<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.opp-lat1:7-8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.opp-lat1:7-8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.opp-lat1"><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Ex quo iam spiritalibus animis patere confido nullam <lb/>
            naturam deo esse posse contrariam. si enim ille est et de <lb/>
            solo deo proprie dici potest hoc uerbum — quod enim uere <lb n="5"/>
            est, incommutabiliter manet, quoniam quod mutatur, fuit <lb/>
            aliquid, quod iam non est, et erit, quod nondum est — nihil <lb/>
            habet deus contrarium. si enim quaereretur a nobis, quid sit <lb/>
            albo contrarium, responderemus nigrum; si quaereretur, quid <lb/>
            sit calido contrarium, responderemus frigidum; si quaereretur, <lb n="10"/>
            quid sit ueloci contrarium, responderemus tardum, et quaecumque <lb/>
            similia. cum autem quaeritur, quid sit contrarium ei quod <lb/>
            est, recte respondetur: quod non est. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>Sed per temporalem, ut dixi, dispensationem quoniam <lb/>
            ad nostram salutem et reparationem operante dei benignitate <lb n="15"/>
            ab illa incommutabili dei sapientia natura mutabilis nostra <lb/>
            suscepta est, temporalium rerum salubriter pro nobis gestarum <lb/>
            adiungimus fidem, credentes in eum dei filium, qui natus est <lb/>
            per spiritum sanctum ex uirgine Maria. dono enim dei, <lb/>
             hoc est sancto spiritu concessa nobis est tanta humilitas tanti <lb n="20"/>
            dei, ut totum hominem suscipere dignaretur in utero uirginis, <lb/>
            maternum corpus integrum inhabitans, integrum deserens. cui <lb/>
            temporali dispensationi multis modis insidiantur haeretici. sed

<note type="footnote">1 Ex. 3, 14 </note>

<note type="footnote"> 1 accipit P audiuit <hi rend="italic">M</hi> subiungit <hi rend="italic">APTNFM</hi> subiungit et dicit <hi rend="italic">YO</hi> <lb/>
            baec] deinde P 2 dicis EFt dicens <hi rend="italic">M</hi> me <hi rend="italic">om. R</hi> 3 patere] <lb/>
            <hi rend="italic">potestate M</hi> 4 posse esse y <hi rend="italic">contraria R</hi> illa P 5 dici potest <lb/>
            proprie <hi rend="italic">Y</hi> proprio <hi rend="italic">M om. P</hi> enim <hi rend="italic">om</hi>. Py 6 estque <hi rend="italic">P</hi> maneat <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 7 nihilj nihil ergo <hi rend="italic">AFSrTNYObd</hi> 9 si enim <hi rend="italic">TN</hi> sifrigidum <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. Sf 11 sit <hi rend="italic">om. AFSTNVOa</hi> contrarium <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
            12 que-»ri»r <hi rend="italic">F</hi> quereretur <hi rend="italic">ASVf</hi> ei contrarium 7 13 responditur <hi rend="italic">F1</hi> <lb/>
            14 per <hi rend="italic">om. P</hi> diximus <hi rend="italic">TN</hi> quoniam <hi rend="italic">legitur post</hi> Sed <hi rend="italic">in bd</hi> <lb/>
            17 nobis] uerbis <hi rend="italic">M</hi> 18 est <hi rend="italic">om. M</hi> 19 maria uirgine <hi rend="italic">M</hi> dei <hi rend="italic">om. 0</hi> <lb/>
            20 spiritu sancto <hi rend="italic">APV</hi> est nobis <hi rend="italic">VO</hi> tanti <hi rend="italic">om. TN</hi> 21 utro <hi rend="italic">Fl</hi> <lb/>
            23 dispensatione temporali <hi rend="italic">A</hi> dispensatione 0 </note> <lb/>
             
<pb n="12"/>
            quisquis tenuerit catholicam fidem, ut totum hominem credat <lb/>
            a uerbo dei esse susceptum, id est corpus, animam, spiritum, <lb/>
            satis contra illos munitus est. quippe cum ista susceptio pro <lb/>
            salute nostra gesta sit, cauendum est, ne, cum crediderit aliquid <lb/>
            nostrum non pertinere ad istam susceptionem, non pertineat<lb n="5"/>
            ad salutem. et cum homo excepta forma membrorum, quae <lb/>
            diuersis generibus animantium diuersa tributa est, non distet <lb/>
            a pecore nisi rationali spiritu, quae mens etiam nominatur, <lb/>
            quomodo sana est fides, qua creditur, quod id nostrum susceperit <lb/>
            dei sapientia, quod habemus commune cum pecore, illud<lb n="10"/>
            autem non susceperit, quod inlustratur luce sapientiae et quod <lb/>
            hominis proprium est? 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>