<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa020.opp-lat1:21-40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa020.opp-lat1:21-40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa020.opp-lat1"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p>Quis tam deuius et absurdus est a diuinis eloquiis, qui <lb/>
            non ipsum euangelium recognoscat, dum cantatur ille psalmus<lb n="15"/>
            ubi scriptum est: foderunt manus meas et pedes, dinumerauerunt <lb/>
            omnia ossa mea. ipsi uero considerauerunt <lb/>
            et conspexerunt me, diuiserunt sibi uestimenta <lb/>
            mea et super uestimentum meum miserunt <lb/>
            sortem, quando etiam cum hoc factum euangelista narraret,<lb n="20"/>
            huius testimonii memor fuit? quid autem huius crucis pretio, <lb/>
            quid tantae celsitudinis tanta humilitate, quid illo innocentissimo <lb/>
            et diuino sanguine comparatum est nisi quod illic in <lb/>
            consequentibus dicitur: commemorabuntur et conuertentur <lb/>
            ad dominum uniuersi fines terrae et adorabunt <lb n="25"/>
            in conspectu eius uniuersae patriae gentium, <lb/>
            quoniam domini est regnum et ipse dominabitur <lb/>
            gentium? nonne apostolus de praedicatoribus noui

<note type="footnote">8 cf. Petil. II 92, 202 4 Ps. 2, 7-8 10 Pa. 2, 9 16 Ps. <lb/>
            21, 17-19. Ioh. 19, 24 24 Pe. 21, 28—29 </note>

<note type="footnote"> 1 iam] <hi rend="italic">add</hi>. ergo <hi rend="italic">JIv</hi> 5 es tu] est <hi rend="italic">0</hi> postola <hi rend="italic">77</hi> pete <hi rend="italic">Petil</hi>. 7 fines] <lb/>
            terminos <hi rend="italic">Petii</hi>. 8 pdictum, <hi rend="italic">nota -e s</hi>. ct <hi rend="italic">0 (fort. uoluit</hi> praedieatam) <lb/>
            14 absordns <hi rend="italic">77</hi> -eloquiis (s <hi rend="italic">eras.) 0</hi> 15 cam <hi rend="italic">Ov</hi> 16 pedes meos <lb/>
            <hi rend="italic">v, cf. Petii. II 8, 19. Cresc. III 64, 72</hi> 22 <hi rend="italic">ante</hi> tanta <hi rend="italic">eras</hi>. quid.. <hi rend="italic">JI</hi> <lb/>
            24 commorabuntnr <hi rend="italic">77</hi> 26 gent*»» <hi rend="italic">Oml</hi> </note><lb/>
             
<pb n="255"/>
            testamenti dictum exposuit quod scriptum est: in omnem terram <lb/>
            exiit sonus eorum et in fines orbis terrae <lb/>
            uerba eorum? de quo alio nisi de Christo intellegitur: <lb/>
            deus deorum dominus locutus est et uocauit terram <lb/>
            a solis ortu usque ad occasum. ex Sion species <lb n="5"/>
            decoris eius? cuius nisi Christi uox est: dormiui conturbatus? <lb/>
            et unde conturbatus, sequitur et dicit: filii <lb/>
            hominum, dentes eorum arma et sagittae et lingua <lb/>
            eorum machaera acuta. quorum nisi eorum qui clamauerunt: <lb/>
            crucifige crucifige? ut quid hoc totum? cui bono, <lb n="10"/>
            cui lucro? audi quid sequatur: exaltare super caelos, <lb/>
            deus, et super omnem terram gloria tua. ecce habes <lb/>
            Christum in passione dormisse et resurrectione super caelos <lb/>
            ascendisse. et unde gloria eius super omnem terram, nisi quia <lb/>
            ecclesia eius per omnem terram? in his duabus sententiis <lb n="15"/>
            breuissimis uos, haeretici, totum quod inter nos agitur interrogo. <lb/>
            exaltare, inquit, super caelos, deus, et super <lb/>
            omnem terram gloria tua: cur dominum Christum exaltatum <lb/>
            super caelos praedicatis et eius gloriae super omnem <lb/>
            terram non communicatis? <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p>Psalmus septuagesimus et primus \'in Salomonem\' titulatur. <lb/>
            sed quia ita dicta sunt, quae in illum regem temporalem <lb/>
            et postea grauiter peccantem conuenire non possunt, etiam <lb/>
            contra ipsos Iudaeos de Christo esse praedicta inuictissime <lb/>
            defenduntur. nullus autem hoc christianus negat; talia enim <lb n="25"/>
            dicta sunt, de quibus dubitari non possit quod ad Christum <lb/>
            pertineant. ibi etiam dicuntur haec, ubi agnoscatur ecclesia <lb/>
            toto orbe diffusa omnibus etiam regibus Christo subiugatis: <lb/>
            et dominabitur, inquit, a mari usque ad mare et a <lb/>
            flumine usque ad terminos orbis terrae, a flumine

<note type="footnote">1 Pe. 18, 5. Rom. 10, 18 4 Ps. 49, 1-2 6 Ps. 56, 5 10 Luc. <lb/>
            23, 21 11. 17 Pe. 56, 6 28 cf. De ciu. dei 17, 8 29 Ps. 71, 8 </note>

<note type="footnote"> 2 exiuit <hi rend="italic">v, cf. Petil. II 14, 33. 43, 102</hi> 5 ex sjon <hi rend="italic">0</hi> exion <hi rend="italic">77</hi> <lb/>
            8 sagitta <hi rend="italic">77</hi> 19 terram omnem <hi rend="italic">77</hi> 21 et <hi rend="italic">om. 77r</hi> salemonem <hi rend="italic">77</hi> <lb/>
            25 de (s. <hi rend="italic">I.)</hi> hoc <hi rend="italic">IJm2</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="256"/>
            utique, ubi eum spiritus sanctus in columbae specie et uox <lb/>
            de caelo manifestauit. deinde sequitur: coram illo decident <lb/>
            Aethiopes et inimici eius terram lingent <lb/>
            reges Tharsis et insulae munera offerent, reges <lb/>
            Arabum et Saba dona adducent. et adorabunt eum<lb n="5"/>
            omnes reges terrae, omnes gentes seruient ei. et <lb/>
            paulo post: et benedicentur in eo omnes tribus terrae, <lb/>
            omnes gentes magnificabunt eum. benedictus <lb/>
            dominus deus Israhel, qui fecit mirabilia solus, <lb/>
            et benedictum nomen gloriae eius in aeternum et<lb n="10"/>
            in saeculum saeculi, et replebitur gloria eius <lb/>
            omnis terra. fiat, fiat. ite nunc, Donatistae, et clamate: <lb/>
            non fiat, non fiat. uicit uos dei uerbum dicens: fiat, fiat. <lb/>
            ecce manifestata est in psalmis ecclesia toto orbe diffusa, <lb/>
            super quam requiescit gloria regis eius. unde et ipsa regina<lb n="15"/>
            est sponsa eius, de qua ei dicitur in quadragesimo quarto <lb/>
            psalmo: adstitit regina a dextris tuis in uestitu <lb/>
            deaurato, circumamicta uarietate, et ad eam <lb/>
            ipsam exhortandam continuo diuinus sermo dirigitur: audi, <lb/>
            filia, et uide et inclina aurem tuam et obliuiscere <lb n="20"/>
            populum tuum et domum patris tui, quoniam concupiuit <lb/>
            rex speciem tuam, quia ipse est deus tuus. <lb/>
            adtendite, unde coeperit alloqui sponsam Christi diuina prophetia: <lb/>
            audi, inquit, filia, et uide. uos autem nec audire <lb/>
            uultis haec praedicta nec uidere completa, et tamen et auditis <lb n="25"/>
            et uidetis inuiti. audite ergo quid paulo post ei dicitur, audite <lb/>
            hoc ex pagina diuina quomodo praenuntietur et uidete in omni <lb/>
            terra quomodo compleatur: pro patribus tuis, inquit, nati <lb/>
            sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem <lb/>
            terram. quam multa praeteream de hac re testimonia

<note type="footnote"> 1 cf. Peti!. II 58, 132 2 Ps. 71, 9-11 7 Ps. 71, 17-19 <lb/>
            17 Ps. 44, 10 19 Pa. 44, 11-12 28 Ps. 44, 17 </note>

<note type="footnote"> 8 lingtent <hi rend="italic">uel lingunt 0</hi> 6 terrae <hi rend="italic">om. Ov, cf. Grese. III 64, 72</hi> 10 et <lb/>
            in eaeculum saeculi <hi rend="italic">om. Hml et Uulgata</hi> 14 manifesta <hi rend="italic">OIIm2</hi> 24 fili <lb/>
            <hi rend="italic">Oml</hi> 25 audistis et uidistis <hi rend="italic">II</hi> 26 inuitis <hi rend="italic">Oml</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="257"/>
            scripturarum, norunt qui legunt, et ego noui; sed onerare <lb/>
            epistulam nolo cui responderi flagito. 
</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="9" unit="altchapter"/> Quid ad haec dicturi sunt, quae commemorauimus <lb/>
            ex lege et prophetis et psalmis de Christi ecclesia quae toto <lb/>
            orbe diffunditur, cui malunt repugnare peruersi quam communicare <lb n="5"/>
            correcti? quid, inquam, dicturi sunt? utrum haec falsa <lb/>
            esse an obscura? sed falsa esse non audent dicere; premuntur <lb/>
            enim mole tantae auctoritatis. haec ergo cum uera esse fateantur, <lb/>
            impleri non posse contendunt; quasi aliud sit prophetiam crimine <lb/>
            falsitatis arguere quam dicere quae praenuntiauit non posse compleri; <lb n="10"/>
            hoc est enim dicere non esse prophetiam, sed potius pseudoprophetiam. <lb/>
            et cum quaeris ab eis, cur haec impleri non possint, <lb/>
            respondent: <hi rend="italic">quia homines nolunt. cum arbitrio quippe libero</hi>. <lb/>
            inquiunt, <hi rend="italic">homo creatus est, et si unit credit in Christum, si <lb/>
            non uult non credit; si uult perseuerat in eo quod credit, si <lb n="15"/>
            non uult non perseuerat. et ideo cum coepisset per orbem terrarum <lb/>
            crescere ecclesia, noluerunt homines perseuerare et defecit<lb/>
             ex omnibus gentibus Christiana religio excepta parte Donati</hi>. <lb/>
            quasi uero nescierit spiritus dei futuras hominum uoluntates: <lb/>
            quis hoc insanissimus dixerit? cur ergo non hoc potius praenuntiauit, <lb n="20"/>
            quod de uoluntatibus hominum sciebat futurum? <lb/>
            hoc enim modo, quo isti putant haec esse praedicta, quisquis <lb/>
            uoluerit potest esse propheta, ut, cum ea quae praedixerit impleta <lb/>
            non fuerint, respondeat: \'homines noluerunt; libero enim <lb/>
            arbitrio christiani sunt.\' hoc modo poterat aliquis prophetare <lb n="25"/>
            Christum non in cruce passurum, sed gladio moriturum, ut, <lb/>
            cum aliter factum esset, responderet: \'quid ego feci? homines <lb/>
            in libero arbitrio constituti noluerunt ei facere quod ego praedixeram, <lb/>
            et hoc fecerunt quod ipsi uoluerunt\'. iam cui non <lb/>
            occurrat, quam multa isto modo poterant prophetari uel etiam <lb n="30"/>
            possunt a quibuslibet hominibus? quis enim dubitauerit quod

<note type="footnote"> 13 cf. PetiI. II 84, 185 </note>

<note type="footnote"> 1 houerare <hi rend="italic">OSml</hi> 2 epistolam <hi rend="italic">OII</hi> 3 commemorani <hi rend="italic">II, cf. p. 258, 14</hi> <lb/>
            12 quaeeieris <hi rend="italic">IJv</hi> 13 quippe 8. <hi rend="italic">I. IIm2</hi> inquiunt libero <hi rend="italic">II</hi> </note>

<note type="footnote"> Ln. Anrnst. c. Don. II. </note>

<note type="footnote"> 17 </note> <lb/>
             
<pb n="258"/>
            ludas Christum, si noluisset, non utique tradidisset, et Petrus, <lb/>
            si noluisset, ter dominum non negasset? sed ideo fuit de <lb/>
            istis certa praedictio, quia deus etiam futuras praeuidet uoluntates. <lb/>
            </p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="10" unit="altchapter"/> Uerumtamen quamquam haec et tardis cordibus <lb n="5"/>
            pateant, audiamus hinc et ipsius uerbi uocem ore propriae <lb/>
            carnis expressam. certe cum post resurrectionem praeberet se <lb/>
            etiam contrectandum atque palpandum manibus dubitantium <lb/>
            discipulorum et cum accepisset coram illis et manducasset <lb/>
            quod ei porrexerant, dixit eis: isti sunt sermones quos<lb n="10"/>
            locutus sum ad uos cum adhuc essem uobiscum, <lb/>
            quia oportebat adimpleri omnia scripta in lege <lb/>
            Moysi et prophetis et psalmis de me. de quo autem <lb/>
            nisi de illo scripta sunt, quae nos quoque commemorauimus <lb/>
            ex lege et prophetis et psalmis, sicut per singula demonstraui? <lb n="15"/>
            cum ergo ipse dicat qui ueritas est: oportebat adimpleri <lb/>
            omnia, quomodo isti negant, nisi quia ueritati inimici sunt? <lb/>
            si autem obscura esse adhuc dicunt, et hinc ipsum caput <lb/>
            audiamus uerissimum demonstratorem corporis sui. cum enim <lb/>
            dixisset: quia oportebat adimpleri omnia scripta <lb n="20"/>
            in lege Moysi et prophetis et psalmis de me, tamquam <lb/>
            quaereremus, utrum in eo quod dixit (de me\' illic <lb/>
            intellegenda esset ecclesia propter id quod scriptum est: <lb/>
            erunt duo in carne una, ut non solum de capite, uerum <lb/>
            etiam de corpore certa diuina oracula teneremus, sequitur euangelista <lb n="25"/>
            et dicit: tunc aperuit illis sensum, ut intellege. <lb/>
            rent s scripturas, et dixit illis: quoniam sic scriptum <lb/>
            . est et sic oportebat Christum pati et resurgere a <lb/>
            mortuis tertia die. hic ipsum caput ostenditur, quod etiam

<note type="footnote"> 10. 20 Luc. 24, 44 16 cf. Ioh. 14, 6 24 Epli. 5, 31 26 Luc. <lb/>
            24, 45-46 </note>

<note type="footnote"> 1 si <hi rend="italic">om. Oml</hi> noluisset] uoluisset v 2 noluisset] uoluisset <hi rend="italic">Hv</hi> <lb/>
            3 quia] <hi rend="italic">add</hi>. et <hi rend="italic">Hf)</hi> 10 isti-quos <hi rend="italic">in ras. Jlm2</hi> 17 quia s. <hi rend="italic">l. Hm2</hi> <lb/>
            inimi <hi rend="italic">Om]</hi> sunt inimici <hi rend="italic">Hml</hi> 18 hunc <hi rend="italic">Ilml</hi> 20 quae scripta sunt <hi rend="italic">Ilml, <lb/>
            cf. p. 260, 9</hi> 21 Moysi <hi rend="italic">om. II, cf. Petil. II14, 33</hi> 28 pati christum <lb/>
            <hi rend="italic">JIm], cf. Gaud. I 20. 22 et Gr</hi>. RCA&amp;EIV TOV Xptotov </note> <lb/>
             
<pb n="259"/>
            se manibus discipulorum praebuit contrectandum. uide quemadmodum <lb/>
            de corpore adiungat, quod est ecclesia, ut nos nec in <lb/>
            sponso nec in sponsa errare permittat: et praedicari, inquit, in <lb/>
            nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum <lb/>
            per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem. <lb n="5"/>
            quid hac uoce ueracius, quid diuinius, quid manifestius? <lb/>
            me piget eam commendare uerbis meis, et haereticos <lb/>
            non pudet eam oppugnare uerbis suis? 
</p></div><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p>Dicant ea testimonia, quae posui de lege et prophetis <lb/>
            et psalmis, obscura esse et figurate dicta etiam aliter posse <lb n="10"/>
            intellegi — quamquam et in eis egerim, quantum potui, ut nec <lb/>
            hoc audeant dicere —, sed ecce dicant: numquid et hoc obscure <lb/>
            dictum aut aenigmatis uelamento inumbratum est, quod ipse <lb/>
            Christus dixit: quia sic scriptum est et sic oportebat <lb/>
            Christum pati et resurgere tertia die, et praedicari <lb n="15"/>
            in nomine eius paenitentiam et remissionem <lb/>
            peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab <lb/>
            Hierusalem? si obscurum est: dormiui conturbatus, <lb/>
            numquid obscurum est: quia oportebat Christum pati? <lb/>
            si obscurum est: exaltare super caelos, deus, numquid <lb n="20"/>
            obscurum est: et resurgere tertia die? item si obscurum <lb/>
            est: super omnem terram gloria tua, numquid obscurum <lb/>
            est: et praedicari in nomine eius paenitentiam <lb/>
            et remissionem peccatorum per omnes gentes? si <lb/>
            obscurum est: deus deorum dominus locutus est et <lb n="25"/>
            uocauit terram a solis ortu usque ad occasum, <lb/>
            numquid obscurum est: praedicari in nomine eius paenitentiam <lb/>
            et remissionem peccatorum per omnes <lb/>
            gentes? sic enim terra uocata est a solis ortu usque ad <lb/>
            occasum, quemadmodum ipse ait: non ueni uocare iustos,

<note type="footnote">3 Luc. 24, 47 14 Luc. 24, 46-47 18 Ps. 56, 5 20 Ps. 56, 6 <lb/>
            22 ibid. 25 Ps. 49, 1 30 Matth. 9, 13 </note>

<note type="footnote">4 poenitentiam <hi rend="italic">OJIv (passim)</hi> 7 eam] etiam 0 meis <hi rend="italic">Jlrng. ml<lb/>
             12 pr</hi>. hoc <hi rend="italic">om. II</hi> 17 in] per <hi rend="italic">Ilv</hi> 21 item <hi rend="italic">scripsi</hi> ita <hi rend="italic">0, om. Ilv</hi> <lb/>
            27 est] <hi rend="italic">add</hi>. et <hi rend="italic">v</hi> </note>

<note type="footnote"> 17* </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="260"/>
            sed peccatores in paenitentiam. si obscurum est: ex <lb/>
            Sion species decoris eius, numquid obscurum est: incipientibus <lb/>
            ab Hierusalem? ipsa est enim Sion quae <lb/>
            Hierusalem. sed quid ad me? dicant ea, quae posui de lege <lb/>
            et prophetis et psalmis, non pertinere ad haec uerba domini<lb n="5"/>
            quae in euangelio leguntur: non curo, non resisto. certe tamen <lb/>
            nisi in lege et prophetis et psalmis hoc praedictum esset, siue <lb/>
            in eis testimoniis quae ipse adhibui siue in aliis, nequaquam <lb/>
            dixisset dominus: oportet adimpleri omnia quae scripta <lb/>
            sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de<lb n="10"/>
            me, ac deinde aperto eorum sensu, ut intellegerent scripturas, <lb/>
            doceret ea ipsa, quae de illo scripta sunt in lege et prophetis <lb/>
            et psalmis, eo modo ut diceret: quoniam sic scriptum <lb/>
            est et sic oportebat Christum pati et resurgere <lb/>
            tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam<lb n="15"/>
            et remissionem peccatorum per omnes gentes, <lb/>
            incipientibus ab Hierusalem. non ego potuerim <lb/>
            in lege et prophetis et psalmis haec scripta cognoscere: ibi <lb/>
            tamen hoc esse scriptum ille dicit qui ueritas est. sed etsi <lb/>
            haec ibi scripta esse non diceret, procul dubio sufficeret christianis<lb n="20"/>
            quod Christus ipse dixisset, oportere praedicari in nomine <lb/>
            suo paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes <lb/>
            gentes, incipientibus ab Hierusalem. sed dubitantes discipulos <lb/>
            suos, quamuis conspecto et contrectato eius corpore, maiore <lb/>
            documento scripturarum uoluit confirmare, quam quod se ipse<lb n="25"/>
            uisibilem atque palpabilem mortalium sensibus admouebat. <lb/>
            teneamus ergo ecclesiam ex ore domini designatam, unde <lb/>
            coeptura et quo usque peruentura esset, coeptura scilicet ab <lb/>
            Hierusalem et peruentura in omnes gentes. 
</p></div><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p>Hic iam quisquis dixerit Hierusalem non illam uisibilem <lb n="30"/>
            ciuitatem intellegendam, sed figurate positam, ut

<note type="footnote">1 Ps. 49, 2 9 Luc. 24, 44 13 Luc. 24, 46 19 cf. Ioh. 14, 6 </note>

<note type="footnote"> 6 nec resisto v 8 aljaliis <hi rend="italic">0</hi> 9 impleri v 24 suos s. I. <hi rend="italic">Um2</hi> <lb/>
            31 spiritualiter <hi rend="italic">IIv</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="261"/>
            spiritaliter accipiatur tota ecclesia aeterna in caelis et ex parte in <lb/>
            terris peregrina, potest dicere etiam illud figurate dictum: <lb/>
            quia oportebat Christum pati et resurgere tertia <lb/>
            die, quod quisquis dixerit nec quoquo modo christianus habendus <lb/>
            est. sicut ergo illud proprie positum est, ita et quod <lb n="5"/>
            adiunctum est de omnium gentium ecclesia incipiente ab <lb/>
            Hierusalem. exposuit enim dominus haec de se dicta esse in lege <lb/>
            et prophetis et psalmis, et utique ipsa expositio non potuit <lb/>
            esse figurata; alioquin non esset expositio. deinde cum Hierusalem <lb/>
            figurate posita et spiritaliter intellecta uniuersam ecclesiam <lb n="10"/>
            significet, quomodo uniuersa ecclesia incipit ab uniuersa <lb/>
            ecclesia, tamquam Hierusalem incipiat ab Hierusalem? manifestum <lb/>
            est ergo proprie positum de illa ciuitate, unde etiam <lb/>
            coepisse probatur ecclesia, etiam atque etiam ipso manifestante <lb/>
            et nullam insidiarum latebram calliditati haereticae relinquente. <lb n="15"/>
            sic enim sequitur et dicit: et uos testes horum, et ego <lb/>
            mitto promissionem meam super uos; uos autem <lb/>
            sedete in ciuitate, quoad usque induamini uirtute <lb/>
            ex alto. in qua utique ciuitate sedere eos iussit, quoad usque <lb/>
            induerentur uirtute ex alto, id est sancto spiritu, quem se <lb n="20"/>
            missurum esse promiserat, ab ea ciuitate coepturam praedixit <lb/>
            ecclesiam. si autem non eam putant esse Hierusalem, audiant <lb/>
            quod sequitur: produxit autem illos usque Bethaniam, <lb/>
            et leuauit manus suas et benedixit illos. et factum <lb/>
            est, cum benedixisset illos, discessit ab eis. et <lb n="25"/>
            ipsireuersi sunt cum gaudio magno in Hierusalem, <lb/>
            et fuerunt semper in templo laudantes deum. ecce <lb/>
            ubi ostenditur illa ciuitas in qua eos sedere iussit, donec <lb/>
            induerentur uirtute ex alto. 
</p></div><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="11" unit="altchapter"/> Et hic quidem quot diebus cum eis fuerit,

<note type="footnote"> 3 Luc. 24, 46 16 Luc. 24, 48-49 23 Luc. 24, 50—53 </note>

<note type="footnote"> 5 ita et—est <hi rend="italic">om. (J</hi> 10 spiritualiter <hi rend="italic">JIv</hi> 12 incipiat] incipit <hi rend="italic">O,<lb/>
             om. IJml fort. recte</hi> 15 nullum <hi rend="italic">77</hi> 16 horum testes <hi rend="italic">0Hm2v (Gr</hi>. <lb/>
            fiapTopes tootcdv) 20 spiritu sancto <hi rend="italic">JIv</hi> 21 ciuitate <hi rend="italic">om. II</hi> 30 postquam <lb/>
            <hi rend="italic">77</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="262"/>
            posteaquam se uiuum post passionem oculis eorum et manibus <lb/>
            demonstrauit, praetermissum est. non autem tacetur in Actibus <lb/>
            apostolorum, ubi rursus eadem manifestatione uerborum <lb/>
            dominicorum futura per orbem terrarum praenuntiatur ecclesia. <lb/>
            ubi nullus omnino dubitare permittatur, nisi qui de sanctarum<lb n="5"/>
            scripturarum fide dubitat, illam esse Hierusalem uisibilem <lb/>
            ciuitatem, unde coepit ecclesia post domini Iesu Christi resurrectionem <lb/>
            et ascensionem, nec aliud eum uoluisse ostendere <lb/>
            nisi huius terrae loca unde illi daret initium, et quomodo <lb/>
            eam per cuncta inde diffunderet. sic enim scriptum est in<lb n="10"/>
            Actibus apostolorum: primum quidem sermonem feci <lb/>
            de omnibus o Theophile, quae coepit Iesus facere <lb/>
            et docere, usque in diem quo apostolos elegit per <lb/>
            spiritum sanctum, mandans eis praedicare euangelium; <lb/>
            quibus et manifestauit se ipsum post<lb n="15"/>
            passionem suam in multis signis, per dies quadraginta <lb/>
            apparens eis et disputans de regno dei; et cum <lb/>
            conuersaretur cum eis, praecepit eis ab Hierosolymis <lb/>
            ne discederent, sed expectarent promissionem <lb/>
            eius, quam audistis, inquit, ei oremeo: quia Iohannes <lb n="20"/>
            quidem baptizauit aqua, uos autem spiritu <lb/>
            sancto baptizabimini quem et accepturi estis non <lb/>
            post multos hos dies. at illi quidem conuenientes <lb/>
            interrogauerunt eum dicentes: domine, si in tempore <lb/>
            hoc restitues regnum Israhel? quibus respondens<lb n="25"/>
            dixit: non est uestrum scire tempora <lb/>
            quae pater posuit in sua potestate, sed accipietis <lb/>
            uirtutem spiritus sancti superuenientem <lb/>
            in uos, et eritis mihi testes in Hierusalem et

<note type="footnote"> 11 Act. 1, 1-8 </note>

<note type="footnote"> 1 passionem] <hi rend="italic">add</hi>. suam <hi rend="italic">v</hi> 9 illi] ei <hi rend="italic">Tlml</hi> 13 apostolos (os in <hi rend="italic">ras. <lb/>
            5 litt.) 77</hi> 14 mandans (ans M <hi rend="italic">ras. m2) 77</hi> eis 8. <hi rend="italic">I. JIm2</hi> 18 ierosolimis <lb/>
            0 ne discederent ab ierosolimis <hi rend="italic">R(v)</hi> 21 baptizabimini spiritu <lb/>
            sancto <hi rend="italic">77</hi> 28 quidem <hi rend="italic">om. 77</hi> 24 interrogabant <hi rend="italic">JIv</hi> 26 est om. <hi rend="italic">O</hi> <lb/>
            tempora] <hi rend="italic">add</hi>. vel momenta <hi rend="italic">JIv, cf. Petil. II</hi> .18, <hi rend="italic">91</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="263"/>
            in tota Iudaea et Samaria et usque in totam terram. <lb/>
            ecce et hie manifestatum est, unde coeptura et quo <lb/>
            usque peruentura esset ecclesia. 
</p></div><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p>Quid ad haec dicunt, qui christianos se superbissime <lb/>
            dicunt et Christo apertissime contradicunt? nos hanc ecclesiam <lb n="5"/>
            tenemus, contra istas diuinas uoces nullas humanas riminationea <lb/>
            admittimus. mouet enim nos plurimum, quod dominus <lb/>
            noster, cui non credere sacrilegum et impium est, nouissimis <lb/>
            uerbis suis, quae habuit in terra, haec primitiuae ecclesiae <lb/>
            documenta salubria et nouissima dereliquit. his enim dictis, <lb n="10"/>
            mox ascendit in caelum, praemunire uoluit aures nostras <lb/>
            aduersus eos, quos procedentibus temporibus exsurrecturos <lb/>
            esse praedixerat et dicturos: ecce hic est Christus, ecce <lb/>
            illic, quibus ne crederemus ammonuit. nec ulla nobis excusatio <lb/>
            est, si crediderimus contra uocem pastoris nostri tam <lb n="15"/>
            claram, tam apertam, tam manifestam, ut nemo uel obtunsus et <lb/>
            tardus corde possit dicere: non intellexi ? . quis enim non intellegat: <lb/>
            sic oportebat pati et resurgere tertia <lb/>
            die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et <lb/>
            remissionem peccatorum in omnes gentes,, incipientibus <lb n="20"/>
            ab Hierusalem? quis non intellegat: eritis mihi <lb/>
            testes in Hierusalem et tota Iudaea et Samaria et <lb/>
            usque in totam terram. his dictis eleuatus est, et nubes suscepit eum et uide runt eum euntem in caelum? <lb/>
            <lb/>
            quid hoc est, rogo? cum uerba nouissima hominis morientis <lb n="25"/>
            audiuntur ituri ad inferos, nemo eum dicit esse mentitum. et <lb/>
            impius iudicatur heres qui forte illa contempserit. quomodo <lb/>
            ergo effugiemus iram dei, si uel non credentes uel

<note type="footnote">4 cf. Petil. II 87, 193 extr. 18 Matth. 24, 23 18 Luc. 24, 46-47 <lb/>
            21 Act. 1, 8-10 </note>

<note type="footnote"> 2 manifrstmn <hi rend="italic">Jlml</hi> 3 esset peruentura <hi rend="italic">77</hi> 8 noster] noster ait <hi rend="italic">77. <lb/>
            qui om. uerba</hi> 9 haec primitiuae—10 dereliquit 10 dereliquid <hi rend="italic">0</hi> 11 <hi rend="italic">ante</hi> <lb/>
            moi (= mox ut) <hi rend="italic">interpunxi; cf. 12,</hi> 32: com iam in caelum ascenderet <lb/>
            13 est <hi rend="italic">om. 77</hi> 14 admonuit <hi rend="italic">Jlv</hi> ulla nobis excusatio est ei <hi rend="italic">et</hi> 15 a nocem <lb/>
            . pastoris nri in <hi rend="italic">ras. Um2</hi> nostri <hi rend="italic">om. Ov, cf. p. 264, 4</hi> pastoris mei <hi rend="italic">et <lb/>
            p. 237, 25. 272, 28</hi> 16 obtusus <hi rend="italic">Om2v</hi> 20 in (it;) <hi rend="italic">77</hi> per <hi rend="italic">Ov</hi> 27 eres <hi rend="italic">77</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="264"/>
            contemnentes reppulerimus uerba nouissima et unici filii dei et nostri <lb/>
            domini ac saluatoris et ituri in caelum et inde prospecturi <lb/>
            quis ea neglegat, quis obseruet, et inde uenturi ut de omnibus <lb/>
            iudicet? habeo manifestissimam uocem pastoris mei commen <lb/>
            dantis mihi et sine ullis ambagibus exprimentis ecclesiam. <lb n="5"/>
            mihi imputabo, si ab eius grege, quod est ipsa ecclesia, per <lb/>
            uerba hominum seduci atque aberrare uoluero, cum me praesertim <lb/>
            admonuerit dicens: quae sunt oues meae uocem <lb/>
            meam audiunt et secuntur me. ecce uox eius clara et <lb/>
            aperta. hac audita qui eum non sequitur, quomodo eius ouem<lb n="10"/>
            se dicere audebit? nemo mihi dicat: \'o quid dixit Donatus, <lb/>
            o quid dixit Parmenianus aut Pontius aut quilibet illorum?\'. <lb/>
            quia nec catholicis episcopis consentiendum est, sicubi forte <lb/>
            falluntur, ut contra canonicas dei scripturas aliquid sentiant. <lb/>
            sed si custodito unitatis et caritatis uinculo in hoc incidunt,<lb n="15"/>
            fiet in eis quod apostolus ait: et si quid aliter sapitis, <lb/>
            hoc quoque uobis deus reuelabit iam uero istae diuinae <lb/>
            uoces de uniuersa ecclesia ita manifestae sunt, ut contra <lb/>
            eas nisi haeretici animosa peruersitate et caeco furore latrare <lb/>
            non possint. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p>Sed praedictam demonstrauimus ecclesiam in uerbo <lb/>
            dei sponso eius, siue per legem et prophetas et psalmos siue <lb/>
            per os proprium, ab Hierusalem coepturam et peruenturam <lb/>
            usque ad terminos orbis terrae. quomodo autem coeperit ab <lb/>
            Hierusalem et in omnes gentes inde diffusa fructificet, in <lb n="25"/>
            eodem uerbo dei etiam per apostolos demonstratur, sicut <lb/>
            scriptum est in Actibus apostolorum, quod iam commemoraui, <lb/>
            dixisse dominum: eritis mihi testes in Hierusalem et <lb/>
            in totaludaea et Samaria et usque in totam terram. <lb/>
            deinde sequitur: haec cum dixisset, uidentibus illis

<note type="footnote">8 Ioh. 10, 27 16 Phil. 3, 15 27 cf. pag. 262, 29 28 Act. <lb/>
            1, 8 30 Act. 1, 9-15</note>

<note type="footnote"> 1 repulerimus v <hi rend="italic">pr</hi>. et <hi rend="italic">s. I. II</hi> domini nostri <hi rend="italic">Jl</hi> 2 <hi rend="italic">pr</hi>. et I. I. <hi rend="italic">U</hi> <lb/>
            9 sequuntur <hi rend="italic">IIv</hi> 10 se ouem eius <hi rend="italic">IIv</hi> 17 deus nobis <hi rend="italic">llv</hi> reuelauit <lb/>
            <hi rend="italic">OII</hi> 19 non possint latrare <hi rend="italic">Hml</hi> 25 et <hi rend="italic">om. 0</hi> diffusa 01». <hi rend="italic">0,<lb/>
             cf. Cresc. IIII 54, 64:</hi> in ceteras gentes se fructificando diffudit ecclesia </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="265"/>
            eleuatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. <lb/>
            et cum intuerentur in caelum eunte illo, ecce <lb/>
            duo uiri adstiterunt illis in ueste candida, qui et <lb/>
            dixerunt: uiri Galilaei, quid statis respicientes <lb/>
            in caelum? iste Iesus, qui assumptus est in caelum <lb n="5"/>
            a uobis, sic ueniet quemadmodum eum uidistis <lb/>
            euntem in caelum. tunc reuersi sunt inHierusalem <lb/>
            a monte qui uocatur Elaeon, qui est iuxta Hierosolymam <lb/>
            sabbati habens iter. et cum introissent, <lb/>
            ascenderunt in su.periora ubi erant inhabitantes, <lb n="10"/>
            Petrus et Iohannes, Iacobus et Andreas, Philippus <lb/>
            et Thomas, Bartholomaeus et Matthaeus, Iacobus <lb/>
            Alphaei et Simon zelotes et ludas Iacobi. hi omnes <lb/>
            erant adseruientes unanimes orationi cum mulieribus <lb/>
            et Maria quae fuit mater Iesu et fratribus <lb n="15"/>
            eius. in his autem diebus surgens Petrus in medio <lb/>
            discipulorum dixit; erat autem turba hominum <lb/>
            circiter centum uiginti. deinde narratur Petro faciente <lb/>
            sermonem, quemadmodum Mathias in locum Iudae traditoris <lb/>
            domini subrogatus sit, et post eius ordinationem sequitur <lb n="20"/>
            scriptura dicens: et cum complerentur dies pentecostes, <lb/>
            erant omnes simul in unum; et factus est <lb/>
            repente de caelo sonus uelut decurrentis spiritus <lb/>
            uehementis et repleuit totam domum ubi erant <lb/>
            sedentes, et uisae sunt illis distributae linguae <lb n="25"/>
            uelut ignis; consedit autem super unumquemque <lb/>
            eorum, et repleti sunt omnes spiritu sancto, et <lb/>
            coeperunt loqui uariis linguis prout spiritus dabat <lb/>
            pronuntiare eis. erant autem inhabitantes in

<note type="footnote"> 21 Act. 2, 1-14 </note>

<note type="footnote"> 1 leuatus <hi rend="italic">JIm2</hi> 2 euntem illum <hi rend="italic">IIv</hi> (nopsoopisvrjy au-co) 4 aapicientes <lb/>
            <hi rend="italic">II</hi> 5 a uobis in caelum <hi rend="italic">lIt)</hi> 6 eum <hi rend="italic">om. IIml</hi> uidistis eum <hi rend="italic">v <lb/>
            uidetie O 8 eleon OII ierosolimam 011 12 et thomas et 77</hi> <lb/>
            raatheus <hi rend="italic">II</hi> 18 alfei <hi rend="italic">II</hi> symon <hi rend="italic">OU</hi> 22 omnes] autem <hi rend="italic">0</hi> in <lb/>
            unum] in eodem loco <hi rend="italic">II</hi> 28 spiritus sanctus <hi rend="italic">II</hi> 29 illis <hi rend="italic">lIt)</hi> in <hi rend="italic">om. 77</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="266"/>
            Hierusalem Iudaei uiri et religiosi ex omni gente <lb/>
            quae est sub caelo; cumque facta esset haec uox, <lb/>
            conuenit multitudo ac mente confusa est, quia audiebat <lb/>
            unusquisque eorum sua lingua loquentes <lb/>
            eos. stupebant autem et mirabantur ad inuicem<lb n="5"/>
            dicentes: nonne omnes hi qui loquuntur Galilaei <lb/>
            sunt? et quomodo nos audiuimus unusquisque propriam <lb/>
            linguam in qua nati sumus? Parthi et Medi <lb/>
            et Elamitae, et qui inhabitabant Mesopot.amiam <lb/>
            Iudaei et Cappadociam, Pontum et Asiam, Phrygiamque <lb n="10"/>
            et Pamphyliam, Aegyptum et partes Libyae <lb/>
            quae sunt ad Cyrenen, et qui aduenerant Romani <lb/>
            Iudaeique et aduenae, Cretenses et Arabes, <lb/>
            audiebant loquentes illos suis linguis magnalia <lb/>
            dei. stupebant autem et haesitabant, ad inuicem<lb n="15"/>
            dicentes: quidnam uult hoc esse? alii uero irridebant <lb/>
            eos dicentes: quia musto repleti sunt isti. <lb/>
            stans uero Petrus cum undecim discipulis eleuauit <lb/>
            uocem suam et locutus est dicens: uiri Iudaei <lb/>
            et uniuersi qui habitatis Hierusalem, hoc uobis<lb n="20"/>
            notum sit et cetera quibus eos exhortatur ad fidem. <lb/>
            quae cum terminasset, sequitur scriptura ita narrans: his <lb/>
            igitur auditis conpuncti sunt corde, dicentes ad <lb/>
            Petrum et ad apostolos: quid faciemus, uiri fratres? <lb/>
            ostendite nobis. Petrus autem dixit ad eos: <lb n="25"/>
            paenitentiam agite, et baptizetur unusquisque <lb/>
            uestrum in nomine domini Iesu Christi in remissionem <lb/>
            peccatorum. et accipietis gratiam sancti

<note type="footnote"> 22 Act. 2, 37-41 </note>

<note type="footnote"> 1 iudei <hi rend="italic">II mg. m2</hi> et <hi rend="italic">om</hi>. IIv 3 ac] et <hi rend="italic">(s. scr</hi>. uel ac <hi rend="italic">ml) 0</hi> <lb/>
            6 hii <hi rend="italic">II</hi> isti v 9 inhabitant <hi rend="italic">Jlmlv</hi> 10 iudei <hi rend="italic">8. 1. Hm2</hi> frygiamque <lb/>
            <hi rend="italic">0</hi> frigiamque (que s. <hi rend="italic">l. m2) II</hi> 11 pamphiliam <hi rend="italic">Jl</hi> tibiae <hi rend="italic">OJI</hi> <lb/>
            16 quidnam—17 dicentes <hi rend="italic">II mg. m2</hi> 17 pleni <hi rend="italic">77</hi> 21 cętera <hi rend="italic">77</hi> <lb/>
            exortatur <hi rend="italic">0</hi> eibortabatur <hi rend="italic">Jlv</hi> 23 dicene <hi rend="italic">Om]</hi> 27 uestroin <hi rend="italic">om. 0</hi> <lb/>
            domini <hi rend="italic">om. JIv, cf. Oresc. IIII 23. 29</hi> 28 spiritus sancti <hi rend="italic">JIv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="267"/>
            spiritus. nobis est enim promissio et filiis nostris <lb/>
            et omnibus qui longe sunt, quoscumque aduocauerit <lb/>
            dominus deus noster. et aliis quidem uerbis <lb/>
            plurimis testificabatur eis dicens: saluamini a <lb/>
            generatione praua hac. illi uero recepto uerbo hoc <lb n="5"/>
            crediderunt et baptizati sunt. et adiectae sunt in <lb/>
            illa die animae circiter tria milia. ecce quemadmodum <lb/>
            coeptum est ab Hierusalem, inde itura ecclesia per omnes <lb/>
            linguas, quod etiam praesignatum in eis qui ibidem constituti <lb/>
            accepto spiritu sancto linguis omnibus sunt locuti. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p>Iam per alias gentes quemadmodum ierit, quod etiam <lb/>
            ipse Petrus praedixerat ubi ait: nobis est promissio et <lb/>
            filiis nostris et omnibus qui longe sunt, quoscumque <lb/>
            aduocauerit dominus deus noster, deinceps uideamus. <lb/>
            narrantur enim consequenter ea quae tunc gesta sunt <lb n="15"/>
            Hierosolymis usque ad passionem Stephani diaconi, ubi etiam <lb/>
            Saulus commemoratur consentiens occisioni eius. qua completa <lb/>
            ita deinde narratur: facta est autem in illa die persecutio <lb/>
            magna in ecclesia quae erat in Hierosolymis; <lb/>
            omnesque dispersi sunt in regionibus Iudaeae et <lb n="20"/>
            Samariae exceptis apostolis qui remanserunt Hierosolymis. <lb/>
            uidete quemadmodum deinceps impleatur quod <lb/>
            per ordinem dominus dixerat: eritis mihi testes in Hierusalem <lb/>
            et in tota Iudaea et Samaria et usque in <lb/>
            tot a m terram. iam in Hierusalem factum erat: sequebatur <lb n="25"/>
            in Iudaea et Samaria, propter quod illi dispersi sunt in regionibus <lb/>
            Iudaeae et Samariae. hoc enim de illis mox dicitur: <lb/>
            at illi qui dispersi erant transeuntes per ciuitates <lb/>
            et castella euangelizabant uerbum dei. quia uero

<note type="footnote"> 12 Act. 2, 39 18 Act. 8, 1 23 Act. 1, 8 28 Act. 8, 4 </note>

<note type="footnote"> 1 nobis <hi rend="italic">Jlv</hi> uestris <hi rend="italic">JIv</hi> 4 plurimis (tcXEWOIV) <hi rend="italic">om. 0</hi> 5 praua <lb/>
            <hi rend="italic">mg. II</hi> 7 die s. <hi rend="italic">Z. Om2</hi> 8 coeptum] coepta <hi rend="italic">v, cf. 12, 32 e:dr.:</hi> quomodo <lb/>
            coeptum sit ab Hierusalem itura] itur in <hi rend="italic">Oml,</hi> itur <hi rend="italic">0m2</hi> 9 praesignatum] <lb/>
            <hi rend="italic">add</hi>. est <hi rend="italic">v</hi> 12 uobis <hi rend="italic">JIv</hi> 13 uestris <hi rend="italic">JIv</hi> 16 estiam <hi rend="italic">Oml</hi> <lb/>
            19 <hi rend="italic">alt</hi>. in <hi rend="italic">om. II</hi> 20 iudae <hi rend="italic">0</hi> 29 domini <hi rend="italic">II</hi> qui <hi rend="italic">Om2</hi> </note> <lb/>

<pb n="268"/>



ierant et apostoli audito quod recepisset Samaria uerbum dei, quando per impositionem manus eorum acceperunt spiritum sanctum, ita dicitur de Petro et Iohanne: Petrus autem et Iohannes testificati uerbum domini redibant Hierosolymam, multosque uicos Samaritanorum euangelizabant transeuntes. deinde narratur de illo eunucho qui rediens ab Hierosolymis a Philippo baptizatus est, et de ipso Philippo dicitur: angelus autem domini rapuit Philippum ab eo et amplius non uidit eum eunuchus: ibat autem uiam suam gaudens. Philippus autem inuentus est uenisse in Azotum, unde reuertens euangelizabat per omnes ciuitates, usque dum ueniret in Caesaream. sic ergo inuenitur et per Iudaeae et Samariae ciuitates praedicatum euangelium. restabat ergo ut praedicaretur ex ordine etiam per omnes gentes, sicut dominus dixerat, usque in totam terram. uocatur ergo Saulus de caelo, fit ex persecutore praedicator et dicit de illo dominus ad Annaniam: uade, quoniam uas electionis est mihi, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israhel magnificari; ego enim monstrabo ei quanta patietur propter nomen meum. iam itaque tenemus ecclesiam in Hierusalem et per totam Iudaeam et Samariam, unde apertissime paulo post dicitur: ecclesiae quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebant pacem instructae et confirmatae in timore domini, et consolatione sancti spiritus replebantur. deinde paucis interpositis uenitur



<note type="footnote">
3 Act. 8, 25 8 Act. 8, 39—40 15 Luc. 24, 46 16 Act. 1, 8

18 Act. 9, 15—16 23 Act. 9, 31

1 erant 0 et del. 0m2 2 eorum om. 0 4 rediebant Ov 5 uicos (xiufiac) seripsi uiros 77 multisque uiris Ov 7 qui bis Oml ieiosolimis 11 9 ab eo om. Hml 10 autei 77 uiam suam (rr;v iSov a\'&gt;-o\'j) scripsi uia sua OJIv 11 uenisse om. Ilml azoto 77mi 13 in om. Jlml 14 et ]ier samariae 77 18 dominus om. 0 adj d Oml Ananiam Ov

19 est mihi] mihi est est 77m7 26 spiritus sancti 77
</note>
<pb n="269"/>
ad eum locum, ubi Cornelius centurio credidit et cum suis baptizatus est, qui omnes gentiles erant incircumcisi. quod antequam fieret, Petrus uidit in assumptione mentis, cum oraret, caelum apertum et quattuor initiis ligatum uas quoddam tamquam linteum limpidum, in quo omne genus quadrupedum ac ferarum et uolucrum caeli. et facta est uox: Petre, surge, macta et manduca. ait autem Petrus: domine, numquam manducaui omne commune et immundum. et uox rursus ad

eum: quae deus mundauit tu ne communia dixeris. quod autem per hoc uisum gentes crediturae significatae sint. non opus est ut nos coniciamus; ipse quippe apostolus hoc exponit in illo uase sibi demonstratum. cum enim ingressus esset domum ubi erat Cornelius et multi

conuenissent, dixit ad eos: uos melius scitis quomodo abominandum sit uiro Iudaeo iungi aut accedere ad alienigenam; sed mihi deus ostendit nullum communem aut inquinatum dicere hominem. ita exposuit illam uocem, quam de animalibus in illo linteo

demonstratis audierat: quae deus mundauit tu ne communia dixeris. iam cui non appareat illo uase significatum orbem terrarum cum omnibus gentibus? unde etiam quattuor initiis erat alligatum propter notissimas quattuor orbis partes orientem et occidentem. austrum et aquilonem, quas saepissime scriptura commendat. iam uero Paulus missus ad gentes quae loca circumierit disseminans uerbum dei dei etnatas confirmans ecclesias, longum est commemorare. cui Iudaei cum restitissent Antiochiae, ipse et Barnabas dixerunt ad eos: uobis



<note type="footnote">

4 Act. 10, 11—15 15 Act, 10, 28 20 Act. 10, 15 28 Act. 13, 46—47

1 baptizatus est cum suis 77 3 uidit petrus Jlml assumptionem 0 4 quatuor 77» (passim) 5 in quo erat v 7 macta] occide II 10 commune O communia ne v 12 est opus II nos om. Th 14 ingessus 0 domum] in domo 0 connelius 0 15 scitis s. 1. 0 1G abhominandum Oml 17 ostendit deus II 20 communia ne 0 23 orbis om. IIv 24 pr. et om. Jl 26 circuerit 0m2 circuierit 77
</note>

             
<pb n="270"/>
            oportebat primum loqui uerbum dei; sed quoniam <lb/>
            reppulistis illud et indignos uos iudicastis <lb/>
            uitae aeternae, ecce conuertimur ad gentes. sic <lb/>
            enim praecepit nobis dominus: posui te lumen <lb/>
            gentibus, ut sis in salutem usque in extremum <lb n="5"/>
            terrae. et sequitur dicens: audientes autem gentes <lb/>
            perceperunt uerbum dei, et crediderunt quotquot <lb/>
            erant destinati in uitam aeternam. ecce et hic commemoratum <lb/>
            est testimonium ex propheta Esaia quod et nos <lb/>
            posuimus, ut sit salus usque in extremum terrae. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="12" unit="altchapter"/> Ut ergo non commemorem gentes, quae post apo. <lb/>
            stolorum tempora crediderunt et accesserunt ecclesiae, illae <lb/>
            ipsae solae, quas in sanctis litteris, in Actibus et in epistulis <lb/>
            apostolorum et in Apocalypsi Iohannis inuenimus, quas utrique <lb/>
            amplectimur et quibus utrique subdimur, dicant istae<lb n="15"/>
            nobis quemadmodum Africana seditione perierint. has enim <lb/>
            accepimus non ex conciliis contendentium episcoporum, non <lb/>
            ex disputationibus nouiciis, non ex forensibus uel municipalibus <lb/>
            gestis, sed ex litteris sanctis canonicis. Antiochena ecclesia, <lb/>
            ubi primo appellati sunt discipuli christiani, quomodo<lb n="20"/>
            potuit Afrorum perire criminibus? quis tam uehemens africus <lb/>
            tam longe potuit ablatam spargere pestilentiam, ubi nec nomina <lb/>
            eorum, per quos ortum est uel de quibus ortum est <lb/>
            hoc malum, nota esse potuerunt, Athenis lconio Lystris? <lb/>
            quis deleuit ecclesias apostolico labore fundatas? in extremis <lb n="25"/>
            epistulae ad Romanos dicit idem apostolus doctor gentium: <lb/>
            audacius autem scripsi uobis ex parte, tamquam

<note type="footnote"> 4 Esai. 49,6 6 Act. 13, 48 9 cf. pag. 248, 12 11 c. 12] cf. Cresc. <lb/>
            II 37, 46. Post gesta 4, 4 19 cf. Act. 11, 2B 27 Rom. 15, 15-19 </note>

<note type="footnote"> 1 sermonem <hi rend="italic">0</hi> 2 iudicastia <hi rend="italic">(pr</hi>. s 8. <hi rend="italic">I</hi>. mJ) <hi rend="italic">0</hi> 3 uita aeterna <lb/>
            <hi rend="italic">JIv</hi> conaertimua nos <hi rend="italic">0 corr. ml</hi> 5 extremis <hi rend="italic">Om]</hi> 6 autem] enim <hi rend="italic">O</hi> <lb/>
            8 in] ad <hi rend="italic">H</hi> 13 et in] et 11 in v epistolis <hi rend="italic">0</hi> 15 istae <hi rend="italic">scripri</hi> istis <lb/>
            <hi rend="italic">Oml</hi> isti <hi rend="italic">OmSIIv</hi> 16 affricana 11 18 nouitiis <hi rend="italic">Ollv</hi> 19 antiochene <hi rend="italic">Oml</hi> <lb/>
            . 20 primum <hi rend="italic">Rv</hi> apellati <hi rend="italic">011</hi> 21 affricus 11 24 Listris v 25 quis] <lb/>
            quid 0 deluit <hi rend="italic">Om]</hi></note> <lb/>
             
<pb n="271"/>
            commemorans uos propter gratiam quae data est <lb/>
            mihi a deo, ut minister sim Christi Iesu in genti. <lb/>
            bus, consecrans euangelium dei, ut fiat oblatio <lb/>
            gentium acceptabilis, sanctificata in spiritu sancto. <lb/>
            habeo ergo gloriam in Christo Iesu ad deum; <lb n="5"/>
            non enim audeo quicquam eorum loqui quorum non <lb/>
            perfecerit Christus per me in obaudientiam gentium, <lb/>
            uerbo et opere, in potestate signorum et <lb/>
            prodigiorum, in uirtute spiritus sancti; ita ut ego <lb/>
            ab Hierusalem et in circuitu usque in Illyricum <lb n="10"/>
            repleuerim euangelium Christi. quaerite, Donatistae, <lb/>
            si nescitis, quaerite ab Hierusalem per terrena itinera in circuitu <lb/>
            usque in Illyricum quot mansiones sint: si tot ecclesias <lb/>
            computemus, dicite quemadmodum per Africanas contentiones <lb/>
            perire potuerunt. ad Corinthios, ad Ephesios, ad Philippenses, <lb n="15"/>
            ad Thessalonicenses, ad Colossenses uos solas apostoli epistulas <lb/>
            in lectione, nos autem et epistulas in lectione ac fide et <lb/>
            ipsas ecclesias in communione retinemus. iam uero Galatia <lb/>
            non una ecclesia est, sed in ea regione innumerabiles. Corinthios <lb/>
            autem uidete quemadmodum salutauerit: Paulus apostolus <lb n="20"/>
            Iesu Christi per uoluntatem dei et Timotheus <lb/>
            frater ecclesiae dei quae est Corinthi cum <lb/>
            sanctis omnibus qui sunt in uniuersa Achaia. quot <lb/>
            putatis esse ecclesias in uniuersa Achaia? fortasse ubi sit <lb/>
            Achaia nescitis et de tam incognita prouincia tanta caecitate <lb n="25"/>
            iudicatis, ut eam criminibus Afrorum perisse dicatis. nonne <lb/>
            plena sunt florentissimis ecclesiis omnia loca quae Petrus <lb/>
            nominat, Pontus Cappadocia Asia et Bithynia? quid? Iohannes

<note type="footnote">20 II Cor. 1, 1 28 cf. I Petro 1, 1 cf. Apoc. 1, 11</note>

<note type="footnote"> 5 dominuni <hi rend="italic">Oml</hi> 6 quidquam <hi rend="italic">Ov</hi> 7 oboedientiam II 10 illiricum <lb/>
            <hi rend="italic">0, item lin. 13</hi> 13 quod <hi rend="italic">0</hi> si <hi rend="italic">s. l. TIm2</hi> 15 potuerint <hi rend="italic">II</hi> <lb/>
            16 tessalonicenses II colosenses <hi rend="italic">IIml</hi> 17 <hi rend="italic">pr</hi>. et <hi rend="italic">om</hi>. II 23 quotuniuersa <lb/>
            Achaia <hi rend="italic">om. 0</hi> 24 Achaia sit <hi rend="italic">v</hi> 28 nominauit <hi rend="italic">v post</hi> <lb/>
            Pontus <hi rend="italic">v add</hi>. Galatia, <hi rend="italic">de qua tamen Attg. et Cresc. II 37, 46 et Post <lb/>
            gesta 4, 4 tacet</hi> et <hi rend="italic">om. v</hi> bithinia <hi rend="italic">0</hi> bythinia <hi rend="italic">77</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="272"/>
            quibus scripsit, Zmyrnae Pergami Sardis Thyatirae Philadelphiae <lb/>
            Laodiciae quae sunt ecclesiae — iam enim Ephesum <lb/>
            commemorauimus —, dicat mihi aliquis uestrum ubi sint, <lb/>
            quantum ab inuicem distent. fortasse modo id quaeritis uel <lb/>
            legendo uel audiendo cognoscere. cognoscite ergo etiam quam<lb n="5"/>
            longe ab Africa remotae sunt, et dicite nobis, cur eas omnino <lb/>
            uobis incognitas et in apostolicis litteris manifestatas tam <lb/>
            sacrilega temeritate accusetis et tanta dementia criminibus <lb/>
            Afrorum perisse dicatis. postremo quid de illis in sanctis <lb/>
            canonicis libris scriptum est scio, quid de illis uos dicatis<lb n="10"/>
            nescio. certe, sicut nos eas legimus ecclesias Christi ex codicibus <lb/>
            quos et uos ueneramini, sic et uos ex codicibus quos <lb/>
            et nos ueneramur quemadmodum perierint legite nobis. an <lb/>
            placet uobis, ut contra ecclesias, quae membra sunt unius <lb/>
            ecclesiae toto orbe diffusae, quas nobis per scriptures suas<lb n="15"/>
            sanctus spiritus commendauit et tradidit, undelibet prolata <lb/>
            quaelibet hominum maledicta credamus? hoc quidem uobis <lb/>
            placet, sed nobis non placet. quibus autem iustius placeat et <lb/>
            uos uidetis, sed uicti animositate non uultis uinci ueritate. <lb/>
            ecce sunt scripturae dei, ecce sunt in eis ecclesiae et uniuersali <lb n="20"/>
            totius orbis nomine et nominatim designatae et expressae. <lb/>
            quid maiores uestri collegis suis obiecerint nescierunt, quales <lb/>
            ea causa iudices habuerit nescierunt: quomodo ergo perierunt? <lb/>
            ecce sunt scripturae quibus credo, ecce sunt ecclesiae quibus <lb/>
            communico: ubi tibi lego nomina earum, ibi mihi lege crimina <lb n="25"/>
            earum. 
</p></div><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p>Si autem aliunde clamas uel recitas, nos post uocem <lb/>
            pastoris nostri per ora prophetarum, per os proprium, per ora <lb/>
            euangelistarum nobis apertissime declaratam uocem uestram

<note type="footnote"> 1 zmirnae <hi rend="italic">077</hi> Smymae v Pergamo <hi rend="italic">Om2v</hi> thiatirae <hi rend="italic">011</hi> Tiathyrae <lb/>
            v filadelfiae <hi rend="italic">OJl</hi> 6 affrica <hi rend="italic">77</hi> 7 manifestas <hi rend="italic">77</hi> tam om. <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            10 est] sit <hi rend="italic">Ih</hi> 11 eas] ea <hi rend="italic">Oml</hi> 15 spiritus sanctus per scripturas <lb/>
            suas <hi rend="italic">77</hi> 16 spiritus <hi rend="italic">sanctus.,</hi> 20 eis] ecclesia <hi rend="italic">77</hi> 27 aliad declamas <lb/>
            (de 8. <hi rend="italic">I</hi>. tnl) <hi rend="italic">77</hi> 28 proprium] priorum (pri ita <hi rend="italic">ras. m2) n</hi> 29 aoces <lb/>
            uestras <hi rend="italic">TIv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="273"/>
            non admittimus, non credimus, non accipimus. quae sunt <lb/>
            oues meae, inquit pastor caelestis, uocem meam audiunt <lb/>
            et sequuntur me. uox eius de ecclesia non est obscura. <lb/>
            quisquis ab eius grege errare non uult. hanc audiat, hanc <lb/>
            sequatur. fidelissimus dispensator eius, doctor gentium in fide <lb n="5"/>
            et ueritate, quia ipse in eo loquebatur, haec dicit: miror <lb/>
            quod sic tam cito transferimini ab eo qui uos uocauit <lb/>
            in gratia Christi in aliud euangelium, quod <lb/>
            non est aliud; nisi aliqui sunt conturbantes uos et <lb/>
            uolentes conuertere euangelium Christi. sed licet <lb n="10"/>
            si nos aut angelus de caelo uobis euangelizauerit <lb/>
            praeterquam quod euangelizauimus uobis, anathema <lb/>
            sit. sicut praediximus, et nunc iterum dico, <lb/>
            si quis uobis euangelizauerit praeterquam quod <lb/>
            accepistis, anathema sit. euangelizata est nobis ecclesia <lb n="15"/>
            per totum orbem terrarum futura. hoc in lege et prophetis <lb/>
            et psalmis esse praenuntiatum ipse dominus testificatus est, <lb/>
            qui eam coepturam ab Hierusalem et per omnes gentes permanaturam <lb/>
            esse praedixit, testes sibi futuros in Hierusalem <lb/>
            et in tota Iudaea et Samaria et usque in totam terram, cum <lb n="20"/>
            iam in caelum ascenderet, praenuntiauit. haec uerba facta <lb/>
            secuta sunt: quomodo coeptum sit ab Hierusalem et deinde <lb/>
            processum in Iudaeam et Samariam et inde in totam terram, <lb/>
            ubi adhuc crescit ecclesia, donec usque in finem etiam reliquas <lb/>
            gentes ubi adhuc non est obtineat, scripturis sanctis <lb n="25"/>
            testibus consequenter ostenditur. quisquis aliud euangelizauerit, <lb/>
            anathema sit. 
</p><p><milestone n="13" unit="altchapter"/>Aliud autem euangelizat, qui perisse de cetero mundo <lb/>
            ecclesiam et in parte Donati in sola Africa remansisse dicit.

<note type="footnote"> 1 Ioh. 10, 27 5 cf. Luc. 12, 42 I Tim. 2, 7 6 Gal. 1, 6-9 </note>

<note type="footnote"> 2 audient <hi rend="italic">(at</hi> sequuntur) <hi rend="italic">077</hi> 4 hanc-hanc <hi rend="italic">scripsi</hi> hunc-hunc <hi rend="italic">Ollv</hi> <lb/>
            6 quia] qua <hi rend="italic">0</hi> 8 gratiam <hi rend="italic">v (Gr</hi>. Iv x®PlTl) 12 uobis s. <hi rend="italic">l. Ilm2</hi> <lb/>
            18 permansuram <hi rend="italic">77</hi> 19 <hi rend="italic">fort</hi>. &lt;et) testes 23 et inde <hi rend="italic">in ras. 0</hi> et <lb/>
            (Onl. inde) <hi rend="italic">77</hi> donec <hi rend="italic">v</hi> 24 adhuc ubi <hi rend="italic">Jlmi</hi> donec] et inde <hi rend="italic">v</hi> 28 de] <lb/>
            dicat de <hi rend="italic">Jlml</hi> dicit de <hi rend="italic">Ilm2v</hi> cetero <hi rend="italic">77 (passim)</hi> 29 affrica <hi rend="italic">77</hi> </note>

<note type="footnote"> LII. August. c. Don. II. </note>

<note type="footnote"> 18 </note> <lb/>
             
<pb n="274"/>
            ergo anathema sit: aut legat mihi hoc in scripturis sanctis et <lb/>
            non sit anathema. 
</p></div><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p><hi rend="italic">Lego,</hi> inquit. <hi rend="italic">nam Enoch unus inter omnes homines<lb/>
             placuit deo et translatus est et postea toto mundo aquarum <lb/>
            inundatione deleto solus Noe cum coniuge et filiis et nuribus<lb n="5"/>
            suis in arca meruit liberari</hi>. adiungunt etiam de Loth, quod <lb/>
            solus cum filiabus de Sodomis liberatus sit, de ipso quoque <lb/>
            Abraham et Isaac et Iacob, quod pauci fuerint deo placentes <lb/>
            in terra idolis et daemonibus dedita. postremo iam multiplicato <lb/>
            populo Israhel, iam temporibus regum in terra promissionis,<lb n="10"/>
            quae fuerat omnibus duodecim tribubus distributa, <lb/>
            commemorant decem tribus diuisas et traditas seruo Salomonis, <lb/>
            duas autem remansisse filio Salomonis ad regnum quod erat <lb/>
            Hierusalem. <hi rend="italic">sic et nunc,</hi> inquiunt, <hi rend="italic">totus mundus apostatauit. <lb/>
            nos autem tamquam duae illae tribus in templo dei, hoc est<lb n="15"/>
            in ecclesia, remansimus. dominum etiam Iesum Christum cum <lb/>
            plurimi discipuli sequerentur, septuaginta duobus apostatantibus<lb/>
             soli cum illo duodecim remanserunt</hi>. his atque huiusmodi <lb/>
            exemplis haeretici suam paucitatem commendare conantur <lb/>
            et in sanctis ecclesiae multitudinem toto orbe diffusam <lb n="20"/>
            blasphemare non cessant. sed quaero ab eis, si, quod absit. <lb/>
            nollem credere uera esse ista ipsa quae ab eis commemorantur <lb/>
            exempla, unde me conuincerent. nonne de scripturis sanctis, <lb/>
            ubi leguntur tanta manifestatione, ut quisquis illas litteras in <lb/>
            fidem recipit non possit nisi et ista uerissima confiteri? porro <lb n="25"/>
            si haec exempla ideo cogerer credere uera esse, quia ibi scripta <lb/>
            sunt, ubi non possum dicere falsa esse quae scripta sunt, cur <lb/>
            non et ipsi de ecclesia toto orbe diffusa eisdem scripturis <lb/>
            credunt? ecce nos illa omnia credimus. credant et ipsi quod

<note type="footnote"> 3 cf. Gen. 5, 24 5 cf. Gen. 7, 1 6 cf. Gen. 19, 12 12 cf. III <lb/>
            Reg. 11-12 17 cf. Petil. II 18, 40 </note>

<note type="footnote"> 4 <hi rend="italic">ait</hi>. et <hi rend="italic">om. II</hi> 6 adiungant <hi rend="italic">0</hi> 8 <hi rend="italic">pr</hi>. et <hi rend="italic">om. v</hi> 9 dedita et daemonibus <lb/>
            <hi rend="italic">II</hi> 10 terram 11 11 faerat] faera <hi rend="italic">Oml</hi> futura <hi rend="italic">H</hi> 12 <hi rend="italic">et</hi> 13 salemonis <hi rend="italic">II</hi> <lb/>
            13 duas-Salomonis om. <hi rend="italic">0</hi> 16 permansimus <hi rend="italic">II</hi> 17 plurimis <hi rend="italic">Oml</hi> <lb/>
            discipuli <hi rend="italic">om. II</hi> 21 quod absit si (ei <hi rend="italic">s. I. m2) R</hi> 22 ipsa om. <hi rend="italic">II</hi> <lb/>
            25 recepit v 27 possem e 29 omnia illa v </note> <lb/>
             
<pb n="275"/>
            ait dominus: praedicari in nomine eius paenitentiam et <lb/>
            remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus <lb/>
            ab Hierusalem, credant quod ascensurus in caelum <lb/>
            nouissime dixit: eritis mihi testes in Hierusalem et in <lb/>
            tota Iudaea et Samaria et usque in totam terram. et <lb n="5"/>
            illa et ista uera esse credantur, et nulla inter nos contentio <lb/>
            remanebit, quia nec illis ueris ista nec istis ueris illa impediuntur. <lb/>
            <hi rend="italic">et ista,</hi> inquiunt, <hi rend="italic">credimus et completa esse confitemur,<lb/>
             sed postea orbis terrarum apostatauit et sola remansit <lb/>
            Donati communio</hi>. haec nobis legant, sicut legunt de Enoch, <lb n="10"/>
            de Noe et de Abraham, Isaac et Iacob et de illis duabus tribubus, <lb/>
            quae decem separatis reliquae factae sunt, et de duodecim <lb/>
            apostolis, qui ceteris apostatantibus remanserunt. et hoc <lb/>
            similiter legant, et nihil resistimus. si autem non ea de scripturis <lb/>
            sanctis legunt, sed suis contentionibus persuadere conantur, <lb n="15"/>
            credo illa quae in scripturis sanctis leguntur, non credo <lb/>
            ista quae ab haereticis uanis dicuntur. sed quia se duabus <lb/>
            illis tribubus, quae cum Salomonis filio remanserunt, comparandos <lb/>
            putant, legant, et eos hoc elegisse paenitebit sic enim <lb/>
            commemorantur in scripturis ipsi duo populi: pars quae erat <lb n="20"/>
            ad Hierusalem Iuda nominatur, illa uero alia, quae cum seruo <lb/>
            Salomonis in ampliore numero segregata est, Israhel uocatur. <lb/>
            legant quae dicant prophetae de utrisque, quemadmodum <lb/>
            peiorem dicant ludam quam Israhel, ita ut iustificatam dicant <lb/>
            auersatricem Israhel peccatis praeuaricatricis Iudae, id est tam <lb n="25"/>
            grauia esse peccata huius, ut in eius comparatione illa iusta <lb/>
            dicenda sit. nec huius tamen nec illius peccata obfuerunt <lb/>
            aliquid iustis, qui et hic et illic fuisse inueniuntur. nam et <lb/>
            in illa parte, quam pro exemplo perditionis ponunt, id est in <lb/>
            Israhel, fuerunt sancti prophetae. ibi erat ille memorabilis

<note type="footnote"> 1 Luc. 24, 47 4 Act. 1, 8 21 cf. III Reg. 12. 20 24 cf. <lb/>
            Hier. 3, 11 </note>

<note type="footnote"> 1 eius] <hi rend="italic">BUO llv 4 diierit 0 6 esse om. O 10 enoc 0</hi> 18 salemonis <lb/>
            <hi rend="italic">H, item lin. 22</hi> 19 legisse <hi rend="italic">II</hi> poenitebit <hi rend="italic">IIv</hi> 25 iudee <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            Iuda <hi rend="italic">1bJ</hi> 26 graoia <hi rend="italic">in ras. Jlm2</hi> 27 ofifuerant <hi rend="italic">27</hi> 29 <hi rend="italic">alt</hi>. in om. <hi rend="italic">0</hi> </note>

<note type="footnote"> 18* </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="276"/>
            Helias, ut de aliis taceam, cui etiam dictum est: reliqui <lb/>
            mihi septem milia uirorum qui non curuauerunt genua <lb/>
            ante Baal. ideo nequaquam pars illa populi tamquam haeresis <lb/>
            fuisse deputanda est. deus enim easdem tribus iusserat <lb/>
            separari, non ut religio, sed ut regnum diuideretur et hoc <lb n="5"/>
            modo uindicaretur in regnum Iuda. deus autem numquam <lb/>
            iubet schisma uel haeresem fieri. neque enim quia et in orbe <lb/>
            terrarum plerumque regna diuiduntur, ideo et unitas christiana <lb/>
            diuiditur, cum in utraque parte catholica inueniatur <lb/>
            ecclesia. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p>Hoc ideo de Iuda et Israhel commemorandum arbitratus <lb/>
            sum, maxime ut admoneantur isti non obesse iustis in medio <lb/>
            impiorum constitutis, quidquid in ipsos populos propter impiorum <lb/>
            multitudinem dicitur, ut desinant colligere testimonia, <lb/>
            quaecumque siue per prophetas siue per os domini siue per<lb n="15"/>
            euangelistas in zizania uel paleam orbis terrarum dicta inueniuntur. <lb/>
            plerumque enim sermo diuinus impias turbas ecclesiae, <lb/>
            quae nec in ecclesia deputantur, tamen propter sacramenta, <lb/>
            quae cum sanctis communiter habent, quia inest in eis quaedam <lb/>
            forma pietatis cuius uirtutem negant, sicut ait apostolus: <lb n="20"/>
            habentes formam pietatis, uirtutem autem eius abnegantes, <lb/>
            sic redarguit, tamquam omnes tales sint et nullus <lb/>
            bonus omnino remanserit. inde quippe admonemur in suo quodam <lb/>
            numero eos dici omnes, id est omnes filios gehennae, <lb/>
            quo eos deus pertinere praesciuit. isti ergo uel imperite uel <lb n="25"/>
            fallaciter agentes colligunt de scripturis talia, quae uel in <lb/>
            malos bonis usque in finem permixtos uel de uastatione prioris <lb/>
            populi Iudaeorum dicta repperiuntur, et uolunt ea detorquere <lb/>
            in ecclesiam dei, ut tamquam defecisse ac perisse de toto orbe <lb/>
            uideatur. desinant ergo talia proferre, si respondere huic epistulae <lb n="30"/>
            uolunt. neque enim nos ita dicimus per totum orbem

<note type="footnote"> 1 III Reg. 19, 18 8 significare uidetur diuisionem imperii R. <lb/>
            a. 395 factam 21 II Tim. 3, 5 </note>

<note type="footnote"> 2 millia <hi rend="italic">Ov</hi> 7 haeresim <hi rend="italic">Om2v</hi> orbem <hi rend="italic">77</hi> 13 quicquid <hi rend="italic">77</hi> <lb/>
            16 zizaniam <hi rend="italic">77</hi> 19 in <hi rend="italic">om. 77</hi> 24 dicit <hi rend="italic">77</hi> 28 reperiuntur <hi rend="italic">OmOv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="277"/>
            diffundi ecclesiam, ut in sacramentis eius solos bonos esse <lb/>
            dicamus ac non etiam malos et eos multo plures, ut in eorum <lb/>
            comparatione pauci sint, cum per se ipsos ingentem numerum <lb/>
            faciant. 
</p></div><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="14" unit="altchapter"/> Habemus innumerabilia testimonia et de commixtione <lb n="5"/>
            malorum cum bonis in eadem communione sacramenti, <lb/>
            sicut ludas ab initio malus inter bonos undecim conuersatus <lb/>
            est, et de bonorum paucitate propter malorum plurium comparationem <lb/>
            et rursus de bonorum multitudine per se ipsam <lb/>
            considerata. ex quibus, ne longum faciam, pauca commemoro. <lb n="10"/>
            est in Canticis canticorum, quod de sancta ecclesia dictum <lb/>
            omnis christianus agnoscit: sicut lilium in medio spinarum, <lb/>
            ita proxima mea in medio filiarum. unde appellat <lb/>
            spinas nisi propter malignitatem morum, et easdem unde filias <lb/>
            nisi propter communionem sacramentorum? uidet etiam Ezechiel <lb n="15"/>
            signatos quosdam, ne cum malis pariter interirent,, de <lb/>
            quibus ei dicitur: qui gemunt et maerent peccata et <lb/>
            iniquitates populi mei quae fiunt in medio eorum. <lb/>
            populum suum non diceret, quem solis illis illaesis perire mox <lb/>
            iubet, nisi eum populum qui eius sacramenta gestabat. dicit <lb n="20"/>
            et dominus de superseminatis zizaniis: sinite utraque crescere <lb/>
            usque ad messem, id est triticum et zizania, et ipse <lb/>
            interpretatur messem finem esse saeculi, agrum uero, ubi utrumque <lb/>
            seminatum est, mundum esse. oportet itaque usque in <lb/>
            finem saeculi crescere utrumque per mundum. unde iam non <lb n="25"/>
            permittuntur isti suspicari aut asserere quod dicunt, defecisse <lb/>
            omnes bonos de mundo, ut in sola parte Donati remanerent. <lb/>
            conantur enim contra apertissimam sententiam domini dicentis: <lb/>
            ager est mundus et: sinite utraque crescere usque ad

<note type="footnote"> 12 Cant. 2, 2 17 Ezech. 9, 4 21 Matth. 13, 30 29 Mattli. <lb/>
            13, 38. 30 </note>

<note type="footnote"> 2 eos] eo <hi rend="italic">O, add</hi>. etiam <hi rend="italic">v</hi> 8 plurimam <hi rend="italic">77</hi> 12 in medio spinarum <lb/>
            in <hi rend="italic">ras. Tlm2</hi> 15 hiezechiel <hi rend="italic">0</hi> hic Ezechiel <hi rend="italic">v</hi> 16 pariter <hi rend="italic">om. II</hi> <lb/>
            22 zizaniam 0 26 deserere <hi rend="italic">II</hi> omnes bonos defecisse <hi rend="italic">llv</hi> 29 hic <lb/>
            mundus <hi rend="italic">0JIm2v, cf. 15,</hi> 38. <hi rend="italic">24, 70. Gaud. II 4, 4</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="278"/>
            messem et: messis est finis saeculi. est (et) alia similitudo <lb/>
            apertissima de commixtione bonorum et malorum intra eandem <lb/>
            sacramentorum communionem et conexionem, quam dominus <lb/>
            ipse et ponit et exponit: simile est, inquit, regnum caelorum <lb/>
            sagenae missae in mare, quae congregat omnia <lb n="5"/>
            genera piscium; cum autem esset impleta, eduxerunt <lb/>
            eam ad litus et sedentes elegerunt optimos in uasa <lb/>
            sua, malos autem foras miserunt. sic erit in consummatione <lb/>
            saeculi: exient angeli et separabunt malos <lb/>
            de medio iustorum et mittent eos in fornacem ignis;<lb n="10"/>
            ibi erit fletus et stridor dentium. nulla ergo malorum <lb/>
            commixtio terret bonos, ut propterea uelint tamquam retia <lb/>
            rumpere et a congregatione unitatis exire, ne homines non <lb/>
            pertinentes ad regnum caelorum in sacramentorum consortio <lb/>
            patiantur, quandoquidem, cum ad litus, id est ad finem saeculi,<lb n="15"/>
            uentum fuerit, fiet debita separatio non humana temeritate, <lb/>
            sed diuino iudicio. 
</p></div><div n="36" subtype="section" type="textpart"><p>De paucitate autem bonorum ipse dominus apertissime <lb/>
            dicit: intrate per angustam portam. quam lata et spatiosa <lb/>
            uia quae ducit ad interitum, et multi sunt qui <lb n="20"/>
            pergunt per illam; quam angusta porta et arta uia <lb/>
            quae ducit ad uitam, et pauci sunt qui ingrediuntur <lb/>
            per illam. istos paucos Donatistae se putant esse et ideo <lb/>
            dicunt perisse orbem terrarum, se autem in hac paucitate <lb/>
            quam laudauit dominus remansisse. qui quando comparantur <lb n="25"/>
            cum eis, longe pauciores Rogatistas aut Maximianistas obicimus <lb/>
            qui se ab eis separauerunt, si existimant sibi de paucitate <lb/>
            esse gloriandum. uerumtamen hanc paucitatem in comparatione <lb/>
            multitudinis malorum esse a domino commendatam. <lb/>
            multitudinem autem bonorum, cum per se ipsa consideratur.

<note type="footnote">1 Matth. 18, 39 4 Matth. 18, 47—50 19 Matth. 7, 13-14 </note>

<note type="footnote">1 et <hi rend="italic">addidi</hi> 2 malorum et bonorum <hi rend="italic">JlfJ</hi> 3 connexionem Ov <lb/>
            5 mari <hi rend="italic">ll, cf. Boensch, It. 2 p. 406</hi> 9 exibunt <hi rend="italic">II</hi> 10 mittunt <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            fornacem] caminum <hi rend="italic">Jlv</hi> 20 uia] <hi rend="italic">add</hi>. est <hi rend="italic">Ov</hi> 30 ipsam v </note><lb n="30"/>
             
<pb n="279"/>
            non tacuisse scripturas legant et uideant quam plura testimonia <lb/>
            repperiantur. unde enim ipsum semen Abrahae sicut <lb/>
            stellae caeli et sicut arena maris promittitur nisi propter <lb/>
            innumeram multitudinem, cum dicat apostolus ideo dictum esse: <lb/>
            in Isaac uocabitur tibi semen, quia non filii carnis, <lb n="5"/>
            sed filii promissionis deputantur in semen? unde multi <lb/>
            filii desertae magis quam eius quae habet uirum? <lb/>
            unde multi ab oriente et occidente uenient et recumbent cum <lb/>
            Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum; <lb/>
            filii autem regni ibunt in tenebras exteriores, <lb n="10"/>
            hoc est impii Iudaei? unde dicit apostolus: ut mundaret, <lb/>
            inquit, nos sibi populum abundantem, aemulatorem <lb/>
            bonorum operum? unde Apocalypsis milia milium dicit esse <lb/>
            sanctorum ecclesiae filiorum? ecce ipsi dicuntur multi qui <lb/>
            dicuntur et pauci. quare, nisi multi per se ipsos considerati, <lb n="15"/>
            pauci autem in comparatione iniquorum? 
</p></div><div n="37" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="15" unit="altchapter"/><hi rend="italic">De nobis,</hi> inquiunt, <hi rend="italic">dictum est: erunt primi <lb/>
            qui erant nouissimi. ad Africam enim euangelium postmodum <lb/>
            uenit et ideo nusquam litterarum apostolicarum <lb/>
            scriptum est Africam credidisse. de orientalibus autem et<lb n="20"/>
             ceteris gentibus, quae in sanctis libris commemorantur fidem<lb/>
             recepisse Christianam, dictum est: erunt nouissimi qui <lb/>
            erant primi, quia recessuri erant a fide</hi>. nonne ista est <lb/>
            haereticorum cauenda calliditas, uolentium conuertere uerba <lb/>
            dei a ueritate propter quam dicta sunt ad peruersitatem in <lb n="25"/>
            qua ipsi sunt? cur enim hoc non potius de Iudaeis intellegimus, <lb/>
            qui nouissimi facti sunt cum fuissent primi, et de christianis <lb/>
            ex gentibus, qui primi facti sunt cum fuissent nouissimi? quem

<note type="footnote"> 2 cf. Gen. 15, 5. 22, 27 5 Rom. 9, 7—8 6 Esai. 54, 1 8 Matth. <lb/>
            8, 11-12 11 Tit. 2, 14 13 cf. Apoc. 5, 11 17. 22 Matth. 20, 16 </note>

<note type="footnote"> 2 reperiantur <hi rend="italic">Om2."</hi> 6 semine <hi rend="italic">77</hi> 8 un [multi (de <hi rend="italic">om.) 77</hi> ueniunt <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            9 caelorum] dei <hi rend="italic">0, cf. Cresc. III 66, 75</hi> 12 inquit <hi rend="italic">om. Ov, cf. Petil. <lb/>
             II 52, 119. III 65, 67</hi> 14 sanctorum (oram <hi rend="italic">in ras. m2) 77</hi> 15 dieunt <lb/>
            <hi rend="italic">Oml</hi> 18 affricam <hi rend="italic">77, item lin. 20</hi> postmodum euuangelium <hi rend="italic">77</hi> <lb/>
            23 recesoerunt <hi rend="italic">0</hi> 28 ex 8. I. <hi rend="italic">77</hi> <lb/>
            . </note> <lb/>
             
<pb n="280"/>
            intellectum si aliquo certiore documento probare non possem, sufficere <lb/>
            debuit bene iudicanti auditori, quod inuenerim exitum in <lb/>
            bis uerbis, unde istos appareat nihil pro se attulisse tamquam <lb/>
            certum, ut dubitari non possit, quia, etsi non essent Iudaei et <lb/>
            gentes de quibus hoc dictum intellegerem, nonnullae barbarae<lb n="5"/>
            nationes etiam post Africam crediderunt, unde certum sit <lb/>
            Africam in ordine credendi non esse nouissimam. huc accedit, <lb/>
            quod ipse dominus de quibus hoc dixisset exposuit et <lb/>
            ora calumniatorum oppilauit. loquens enim Iudaeis, qui ei <lb/>
            dicturi sunt: in plateis nostris docuisti: cum uideritis,<lb n="10"/>
            inquit, Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas <lb/>
            in regno dei, uos autem expelli foras. et uenient <lb/>
            ab oriente et occidente et aquilone et austro, et accumbent <lb/>
            in regno dei. et ecce sunt nouissimi qui erunt <lb/>
            primi, et sunt primi qui erunt nouissimi. hic certe quid<lb n="15"/>
            contradicatur non inuenitur. 
</p></div><div n="38" subtype="section" type="textpart"><p>Item dicunt de apostasia orbis terrarum dictum esse <lb/>
            quod ait dominus: <hi rend="italic">filius homini:s ueniens putas inueniet <lb/>
            fidem in terra</hi>? quod nos intellegimus dictum uel <lb/>
            propter ipsam fidei perfectionem, quae ita difficilis est in <lb n="20"/>
            hominibus, ut in ipsis quoque admirabilibus sanctis, sicut in <lb/>
            ipso Moyse, inueniatur aliquid ubi trepidauerint uel trepidare <lb/>
            potuerint, uel propter illam iniquorum abundantiam et paucitatem <lb/>
            bonorum, de qua satis diximus. propterea enim tamquam <lb/>
            dubitans hoc dominus dixit. neque enim ait: (ueniens <lb n="25"/>
            filius hominis non inueniet fidem in terra\', sed: putas inueniet <lb/>
            fidem in terra? cui utique cuncta scienti et praescienti <lb/>
            de aliqua re dubitare non conuenit, sed illius dubitatio nostram

<note type="footnote"> 10 Luc. 13, 26. 28-80 17 <hi rend="italic">de apostasiai]</hi> cf. Gaud. II 6, 6 <lb/>
            18. 26 Luc. 18, 8 22 cf. Deut. 82. 51 </note>

<note type="footnote"> 5 de] ae <hi rend="italic">Oml,</hi> e <hi rend="italic">Om2</hi> 6 affricam <hi rend="italic">0</hi> 8 dixit <hi rend="italic">Ov</hi> 9 <hi rend="italic">poit</hi> ora <lb/>
            <hi rend="italic">ras. 4—5 litt. in II</hi> 11 <hi rend="italic">pr</hi>. et <hi rend="italic">om. II</hi> 13 accombent. <hi rend="italic">0</hi> 14 <hi rend="italic">et</hi> 15 <lb/>
            erant (eoovtat) <hi rend="italic">II</hi> erant <hi rend="italic">Ov</hi> 20 quae] qua et <hi rend="italic">0</hi> 21 ammirabilibus 0 <lb/>
            24 dixim <hi rend="italic">Om)</hi> 25 ueuiens] ueniet <hi rend="italic">0</hi> 27 cui] cu <hi rend="italic">Oml</hi> 28 aliquo <lb/>
            <hi rend="italic">Om2</hi> re <hi rend="italic">om. 0</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="281"/>
            dubitationem figurauit, quia propter multa scandala circa finem <lb/>
            saeculi pullulantia hoc erat quandoque infirmitas humana dictura. <lb/>
            unde in psalmis dicitur: dormitauit anima mea prae <lb/>
            taedio; confirma me in uerbis tuis. quare: dormitauit <lb/>
            anima mea prae taedio, nisi propter illud quod dominus ait: <lb n="5"/>
            quoniam abundauit iniquitasrefrigescet caritas multorum? <lb/>
            et quare: confirma me in uerbis tuis, nisi propter id <lb/>
            quod sequitur: qui autem perseuerauerit usque in finem, <lb/>
            hic saluus erit? sunt ergo per totum mundum, in quibus quoniam <lb/>
            abundat iniquitas, refrigescet caritas multorum, et sunt rursus <lb n="10"/>
            per totum mundum, qui perseuerando usque in finem salui <lb/>
            erunt, quia sinite, inquit, utraque crescere usque ad messem, <lb/>
            et: messis est finis saeculi, ager autem mundus. <lb/>
            cuius humanae infirmitatis est etiam illa uox: saluum me fac, <lb/>
            domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutae <lb n="15"/>
            sunt ueritates a filiis hominum. et inter hos tamen est <lb/>
            unum cor et una in deum anima fidelium clamans: saluum <lb/>
            me fac, domine. quia enim sic unus est iste homo qui dicit: <lb/>
            saluum me fac, domine, ut ex multis constet, paulo post <lb/>
            in eodem psalmo dicitur: propter miseriam inopum et <lb n="20"/>
            gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit dominus. et <lb/>
            rursus paulo post plurali numero dicitur: tu uero seruabis <lb/>
            nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum. <lb/>
            qua generatione, nisi de qua superius dictum est: defecit <lb/>
            sanctus et diminutae sunt ueritates a filiis hominum? <lb n="25"/>
            sed utrumque hoc genus per totum mundum usque in finem, <lb/>
            quia sinite, inquit, utraque crescere usque ad messem, <lb/>
            et: ager est mundus, messis finis saeculi. ipse enim <lb/>
            unus homo, quod est corpus Christi ex multis constans,

<note type="footnote"> 3 Ps. 118, 28 6 Matth. 24, 12 8 Matth. 24, 13 12 Matth. <lb/>
            13, 30. 39. 38 14 Ps. 11, 2 20 Ps. 11, 6 22 Ps. 11, 8 24 Ps. <lb/>
            11, 2 27 Matth. 13, 30. 38. 39 </note>

<note type="footnote"> 5 anima mea <hi rend="italic">om. 77</hi> 8 autem 8. <hi rend="italic">I. Um2</hi> 14 uox illa <hi rend="italic">77</hi> 19 paulo <lb/>
            post] paulos <hi rend="italic">Oml</hi> 22 post] <hi rend="italic">add</hi>. pro <hi rend="italic">0</hi> 23 <hi rend="italic">alt</hi>. et <hi rend="italic">om. v et Uulg</hi>. <lb/>
            27 utraque crescere inquit <hi rend="italic">77</hi> 28 enim <hi rend="italic">om. 0</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="282"/>
            tamquam Enoch deo placens transferetur et tamquam Loth de <lb/>
            Sodomis et tamquam Noe de diluuio liberabitur. in ipso est <lb/>
            miseria inopum et gemitus pauperum, quia eius anima dormitat <lb/>
            a taedio, cum se petit confirmari in uerbis dei. in eo <lb/>
            autem psalmo dicit unde sit ipsum taedium: taedium, inquit, <lb n="5"/>
            detinuit me a peccatoribus relinquentibus legem tuam. <lb/>
            ipse item clamat, cum eodem taedio cor eius angitur; sed <lb/>
            uideant unde clamat: a finibus terrae, inquit, ad te exclamaui, <lb/>
            dum angeretur cor meum. ipse persecutionem uere <lb/>
            pro iustitia patitur, non solum si tormentis corporalibus patiatur<lb n="10"/>
            — hoc enim non semper —, sed quod semper, quamdiu <lb/>
            transeat iniquitas, patitur cruciatus uidelicet cordis, cum eum <lb/>
            taedium detinet a peccatoribus relinquentibus legem dei. neque <lb/>
            enim nullam persecutionem Loth in Sodomis patiebatur, ubi <lb/>
            tamen ei habitanti nullus per corporales poenas molestus fuit,<lb n="15"/>
            sed aspectu et auditu iustus inhabitans animam iustam <lb/>
            iniquis aliorum factionibus cruciabat. de hoc dicit apostolus: <lb/>
            sed et omnes qui uolunt pie uiuere in Christo <lb/>
            persecutionem patientur. de illis autem qui relinquunt <lb/>
            legem dei — de quibus dicit idem ipsum corpus Christi: uidi <lb n="20"/>
            insensatos et tabescebam —: mali autem, inquit, et <lb/>
            facinerosi proficient in peius, ipsi errantes et alios <lb/>
            in errorem mittentes. sed utrumque hoc genus per totum <lb/>
            mundum usque in finem, quia sinite, inquit, utraque crescere <lb/>
            usque ad messem, ager autem est mundus, messis <lb n="25"/>
            finis saeculi. 
</p></div><div n="39" subtype="section" type="textpart"><p>Uerumtamen istos miror non adtendere quid dicant, cum <lb/>
            uelut pro se commemorant quod ait dominus: filius hominis

<note type="footnote"> 1 cf. Gen. 5, 24. 19, 12. 7, 1 5 Ps. 118, 58 8 Ps. 60, 3 <lb/>
            16 II Petro 2, 8 18 II Tim. 3, 12 20 Pe. 118, 158 21 II Tim. 3, 18 <lb/>
            24 Matth. 13, 30. 38. 39 28 Luc. 18, 8 </note>

<note type="footnote"> 1 enoc <hi rend="italic">0</hi> 6 detenuit <hi rend="italic">27</hi> 7 tangitur <hi rend="italic">Jbnl</hi> 8 clamani <hi rend="italic">Ilml, cf. <lb/>
            De bapt. I 4, 5. Petil. II 108, 241</hi> 18 in Christo pie niuere <hi rend="italic">Ov (Gr</hi>. <lb/>
            rjc«pu»? C-fjv £ v Xptorip) 19 patiuntur 0 20 idem ipaum dicit <hi rend="italic">II</hi> <lb/>
            21 <hi rend="italic">ante pr</hi>. et <hi rend="italic">ras. 2 litt. in II</hi> autem <hi rend="italic">om. II</hi> 22 facinorosi <hi rend="italic">Oc</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="283"/>
            ueniens putas inueniet fidem in terra?, quasi Africa non <lb/>
            sit terra. si enim hoc ita dixit tamquam omnino in nullis <lb/>
            inuenturus fidem, aut de quadam terra dixit et incertum est <lb/>
            de qua dixerit, aut de tota terra dixit et non inueniunt quomodo <lb/>
            de Africa non dixerit. sane uideant, ne forte consequentibus <lb n="5"/>
            uerbis tales tetigerit quales isti sunt. cum enim dixisset: <lb/>
            filius hominis putas inueniet fidem in terra?, credo <lb/>
            quia poterat quibusdam superbis haereticis, qui in aliqua parte <lb/>
            terrarum se ab orbis unitate separauerunt, ascendere in cor <lb/>
            uana et inflata cogitatio, quod ipsi essent iusti deficientibus <lb n="10"/>
            et pereuntibus a fide ceteris gentibus per quas ecclesiae communio <lb/>
            dilatatur, continuo secutus euangelista: dixit autem, <lb/>
            inquit, et ad quosdam, qui sibi iusti uidebantur et spernebant <lb/>
            ceteros, similitudinem istam, et sequitur de illis <lb/>
            duobus in templo orantibus, Pharisaeo et publicano, in quibus <lb n="15"/>
            duobus figurantur superba gloriatio bonorum operum et humilis <lb/>
            confessio peccatorum. desinant ergo isti, si respondere huic <lb/>
            epistulae parant, ea testimonia commemorare, quae nos cum <lb/>
            ipsis clamamus uel in perditionem Iudaeorum uel in zizania <lb/>
            sine paleam siue malos pisces totius mundi, et sicut nos <lb n="20"/>
            manifestissimis testimoniis asseruimus ecclesiam toto orbe <lb/>
            diffusam, sic et ipsi manifestum aliquid proferant, unde ostendant <lb/>
            esse praedictum ceteris gentibus a fide Christi pereuntibus <lb/>
            solam Africam remansuram et quocumque episcopi ex <lb/>
            Africa mitterentur. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="40" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="16" unit="altchapter"/><hi rend="italic">Scriptum est,</hi> inquiunt, <hi rend="italic">in Canticis canticorum <lb/>
            sponsa, id est ecclesia, dicente ad sponsum: annuntia mihi, <lb/>
            quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in</hi>

<note type="footnote"> 12 LuCo 18, 9 27 Cant. 1, 6 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 post</hi> sit <hi rend="italic">1-2 litt. eras</hi>. in <hi rend="italic">77</hi> 8 est <hi rend="italic">om. 27</hi> 4 quo 0 aut de <lb/>
            tota terra dixit om. <hi rend="italic">II</hi> inaeniunt quo <hi rend="italic">in ras. IIm2</hi> 5 et de affrica <lb/>
            <hi rend="italic">1l(fJ)</hi> 6 tetigerint Oml 9 separauerint <hi rend="italic">77</hi> 11 et ceteris 0 12 secutus] <lb/>
            eequitnr n 16 duobus 8. <hi rend="italic">I. 77</hi> 19 clamamus] commemoramus <lb/>
            <hi rend="italic">fJ; cf. Parm. II1, 2</hi> aduersos nos facta sua clamant dicentes <hi rend="italic">etc., Gruc. <lb/>
            III 23, 26</hi> cum eos concilium clamet famosi criminis reos 22 et <hi rend="italic">om. O</hi> <lb/>
            24 affricam <hi rend="italic">Hml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="284"/>
            <hi rend="italic">meridie</hi>. hoc est unicum testimonium quod pro se isti resonare <lb/>
            arbitrantur, eo quod Africa in meridiana orbis parte sit <lb/>
            constituta. unde primum quaero quomodo Christum interroget <lb/>
            ecclesia, ut annuntiet ei ubi sit ecclesia; neque enim duae, <lb/>
            sed una est. aut ipsi ostendant, quoniam non negant haec<lb n="5"/>
            uerba ecclesiam dicere Christo, quae sit ecclesia quae interrogat <lb/>
            et quae sit ecclesia de qua interrogat. quaerit enim <lb/>
            quo ueniat ad sponsum suum et dicit ei: annuntia mihi, <lb/>
            quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in <lb/>
            meridie. iam ista ecclesia est quae loquitur et quaerit,<lb n="10"/>
            ubi sit [ecclesia] in meridie. neque enim interrogat: ubi <lb/>
            pascis, ubi cubas, et ei respondetur: in meridie, tamquam <lb/>
            sponsus respondeat: \'in meridie pasco, in meridie <lb/>
            cubo\', sed omnia ista uerba ad interrogationem pertinent: ubi <lb/>
            pascis, ubi cubas in meridie? adhuc enim ipsa dicit: ne<lb n="15"/>
            forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum. <lb/>
            iam uero ille respondet: nisi cognoueris temet ipsam, o <lb/>
            decora inter mulieres et cetera. non ergo his uerbis <lb/>
            ostenditur in sola parte meridiana esse ecclesia, sed (et) in <lb/>
            aliis mundi partibus constituta. interrogat fortasse quid ad <lb n="20"/>
            eius communionem pertineat in meridie, id est ubi sponsus <lb/>
            eius pascat et cubet in meridie, quia suos pascit et in suis <lb/>
            cubat. ueniunt enim quaedam membra eius, id est boni fideles, <lb/>
            ex partibus transmarinis in Africam et, cum audierint esse <lb/>
            hic partem Donati, timentes ne incidant in manus alicuius <lb n="25"/>
            rebaptizatoris inuocant Christum orantes et dicentes: annuntia <lb/>
            mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi <lb/>
            cubas in meridie, id est qui sint meridies ubi tu pascis et

<note type="footnote"> 14 <hi rend="italic">ad interrogationem1</hi> cf. serm. 46, 35. 138, 9 15 Cant. 1, 6 <lb/>
            17 Cant. 1, 7 </note>

<note type="footnote"> 3 interrogat <hi rend="italic">II</hi> 5 isti <hi rend="italic">llv</hi> 6 ecclesiam <hi rend="italic">ex</hi> ecclesiae <hi rend="italic">Ilml</hi> christo <lb/>
            dicere <hi rend="italic">II</hi> 10 iam] adhuc enim <hi rend="italic">v, cf. lin. 15</hi> adhuc enim <hi rend="italic">et lift. 17</hi> iam <lb/>
            uero 11 ecclesia <hi rend="italic">deleui</hi> 19 ecclesiam <hi rend="italic">(sed</hi> constituta) <hi rend="italic">v</hi> et <hi rend="italic">addidi</hi> <lb/>
            22 et cubet <hi rend="italic">s. I. Um2 alt</hi>. in <hi rend="italic">oni. II</hi> 24 hic esse <hi rend="italic">v</hi> 25 hic <hi rend="italic">om. 0</hi> <lb/>
            26 inuocan <hi rend="italic">Oml</hi>- </note> <lb/>
             
<pb n="285"/>
            cubas, id est qui habent caritatem et non diuidunt unitatem. <lb/>
            et uide quid adiungat: ne forte fiam uelut operta super <lb/>
            greges sodalium tuorum, id est ne forte uelut latens et <lb/>
            incognita et non reuelata — hoc est enim operta — fiam <lb/>
            non super gregem tuum, sed super greges sodalium tuorum, <lb n="5"/>
            qui cum primo tecum essent extra colligere uoluerant <lb/>
            non tuum gregem, sed suos greges, nec audierunt te dicentem: <lb/>
            qui mecum non colligit spargit nec quod Petro dixisti: <lb/>
            pasce oues meas, non \'oues tuas\'. non est autem ista operta, <lb/>
            quia non est sub modio sed super candelabrum, ut luceat omnibus <lb n="10"/>
            qui in domo sunt — et de illa dictum est: non potest <lb/>
            ciuitas abscondi super montem constituta —, sed Donatistis <lb/>
            uelut operta est, qui audiunt tam lucida et manifesta <lb/>
            testimonia, quae illam toto orbe demonstrant, et malunt clausis <lb/>
            oculis offendere in montem quam in eum ascendere, qui cum <lb n="15"/>
            esset lapis praecisus de monte sine manibus, creuit et factus <lb/>
            est mons ingens et impleuit uniuersam terram. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>