<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.opp-lat1:9-14</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.opp-lat1:9-14</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.opp-lat1"><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Detestandi autem etiam illi sunt, qui dominum nostrum <lb/>
            Iesum Christum matrem Mariam in terris negant habuisse, <lb/>
            cum illa dispensatio utrumque sexum, et masculinum et femininum,<lb n="15"/>
            honorauerit et ad curam dei pertinere monstrauerit <lb/>
            non solum quem suscepit, sed illum etiam, per quem suscepit, <lb/>
            uirum gerendo, nascendo de femina. nec nos ad negandam <lb/>
            Christi matrem cogit, quod ab eo dictum est: quid mihi <lb/>
            et tibi est, mulier? nondum uenit hora mea, sed <lb n="20"/>
            admonet potius, ut intellegamus secundum deum non eum <lb/>
            habuisse matrem, cuius maiestatis personam parabat ostendere <lb/>
            aquam in uinum uertendo. quod autem crucifixus est,

<note type="footnote">19 Ioh. 2, 4 </note>

<note type="footnote">1 quisquis] si quis <hi rend="italic">AFS-(TNVObd</hi> si quisquis <hi rend="italic">PM</hi> 2 esse susceptom <lb/>
            a uerbo dei P a <hi rend="italic">8. I. A, om. FSMVOr</hi> 4 nostra salute <hi rend="italic">PM</hi> <lb/>
            sit gesta <hi rend="italic">AFSfTNVObd</hi> sit om. <hi rend="italic">M</hi> est autem <hi rend="italic">AFSf VO</hi> aliquid] <lb/>
            ad M 5 pertinere queat (re queat <hi rend="italic">in ras.) A</hi> istam <hi rend="italic">om. TN</hi> <lb/>
            6 homo <hi rend="italic">om. N</hi> excepto R 7 est tributa (eat s. <hi rend="italic">I. m. 2) F. V</hi> <lb/>
            distat <hi rend="italic">.AFS1 VO</hi> 8 rationale <hi rend="italic">M</hi> nominantur <hi rend="italic">M</hi> 9 id] illud <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            13 autem <hi rend="italic">om. M</hi> 14 Christum <hi rend="italic">om. Y</hi> habuisse negant <hi rend="italic">bd</hi> negent <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> 15 utrunque <hi rend="italic">A</hi> 16 et-monetrauerit <hi rend="italic">om. M</hi> dei] eius <hi rend="italic">VO</hi> <lb/>
            17 sed-suscepit <hi rend="italic">om. V</hi> suscipit <hi rend="italic">P</hi> 18 uirum] uerum <hi rend="italic">AFt</hi> minimi <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            negandum <hi rend="italic">PV</hi> 19 Christi] <hi rend="italic">michi Af</hi> 20 nondum michi <hi rend="italic">M</hi> 21 Amonet <lb/>
            Af amonet <hi rend="italic">V</hi> eum <hi rend="italic">om. P</hi> 23 aqua <hi rend="italic">R</hi> secundum-est in <lb/>
            <hi rend="italic">mg. sup. F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="13"/>
            secundum hominem crucifixus est; et illa erat hora, quae nondum <lb/>
            uenerat, quando dictum est: mihi et tibi quid est? nondum <lb/>
            uenit hora mea, id est, qua te cognoscam. tunc enim <lb/>
            ut homo crucifixus cognouit hominem matrem et dilectissimo <lb/>
            discipulo humanissime commendauit. nec illud nos moueat, <lb n="5"/>
            quod, cum ei nuntiaretur mater eius et fratres, respondit: <lb/>
            quae mihi mater aut qui fratres et cetera? sed potius <lb/>
            doceat ministerium nostrum, quo uerbum dei fratribus ministramus, <lb/>
            parentes cum inpediunt, non eos debere cognosci. nam <lb/>
            si propterea quisque putauerit non eum habuisse matrem in <lb n="10"/>
            terris, quia dixit: quae mihi mater? cogatur necesse est et <lb/>
            apostolus negare habuisse patres in terris, quoniam praecepit <lb/>
            eis dicens: nolite nobis patrem dicere in terris; unus <lb/>
            est enim pater uester, qui in caelis est. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Nec nobis fidem istam minuat cogitatio muliebrium <lb n="15"/>
            uiscerum, ut propterea recusanda uideatur talis domini nostri <lb/>
            generatio, quod eam sordidi sordidam putant, quia et \'stultum <lb/>
            dei sapientius est hominibus&gt; et (omnia munda <lb/>
            mundis* uerissime apostolus dicit. debent igitur intueri, qui <lb/>
             hoc putant, solis huius radios, quem certe non tamquam <lb n="20"/>
            creaturam dei laudant, sed tamquam deum adorant, per cloacarum <lb/>
            fetores et quaeque horribilia usquequaque diffundi et

<note type="footnote"> 4 cf. Ioh. 19, 26. 27 13 Matth. 23, 9 17 I Cor. 1, 25 <lb/>
            18 Tit. 1, 15 21 Manichaei </note>

<note type="footnote"> 1 hora erat <hi rend="italic">SPMOy</hi> nundum <hi rend="italic">P</hi> 2 quid mihi et tibi <hi rend="italic">AV</hi> mulier <lb/>
            quid est <hi rend="italic">OV</hi> 3 qua] qui <hi rend="italic">M</hi> 4 crucifixua homo <hi rend="italic">VO</hi> crucifixus <lb/>
            est <hi rend="italic">A</hi> 5 humanissime <hi rend="italic">om. A</hi> 6 quod <hi rend="italic">om. r</hi> nuntiarentur A2 <lb/>
            enantiarentur <hi rend="italic">M</hi> 8 docept <hi rend="italic">V</hi> misterlUm <hi rend="italic">V</hi> quo] quod cum <hi rend="italic">TN</hi> <lb/>
            qui <hi rend="italic">VO</hi> uerbo <hi rend="italic">B</hi> 9 eos <hi rend="italic">om. TN</hi> 10 quisquis <hi rend="italic">0</hi> in terris <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
            12 hllbuisse] habuisse <hi rend="italic">(sup. exp</hi>. fuisse) <hi rend="italic">F</hi> fuisse ASf 15 nobis <hi rend="italic">FI VIO</hi> <lb/>
            istam fidem <hi rend="italic">M</hi> muniat <hi rend="italic">S</hi> minuit <hi rend="italic">M</hi> 16 domini] dei <hi rend="italic">TN</hi> nostri] <lb/>
            fi <hi rend="italic">er. FT, om. AVO</hi> 17 sordidam sordidi <hi rend="italic">VO</hi> sordidam <hi rend="italic">om</hi>. M <lb/>
            stultum est <hi rend="italic">M</hi> 19 apostolus uerissime <hi rend="italic">M</hi> dicit apostolus <hi rend="italic">1N</hi> <lb/>
            et debent <hi rend="italic">RP</hi> igitur <hi rend="italic">om. RP</hi> 20 haec <hi rend="italic">AFSPTNOy</hi> 21 clacarum <lb/>
            F1 22 foetores <hi rend="italic">F</hi> fctores <hi rend="italic">AS</hi> quaecumque <hi rend="italic">AFyPTNMVbd</hi> <lb/>
            quecnmque <hi rend="italic">S</hi> orribilia Fl horrida <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="14"/>
            in his operari secundum naturam suam nec tamen inde aliqua <lb/>
            contaminatione sordescere, cum uisibilis lux uisibilibus sordibus <lb/>
            sit natura coniunctior: quanto minus igitur poterat pollui <lb/>
            uerbum dei non corporeum neque uisibile de femineo corpore, <lb/>
            ubi humanam carnem suscepit cum anima et spiritu, quibus<lb n="5"/>
            interuenientibus habitat maiestas uerbi ab humani corporis <lb/>
            fragilitate secretius! unde manifestum est nullo modo potuisse <lb/>
            uerbum dei maculari humano corpore, quo nec ipsa anima <lb/>
            humana maculata est. non enim cum regit corpus atque <lb/>
            uiuificat, sed cum eius bona mortalia concupiscit, de corpore<lb n="10"/>
            anima maculatur. quodsi animae maculas illi uitare uellent, <lb/>
            haec mendacia potius et sacrilegia formidarent.,
</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="5" unit="altchapter"/> Sed parua erat pro nobis domini nostri humilitas <lb/>
            in nascendo; accessit etiam, ut mori pro mortalibus dignaretur. <lb/>
            humiliauit enim se, factus subditus usque ad mortem,<lb n="15"/>
            mortem autem crucis, ne quisquam nostrum. etiamsi <lb/>
            mortem posset non timere, aliquod genus mortis, quod homines <lb/>
            ignominiosissimum arbitrantur, horreret. credimus itaque in <lb/>
            eum, qui sub Pontio Pilato crucifixus est et sepultus. <lb/>
            addendum enim erat iudicis nomen propter temporum cognitionem. <lb n="20"/>
            sepultura uero illa cum creditur, fit recordatio noui <lb/>
            monumenti, quod resurrecturo ad uitae nouitatem praeberet <lb/>
            testimonium, sicut nascituro uterus uirginalis. nam sicut in

<note type="footnote"> 15 Phil. 2, 8 23 cf. Ioh. 19, 41 </note>

<note type="footnote"> 1 hiis <hi rend="italic">0</hi> suam naturam <hi rend="italic">VO</hi> inde] in <hi rend="italic">M</hi> aliqua <hi rend="italic">om. M</hi> <lb/>
            2 sordiscere <hi rend="italic">R</hi> 3 sit <hi rend="italic">om. V</hi> si <hi rend="italic">M</hi> potuit <hi rend="italic">VO</hi> polli <hi rend="italic">M</hi> 5 ibi <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            cum] cui P 7 sit fragilitate <hi rend="italic">P</hi> secretus <hi rend="italic">N</hi> ii nullo <hi rend="italic">M</hi> uerbum <lb/>
            dei nullo modo potuiese maculari <hi rend="italic">N</hi> 8 quia (a m. <hi rend="italic">2 add.) V</hi> 10 meus <lb/>
            eius <hi rend="italic">M</hi> 11 uitare] ne uetare <hi rend="italic">M</hi> 13 parua erat] paruerat <hi rend="italic">F</hi> paruerat <lb/>
            Sy para erat <hi rend="italic">TN</hi> apparuit <hi rend="italic">A</hi> apparuerat <hi rend="italic">VO</hi> 14 accessit etiam] ita <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            etiam] <hi rend="italic">et M</hi> mortalibus immortalis <hi rend="italic">A</hi> dignaret <hi rend="italic">0</hi> 15 factus homo <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            usque ad mortem subditus <hi rend="italic">M</hi> 16 morte autem <hi rend="italic">R</hi> nostram <hi rend="italic">M <lb/>
            om. A</hi> 17 possit <hi rend="italic">AFTNVOy</hi> 18 arbitrentur <hi rend="italic">M</hi> itaque in eurn] <lb/>
            ei <hi rend="italic">M</hi> 19 Pontio <hi rend="italic">om. 0</hi> pylato <hi rend="italic">0</hi> 20 enim om. 7 21 fit] sit <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            monumenti noui <hi rend="italic">M</hi> 22 monumenti] testamenti <hi rend="italic">Pb</hi> resurrectio <hi rend="italic">SM</hi>. <lb/>
            23 sic <hi rend="italic">alt. M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="15"/>
            illo monumento nullus alius mortuus sepultus est nec ante <lb/>
            nec postea, sic in illo utero nec ante nec postea quidquam <lb/>
            mortale conceptum est. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>Credimus etiam illum tertio die resurrexisse a mortuis, <lb/>
            primogenitum consecuturis fratribus, quos in adoptionem <lb n="5"/>
            filiorum dei uocauit, quos conparticipes et coheredes <lb/>
            suos esse dignatus est. 
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="6" unit="altchapter"/> Credimus in caelum ascendisse, quem beatitudinis <lb/>
            locum etiam nobis promisit, dicens: erunt sicut angeli <lb/>
            in caelis, in illa ciuitate, quae est mater omnium <lb n="10"/>
            nostrum Hierusalem aeterna in caelis. solet autem quosdam <lb/>
            offendere uel inpios gentiles uel haereticos, quod credamus <lb/>
            adsumptum terrenum corpus in caelum. sed gentiles plerumque <lb/>
            philosophorum argumentis nobiscum agere student, ut dicant <lb/>
            terrenum aliquid in caelo esse non posse. nostras enim <lb n="15"/>
            scripturas non nouerunt nec sciunt quomodo dictum sit: <lb/>
            seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale. <lb/>
            non enim ita dictum est, quasi corpus uertatur in spiritum <lb/>
            et spiritus fiat, quia et nunc corpus nostrum, quod animale <lb/>
            dicitur, non in animam uersum est et anima factum; sed <lb n="20"/>
            spiritale corpus intellegitur, quod ita spiritui subditum est, <lb/>
            ut caelesti habitationi conueniat, omni fragilitate ac labe terrena

<note type="footnote"> 5 cf. Ephea. 1, 5 9 Matth. 22, 30 10 cf. Gal. 4, 26 17 I Cor. <lb/>
            15, 44 </note>

<note type="footnote"> 1 est sepultus 7 antea 7 <hi rend="italic">2 post 0 illo om. P</hi> utero uirginis <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> quicquam <hi rend="italic">APTNMy</hi> 3 mortalem <hi rend="italic">M</hi> 4 resurr. tertio <lb/>
            die <hi rend="italic">M</hi> tercio <hi rend="italic">F</hi> tertia <hi rend="italic">NO</hi> tercia <hi rend="italic">V</hi> eurrexisse <hi rend="italic">0</hi> 5 prigenitum <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            secuturis <hi rend="italic">M</hi> in <hi rend="italic">om. V</hi> 6 uocauit (u ex b <hi rend="italic">m. 1) R</hi> cum particeps <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> conparticipes et coheredes <hi rend="italic">om. V</hi> 9 promisit nobis <hi rend="italic">AFST-<lb/>
             NOr</hi> erunt] <hi rend="italic">etiJf</hi> 11 iherusalem <hi rend="italic">TO</hi> ierusalem <hi rend="italic">RNMVbd</hi> 13 <hi rend="italic">caelo E</hi> <lb/>
            sed] at <hi rend="italic">PO</hi> plerunque <hi rend="italic">A</hi> 14 phylosophorum <hi rend="italic">AFSf</hi> student] <lb/>
            solent <hi rend="italic">P</hi> 15 aliquid terrenum <hi rend="italic">M</hi> esse in celo <hi rend="italic">V</hi> 16 nesciunt <lb/>
            <hi rend="italic">ASTNVOy</hi> est <hi rend="italic">M</hi> 17 surget <hi rend="italic">PM</hi> 18 corpus <hi rend="italic">om. FVO</hi> 20 animam <lb/>
            factum <hi rend="italic">R</hi> 21 spiritui subditum] coaptandum P 22 celestis <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            ac] ac <hi rend="italic">A</hi> hac <hi rend="italic">S a M</hi> de <hi rend="italic">P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="16"/>
            in caelestem puritatem et stabilitatem mutata atque conuersa. <lb/>
            haec est inmutatio, de qua item dicit apostolus: omnes <lb/>
            resurgemus, sed non omnes inmutabimur. quam inmutationem <lb/>
            non in deterius, sed in melius fieri docet idem, <lb/>
            cum dicit: et nos inmutabimur. sed ubi et quomodo sit in<lb n="5"/>
            caelo corpus dominicum, curiosissimum et superuacaneum <lb/>
            est quaerere; tantummodo in caelo esse credendum est. non <lb/>
            enim est fragilitatis nostrae caelorum secreta discutere, sed <lb/>
            est nostrae fidei de dominici corporis dignitate sublimia et <lb/>
            honesta sentire. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="7" unit="altchapter"/> Credimus etiam, quod sedet ad dexteram patris. <lb/>
            nec ideo tamen quasi humana forma circumscriptum esse <lb/>
            deum patrem arbitrandum est, ut de illo cogitantibus dextrum <lb/>
            aut sinistrum latus animo occurrat; aut id ipsum, quod sedere <lb/>
            pater dicitur, flexis poplitibus fieri putandum est, ne in illud<lb n="15"/>
            incidamus sacrilegium, in quo exsecratur apostolus eos, qui <lb/>
            commutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem <lb/>
            corruptibilis hominis. tale enim simulacrum <lb/>
            deo nefas est christiano in templo conlocare; multo <lb/>
            magis in corde nefarium est, ubi uere est templum dei, si a <lb n="20"/>
            terrena cupiditate atque errore mundetur. ad dexteram ergo

<note type="footnote"> 2 I Cor. 15, 51 17 Rom. 1, 23 </note>

<note type="footnote"> 1 in stabilitatem <hi rend="italic">A</hi> 2 mutatio <hi rend="italic">VO</hi> item] iterum <hi rend="italic">P om. 0</hi> <lb/>
            omnes quidem <hi rend="italic">V</hi> 3 resurgimus <hi rend="italic">FISt</hi> immutabitur <hi rend="italic">Ax</hi> 4 docet <lb/>
            idem cum <hi rend="italic">om. M</hi> 5 dicit conditor <hi rend="italic">M et]</hi> sed <hi rend="italic">SATNVO, om. T</hi> <lb/>
            6 celum <hi rend="italic">YM</hi> dominicum corpus <hi rend="italic">AFSPTNMVOa</hi> superuacuum <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            7 <hi rend="italic">alt</hi>. eet <hi rend="italic">om. P</hi> 8 nostrae-est <hi rend="italic">in mg. sup. F</hi> 9 est] et <hi rend="italic">ASV</hi> <lb/>
            10 aentire] capere P 11 sedit <hi rend="italic">SlF* V</hi> dextram <hi rend="italic">V</hi> 13 est <hi rend="italic">om. M</hi> <lb/>
            derfcerum <hi rend="italic">0</hi> 14 et sinistrum <hi rend="italic">V</hi> animo <hi rend="italic">om. TN</hi> id] illud <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            15 poblitibus T nec <hi rend="italic">M</hi> in <hi rend="italic">om. AFSPTNVOyb</hi> 16 execratur <lb/>
            <hi rend="italic">ATNMVOa</hi> 17 incorruptibilis] incommutabilie <hi rend="italic">V</hi> dei et incorruptibilis <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> in similitudinem <hi rend="italic">om. 0</hi> 18 et corruptibilis <hi rend="italic">0</hi> quale <hi rend="italic">RM</hi> <lb/>
            tale enim] quare ergo qm P symulachrum Y simulachrum <hi rend="italic">SPTN</hi> <lb/>
            19 christiano] ut fanum P collocaremus P multo] eo P 20 est <lb/>
            <hi rend="italic">om. P</hi> uero <hi rend="italic">MOV</hi> templum dei est <hi rend="italic">FST..\\rVO-(</hi> a terrena] <lb/>
            eterna P 21 dextram <hi rend="italic">V</hi> ergo <hi rend="italic">om. Oy</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="17"/>
            intellegendum est dictum esse (in summa beatitudine\', ubi <lb/>
            iustitia, pax et gaudium est, sicut ad sinistram haedi constituuntur, <lb/>
            id est in miseria, propter iniquitatis labores atque <lb/>
            cruciatus. sedere ergo quod dicitur deus, non membrorum <lb/>
            positionem, sed iudiciariam significat potestatem, qua illa <lb n="5"/>
            maiestas numquam caret, semper dignis digna tribuendo, quamuis <lb/>
            in extremo iudicio multo manifestius inter homines unigeniti <lb/>
            filii dei iudicis uiuorum atque mortuorum claritas indubitata <lb/>
            fulsura sit. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>