<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.opp-lat1:3-4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.opp-lat1:3-4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.opp-lat1"><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Credentes itaque in deum patrem omnipotentem <lb/>
            nullam creaturam esse, quae ab omnipotente non creata sit, <lb/>
            existimare debemus. et quia omnia per uerbum creauit, quod <lb n="15"/>
            uerbum et ueritas dicitur et uirtus et sapientia dei <lb/>
            multisque aliis insinuatur uocabulis qui nostrae fidei Iesus <lb/>
            Christus dominus commendatur, liberator scilicet noster et <lb/>
            rector filius dei — non enim uerbum illud, per quod sunt omnia <lb/>
            condita, generare potuit nisi ille, qui per ipsum condidit omnia <lb n="20"/>
            - 
</p><p><milestone n="3" unit="altchapter"/>credimus etiam in Iesum Christum filium dei patris <lb/>
            unigenitum, id est unicum, dominum nostrum. quod tamen <lb/>
            uerbum non sicut uerba nostra debemus accipere, quae uoce <lb/>
            atque ore prolata uerberato aere transeunt nec diutius manent <lb/>
            quam sonant; manet enim illud uerbum incommutabiliter.

<note type="footnote">16 cf. Ioh. 14, 6 cf. I Cor. 1, 24 </note>

<note type="footnote"> 1 ipse] pie <hi rend="italic">M</hi> formari posse <hi rend="italic">VO</hi> 2 in illo et de illo <hi rend="italic">M</hi> 8 unus <lb/>
            unus <hi rend="italic">P</hi> 4 quiapropter P1 5 credimus <hi rend="italic">bd</hi> deum omnia <hi rend="italic">0</hi> deum <lb/>
            <hi rend="italic">om. Sf</hi> qui <hi rend="italic">0</hi> si etiam <hi rend="italic">0</hi> 6 esset <hi rend="italic">M</hi> 7 primo <hi rend="italic">TN</hi> 8 formara <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> formaret <hi rend="italic">S</hi> quecunque <hi rend="italic">T</hi> quaeque <hi rend="italic">M</hi> 10 scripturarft <hi rend="italic">sup. expo</hi> <lb/>
            sententiarfl m. <hi rend="italic">2 A</hi> 11 fecisse de nihilo <hi rend="italic">bd</hi> 15 estimare <hi rend="italic">Ay</hi> estimare <lb/>
            <hi rend="italic">FSTNVO</hi> 16 ac sapientia <hi rend="italic">FSTNAVO7</hi> 17 quibus <hi rend="italic">PТТjfOj</hi> 18 dominus <lb/>
            noster <hi rend="italic">M</hi> commendaretur y liberator <hi rend="italic">om. F/lTNVf</hi> scilicet] <lb/>
            scilicet saluator <hi rend="italic">TN</hi> 19 facta sunt <hi rend="italic">A</hi> 20 condita om. <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            ille <hi rend="italic">om. 0</hi> ipsum] illum <hi rend="italic">R</hi> 21 in <hi rend="italic">om. M</hi> patris omnipctentis <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            2\'2 doininum] deum <hi rend="italic">S</hi> 24 ore s. <hi rend="italic">l. F</hi> 25 incommutabiliter-oumia <hi rend="italic">om. 0</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="7"/>
            nam de ipso dictum est, cum de sapientia diceretur: in se <lb/>
            ipsa manens innouat omnia. uerbum enim patris ideo <lb/>
            dictum est, quia per ipsum innotescit pater. sicut enim uerbis <lb/>
            nostris id agimus, cum uerum loquimur, ut noster animus <lb/>
            innotescat audienti et quidquid secretum in corde gerimus <lb n="5"/>
            per signa huius modi ad cognitionem alterius proferatur: sic <lb/>
            illa sapientia, quam deus pater genuit, quoniam per ipsam <lb/>
            innotescit dignis animis secretissimus pater, uerbum eius <lb/>
            \'conuenientissime nominatur. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Inter animum autem nostrum et uerba nostra, quibus <lb n="10"/>
            eundem animum ostendere conamur, plurimum distat. nos <lb/>
            quippe non gignimus sonantia uerba, sed facimus: quibus <lb/>
            faciendis materia subiacet corpus. plurimum autem interest <lb/>
            inter animum et corpus. deus uero, cum uerbum genuit, id <lb/>
            quod est ipse genuit, neque de nihilo neque de aliqua iam facta <lb n="15"/>
            conditaque materia, sed de se ipso id quod est ipse. hoc enim <lb/>
            et nos conamur, cum loquimur, si diligenter consideremus <lb/>
            nostrae uoluntatis adpetitum, non cum mentimur, sed cum <lb/>
            uerum loquimur. quid enim aliud molimur, nisi animum ipsum <lb/>
            nostrum, si fieri potest, cognoscendum et perspiciendum animo <lb n="20"/>
            auditoris inferre? ut in nobis quidem ipsi maneamus nec <lb/>
            recedamus a nobis et tamen tale indicium, quo fiat in altero <lb/>
            nostra notitia, proferamus, ut, quantum facultas conceditur, <lb/>
            quasi alter animus ab animo, per quem se indicet, proferatur.

<note type="footnote"> 1 Sap. 7, 27 </note>

<note type="footnote"> 1 cum] quod <hi rend="italic">FVf</hi> dicitnr y 2 ipso P enim] uero r autem <hi rend="italic">Obd</hi> <lb/>
            3 enim JB: ergo <hi rend="italic">FASa TPNMVObd</hi> 4 id] illud <hi rend="italic">(semper fere pro</hi> <lb/>
            id) <hi rend="italic">M</hi> uerum] uerbum <hi rend="italic">P</hi> locuntur <hi rend="italic">V</hi> 5 quicquid <hi rend="italic">(semper</hi> c) <hi rend="italic">FASP</hi> <lb/>
            in <hi rend="italic">om. RSPTNMOx</hi> 8 dignis] ignis <hi rend="italic">FSY\'(</hi> dignis (d s. <hi rend="italic">I.) A</hi> (JigaU? <lb/>
            <hi rend="italic">(in mg</hi>. dignis) <hi rend="italic">M</hi> signis <hi rend="italic">b, om. TN</hi> animi <hi rend="italic">FSV</hi> patris <hi rend="italic">FSA I Vr</hi> <lb/>
            13 faciendis] subiacendis P subiacit <hi rend="italic">FISI</hi> corporis <hi rend="italic">R</hi> 14 animam <hi rend="italic">TN</hi> <lb/>
            16 se <hi rend="italic">om. VM</hi> id est <hi rend="italic">V</hi> in hoc <hi rend="italic">M</hi> 17 si] ca <hi rend="italic">0</hi> 18 comentimur <lb/>
            <hi rend="italic">Sl</hi> 19 enim <hi rend="italic">om. A</hi> ipsum animum <hi rend="italic">VM</hi> 20 proficiendum <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 21 ipsi quidem <hi rend="italic">F ASTNO Vrbd</hi> quidem <hi rend="italic">om. TN</hi> 22 a <lb/>
            nobis recedamus y indicium tale <hi rend="italic">M</hi> quod <hi rend="italic">R</hi> 23 noticia <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            concedit <hi rend="italic">AFSTNVOy</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="8"/>
            id facimus conantes et uerbis et ipso sono uocis et uultu et <lb/>
            gestu corporis, tot scilicet machinamentis id, quod intus est, <lb/>
            demonstrare cupientes, quia tale aliquid proferre non possumus; <lb/>
            et ideo non potest loquentis animus penitus innotescere. unde <lb/>
            etiam mendaciis locus patet. deus autem pater, qui uerissime<lb n="5"/>
            se indicare animis cognituris et uoluit et potuit, hoc ad se <lb/>
            ipsum indicandum genuit, quod est ipse qui genuit: qui <lb/>
            uirtus etiam eius et sapientia dicitur, quia per ipsum <lb/>
            operatus est et disposuit omnia. de quo propterea dicitur: <lb/>
            adtingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit<lb n="10"/>
            omnia suauiter. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>