<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.opp-lat1:19-20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.opp-lat1:19-20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.opp-lat1"><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p>De spiritu autem sancto nondum tam copiose ac diligenter <lb/>
            disputatum est a doctis et magnis diuinarum scripturarum <lb/>
            tractatoribus, ut intellegi facile possit eius proprium, <lb/>
            quo proprio fit, ut eum neque filium neque patrem dicere <lb n="20"/>
            possimus, sed tantum spiritum sanctum, nisi quod eum donum

<note type="footnote"> 1 Ioh. 20, 17 4 Ioh. 10, 30 Ioh. 14, 9 5 Ioh. 1, 1. 3 <lb/>
            7. 9 Phil. 2, 6. 7 </note>

<note type="footnote"> 1 uado ad patrem meum et patrem uestrum et (et <hi rend="italic">om. bd)</hi> deum <lb/>
            meum <hi rend="italic">sqq. Pbd</hi> 3 nec <hi rend="italic">V 4 et 5</hi> uidet <hi rend="italic">PTNVOj</hi> 5 et <hi rend="italic">om. F</hi> <lb/>
            meum <hi rend="italic">om. AFBTNMVOr</hi> 6 factus deus] factus eat deus <hi rend="italic">AFSTNVOy</hi> <lb/>
            factus est <hi rend="italic">bd</hi> sunt <hi rend="italic">AFBPVOr</hi> 7 eam esse <hi rend="italic">V</hi> se aequalis (se <lb/>
            <hi rend="italic">8. I.) S</hi> se equalem <hi rend="italic">AMy</hi> 8 talia] alia <hi rend="italic">FSAx</hi> amministrationem 1 <lb/>
            <hi rend="italic">9 homines S 11 hominibus] humilibus AFVOj umilibus 57W</hi> 12 propter <lb/>
            <hi rend="italic">om. M</hi> amministrationem r 13 scripta ita <hi rend="italic">M</hi> ita <hi rend="italic">om. TN</hi> <lb/>
            calumpniantur <hi rend="italic">AM</hi> 14 propterea] propter hoc <hi rend="italic">AFS2\'NVOy</hi> etiam] <lb/>
            est <hi rend="italic">M</hi> 15 idem <hi rend="italic">0</hi> etiam P aut] ac <hi rend="italic">AFPTNMVOy</hi> 16 quicquid <lb/>
            <hi rend="italic">BFAPTN</hi> 17 sancto autem spiritu <hi rend="italic">M</hi> sancto autem <hi rend="italic">Mjbd</hi> <lb/>
            nundum <hi rend="italic">M</hi> hac S 18 et <hi rend="italic">om. AFSTNVf</hi> magnis <hi rend="italic">om. A</hi> diuinorum <lb/>
            P scripturarum <hi rend="italic">om. P</hi> 19 et eius <hi rend="italic">AFBTNVOrbcl</hi> <lb/>
            20 sit Y filium neque <hi rend="italic">om. V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="23"/>
            dei esse praedicant, ut deum credamus non se ipso inferius <lb/>
            donum dare. seruant tamen, ut non genitum spiritum sanctum <lb/>
            tamquam filium de patre praedicent — unicus enim est <lb/>
            Christus — nec de filio tamquam nepotem summi patris nec <lb/>
            tamen id quod est nulli debere, sed patri, ex quo omnia, ne <lb n="5"/>
            duo constituamus principia sine principio, quod falsissimum <lb/>
            et absurdissimum est et non catholicae fidei, sed quorundam <lb/>
            haereticorum errori proprium. ausi sunt tamen quidam ipsam <lb/>
            communionem patris et filii atque, ut ita dicam, deitatem, <lb/>
            quam Graeci dsotTj-ca appellant, spiritum sanctum credere: ut, <lb n="10"/>
            quoniam pater deus et filius deus, ipsa deitas, qua sibi copulantur <lb/>
            et ille gignendo filium et ille patri cohaerendo, ei a <lb/>
            quo est genitus aequetur. hanc ergo deitatem, quam etiam <lb/>
            dilectionem in se inuicem amborum caritatemque uolunt intellegi, <lb/>
            spiritum sanctum appellatum dicunt multisque scripturarum <lb n="15"/>
            documentis adsunt huic opinioni suae: siue illo, quod <lb/>
            dictum est: quoniam caritas dei diffusa est in cordibus <lb/>
            nostris per spiritum sanctum qui datus est <lb/>
            nobis, siue aliis multis talibus testimoniis, et eo ipso, quod <lb/>
             per spiritum sanctum reconciliamur deo: unde etiam cum

<note type="footnote">17 Rora. 5, 5 </note>

<note type="footnote"> 1 se] sese <hi rend="italic">TN</hi> ae in se <hi rend="italic">FSVOy</hi> infimus <hi rend="italic">S</hi> infimius <hi rend="italic">TN</hi> infirmis Y <lb/>
            2 dare] donare dare <hi rend="italic">V</hi> S est enim <hi rend="italic">AFSTNPVOj 4 pr</hi>. neque <hi rend="italic">SPbd</hi> <lb/>
            5 id quod] illud <hi rend="italic">M</hi> ullius <hi rend="italic">M</hi> 6 sine <hi rend="italic">om. AFSTNVy</hi> principio <lb/>
            <hi rend="italic">om. TN</hi> eat <hi rend="italic">post</hi> falsisaimum <hi rend="italic">praebent Pbd</hi> 7 non consonum <hi rend="italic">VO</hi> <lb/>
            quorondem <hi rend="italic">0</hi> 8 proprium eat <hi rend="italic">VO</hi> ausi] aut si <hi rend="italic">AS om. TN</hi> <lb/>
            quidam] qui <hi rend="italic">AFSfTNVO</hi> 9 et filii atque <hi rend="italic">om. Fl</hi> uti <hi rend="italic">M</hi> ita <lb/>
            <hi rend="italic">om. M</hi> 10 theotetam <hi rend="italic">RO</hi> theottha <hi rend="italic">AFS</hi> theoithas <hi rend="italic">TN</hi> theoitha f <lb/>
            theoteta <hi rend="italic">PM theothitam Y credant AFSfTNVO</hi> ut] et <hi rend="italic">ut AFSy V</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">TN</hi> 11 deitate <hi rend="italic">TN</hi> qua] <hi rend="italic">que A*FV om. TN copulaptur F</hi> <lb/>
            copulatur <hi rend="italic">VO</hi> 12 ei] ut ei <hi rend="italic">SPM</hi> 13 aequatur <hi rend="italic">TN</hi> 14 karitatemque <lb/>
            P caritatem <hi rend="italic">AFSTNVO</hi> caritatem pronunciant y 15 dicunt <lb/>
            etiam <hi rend="italic">FSTNy</hi> dicunt et <hi rend="italic">V</hi> multis <hi rend="italic">0</hi> 16 assunt <hi rend="italic">AP</hi> assumunt <hi rend="italic">VO</hi> <lb/>
            opinionis <hi rend="italic">S</hi> illud <hi rend="italic">AFSyMVO</hi> quo <hi rend="italic">TN</hi> 17 quoniam <hi rend="italic">om. RN</hi> <lb/>
            19 quo <hi rend="italic">AFSMOf</hi> qui <hi rend="italic">V</hi> 20 reconciliabimus (8. <hi rend="italic">l</hi>. i mur) <hi rend="italic">1/\'1 AIr VO<lb/>
             reconciliabimus S reconciliantur M</hi> etiam] <hi rend="italic">et M</hi> cum <hi rend="italic">om. RFPMVOŢ</hi> <lb/>
            quia A </note> <lb n="20"/>
             
<pb n="24"/>
            donum dei dicitur, satis significari uolunt caritatem dei esse <lb/>
            spiritum sanctum. non enim reconciliamur illi nisi per dilectionem, <lb/>
            qua etiam filii dei appellamur, non iam sub timore <lb/>
            tamquam serui, quia consummata dilectio foras mittit <lb/>
            timorem, et spiritum libertatis accepimus, in quo clamamus:<lb n="5"/>
            abba pater. et quia reconciliati et in amicitiam <lb/>
            reuocati per caritatem poterimus omnia dei secreta cognoscere, <lb/>
            propterea de spiritu sancto dicitur: ipse uos inducet in <lb/>
            omnem ueritatem; propterea et confidentia praedicandae <lb/>
            ueritatis, qua inpleti sunt in aduentu eius apostoli, recte <lb n="10"/>
            caritati tribuitur, quia et diffidentia timori datur, quem consummatio <lb/>
            caritatis excludit. et ideo donum dei dicitur, quia <lb/>
            eo quod quisque nouit non fruitur, nisi id diligat. frui autem <lb/>
            sapientia dei nihil est aliud quam ei dilectione cohaerere, <lb/>
            neque quisquam in eo quod percipit permanet nisi dilectione;<lb n="15"/>
            et ideo spiritus sanctus dicitur, quoniam ad permanendum <lb/>
            sanciuntur quaecumque sanciuntur nec dubium est a sanciendo <lb/>
            sanctitatem uocari. maxime autem illo testimonio utuntur <lb/>
            assertores huius sententiae, quod scriptum est: quod natum <lb/>
            est de carne, caro est; et quod natum est de spiritu, <lb n="20"/>
            spiritus est, quoniam deus spiritus est. hic enim

<note type="footnote">3 cf. I Ioh. 3, 1 4 cf. I Ioh. 4, 18 5 Rom. 8, 15 6 cf. Bom. <lb/>
            5, 8-10 8 Ioh. 16, 13 10 cf. Act. 2, 4 12 cf. Ephes. 3, 7 <lb/>
            19 loh. 3, 6 21 roh. 4, 24 </note>

<note type="footnote"> 1 signiflcare <hi rend="italic">AFSPVOr</hi> 2 recoticiliabimur <hi rend="italic">ASVOf</hi> 3 dei <hi rend="italic">R: <lb/>
            om. AFSPTNMVOjbd</hi> 4 ca sopniata <hi rend="italic">M</hi> dilectio] caritas <hi rend="italic">AFSTNVOj</hi> <lb/>
            foris <hi rend="italic">0</hi> 5 accipimus P 6 alba <hi rend="italic">M</hi> amicitia <hi rend="italic">AFSTNVO</hi> amiciciam <lb/>
            P 7 secreta dei M 8 nos <hi rend="italic">0</hi> inducit <hi rend="italic">RAFJST</hi> 9 et <hi rend="italic">om. 0</hi> <lb/>
            fidentia <hi rend="italic">RPM</hi> 10 qu*a <hi rend="italic">F</hi> quia <hi rend="italic">M</hi> in <hi rend="italic">om. MP</hi> recta <hi rend="italic">FSV</hi> <lb/>
            11 caritate <hi rend="italic">FSV</hi> datur] tribuitur <hi rend="italic">M</hi> que <hi rend="italic">S</hi> que (e in ras.) <hi rend="italic">F. Y</hi> <lb/>
            qua <hi rend="italic">A1</hi> coBummationg <hi rend="italic">V</hi> 12 et <hi rend="italic">om. ASMPbd</hi> etiam donum <lb/>
            <hi rend="italic">FSPMbd</hi> 13 non <hi rend="italic">om. V</hi> idj et id <hi rend="italic">bd</hi> illud <hi rend="italic">M</hi> 14 dei <hi rend="italic">om. 0</hi> <lb/>
            aliud eat <hi rend="italic">VO</hi> ei] et <hi rend="italic">M</hi> 15 quod] in quo <hi rend="italic">M</hi> manet <hi rend="italic">VM</hi> <lb/>
            16 dicitur <hi rend="italic">om. 0</hi> 17 sanctiuntur (ct <hi rend="italic">semper) PTNFaAO</hi> 18 uncari <lb/>
            sanctitatem VO uocare <hi rend="italic">S</hi> maxime autem] et maxime <hi rend="italic">AFSTNVOf</hi> <lb/>
            illis testimoniis <hi rend="italic">JEtP</hi> 19 adsertores <hi rend="italic">FS</hi> 20 est <hi rend="italic">alt. om. 0</hi> et <lb/>
            <hi rend="italic">om. AFSPVO</hi> 21 deus <hi rend="italic">om. S</hi> spiritus est deus <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="25"/>
            regenerationem nostram dicit, quae non secundum Adam de <lb/>
            carne est, sed secundum Christum de spiritu sancto. quapropter <lb/>
            si spiritus sancti hoc loco facta est commemoratio, cum dictum <lb/>
            est, quoniam deus spiritus est, animaduertendum dicunt <lb/>
            non dictum esse quoniam spiritus deus est), sed: quoniam <lb n="5"/>
            deus spiritus est, ut ipsa deitas patris et filii hoc loco <lb/>
            dicta sit deus, quod est spiritus sanctus. huc accedit aliud <lb/>
            testimonium, quod dicit Iohannes apostolus, quoniam deus <lb/>
            dilectio est. etiam hic enim non ait \'dilectio deus est\', <lb/>
            sed: deus dilectio est, ut ipsa deitas dilectio intellegatur. <lb n="10"/>
            et quod in illa enumeratione conexarum sibi rerum, ubi dicitur: <lb/>
            omnia uestra sunt, uos autem Christi, Christus <lb/>
            autem dei, et: caput mulieris uir, caput uiri Christus, <lb/>
            caput autem Christi deus, nulla fit commemoratio <lb/>
            spiritus sancti, ad hoc pertinere dicunt, quia non fere in his, <lb n="15"/>
            quae sibi conexa sunt, numerari solet ipsa conexio. unde in <lb/>
            illo etiam loco trinitatem ipsam uidentur agnoscere, qui legunt <lb/>
            adtentius, cum dicitur: quoniam ex ipso et per ipsum <lb/>
            et in ipso sunt omnia: ex ipso, tamquam ex eo, qui <lb/>
            nulli debet quod est; per ipsum, tamquam per mediatorem; <lb n="20"/>
            in ipso, tamquam in eo, qui continet, id est copulatione <lb/>
            coniungit. 
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>Huic sententiae contradicunt, qui arbitrantur istam <lb/>
            communionem, quam siue deitatem siue dilectionem

<note type="footnote">8 I Ioh. 4, 16 12 I Cor. 3, 22. 23 13 I Cor. 11, 3 18 Rom. <lb/>
            11, 36 </note>

<note type="footnote"> 4 spiritus est ut ipsa deitas <hi rend="italic">M</hi> 5 spiritus dei <hi rend="italic">AFSTNVOy</hi> Bed <lb/>
            -est <hi rend="italic">om. M</hi> 7 deus] deus est <hi rend="italic">FSV</hi> sanctus spiritus <hi rend="italic">P</hi> huic <lb/>
            <hi rend="italic">AFSTNMVOf</hi> aliudJ ad illud <hi rend="italic">M</hi> et aliud <hi rend="italic">M</hi> 8 quo <hi rend="italic">TN</hi> iohannis <lb/>
            F1 9 etiam] nant et <hi rend="italic">PNM</hi> non enim <hi rend="italic">FS</hi> enim <hi rend="italic">om. ATNVOf</hi> <lb/>
            dei <hi rend="italic">TNO</hi> est <hi rend="italic">om. P</hi> 10 deitas <hi rend="italic">om. 0</hi> 11 sibi <hi rend="italic">om. V</hi> 12 sunt <lb/>
            <hi rend="italic">om. BP</hi> 13 <hi rend="italic">alt</hi>. caput <hi rend="italic">om. VO</hi> niri autem <hi rend="italic">VO</hi> 14 caput <hi rend="italic">om. VO</hi> <lb/>
            Christi autem <hi rend="italic">VO</hi> 15 non <hi rend="italic">om. 0PX</hi> ferre <hi rend="italic">S</hi> iia <hi rend="italic">bd</hi> 16 unde <lb/>
            <hi rend="italic">om. TN</hi> 17 etiam illo in <hi rend="italic">OV</hi> ipsam trinitatem <hi rend="italic">VO</hi> 18 et in ipso <lb/>
            et per ipsum <hi rend="italic">VO</hi> 19 tamquam] tantum <hi rend="italic">P</hi> 20 per <hi rend="italic">fin. om. M</hi> 21 copulationS <lb/>
            <hi rend="italic">FSVA1</hi>. 23 contradicunt-deitatem <hi rend="italic">om. V</hi> 24 quam sibi R <lb/>
            caritatemuej caritatem <hi rend="italic">PTNJI</hi>. sine caritatem <hi rend="italic">FSVOabd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="26"/>
            caritatemue appellamus, non. esse substantiam; quaerunt autem <lb/>
            secundum substantiam sibi exponi spiritum sanctum, nec <lb/>
            intellegunt non aliter potuisse dici: deus dilectio est, nisi <lb/>
            substantia esset dilectio. ducuntur quippe consuetudine rerum <lb/>
            corporalium, quoniam, si duo sibi corpora copulentur, ita ut<lb n="5"/>
            iuxta inuicem conlocentur, ipsa copulatio non est corpus, <lb/>
            quandoquidem separatis illis corporibus, quae copulata fuerant, <lb/>
            nulla inuenitur; nec tamen quasi discessisse et migrasse <lb/>
            intellegitur, sicut illa corpora. sed hi tales cor mundum <lb/>
            faciant, quantum possunt, ut uidere ualeant in dei substantia<lb n="10"/>
            non esse aliquid tale, quasi aliud ibi sit substantia, aliud <lb/>
            quod accidat substantiae, et non sit substantia; sed quidquid <lb/>
            ibi intellegi potest, substantia est. uerum haec dici possunt <lb/>
            facile et credi; uideri autem nisi corde puro quomodo se <lb/>
            habeant, omnino non possunt. quapropter siue ista uera sit <lb n="15"/>
            sententia, siue aliud aliquid sit, fides inconcussa tenenda est, <lb/>
            ut deum dicamus patrem, deum filium, deum spiritum sanctum, <lb/>
            neque tres deos, sed istam trinitatem unum deum, neque <lb/>
            diuersas naturas, sed eiusdem substantiae, neque ut pater <lb/>
            aliquando sit filius, aliquando spiritus sanctus, sed pater <lb n="20"/>
            semper pater et filius semper filius et spiritus sanctus semper <lb/>
            spiritus sanctus. nec temere de inuisibilibus aliquid adfirmemus <lb/>
            tamquam scientes, sed tamquam credentes, quoniam uideri <lb/>
            nisi mundato corde non possunt. et si quis ea uidet in hac

<note type="footnote"/>

<note type="footnote">3 I Ioh. 4, 16 </note>

<note type="footnote">1 substantia <hi rend="italic">S</hi> 2 sibi] siue <hi rend="italic">AlSlF om. Vy</hi> ne M 3 intelligatur <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> dici potuisse <hi rend="italic">AT/SPTNVOr</hi> aliter dici non potuisse <hi rend="italic">M</hi> nisi <lb/>
            esset dilectio substantia <hi rend="italic">bd</hi> 4 ducunt <hi rend="italic">F</hi> dicuntur <hi rend="italic">AlSOr1</hi> dicunt <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            consuetudinfi <hi rend="italic">F</hi> consuetudines r 5 sibi] sinit <hi rend="italic">M</hi> corpora sibi <hi rend="italic">VO</hi> <lb/>
            corpora <hi rend="italic">om. R</hi> 6 copulationS <hi rend="italic">M</hi> non <hi rend="italic">om. M</hi> 9 hii <hi rend="italic">BAFTPM</hi> <lb/>
            10 dei] illa <hi rend="italic">V</hi> 11 aliquod <hi rend="italic">A V</hi> quale P 12 accfidat <hi rend="italic">F</hi> accedat <lb/>
            <hi rend="italic">ASPxO</hi> 18 ibi <hi rend="italic">om. 0</hi> 14 puro corde <hi rend="italic">Fy</hi> puro] ponitur <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            15 uera sit ista <hi rend="italic">VO</hi> 16 aliquid aliud <hi rend="italic">VOf</hi> aliquid <hi rend="italic">om. M</hi> 19 diuersos <lb/>
            natura <hi rend="italic">PMbd</hi> 20 sit aliquando <hi rend="italic">AFSTN</hi> sit spiritus <lb/>
            <hi rend="italic">Pbd</hi> 22 temere] temere aliquid <hi rend="italic">VO</hi> affinnamus 81 23 sed] <lb/>
            et <hi rend="italic">M</hi> 24 nisi <hi rend="italic">om. V</hi> et si quis] si quis (si <hi rend="italic">in ras.) A</hi> et quia <hi rend="italic">FSY</hi> <lb/>
            et qui <hi rend="italic">ybd</hi> uidit <hi rend="italic">FSV</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="27"/>
            uita ex parte, ut dictum est, atque in aenigmate, non <lb/>
            potest efficere, ut et ille uideat, cui loquitur, si cordis sordibus <lb/>
            inpeditur. beati autem mundi corde, quoniam ipsi <lb/>
            deum uidebunt. haec fides est de deo conditore et renouatore <lb/>
            nostro. <lb n="5"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>