<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017.opp-lat1:5-8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017.opp-lat1:5-8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p>De eo quod scriptum est in genesi: faciamus hominem <lb/>
            ad imaginem et similitudinem nostram. hunc locum <lb/>
            Manichaei. quo scriptum est in genesi hominem factum esse <lb/>
            ad imaginem et similitudinem dei, propterea dicunt nouo <lb/>
            testamento esse contrarium. quia dominus in euangelio dicit<lb n="5"/>
            Iudaeis: uos ex patre diabolo estis et desideria patris <lb/>
            uestri facere uultis; ille homicida erat ab initio et <lb/>
            in ueritate non stetit, quia ueritas in eo non est, et <lb/>
            quod alio loco Iudaei serpentum genera et uiperarum appellantur. <lb/>
            non intellegunt illud dictum esse de homine antequam<lb n="10"/>
            peccaret, quod factus est ad imaginem et similitudinem dei, <lb/>
            hoc autem, quod in euangelio est, "UOB ex patre diabolo <lb/>
            estis" peccatoribus et infidelibus dici. tribus enim modis in <lb/>
            scripturis sanctis filiorum nomen accipitur: uno secundum <lb/>
            naturam. quomodo Isaac filius Abrahae uel etiam ceteri Iudaei,<lb n="15"/>
            qui ex eadem origine ueniunt; alio secundum doctrinam. ut <lb/>
            filius eius in ea re quisque appelletur, a quo aliquid didicit. <lb/>
            sicut filios suos appellat apostolus, qui ab illo didicerunt <lb/>
            euangelium; tertio secundum imitationem, sicut filios Abrahae <lb/>
            nos uocat apostolus, quod eius fidem imitamur. duobus ergo <lb n="20"/>
            modis peccatores infideles Iudaei filii diaboli uocantur a domino, <lb/>
            uel quod ab ipso inpietatem didicerunt, sicut de ipso <lb/>
            diabolo apostolus dicit: qui nunc operatur in filiis diffidentiae; <lb/>
            uel quod eum imitantur, quod magis pertinet ad <lb/>
            id, quod de illo dictum est: et in ueritate non stetit <lb n="25"/>
            quia et ipsi Iudaei in ueritate legis, quae sibi data est, non <lb/>
            steterunt eodem domino adtestante et dicente: si crederetis

<note type="footnote"> 1 Gen. 1. 26 6 Ioh. 8, 44 9 cf. Matth. 3, 7; 23. 33 19 cf. <lb/>
            I Cor. 4, 14 sq. 20 cf. Gal. 3. 7 23 Ephes. 2, 2 27 Ioii. 5, 46 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 2 (et 11) ymaginem <hi rend="italic">F</hi> hunc-scriptum <hi rend="italic">(unc. rubric.) P</hi> 6 diabulo <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> dyabolo <hi rend="italic">S</hi> 9 genimina <hi rend="italic">TC,b</hi> (in <hi rend="italic">marg. al</hi>. genera) 10 non <lb/>
            enim <hi rend="italic">T</hi> esse dictum <hi rend="italic">bV</hi> esse <hi rend="italic">om. T</hi> 13 dicit P 15 ysaac <hi rend="italic">Y</hi> <lb/>
            I t <lb/>
            18 apostolus appellat <hi rend="italic">T C S V</hi> 20 q b 21 peccatores <hi rend="italic">infideles P</hi> <lb/>
            r <lb/>
            a domino uocantur <hi rend="italic">V</hi> 23 filios <hi rend="italic">CVb</hi> difidentiae <hi rend="italic">P</hi> 26 eat] ? F <lb/>
            27 steterunt quae eis data est <hi rend="italic">T</hi> eodem] eo quod <hi rend="italic">0srb,</hi> om. <hi rend="italic">T</hi> </note><lb/>
             
<pb n="125"/>
            Moysi. crederetis et mihi: ille enim de me scripsit. <lb/>
            secundum eorundem peccatorum uenena etiam serpentum et <lb/>
            uiperarum genera uocantur. 
</p><p>Ad imaginem autem dei factum hominem non tantum <lb/>
            genesis sed etiam apostolus clamat, cum dicit: uir quidem <lb n="5"/>
            non debet uelare caput. cum sit imago et gloria dei, <lb/>
            mulier autem gloria uiri. et ut manifeste intellegatur non <lb/>
            secundum uetustatem peccati, quae corrumpitur, sed secundum <lb/>
            spiritalem conformationem factum esse hominem ad imaginem <lb/>
            dei. item apostolus monet, ut exuti consuetudine peccatorum, <lb n="10"/>
            id est uetere homine, induamus nouam uitam Christi. quem <lb/>
            nouum hominem appellat. et ut doceat hoc nos aliquando <lb/>
            amisisse, renouationem illam uocat. nam ita loquitur: expoliantes <lb/>
            uos ueterem hominem cum actibus eius induite <lb/>
            nouum. qui renouatur in agnitionem dei secundum <lb n="15"/>
            imaginem eius. qui creauit eum. filii ergo dei sunt <lb/>
            homines renouati ad eius imaginem et ei similes facti usque <lb/>
            ad dilectionem inimici. sicut dominus dicit diligere nos debere <lb/>
            inimicos nostros, ut similes simus patri nostro, qui in caelis <lb/>
            est. quod in potestate nostra ab ipso deo esse positum docet <lb n="20"/>
            scriptura, cum dicit: dedit eis potestatem filios dei <lb/>
            fieri. filii autem diaboli dicuntur homines. cum imitantur <lb/>
            eius inpiam superbiam et a luce atque celsitudine sapientiae <lb/>
            decidunt et non credunt ueritati, quales dominus arguit, cum <lb/>
            dicit: uos ex patre diabolo estis et cetera. cui loco euangelico <lb n="25"/>
            propheta consonat dicens: ego dixi, dii estis et filii <lb/>
            altissimi omnes: uos autem sic'ut homines moriemini <lb/>
            et sicut unus de principibus cadetis.

<note type="footnote"> 5 I Cor. 11, 7 13 Col. 3, 9 sq. 19 cf. Matth. 5, 44 sq. <lb/>
            21 Ioh. 1, 12 25 PB. 81, 6 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 et <hi rend="italic">om. CV</hi> 2 ueuenata serpentum <hi rend="italic">P</hi> serpentium <hi rend="italic">S</hi> 3 genimina <hi rend="italic">(in<lb/>
             marg. al</hi>. genera) <hi rend="italic">b</hi> 4 ymaginem <hi rend="italic">V</hi> 6 inmago <hi rend="italic">C</hi> 10 item] idem <hi rend="italic">TCVb</hi> <lb/>
            11 ueterS hominem <hi rend="italic">(uirg. m. 2 add.) P</hi> induamur nona uita <hi rend="italic">TCSVb</hi> <lb/>
            15 agnitione <hi rend="italic">CV</hi> 19 simimus <hi rend="italic">P</hi> 21 dl (s. <hi rend="italic">I. m</hi>. 2) <hi rend="italic">P</hi> 23 decidflt <lb/>
            * <lb/>
            sapientie <hi rend="italic">b</hi> 26 consonţ&gt;t <hi rend="italic">C</hi> 27 excelsi <hi rend="italic">(in marg</hi>. altissimi) <hi rend="italic">V</hi> sicut <lb/>
            hominesj ut hom. <hi rend="italic">TCSVb</hi> 28 de] ex <hi rend="italic">TCSVb</hi> </note>
<pb n="126"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p>De eo quod scriptum est in exodo: honora patrem tuum <lb/>
            et matrem tuam. huic etiam loco, ubi de honorandis parentibus <lb/>
            deus praecepit, illum euangelii locum Manichaei <lb/>
            dicunt esse contrarium. ubi dominus cuidam dicenti: ibo <lb/>
            primum, ut sepeliam patrem meum' respondit: sine<lb n="5"/>
            mortuos, mortuos suos sepeliant; tu autem ueni et <lb/>
            adnuntia regnum dei. quod eodem modo soluitur. quo illud <lb/>
            superius. ubi de uxore relinquenda dictum est propter regnum <lb/>
            caelorum'. quia et parentes honorare debemus et eos <lb/>
            tamen propter adnuntiationem regni dei nulla inpietate contemnimus.<lb n="10"/>
            nam si uetere testamento contrarium est euangelium <lb/>
            propter istam sententiam, incipit etiam apostolo esse contrarium. <lb/>
            qui et filios monet, ut honorent parentes. et parentes, <lb/>
            ut diligant filios. non solum autem, sed etiam dominus uidebitur <lb/>
            sibi esse contrarius — quod credere nefas est —, quia<lb n="15"/>
            loco alio dicit homini quaerenti uitam aeternam: si uis uenire <lb/>
            ad uitam. serua mandata, in quibus etiam illud commemorat: <lb/>
            honora patrem et matrem. quibus mandatis perfectis <lb/>
            etiam ad dilectionem dei crescitur, in qua est tota perfectio. <lb/>
            nam dilectio proximi certus gradus est ad dilectionem dei. et <lb n="20"/>
            ideo respondenti, quod omnia illa mandata seruaui', dicit unum <lb/>
            ei deesse, si uult esse perfectus, ut uendat omnia, quae habet, <lb/>
            et det pauperibus et sequatur eum. ex quo manifestum est et <lb/>
            honorem parentum in gradu suo esse seruandum et eos tamen <lb/>
            in diuini amoris comparatione, praesertim si inpedimento sunt, <lb n="25"/>
            nulla dubitatione oportere contemni. nam et in scripturis <lb/>
            ueteribus habes positum: qui dicit patri aut matri: non <lb/>
            noui uos, et filios suos non agnoscit, ipse cognouit

<note type="footnote"> 1 Ex. 20, 12 4 Luc. 9, 59 . 60 13 cf. Ephes. 6. 2 sqq. <lb/>
            Col. 3, 20 sq. 22 cf. Matth. 19, 17 sqq. 27 Deut. 33, 9 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 exhodo P 2 tuam <hi rend="italic">om. V</hi> huic-pa <hi rend="italic">(unc. rubric.) P</hi> 5 sine <lb/>
            ut mortui mortuos suos sepeliant b 6 mortuos suos] ut mortuos <lb/>
             <lb/>
            suos <hi rend="italic">T,</hi> 8. <hi rend="italic">I. C</hi> 11 si) et si <hi rend="italic">b</hi> si in P4 UE'terę P1 12 esse apostolo <lb/>
            r 15 sibij sibi ipsi <hi rend="italic">TCSlb</hi> fas P4 nephas r 21 mandata <lb/>
            illa <hi rend="italic">b</hi> seruauit <hi rend="italic">TCVb</hi> 22 deesse ei T 25 sint F 28 et] et <lb/>
            qui <hi rend="italic">TCSVb</hi> ipse autem <hi rend="italic">TCrb</hi> </note><lb/>
             
<pb n="127"/>
            testamentum tuum. ergo si in nouo testamento commendatur <lb/>
            parentum dilectio et in uetere commendatur parentum <lb/>
            contemptus, ex utroque capite duo sibi testamenta consentiunt. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p>De eo quod scriptum est in exodo: ego sum deus <lb/>
            zelans, retribuens filiis tertiae et quartae generationis, <lb n="5"/>
            parentum peccata, qui me oderunt. huic loco <lb/>
            Manichaei illud de euangelio dicunt esse contrarium. quod <lb/>
            dominus dicit: estote benigni sicut pater uester caelestis. <lb/>
            qui solem suum oriri facit super bonos et malos <lb/>
            et illud aliud. quod item dominus ait: non solum septies <lb n="10"/>
            peccanti fratri dimittendum sed etiam septuagies <lb/>
            septies. a quibus tamen si quaeram, utrum deus non puniat <lb/>
            inimicos suos, sine dubio turbabuntur. ipsi enim dicunt deum <lb/>
            genti tenebrarum aeternum carcerem praeparare, quam dicunt . <lb/>
            esse inimicam deo. et parum est, sed eum etiam sua membra <lb n="15"/>
            simul cum ipsa gente puniturum esse non dubitant dicere. <lb/>
            sed cum ad capitula ueteris et noui testamenti ueniunt, ut <lb/>
            inperitos decipiant et ea sibi aduersa esse criminentur, fingunt <lb/>
            se nimis bonos. sed dicant nobis. quibus dicturus est dominus: <lb/>
            ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo <lb n="20"/>
            et angelis eius, si omnibus parcit et neminem damnat? <lb/>
            quare intellegendum est et illud recte dictum esse, quod deus <lb/>
            retribuet parentum peccata filiis, qui eum oderunt. ex eo enim, <lb/>
            quod addidit: qui me oderunt, intellegitur eos puniri parentum <lb/>
            peccatis, qui in eadem peruersitate parentum perseuerare <lb n="25"/>
            uoluerunt. tales enim non saeuitia, sed potius iustitia <lb/>
            dei et sua iniquitate puniuntur, sicut propheta dicit: sanctus <lb/>
            enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet

<note type="footnote"> 4 Ex. 20. 5 8 Matth. 5. 43 10 Matth. 18. 22 20 Matth. 25, 41 <lb/>
            27 Sap. 1. 5 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 in] et in <hi rend="italic">TCV</hi> 2 ueteri <hi rend="italic">TCSVb</hi> 3 contemtus}J'l 4 in exodo <lb/>
            scriptum est <hi rend="italic">TCSVb</hi> 5 tribuens <hi rend="italic">S</hi> 6 huic-euan <hi rend="italic">(unc. rubric.) P</hi> <lb/>
            10 quod <hi rend="italic">om. S</hi> idS <hi rend="italic">b</hi> 22 recte dictum esse] rectum esse <hi rend="italic">TCSVb</hi> <lb/>
            O <lb/>
            23 retribuit <hi rend="italic">VCSb</hi> ex eo-oderunt om. <hi rend="italic">P</hi> 24 quid <hi rend="italic">C</hi> qui me ode- <lb/>
            <hi rend="italic">runt om. S 25 peccatis parentum TCb 27 dicitj ait TCSVb 28 auferet b</hi> </note><lb/>
             
<pb n="128"/>
            se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu, et corripietur <lb/>
            superueniente iniquitate, id est corripietur homo <lb/>
            superueniente sibi iniquitate sua, cum ab eo recesserit spiritus <lb/>
            sanctus. et alio loco: haec cogitauerunt et errauerunt; <lb/>
            excaecauit enim illos malitia eorum et alio loco: criniculis <lb n="5"/>
            peccatorum suorum unusquisque constringitur. <lb/>
            quibus testimoniis ueteris testamenti de nouo consentit apostolus <lb/>
            dicens: tradidit illos deus in concupiscentias <lb/>
            cordis eorum. qua concordia utriusque testamenti satis <lb/>
            ostenditur non esse saeuum deum, sed unumquemque in se<lb n="10"/>
            saeuire peccando. 
</p><p>Quod autem in tertiam et quartam scriptum est generationem <lb/>
            uindictam procedere, non aliud significari arbitror, nisi <lb/>
            quod ab ipso Abraham, qui pater esse incipit populi Iudaeorum, <lb/>
            quattuor aetates sunt cum ista, quae nunc agitur, quas<lb n="15"/>
            Matthaeus euangelista distinguit. una est ab Abraham usque <lb/>
            ad Dauid, alia a Dauid usque ad transmigrationem in Babyloniam, <lb/>
            tertia a transmigratione in Babyloniam usque ad domini <lb/>
            aduentum; inde usque ad finem quarta deputatur tamquam <lb/>
            senectus saeculi ceteris aetatibus longior. quas aetates pro <lb n="20"/>
            generationibus positas credimus, quamuis singulae pluribus <lb/>
            generationibus constent. et quoniam tertia incipit a transmigratione <lb/>
            Babyloniae, quando Iudaeorum est facta captiuitas, in <lb/>
            quarta uero, id est post aduentum domini nostri, gens Iudaeorum <lb/>
            a solo proprio penitus eradicata est: hoc datur intellegi, <lb n="25"/>
            quod dictum est tertiae et quartae generationis peccata parentum <lb/>
            redditurum deum, his utique legitime atque debite, <lb/>
            qui parentum peccata perseueranter tenere quam dei iustitiam <lb/>
            sequi maluerunt. nam non pertinere patris peccata ad filium <lb/>
            iuste uiuentem propheta Ezechiel apertissime ostendit.

<note type="footnote"> 4 Sap. 2, 21 5 Prou. 5, 22 8 Rora. 1, 24 16 cf. Matth. 1, 17 <lb/>
            30 cf. Ez. 18, 14 sqq._ </note>

<note type="footnote"> 1 corrietur P1 2 a superueniente <hi rend="italic">b</hi> 5 ot excęcauit P funiculis <lb/>
            <hi rend="italic">S.b (in marg.)</hi> 11 seuire P 14 habraham <hi rend="italic">V</hi> 16 matheus <hi rend="italic">VCT</hi> <lb/>
            17 <hi rend="italic">(et</hi> 18; babylloniam <hi rend="italic">P (et</hi> 18) babiloniam <hi rend="italic">CV</hi> 23 babylloniae P <lb/>
            27 hiis <hi rend="italic">V</hi> adq: P1 28 perseuerantes <hi rend="italic">b</hi> 30 hiezechiel P </note><lb n="30"/>
            
<pb n="129"/>
            
</p><p>Quod autem in euangelio dicitur: estote benigni quemadmodum <lb/>
            pater uester caelestis, qui solem suum <lb/>
            oriri facit super bonos et malos, non est ueteri testamento <lb/>
            contrarium. hoc enim facit deus, ut inuitet ad paenitentiam, <lb/>
            sicut dicit apostolus: ignoras, quia patientia dei <lb n="5"/>
            ad paenitentiam te inuitat? nec tamen ideo credendum est <lb/>
            non puniturum deum eos, qui, ut dicit idem apostolus, <lb/>
            thesaurizant sibi iram in diem irae et reuelationis <lb/>
            iusti iudicii dei, qui reddit unicuique secundum opera <lb/>
            sua namque istam dei patientiam et bonitatem etiam propheta <lb n="10"/>
            praedicat dicens: parcis autem omnibus. quoniam tua <lb/>
            sunt omnia, qui animas amas et cetera innumerabilia, <lb/>
            quibus intellegitur et in bonitate et in seueritate misericordiam <lb/>
            et iustitiam dei testamentum utrumque praedicare. 
</p><p>Si autem mouentur, quod dictum est: ego sum zelans, <lb n="15"/>
            moueantur etiam illo, quod dixit apostolus Paulus: zelo dei <lb/>
            uos zelo; desponsaui enim uos uni uiro uirginem <lb/>
            castam exhibere Christo. sancta enim scriptura uerbis <lb/>
            nostris loquens etiam per haec uerba demonstrat nihil digne <lb/>
            de deo posse dici. cur enim non etiam ista uerba dicantur <lb n="20"/>
            de illa maiestate, de qua quicquid dictum fuerit, indigne <lb/>
            dicitur, quia omnes opes linguarum omnium ineffabili sublimitate <lb/>
            praecedit? nam quoniam zelando solent mariti uxorum <lb/>
            pudicitiam custodire, potestatem et disciplinam dei, qua fornicari <lb/>
            animam inpune non sinit, zelum dei scripturae uocauerunt. <lb n="25"/>
            est autem animae fornicatio auersio a fecunditate <lb/>
            sapientiae et ad conceptum temporalium inlecebrarum corruptionumque <lb/>
            conuersio. 
</p><p rend="script">Illud uero quod dimittendum esse dicit fratri non solum <lb/>
            septies sed et septuagies septies, paenitenti utique dicit. deus

<note type="footnote"> 5 Rom. 2, 4 15 Sap. 11, 27 16 H Cor. 11, 2. </note>

<note type="footnote" rend="script"> 6 penitentiam <hi rend="italic">PV</hi> innitatur <hi rend="italic">V</hi> 8 die <hi rend="italic">TCSVb</hi> 9 reddat <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            h <lb/>
            reddet <hi rend="italic">VTCb</hi> 16 dicit <hi rend="italic">TCb</hi> 18 exibere P 19 indigne <hi rend="italic">P</hi> 20 uerba <lb/>
            ista <hi rend="italic">TCSVb</hi> 22 sullimitate <hi rend="italic">C</hi> 25 inpune <hi rend="italic">om. P</hi> 26 aduersio <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            30 septuagesies <hi rend="italic">V</hi> penitenti <hi rend="italic">P V</hi> </note>

<note type="footnote"> XXV. Aog. aect. 6. </note>

<note type="footnote"> 9 </note><lb n="30"/>
             
<pb n="130"/>
            autem illis se dixit retribuere peccata, qui eum oderunt, non <lb/>
            qui ei per paenitentiam reconciliantur. nam et apud prophetam <lb/>
            dominus dicit: nolo mortem peccatoris, quantum ut <lb/>
            reuertatur et uiuat. ex quo facile adparet et in ea patientia, <lb/>
            quae inuitat ad paenitentiam, et in ea indulgentia, quae ignoscit<lb n="5"/>
            paenitentibus, et in ea iustitia. quae punit eos, qui corrigi <lb/>
            nolunt, utrumque testamentum sibi conuenire atque congruere <lb/>
            tamquam ab uno deo utrumque conscriptum. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p>De eo, quod in exodo scriptum est: oculum pro oculo, <lb/>
            dentem pro dente et cetera talia. huic loco Manichaei, quod<lb n="10"/>
            in uetere lege par uindicta permittitur et dicitur oculum pro <lb/>
            oculo et dentem pro dente esse perdendum. sic calumniantur, <lb/>
            quasi et ipse dominus haec duo, sibi ueluti aduersantia atque <lb/>
            contraria in euangelio demonstrauerit. ipse enim ait: audistis, <lb/>
            quia dictum est antiquis: oculum pro oculo et dentem<lb n="15"/>
            pro dente: ego autem dico uobis non resistere malo, <lb/>
            sed si quis te percusserit in maxillam, praebe illi et <lb/>
            alteram, et quicumque uoluerit tecum iudicio contendere <lb/>
            et tunicam tuam auferre, dimitte illi et pallium. <lb/>
            in quibus duabus sententiis reuera duorum testamentorum<lb n="20"/>
            differentia demonstratur, sed amborum tamen ab uno deo constitutorum. <lb/>
            nam quoniam primo carnales homines ardebant <lb/>
            multo amplius se uindicare quam erat illa iniuria, de qua <lb/>
            querebantur, constitutus est eis primus lenitatis gradus. ut <lb/>
            iniuriae acceptae mensuram nullo modo dolor uindicantis excederet.<lb n="25"/>
            sic enim et donare aliquando posset iniuriam, qui <lb/>
            eam primo non superare didicisset. unde dominus iam per <lb/>
            euangelii gratiam ad summam pacem populum ducens huic

<note type="footnote" rend="script"> 3 Ez. 18, 23; 33, 11 9 Ex. 21, 24 14 Matth. 5, 38 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 illis <hi rend="italic">(s. l.) P</hi> dicit <hi rend="italic">b</hi> 2 penitentiam P 4 pacientia P 5 penitentiam <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 6 penitentibus <hi rend="italic">P</hi> 7 sibi <hi rend="italic">om. TCSVb</hi> 9 scriptum est <lb/>
            in exodo <hi rend="italic">TCSVb</hi> 10 pro dentem P tente <hi rend="italic">V</hi> huic-ue <hi rend="italic">(unc. <lb/>
            rubric.) P</hi> 12 et <hi rend="italic">om. TSb</hi> 16 pro dentem P 17 percusserit te <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            t <lb/>
            maxillam] dexteram max. <hi rend="italic">T, (s. I.) C</hi> ei <hi rend="italic">V</hi> 24 constiro. 6 P eis <lb/>
            <hi rend="italic">om. P</hi> leuitatis <hi rend="italic">b</hi> 26 posset aliquando <hi rend="italic">V</hi> 27 non] sic <hi rend="italic">C</hi> 28 dedncens <lb/>
            <hi rend="italic">TCSb</hi> xeducens <hi rend="italic">Y</hi> </note><lb/>
             
<pb n="131"/>
            gradui superaedificat alterum, ut qui iam audierat non ampliorem <lb/>
            uindictam, quam quisque laesus est, reddere, placata <lb/>
            mente totum se donare gauderet. quod etiam in illis ueteribus <lb/>
            libris propheta praedicat dicens: domine deus meus, si <lb/>
            feci istud, si est iniquitas in manibus meis, si reddidi <lb n="5"/>
            retribuentibus mihi mala. et alius propheta dicit de huiusmodi <lb/>
            uiro patiente iniurias et lenissime tolerante: dabit percutienti <lb/>
            se maxillam, saturabitur obprobriis. ex quo <lb/>
            intellegitur et mensuram uindicandi recte carnalibus constitutam <lb/>
            et omnimodam iniuriae remissionem non tantum in <lb n="10"/>
            nouo testamento esse praeceptam, sed longe ante in uetere <lb/>
            praenuntiatam. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>