essent iusti deficientibus <lb n="10"/>
            et pereuntibus a fide ceteris gentibus per quas ecclesiae communio <lb/>
            dilatatur, continuo secutus euangelista: dixit autem, <lb/>
            inquit, et ad quosdam, qui sibi iusti uidebantur et spernebant <lb/>
            ceteros, similitudinem istam, et sequitur de illis <lb/>
            duobus in templo orantibus, Pharisaeo et publicano, in quibus <lb n="15"/>
            duobus figurantur superba gloriatio bonorum operum et humilis <lb/>
            confessio peccatorum. desinant ergo isti, si respondere huic <lb/>
            epistulae parant, ea testimonia commemorare, quae nos cum <lb/>
            ipsis clamamus uel in perditionem Iudaeorum uel in zizania <lb/>
            sine paleam siue malos pisces totius mundi, et sicut nos <lb n="20"/>
            manifestissimis testimoniis asseruimus ecclesiam toto orbe <lb/>
            diffusam, sic et ipsi manifestum aliquid proferant, unde ostendant <lb/>
            esse praedictum ceteris gentibus a fide Christi pereuntibus <lb/>
            solam Africam remansuram et quocumque episcopi ex <lb/>
            Africa mitterentur. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="40" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="16" unit="altchapter"/><hi rend="italic">Scriptum est,</hi> inquiunt, <hi rend="italic">in Canticis canticorum <lb/>
            sponsa, id est ecclesia, dicente ad sponsum: annuntia mihi, <lb/>
            quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in</hi>

<note type="footnote"> 12 LuCo 18, 9 27 Cant. 1, 6 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 post</hi> sit <hi rend="italic">1-2 litt. eras</hi>. in <hi rend="italic">77</hi> 8 est <hi rend="italic">om. 27</hi> 4 quo 0 aut de <lb/>
            tota terra dixit om. <hi rend="italic">II</hi> inaeniunt quo <hi rend="italic">in ras. IIm2</hi> 5 et de affrica <lb/>
            <hi rend="italic">1l(fJ)</hi> 6 tetigerint Oml 9 separauerint <hi rend="italic">77</hi> 11 et ceteris 0 12 secutus] <lb/>
            eequitnr n 16 duobus 8. <hi rend="italic">I. 77</hi> 19 clamamus] commemoramus <lb/>
            <hi rend="italic">fJ; cf. Parm. II1, 2</hi> aduersos nos facta sua clamant dicentes <hi rend="italic">etc., Gruc. <lb/>
            III 23, 26</hi> cum eos concilium clamet famosi criminis reos 22 et <hi rend="italic">om. O</hi> <lb/>
            24 affricam <hi rend="italic">Hml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="284"/>
            <hi rend="italic">meridie</hi>. hoc est unicum testimonium quod pro se isti resonare <lb/>
            arbitrantur, eo quod Africa in meridiana orbis parte sit <lb/>
            constituta. unde primum quaero quomodo Christum interroget <lb/>
            ecclesia, ut annuntiet ei ubi sit ecclesia; neque enim duae, <lb/>
            sed una est. aut ipsi ostendant, quoniam non negant haec<lb n="5"/>
            uerba ecclesiam dicere Christo, quae sit ecclesia quae interrogat <lb/>
            et quae sit ecclesia de qua interrogat. quaerit enim <lb/>
            quo ueniat ad sponsum suum et dicit ei: annuntia mihi, <lb/>
            quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in <lb/>
            meridie. iam ista ecclesia est quae loquitur et quaerit,<lb n="10"/>
            ubi sit [ecclesia] in meridie. neque enim interrogat: ubi <lb/>
            pascis, ubi cubas, et ei respondetur: in meridie, tamquam <lb/>
            sponsus respondeat: \'in meridie pasco, in meridie <lb/>
            cubo\', sed omnia ista uerba ad interrogationem pertinent: ubi <lb/>
            pascis, ubi cubas in meridie? adhuc enim ipsa dicit: ne<lb n="15"/>
            forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum. <lb/>
            iam uero ille respondet: nisi cognoueris temet ipsam, o <lb/>
            decora inter mulieres et cetera. non ergo his uerbis <lb/>
            ostenditur in sola parte meridiana esse ecclesia, sed (et) in <lb/>
            aliis mundi partibus constituta. interrogat fortasse quid ad <lb n="20"/>
            eius communionem pertineat in meridie, id est ubi sponsus <lb/>
            eius pascat et cubet in meridie, quia suos pascit et in suis <lb/>
            cubat. ueniunt enim quaedam membra eius, id est boni fideles, <lb/>
            ex partibus transmarinis in Africam et, cum audierint esse <lb/>
            hic partem Donati, timentes ne incidant in manus alicuius <lb n="25"/>
            rebaptizatoris inuocant Christum orantes et dicentes: annuntia <lb/>
            mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi <lb/>
            cubas in meridie, id est qui sint meridies ubi tu pascis et

<note type="footnote"> 14 <hi rend="italic">ad interrogationem1</hi> cf. serm. 46, 35. 138, 9 15 Cant. 1, 6 <lb/>
            17 Cant. 1, 7 </note>

<note type="footnote"> 3 interrogat <hi rend="italic">II</hi> 5 isti <hi rend="italic">llv</hi> 6 ecclesiam <hi rend="italic">ex</hi> ecclesiae <hi rend="italic">Ilml</hi> christo <lb/>
            dicere <hi rend="italic">II</hi> 10 iam] adhuc enim <hi rend="italic">v, cf. lin. 15</hi> adhuc enim <hi rend="italic">et lift. 17</hi> iam <lb/>
            uero 11 ecclesia <hi rend="italic">deleui</hi> 19 ecclesiam <hi rend="italic">(sed</hi> constituta) <hi rend="italic">v</hi> et <hi rend="italic">addidi</hi> <lb/>
            22 et cubet <hi rend="italic">s. I. Um2 alt</hi>. in <hi rend="italic">oni. II</hi> 24 hic esse <hi rend="italic">v</hi> 25 hic <hi rend="italic">om. 0</hi> <lb/>
            26 inuocan <hi rend="italic">Oml</hi>- </note> <lb/>
             
<pb n="285"/>
            cubas, id est qui habent caritatem et non diuidunt unitatem. <lb/>
            et uide quid adiungat: ne forte fiam uelut operta super <lb/>
            greges sodalium tuorum, id est ne forte uelut latens et <lb/>
            incognita et non reuelata — hoc est enim operta — fiam <lb/>
            non super gregem tuum, sed super greges sodalium tuorum, <lb n="5"/>
            qui cum primo tecum essent extra colligere uoluerant <lb/>
            non tuum gregem, sed suos greges, nec audierunt te dicentem: <lb/>
            qui mecum non colligit spargit nec quod Petro dixisti: <lb/>
            pasce oues meas, non \'oues tuas\'. non est autem ista operta, <lb/>
            quia non est sub modio sed super candelabrum, ut luceat omnibus <lb n="10"/>
            qui in domo sunt — et de illa dictum est: non potest <lb/>
            ciuitas abscondi super montem constituta —, sed Donatistis <lb/>
            uelut operta est, qui audiunt tam lucida et manifesta <lb/>
            testimonia, quae illam toto orbe demonstrant, et malunt clausis <lb/>
            oculis offendere in montem quam in eum ascendere, qui cum <lb n="15"/>
            esset lapis praecisus de monte sine manibus, creuit et factus <lb/>
            est mons ingens et impleuit uniuersam terram. 
</p></div><div n="41" subtype="section" type="textpart"><p>Potest et alio modo intellegi: ubi pascis, ubi cubas <lb/>
            in meridie. ipsius enim uox est in psalmis ex persona Moysi <lb/>
            famuli dei: dexteram tuam notam fac mihi et eruditos <lb n="20"/>
            corde in sapientiam; in illis enim meridies dicitur propter <lb/>
            ingentem sapientiae lucem et ingentem caritatis ardorem. <lb/>
            unde quendam cum exhortaretur spiritus dei ad bona opera <lb/>
            per prophetam, hoc illi etiam promittit: et tenebrae tuae <lb/>
            sicut meridies erunt. sed si aliquis mundi locus intellegendus <lb n="25"/>
            esset quod dictum est in meridie, tamen ipsa uerba, <lb/>
            sicut dixi, quae omnia unam faciunt interrogationem, nullo

<note type="footnote">8 Matth. 12, 30 9 Ioh. 21, 17 10 cf. Matth. 5, 15 11 Matth. <lb/>
            5, 14 14 cf. Petil. II 38, 91 pag. 75, 15 15 cf. Dan. 2, 34—35 <lb/>
            20 Ps. 89, 12 24 Esai. 58. 10 </note>

<note type="footnote"> 2 operta <hi rend="italic">in ras. longiore IIm2 (fuit</hi> et incognita) 3 grege <hi rend="italic">Oml</hi> <lb/>
            ne forte <hi rend="italic">om. 77</hi> latens <hi rend="italic">in ras. Jlm2</hi> et incognita s. <hi rend="italic">I. Jlm2</hi> 4 non] <lb/>
            no <hi rend="italic">Oml</hi> 9 <hi rend="italic">alt</hi>. oues <hi rend="italic">om. JI</hi> opera <hi rend="italic">Oml</hi> 13 qui] quia <hi rend="italic">77</hi> <lb/>
            14 orbe«*****esse <hi rend="italic">77</hi> 17 ingens <hi rend="italic">in ras. 77</hi> 21 sapientia <hi rend="italic">0m2v</hi> 26 tamen] <lb/>
            <hi rend="italic">add</hi>. in <hi rend="italic">0</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="286"/>
            modo permitterent quemquam ad suum sensum istam detorquere <lb/>
            sententiam; et si tamquam quaerenti, ubi pasceret et <lb/>
            ubi cubaret, de terreno loco responderetur in meridie, non <lb/>
            continuo Africam accipere deberemus. Africa enim in parte <lb/>
            quidem meridiana mundi est, sed ad africum, non ad austrum,<lb n="5"/>
            ubi uere meridies est. ibi enim sol facit medium diem, sub <lb/>
            qua caeli plaga potius Aegyptus inuenitur. si ergo sponsus <lb/>
            ab sponsa tamquam de loco familiarius dilecto et cubili quodam <lb/>
            suo secreto interrogatus responderet esse in meridie, <lb/>
            multo probabilius ecclesia catholica in his membris suis hoc<lb n="10"/>
            agnosceret, quae sunt in Aegypto in milibus seruorum dei, <lb/>
            qui per heremum sancta societate uiuunt, perfectionem praecepti <lb/>
            euangelici studentes tenere quo dictum est: uis esse <lb/>
            perfectus? uade uende omnia quae habes et da pauperibus, <lb/>
            et habebis thesaurum in caelis, et ueni sequere<lb n="15"/>
            me. quanto enim melius ibi secretius pascere et cubare, <lb/>
            id est requiescere, filius dei diceretur quam in turbis inquietis <lb/>
            furiosorum circumcellionum, quod malum Africae proprium <lb/>
            est! nam de Aegypto ita Esaias prophetat: illo die erit <lb/>
            altare domini in regione Aegyptiorum et titulus ad<lb n="20"/>
            fines eorum domino, et erit in signum in aeternum <lb/>
            domino in regione Aegyptiorum, quoniam clamabunt <lb/>
            ad dominum aduersus eos qui eis pressuram faciebant, <lb/>
            et mittet illis dominus hominem qui saluos eos faciet, <lb/>
            iudicans seruabit eos. et cognitus erit dominus Aegyptiis, <lb n="25"/>
            et timebunt Aegyptii dominum in illo die <lb/>
            et facient sacrificia et uota promittent domino et <lb/>
            reddent. et feriet dominus Aegyptios plaga et sanabit

<note type="footnote"> 11 sqq.] cf. Petil. III 40, 48 init. 13 Matth. 19, 21 19 Esai. <lb/>
            19, 19-22 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">6 ibi] ubi Jl</hi> 12 eremum v <hi rend="italic">13 tenere om. 0 quod J7</hi> perfectus <lb/>
            esse f), <hi rend="italic">cf. Petil. II 104, 239</hi> 16 enim 8. I. <hi rend="italic">Oml</hi> acubare <hi rend="italic">U</hi> <lb/>
            17 di quam <hi rend="italic">(om</hi>. ceretur) <hi rend="italic">II</hi> 18 cercicelionum <hi rend="italic">Om1</hi> circucellionum <hi rend="italic">Om2</hi> <lb/>
            circuncellionum <hi rend="italic">II (passim)</hi> 19 illa v 20 regionem <hi rend="italic">Oml</hi> 22 regionem <lb/>
            0 24 illis] eis <hi rend="italic">II</hi> 25 seruauit <hi rend="italic">0</hi> 26 aegytii <hi rend="italic">H</hi> in <hi rend="italic">om. II</hi> <lb/>
            die illo <hi rend="italic">Hml</hi> 28 aegiptiios <hi rend="italic">(stc) in ras. Hm2</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="287"/>
            eos sua misericordia et conuertentur ad dominum et <lb/>
            exaudiet illos et sanabit illos. quid ad haec dicunt? quare <lb/>
            non communicant ecclesiae quae praedicta est Aegyptiorum? <lb/>
            aut si praefiguratione prophetica Aegyptus mundum significat, <lb/>
            quare non communicant ecclesiae orbis terrarum? <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="42" subtype="section" type="textpart"><p>Proinde perscrutentur scripturas et contra tam multa <lb/>
            testimonia, quibus ostenditur ecclesia Christi toto terrarum <lb/>
            orbe diffundi, uel unum proferant tam certum et tam manifestum <lb/>
            quam illa sunt, quo demonstrent ecclesiam Christi <lb/>
            perisse de ceteris gentibus et in sola Africa remansisse tamquam <lb n="10"/>
            ab alio initio, non ab Hierusalem, sed a Carthagine, ubi <lb/>
            primo episcopum contra episcopum leuauerunt. si autem uelimus <lb/>
            intellegere Donatum principem Tyri, quia Tyria Carthago cognominata <lb/>
            est, quae in eum per Ezechielem prophetantur? ubi eum <lb/>
            maxime designat quod ei dicitur: ostendam tibi quia homo <lb n="15"/>
            es et non deus. isti enim de huius magis quam de dei <lb/>
            nomine gloriantur, et cum solus deus sine peccato sit et <lb/>
            sacerdos ille qui interpellat pro nobis, quia et de ipso dictum <lb/>
            est: qui est super omnia deus benedictus in saecula, <lb/>
            isti Donati imitatores ita se uolunt sine peccato uideri, ut <lb n="20"/>
            etiam iustificatores hominum se asserant et suum oleum quod <lb/>
            non sit oleum peccatoris. merito dicitur principi Tyri: dixisti <lb/>
            (deus sum\', es autem homo et non deus, cui etiam dicitur: <lb/>
            numquid tu melior quam Danihel? confitetur enim Danihel <lb/>
            peccata sua et peccata populi sui. isti autem pertinentes ad principem <lb n="25"/>
            Tyri ideo se dicunt orantes audiri pro peccatis populi, quia <lb/>
            ipsi sine peccato sunt. merito dicitur principi Tyri: numquid <lb/>
            tu melior quam Danihel? ecce nos possumus inuenire aliquid <lb/>
            proprium, et hoc maximum malum a capite Africae, id

<note type="footnote"> 15 Ezech. 28, 2 18 cf. Rom. 8, 34 19 Rom. 9, 5 21 cf. Ps. <lb/>
            140, 5 22 Ezech. 28, 9 24. 27 Ezech. 28, 3 cf. Dan. 9, 20 </note>

<note type="footnote"> 1 sua misericordia <hi rend="italic">Ibng.m2</hi> 2 <hi rend="italic">pr</hi>. illos (8. <hi rend="italic">scr</hi>. uel eos) <hi rend="italic">O</hi> eos <hi rend="italic">IIv</hi> et <lb/>
            sanabit illos (eos <hi rend="italic">v) om. II</hi> 3 non <hi rend="italic">om. 0</hi> 8 <hi rend="italic">alt</hi>. tam <hi rend="italic">om. Jlml</hi> <lb/>
            10 tamquam] propagandam <hi rend="italic">coni. v</hi> 13 tyria <hi rend="italic">077</hi> Tyrus v nominata <hi rend="italic">Tlml <lb/>
            20 sine peccato se uolunt Of)</hi> 28 melior] <hi rend="italic">add. es 77 29 malum maximum IIv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="288"/>
            est a Carthagine, exortum — norunt enim homines quam <lb/>
            congruenter Tyrus pro Carthagine accipitur —, et tamen non <lb/>
            agimus talibus. fortassis enim aliquid aliud significet Tyrus: <lb/>
            quanto magis meridies, cum et ipsa uerba ad alium cogant <lb/>
            intellectum ! <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="43" subtype="section" type="textpart"><p>Sed quam non permittantur saltem quaerere aliquid, quo <lb/>
            probent esse praedictum deficientibus a fide christiana ceteris <lb/>
            gentibus in sola Africa ecclesiam remansuram, attendant illud, <lb/>
            quod saepe commemoraui, utraque crescere usque ad messem <lb/>
            et agrum esse mundum, messem finem saeculi, non nobis, sed<lb n="10"/>
            ipso domino interpretante parabolam suam. est et aliud euidentissimum <lb/>
            quod eis omnino auferat laborem quaerendi, unde <lb/>
            probent ecclesiam mundo perdito ad solos Afros redactam. <lb/>
            potest enim aliquid esse et non inueniri. non esse autem et <lb/>
            inueniri non potest. desinant ergo quaerere quod inuenire non<lb n="15"/>
            poterunt, non quia occultum est, sed quia non est. sunt enim <lb/>
            adhuc nonnullae gentes in quibus nondum est euangelium <lb/>
            praedicatum; necesse est autem impleri omnia quae de Christo <lb/>
            et ecclesia praedicta sunt. oportet ergo et in eis praedicari, <lb/>
            quod cum impletum fuerit, tunc erit finis. <lb n="20"/>
            
</p><p><milestone n="17" unit="altchapter"/>Quomodo ergo isti dicunt iam esse completum <lb/>
            quod dominus ait: praedicari in nomine eius paenitentiam <lb/>
            et remissionem peccatorum in omnes gentes, <lb/>
            incipientibus ab Hierusalem, sed postea ceteris deficientibus <lb/>
            solam Christo Africam remansisse, cum adhuc illud implendum <lb n="25"/>
            sit, nondum impletum? cum autem impletum fuerit, <lb/>
            ueniet finis. sic enim dominus ait: et praedicabitur hoc <lb/>
            euangelium regni in uniuerso orbe in testimonium

<note type="footnote"> 9 cf. Matth. 13, 30. 38. 39 22 Luc. 24, 47 27 Matth. 24, 14 </note>

<note type="footnote"> 1 a <hi rend="italic">om. llv</hi> 6 quamuis <hi rend="italic">Tlm2</hi> quod <hi rend="italic">Jlml</hi> 7 proban tesse <hi rend="italic">Oml</hi> <lb/>
            probet esse <hi rend="italic">Om2</hi> 9 commemoraui <hi rend="italic">in ras. Tlm2, post hanc uoc</hi>. sinite <lb/>
            <hi rend="italic">8. I. m2</hi> 10 et agram-messem <hi rend="italic">om. 0</hi> 11 et <hi rend="italic">om. JI</hi> 16 poterant <hi rend="italic">Oml</hi> <lb/>
            enim] autem <hi rend="italic">0</hi> 19 <hi rend="italic">post pr</hi>. et <hi rend="italic">eras</hi>. de in <hi rend="italic">II</hi> 20 quod-finis <hi rend="italic">om. Ov,<lb/>
             cf. Cresc. III 64, 71. Gaud. II 5, 5 extr</hi>. 22 eiua] christi <hi rend="italic">O, cf. <lb/>
             p. 275, 1</hi> 25 solum <hi rend="italic">Oml</hi> 26 <hi rend="italic">pr</hi>. impletum] <hi rend="italic">add</hi>. sit <hi rend="italic">Ov</hi> </note><lb/>
             
<pb n="289"/>
            omnibus gentibus, et tunc ueniet finis. quomodo ergo, <lb/>
            cum adimpleta esset fides omnium gentium, tunc perditio <lb/>
            gentium excepta Africa consecuta est quandoquidem ipsa fides <lb/>
            omnium gentium nondum adimpleta est? 
</p></div><div n="44" subtype="section" type="textpart"><p>Nisi forte hoc restat hominum insaniae, ut dicant non <lb n="5"/>
            ex illis ecclesiis, quae fundatae sunt per apostolorum labores, <lb/>
            adimpleri praedicationem euangelii in omnibus gentibus. sed illis <lb/>
            pereuntibus et earum reparationem ex Africa futuram per partem <lb/>
            Donati et residuarum gentium adquisitionem. puto quod ipsi <lb/>
            etiam rideant cum hoc audiunt, et tamen nisi hoc dicant, quod <lb n="10"/>
            erubescunt si dicant, non habent omnino quod dicant. sed quid <lb/>
            ad nos nemini inuidemus. hoc nobis legant de scripturis sanctis. <lb/>
            et credimus; hoc, inquam, nobis ex canone diuinorum librorum <lb/>
            legant, tot cinitates, quae usque ad hodiernum diem baptismum <lb/>
            per apostolos sibi traditum tenuerunt, propter Afrorum sibi incognita <lb n="15"/>
            crimina perisse a fide Christi et denuo baptizandas esse a <lb/>
            parte Donati, atque inde ceteris gentibus. quae nondum audierunt, <lb/>
            praedicandum euangelium. hoc nobis legant — quid morantur, <lb/>
            quid tergiuersantur, quid impediunt salutem gentium? -, legant <lb/>
            hoc et cum ipsa lectione nouos apostolos mittant ad tot gentes <lb n="20"/>
            rebaptizandas et ad residuas baptizandas. 
</p></div><div n="45" subtype="section" type="textpart"><p>Sed plane uideant, cum ad Colossenses uenerint, quomodo <lb/>
            ibi uel legant uel audiant ad eos epistulam datam, ubi <lb/>
            eis dicit apostolus: gratias agimus deo patri domini <lb/>
            nostri Iesu Christi semper pro uobis deprecantes, audientes <lb n="25"/>
            fidem uestram in Christo Iesu et dilectionem <lb/>
            quam habetis in omnes sanctos propter spem quae <lb/>
            reposita est uobis in caelis, quam ante audistis in <lb/>
            uerbo ueritatis euangelii quod peruenit in uos, sicut <lb/>
            in omni mundo est fructificans et crescens sicut et

<note type="footnote"> 24 Col. 1, 3-6 </note>

<note type="footnote"> 2 adimpletum <hi rend="italic">Oml</hi> 4 impleta <hi rend="italic">H</hi> 8 et <hi rend="italic">om. Ov</hi> 10 quod erubescunt <lb/>
            <hi rend="italic">om. Jlml</hi> 11 si dicant <hi rend="italic">om. Ollml, cf. p</hi>. 293, 26 quod] quid <hi rend="italic">Ilml</hi> <lb/>
            12 legant nobis hoc <hi rend="italic">II</hi> 15 traditum] consignatum <hi rend="italic">IIv</hi> cognita 0 <lb/>
            17 inde] in 0 23 epistolam <hi rend="italic">Ov</hi> 24 grascias <hi rend="italic">0</hi> </note>

<note type="footnote"> LH. Anpftwt. c. Don. n. </note>

<note type="footnote"> 19 </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="290"/>
            in uobis, ex qua die audistis et cognouistis gratiam <lb/>
            dei in ueritate. haec enim uerba conueniunt cum euangelio <lb/>
            ubi dictum est: simile est regnum caelorum homini seminanti <lb/>
            bonum semen in agro suo, et postea exponitur <lb/>
            ager esse hic mundus. sicut enim hoc ex quo seminatum est <lb n="5"/>
            crescere praedictum est usque ad messem, ita et apostolus <lb/>
            dicit: in omni mundo fructificans et crescens sicut et <lb/>
            in uobis, ex qua die audistis. crescit autem usque in finem, <lb/>
            quia usque ad messem; messis enim est finis saeculi. <lb/>
            dicent ergo non solum Colossenses ad quos data est, sed<lb n="10"/>
            etiam ceteri omnes apud quos legitur haec epistula, ubi per <lb/>
            apostolicas litteras constat bonum semen esse. seminatum et <lb/>
            iam tunc crescere et fructificare coepisse: \'quid nobis affertis <lb/>
            noui? numquid iterum seminandum est bonum semen, quando <lb/>
            ex quo seminatum est crescit usque ad messem si dicitis <lb n="15"/>
            perisse in illis locis quod erat per apostolos seminatum et <lb/>
            ideo esse rursus ex Africa seminandum, respondebitur: legite <lb/>
            nobis hoc ex diuinis oraculis\'. quod profecto legere non potestis, <lb/>
            nisi prius ostenderitis falsum esse quod scriptum est, <lb/>
            semen illic ante seminatum crescere usque ad messem. <lb n="20"/>
            et quia nullo pacto sibi diuina eloquia contradicunt, nullo <lb/>
            modo in eis inuenietis, quod contra hoc tam manifestum <lb/>
            recitare possitis. restat ergo ut non ex diuinis libris, sed ex <lb/>
            uobis ista dicatis. proinde dignissime respondebitur: anathema <lb/>
            sitis\'. tenent enim ecclesiae apostolico labore fundatae, cum <lb n="25"/>
            quanta cura sibi praedictum sit: si quia uobis euangelizauerit <lb/>
            praeterquam quod accepistis, anathema sit. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>