<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.opp-lat1:15-20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.opp-lat1:15-20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.opp-lat1"><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="8" unit="altchapter"/> Credimus etiam inde uenturum conuenientissimo <lb n="10"/>
            tempore et iudicaturum uiuos et mortuos. siue istis nominibus <lb/>
            iusti et peccatores significentur, siue quos tunc ante mortem <lb/>
            in terris inuenturus est, appellati sint uiui, mortui uero, qui <lb/>
            in eius aduentu resurrecturi sunt, haec dispensatio temporalis <lb/>
            non tantum est sicut illa generatio secundum deum, sed etiam <lb n="15"/>
            fuit et erit. nam fuit dominus noster in terris et nunc est <lb/>
            in caelo et erit in claritate iudex uiuorum atque mortuorum. <lb/>
            ita enim ueniet, sicut ascendit, secundum auctoritatem, quae <lb/>
            apostolorum actibus continetur. ex hac itaque temporali <lb/>
             dispensatione loquitur in Apocalypsi, ubi scriptum est: haec <lb n="20"/>
            dicit qui est et qui fuit et qui uenturus est.

<note type="footnote"> 2 cf. Matth. 25, 33 18 cf. Act. 1, 11 20 Apoc. 1, 8 </note>

<note type="footnote"> 1 dictum] sic dictum <hi rend="italic">Fbd</hi> 2 et pai <hi rend="italic">AFSf TNVObd</hi> est <hi rend="italic">om. <lb/>
             FSAVOf</hi> hedi <hi rend="italic">TP</hi> 3 iniquitates <hi rend="italic">AFS\'(PTNMObd</hi> 4 deus <lb/>
            <hi rend="italic">om. ASVOx</hi> 5 positione <hi rend="italic">B</hi> iudicariam <hi rend="italic">P</hi> iudiciaria <hi rend="italic">M</hi> quia <hi rend="italic">Y</hi> <lb/>
            6 digna dignis <hi rend="italic">jbà</hi> dignis <hi rend="italic">onu TN</hi> 7 in <hi rend="italic">om. AFSTNVPMOŢ</hi> <lb/>
            9 fulsura <hi rend="italic">ItP</hi> suphura (?) <hi rend="italic">M</hi> futura <hi rend="italic">AFSfTNVOd</hi> 10 uenturum] futurum <lb/>
            <hi rend="italic">0</hi> 12 et iusti <hi rend="italic">0</hi> signiflcantur <hi rend="italic">A</hi> significentur anni <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            mortem nostram <hi rend="italic">Pb</hi> 13 sunt <hi rend="italic">ASTNMVPOy</hi> uero] autem <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            14 in <hi rend="italic">om. PM</hi> aduentum <hi rend="italic">R</hi> 16 fuit tunc <hi rend="italic">VO</hi> noster] &amp; Al &amp; <lb/>
            <hi rend="italic">er</hi>. 8 tunc <hi rend="italic">A2 om. TNOr</hi> est] etiam <hi rend="italic">M</hi> 17 celis <hi rend="italic">P</hi> 18 ueniet <lb/>
            om. <hi rend="italic">YO</hi> sicut <hi rend="italic">om. 0</hi> asscendit <hi rend="italic">P</hi> dico secundum <hi rend="italic">V</hi> duo secundum <lb/>
            <hi rend="italic">0</hi> 19 in actibus apostolorum <hi rend="italic">VObd</hi> 20 loquimur HI apocalipsi <lb/>
            <hi rend="italic">FfSN apochalipsi -T</hi> apochalypsi <hi rend="italic">A</hi> 21 qui est et <hi rend="italic">om. M</hi> fuit] <lb/>
            erit <hi rend="italic">VO</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXI Ang. Seet. V para III. </note>

<note type="footnote"> 2 </note>
</p><pb n="18"/></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="9" unit="altchapter"/> Digesta itaque fideique commendata et diuina <lb/>
            generatione domini nostri et humana dispensatione adiungitur <lb/>
            confessioni nostrae ad perficiendam fidem, quae nobis de deo <lb/>
            est, spiritus sanctus non minore natura quam pater et filius, <lb/>
            sed, ut ita dicam, consubstantialis et coaeternus, quia ista<lb n="5"/>
            trinitas unus est deus: non ut idem sit pater, qui est filius <lb/>
            et spiritus sanctus, sed ut pater sit pater et filius sit filius <lb/>
            et spiritus sanctus sit spiritus sanctus, sed haec trinitas unus <lb/>
            deus, sicut scriptum est: audi, Israhel: dominus deus <lb/>
            tuus deus unus est. tamen si interrogemur de singulis et <lb n="10"/>
            dicatur nobis: deus est pater? Respondebimus: deus. si quaeratur, <lb/>
            utrum deus sit filius, hoc respondebimus. nec si fuerit de <lb/>
            spiritu sancto talis interrogatio, aliud eum esse debemus <lb/>
            respondere quam deum, uehementer cauentes sic accipere, <lb/>
            quomodo de hominibus dictum est: dii estis. non enim sunt <lb n="15"/>
            naturaliter dii, quicumque sunt facti atque conditi ex patre <lb/>
            per filium dono spiritus sancti. ipsa enim significatur trinitas, <lb/>
            cum apostolus dicit: quoniam ex ipso et per ipsum et <lb/>
            in ipso sunt omnia. quamquam ergo de singulis interrogati <lb/>
            respondeamus deum esse, de quo quaeritur, siue patrem siue <lb n="20"/>
            filium siue spiritum sanctum, non tamen tres deos a nobis <lb/>
            coli quisquam existimauerit. 
</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p>Nec mirum, quod haec de ineffabili natura dicuntur, <lb/>
            cum in his etiam rebus, quas corporeis oculis cernimus et

<note type="footnote"> .9 Deut. 6, 4 15 Ps. 81, 6 18 Rom. 11, 86 </note>

<note type="footnote"> 1 fidei qug <hi rend="italic">FSO</hi> fide atque <hi rend="italic">TN</hi> fide que <hi rend="italic">M</hi> commendata est <hi rend="italic">VOM</hi> <lb/>
            ct <hi rend="italic">om. TNM</hi> 2 nostri <hi rend="italic">om. P</hi> dispensatione <hi rend="italic">om. P</hi> iungitur <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            3 percipiendam <hi rend="italic">M</hi> 4 est] et <hi rend="italic">0</hi> &amp; <hi rend="italic">fin</hi>. est] et <hi rend="italic">Nbd om. VO</hi> filius <lb/>
            est <hi rend="italic">VO</hi> 7 sed-sanctus <hi rend="italic">om. M</hi> 8 sit <hi rend="italic">om. VO</hi> sed] sed et <lb/>
            <hi rend="italic">AFSTNVy</hi> et <hi rend="italic">Mbd</hi> 9 dominus unus <hi rend="italic">RSV</hi> 10 interrogemus <hi rend="italic">R</hi> interrogamur <lb/>
            P 11 respondebamus V 13 eum esse <hi rend="italic">om. M</hi> esse <hi rend="italic">oni. MP</hi> <lb/>
            debeamus <hi rend="italic">M</hi> 14 sic <hi rend="italic">om. AFSTNYr</hi> 16 ei] a <hi rend="italic">TN</hi> 17 et per (et <lb/>
            <hi rend="italic">8. I. m. 2) F, V</hi> dono] et in dono (in <hi rend="italic">s. I.) F, 0</hi> et in domo V <lb/>
            sancti spiritus <hi rend="italic">0</hi> iam ipse <hi rend="italic">M</hi> 18 et in ipso et per ipsum <hi rend="italic">Vbd</hi> <lb/>
            20 de quo quaeritur <hi rend="italic">om. TN</hi> de quo] nec hoc <hi rend="italic">FSVOrAI</hi> ctl hoc A5 <lb/>
            21 coli a nobis <hi rend="italic">VO</hi> 24 hiis <hi rend="italic">TMO</hi> iis <hi rend="italic">bd</hi> quibus <hi rend="italic">V</hi> corporeas P <lb/>
            oculis <hi rend="italic">om. P</hi> secernimus <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="19"/>
            corporeo sensu diiudicamus, tale aliquid accidat. nam cum <lb/>
            de fonte interrogati non possumus dicere, quod ipse sit fluuius, <lb/>
            nec de fluuio interrogati possumus eum fontem uocare, rursus <lb/>
            potionem, quae de fonte uel fluuio est, nec fluuium possumus <lb/>
            appellare nec fontem, tamen in hac trinitate aquam nominamus <lb n="5"/>
            et cum de singulis quaeritur, singillatim aquam respondemus. <lb/>
            nam si quaero, utrum in fonte aqua sit, respondetur <lb/>
            aqua; et si quaeram, utrum aqua sit in fluuio, nihil aliud <lb/>
            respondetur, et in illa potione non poterit alia esse responsio; <lb/>
            nec tamen eas tres aquas, sed unam dicimus. sane cauendum <lb n="10"/>
            est, ne quisquam ineffabilem illius maiestatis substantiam sicut <lb/>
            fontem istum uisibilem atque corporeum uel fluuium uel <lb/>
            potionem cogitet. in his enim aqua illa, quae nunc in fonte <lb/>
            est, exit in fluuium nec in se manet; et cum de fluuio uel <lb/>
            de fonte in potionem transit, non ibi permanet, unde sumitur. <lb n="15"/>
            itaque fieri potest, ut eadem aqua nunc ad fontis appellationem <lb/>
            pertineat, nunc ad fluuii, nunc ad potionis, cum in illa trinitate <lb/>
            dixerimus non posse fieri, ut pater ipse aliquando sit <lb/>
            filius, aliquando spiritus sanctus. sicut in arbore radix non <lb/>
             est nisi radix nec robur est aliud quam robur nec ramos nisi <lb n="20"/>
            ramos possumus dicere; non enim quod dicitur radix, potest

<note type="footnote">1 accedat <hi rend="italic">.ÂSBIFI</hi> 2 poBsimus <hi rend="italic">FIB! PTNMObd</hi> 3 possimus <lb/>
            <hi rend="italic">TNMObd</hi> et rursum <hi rend="italic">bd</hi> rursum P 4 fluuio] Sumine <hi rend="italic">P</hi> possi- <lb/>
            IDUS <hi rend="italic">TNMbd</hi> 5 nec tamen <hi rend="italic">M</hi> in <hi rend="italic">om. TN</hi> hanc <hi rend="italic">TN</hi> trinitatem <lb/>
            <hi rend="italic">TN</hi> nominamus <hi rend="italic">om. A</hi> 6 cum] tamen <hi rend="italic">M</hi> singulatim <hi rend="italic">F <lb/>
            om. VO</hi> aqua <hi rend="italic">AFSf</hi> respondimus <hi rend="italic">FIBt</hi> 7 nam-quaeram <hi rend="italic">om. M</hi> <lb/>
            si <hi rend="italic">om. RAFSTNVOf</hi> aqua in fonte <hi rend="italic">.A.FBTNMVOţbd</hi> responditur <lb/>
            FXS1 8 quaeramus <hi rend="italic">lib. praet. R</hi> 9 et] uel <hi rend="italic">V om. 0</hi> esse alia <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            11 ineffabiliter <hi rend="italic">V</hi> maiestatis <hi rend="italic">illius M</hi> 13 hiis <hi rend="italic">TNM</hi> quo <hi rend="italic">V</hi> nunc] <lb/>
            nec <hi rend="italic">VO</hi> fonte-transit <hi rend="italic">(supra</hi> fonte <hi rend="italic">pos</hi>. est "ua" <hi rend="italic">supra</hi> transit "cat" <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            14 exit] hęe sit <hi rend="italic">FlAS</hi> exiit (i <hi rend="italic">alt. 8. l.) P</hi> ųęç transit <hi rend="italic">T</hi> transit <hi rend="italic">N ne 0</hi> <lb/>
            de <hi rend="italic">om. PVO</hi> 17 potionis] optionis <hi rend="italic">V</hi> 18 diximus 0 ipse <lb/>
            <hi rend="italic">om. AFSPTNMVOabd</hi> 19 non est radix nisi <hi rend="italic">bd</hi> 20 robor <hi rend="italic">A</hi> rubur <lb/>
            <hi rend="italic">Sx</hi> est <hi rend="italic">om. A</hi> aliud] aliquid <hi rend="italic">SPVOf</hi> robor <hi rend="italic">(semper o) A</hi> <lb/>
            ramuB <hi rend="italic">(bis) AlFSV</hi> ramQ <hi rend="italic">(bis)</hi> y 21 quae <hi rend="italic">JRM</hi> radyx <hi rend="italic">S</hi> poteat] <lb/>
            id est potest <hi rend="italic">TN</hi> id possit, <hi rend="italic">FSVf</hi> id potest <hi rend="italic">AObd</hi> </note>

<note type="footnote">2* </note> <lb/>
             
<pb n="20"/>
            dici et robur et rami; nec lignum, quod pertinet ad radicem, <lb/>
            potest aliquo transitu nunc in radice esse, nunc in robore, <lb/>
            nunc in ramis, sed tantummodo in radice, cum illa regula <lb/>
            nominis maneat, ut radix lignum sit et robur lignum et rami <lb/>
            lignum, nec tamen tria ligna dicantur, sed unum. aut si haec<lb n="5"/>
            habent aliquam dissimilitudinem, ut possint non absurde tria <lb/>
            ligna nominari, ut etiam tria ligna dici possunt propter firmitatis <lb/>
            diuersitatem, illud certe omnes concedunt, si ex uno <lb/>
            fonte tria pocula inpleantur, posse dici tria pocula, tres autem <lb/>
            aquas non posse dici, sed omnino unam aquam, quamquam<lb n="10"/>
            de singulis poculis interrogatus in quolibet horum aquam <lb/>
            esse respondeas, quamuis nullus hic transitus fiat, sicut de <lb/>
            fonte in fluuium dicebamus. sed haec non propter illius diuinae <lb/>
            naturae similitudinem, sed propter uisibilium etiam unitatem <lb/>
            corporalia exempla data sunt, ut intellegeretur fieri posse, ut <lb n="15"/>
            aliqua tria non tantum singillatim, sed etiam simul singulare <lb/>
            nomen obtineant, ne quisquam miretur et absurdum putet, <lb/>
            quod deum dicimus patrem, deum filium, deum spiritum <lb/>
            sanctum nec tamen tres deos in ista trinitate, sed unum <lb/>
            unamque substantiam. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>Et de patre quidem ac filio multis libris disseruerunt

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 pro</hi> et <hi rend="italic">om. AFSyTNVObd</hi> 2 non potest <hi rend="italic">R</hi> nunc <hi rend="italic">om. R</hi> <lb/>
            esse-radice <hi rend="italic">om. V</hi> 4 manet <hi rend="italic">M pr</hi>. et <hi rend="italic">om. 0</hi> 5 tria om. <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            6 aliquam habent <hi rend="italic">M</hi> dissimilitudinem <hi rend="italic">om. M</hi> non <hi rend="italic">om. V</hi> abeurda <lb/>
            (8. a <hi rend="italic">add</hi>. J e) <hi rend="italic">F, S</hi> et tria <hi rend="italic">FSTNf</hi> 7 <hi rend="italic">pro</hi> nominari <hi rend="italic">praebent</hi> <lb/>
            dici <hi rend="italic">bd</hi> ut-possunt <hi rend="italic">om. TNbd</hi> ligna tria <hi rend="italic">A</hi> tria] ita y possint <lb/>
            dici A possint <hi rend="italic">FSfPMO</hi> 8 illud] id <hi rend="italic">A VO</hi> uno <hi rend="italic">om. P</hi> 9 impleantur-pocula <lb/>
            <hi rend="italic">om. M</hi> pocula-aquas <hi rend="italic">om. V</hi> autem <hi rend="italic">om. M</hi> <lb/>
            10 aquas impleantur posse dici tria pocula tres autem aquas non posse <lb/>
            dici <hi rend="italic">M</hi> aquam <hi rend="italic">om.P M</hi> quamquamj quam <hi rend="italic">SVO</hi> qui A 12 hic <lb/>
            nullus <hi rend="italic">YO</hi> hiis <hi rend="italic">M</hi> sicut <hi rend="italic">om. P</hi> 13 in fiuuium] riuuli <hi rend="italic">M</hi> sed] et P <lb/>
            sed non <hi rend="italic">P</hi> diuinae illius <hi rend="italic">0</hi> 16 unum singulare <hi rend="italic">Fbd</hi> 17 obtineat <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            detineant <hi rend="italic">P</hi> ne P: nec <hi rend="italic">R,A,Ff:iTNMJ\'Orbd</hi> absurde <hi rend="italic">P</hi> 18 diximus <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 19 unum] unum deum <hi rend="italic">Pbd</hi> unum colamus <hi rend="italic">AFSTNMVOx</hi> <lb/>
            21 Et <hi rend="italic">om. AP</hi> illud <hi rend="italic">M</hi> quidem ac filio] qui 8 et filius <hi rend="italic">M ac]</hi> <lb/>
            et P in multis <hi rend="italic">A</hi> deseruerunt <hi rend="italic">Fl</hi> deseruerint <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="21"/>
            docti et spiritales uiri, quibus, quantum homines hominibus <lb/>
            poterant, et quemadmodum non unus esset pater et filius, <lb/>
            sed unum essent, et quid proprie pater esset et quid filius, <lb/>
            insinuare conati sunt: quod ille genitor, ille genitus; ille non <lb/>
             de filio, ille de patre; ille huius principium, unde et caput <lb n="5"/>
            Christi dicitur, quamuis et Christus principium, sed <lb/>
            non patris; hic uero illius imago, quamuis nulla ex parte <lb/>
            dissimilis et omnino indifferenter aequalis. tractantur haec <lb/>
            latius ab eis, qui non tam breuiter quam nos totius Christianae <lb/>
            fidei professionem uolunt explicare. itaque, in quantum filius <lb n="10"/>
            est, de patre accepit, ut sit, cum ille de filio id non acceperit: <lb/>
            et in quantum hominem mutabilem, scilicet creaturam in <lb/>
            melius commutandam, ineffabili misericordia temporali dispensatione <lb/>
            suscepit, multa de illo in scripturis inueniuntur ita <lb/>
            dicta, ut inpias haereticorum mentes prius uolentes docere <lb n="15"/>
            quam nosse in errorem miserint, ut putarent eum non aequalem <lb/>
            patri nec eiusdem esse substantiae, qualia sunt illa: <lb/>
            quoniam pater maior me est, et: caput mulieris <lb/>
            uir, caput uiri Christus, caput autem Christi deus, <lb/>
             et: tunc et ipse subiectus erit ei, qui illi subiecit

<note type="footnote"> 5 cf. I Cor. 11, 3 6 cf. Ioh. 8, 25 7 cf. Col. 1, 15 18 Ioh. <lb/>
            14, 28 19 I Cor. 11, 8 20 I Cor. 15, 28 </note>

<note type="footnote"> 1 et] ac ; spiritales] religiosi P et quibus <hi rend="italic">N</hi> quantum] <lb/>
            tantum <hi rend="italic">AFSV</hi> tamquam <hi rend="italic">TN</hi>. 2 et om. <hi rend="italic">PN</hi> que admodum <hi rend="italic">F <lb/>
            3 quicquid M pater proprie M</hi> propriae R <hi rend="italic">et om. M</hi> 4 ille <lb/>
            genitus (ille s. <hi rend="italic">l. m. 1) F</hi> et ille genitus <hi rend="italic">YO</hi> hic genitus <hi rend="italic">bd</hi> 5 ille] <lb/>
            hic <hi rend="italic">bd</hi> huius ille <hi rend="italic">bd</hi> huius <hi rend="italic">om. M</hi> 6 principium sit <hi rend="italic">N</hi> 7 hiis .11 <lb/>
            8 et-aequalis <hi rend="italic">om. 0</hi> et] sed <hi rend="italic">TN</hi> indifferens et <hi rend="italic">TN</hi> indiferente <lb/>
            requalis <hi rend="italic">S</hi> tractantibus <hi rend="italic">FSTJS Vy</hi> tractatur P haec <hi rend="italic">om. P</hi> 9 ab <lb/>
            <hi rend="italic">om. TN;</hi> quam] sicut P 10 confessionem P uolunt <hi rend="italic">Ml</hi> 11 de] <lb/>
            et de <hi rend="italic">RAFTNVOf</hi> id de filio <hi rend="italic">A</hi> id] hoc 0 non id y accepit <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 12 hominem] homo est (o est in <hi rend="italic">ras.) F, V, om. 0</hi> 13 commutando <lb/>
            <hi rend="italic">YO</hi> commutendam <hi rend="italic">M</hi> 14 illa P 16 quam <hi rend="italic">om. 0</hi> errore &lt;S <lb/>
            terrorem 0 miserunt <hi rend="italic">MP</hi> 17 patre <hi rend="italic">Y</hi> esse <hi rend="italic">om. AP</hi> qua <lb/>
            alia <hi rend="italic">M</hi> 19 caput uiri Christus <hi rend="italic">om. P</hi> 20 et ipse] etiam ipse <hi rend="italic">TN</hi> <lb/>
            ipse <hi rend="italic">Mbd</hi> </note> <lb n="20"/>
             
<pb n="22"/>
            omnia, et: uado ad deum meum et deum uestrum, <lb/>
            et nonnulla huius modi: quae omnia posita sunt, non ut <lb/>
            naturae atque substantiae inaequalitatem significent, ne falsa <lb/>
            sint illa: ego et pater unum sumus, et: qui me uidit, <lb/>
            uidit et patrem meum, et: deus erat uerbum — non<lb n="5"/>
            enim factus deus, cum omnia per ipsum facta sint — <lb/>
            et: non rapinam arbitratus est esse aequalis deo <lb/>
            et cetera talia, sed illa posita sunt partim propter administrationem <lb/>
            suscepti hominis, qua dicitur: semet ipsum <lb/>
            exinaniuit — non quia mutata est illa sapientia, cum sit<lb n="10"/>
            omnino incommutabilis, sed quia tam humiliter hominibus <lb/>
            innotescere uoluit — partim ergo propter hanc administrationem <lb/>
            illa ita scripta sunt, de quibus haeretici calumniantur, <lb/>
            partim propterea, quia filius patri debet, quod est, hoc etiam <lb/>
            debens utique patri, quod eidem patri aequalis aut par est;<lb n="15"/>
            pater autem nulli debet quidquid est. 
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p>De spiritu autem sancto nondum tam copiose ac diligenter <lb/>
            disputatum est a doctis et magnis diuinarum scripturarum <lb/>
            tractatoribus, ut intellegi facile possit eius proprium, <lb/>
            quo proprio fit, ut eum neque filium neque patrem dicere <lb n="20"/>
            possimus, sed tantum spiritum sanctum, nisi quod eum donum

<note type="footnote"> 1 Ioh. 20, 17 4 Ioh. 10, 30 Ioh. 14, 9 5 Ioh. 1, 1. 3 <lb/>
            7. 9 Phil. 2, 6. 7 </note>

<note type="footnote"> 1 uado ad patrem meum et patrem uestrum et (et <hi rend="italic">om. bd)</hi> deum <lb/>
            meum <hi rend="italic">sqq. Pbd</hi> 3 nec <hi rend="italic">V 4 et 5</hi> uidet <hi rend="italic">PTNVOj</hi> 5 et <hi rend="italic">om. F</hi> <lb/>
            meum <hi rend="italic">om. AFBTNMVOr</hi> 6 factus deus] factus eat deus <hi rend="italic">AFSTNVOy</hi> <lb/>
            factus est <hi rend="italic">bd</hi> sunt <hi rend="italic">AFBPVOr</hi> 7 eam esse <hi rend="italic">V</hi> se aequalis (se <lb/>
            <hi rend="italic">8. I.) S</hi> se equalem <hi rend="italic">AMy</hi> 8 talia] alia <hi rend="italic">FSAx</hi> amministrationem 1 <lb/>
            <hi rend="italic">9 homines S 11 hominibus] humilibus AFVOj umilibus 57W</hi> 12 propter <lb/>
            <hi rend="italic">om. M</hi> amministrationem r 13 scripta ita <hi rend="italic">M</hi> ita <hi rend="italic">om. TN</hi> <lb/>
            calumpniantur <hi rend="italic">AM</hi> 14 propterea] propter hoc <hi rend="italic">AFS2\'NVOy</hi> etiam] <lb/>
            est <hi rend="italic">M</hi> 15 idem <hi rend="italic">0</hi> etiam P aut] ac <hi rend="italic">AFPTNMVOy</hi> 16 quicquid <lb/>
            <hi rend="italic">BFAPTN</hi> 17 sancto autem spiritu <hi rend="italic">M</hi> sancto autem <hi rend="italic">Mjbd</hi> <lb/>
            nundum <hi rend="italic">M</hi> hac S 18 et <hi rend="italic">om. AFSTNVf</hi> magnis <hi rend="italic">om. A</hi> diuinorum <lb/>
            P scripturarum <hi rend="italic">om. P</hi> 19 et eius <hi rend="italic">AFBTNVOrbcl</hi> <lb/>
            20 sit Y filium neque <hi rend="italic">om. V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="23"/>
            dei esse praedicant, ut deum credamus non se ipso inferius <lb/>
            donum dare. seruant tamen, ut non genitum spiritum sanctum <lb/>
            tamquam filium de patre praedicent — unicus enim est <lb/>
            Christus — nec de filio tamquam nepotem summi patris nec <lb/>
            tamen id quod est nulli debere, sed patri, ex quo omnia, ne <lb n="5"/>
            duo constituamus principia sine principio, quod falsissimum <lb/>
            et absurdissimum est et non catholicae fidei, sed quorundam <lb/>
            haereticorum errori proprium. ausi sunt tamen quidam ipsam <lb/>
            communionem patris et filii atque, ut ita dicam, deitatem, <lb/>
            quam Graeci dsotTj-ca appellant, spiritum sanctum credere: ut, <lb n="10"/>
            quoniam pater deus et filius deus, ipsa deitas, qua sibi copulantur <lb/>
            et ille gignendo filium et ille patri cohaerendo, ei a <lb/>
            quo est genitus aequetur. hanc ergo deitatem, quam etiam <lb/>
            dilectionem in se inuicem amborum caritatemque uolunt intellegi, <lb/>
            spiritum sanctum appellatum dicunt multisque scripturarum <lb n="15"/>
            documentis adsunt huic opinioni suae: siue illo, quod <lb/>
            dictum est: quoniam caritas dei diffusa est in cordibus <lb/>
            nostris per spiritum sanctum qui datus est <lb/>
            nobis, siue aliis multis talibus testimoniis, et eo ipso, quod <lb/>
             per spiritum sanctum reconciliamur deo: unde etiam cum

<note type="footnote">17 Rora. 5, 5 </note>

<note type="footnote"> 1 se] sese <hi rend="italic">TN</hi> ae in se <hi rend="italic">FSVOy</hi> infimus <hi rend="italic">S</hi> infimius <hi rend="italic">TN</hi> infirmis Y <lb/>
            2 dare] donare dare <hi rend="italic">V</hi> S est enim <hi rend="italic">AFSTNPVOj 4 pr</hi>. neque <hi rend="italic">SPbd</hi> <lb/>
            5 id quod] illud <hi rend="italic">M</hi> ullius <hi rend="italic">M</hi> 6 sine <hi rend="italic">om. AFSTNVy</hi> principio <lb/>
            <hi rend="italic">om. TN</hi> eat <hi rend="italic">post</hi> falsisaimum <hi rend="italic">praebent Pbd</hi> 7 non consonum <hi rend="italic">VO</hi> <lb/>
            quorondem <hi rend="italic">0</hi> 8 proprium eat <hi rend="italic">VO</hi> ausi] aut si <hi rend="italic">AS om. TN</hi> <lb/>
            quidam] qui <hi rend="italic">AFSfTNVO</hi> 9 et filii atque <hi rend="italic">om. Fl</hi> uti <hi rend="italic">M</hi> ita <lb/>
            <hi rend="italic">om. M</hi> 10 theotetam <hi rend="italic">RO</hi> theottha <hi rend="italic">AFS</hi> theoithas <hi rend="italic">TN</hi> theoitha f <lb/>
            theoteta <hi rend="italic">PM theothitam Y credant AFSfTNVO</hi> ut] et <hi rend="italic">ut AFSy V</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">TN</hi> 11 deitate <hi rend="italic">TN</hi> qua] <hi rend="italic">que A*FV om. TN copulaptur F</hi> <lb/>
            copulatur <hi rend="italic">VO</hi> 12 ei] ut ei <hi rend="italic">SPM</hi> 13 aequatur <hi rend="italic">TN</hi> 14 karitatemque <lb/>
            P caritatem <hi rend="italic">AFSTNVO</hi> caritatem pronunciant y 15 dicunt <lb/>
            etiam <hi rend="italic">FSTNy</hi> dicunt et <hi rend="italic">V</hi> multis <hi rend="italic">0</hi> 16 assunt <hi rend="italic">AP</hi> assumunt <hi rend="italic">VO</hi> <lb/>
            opinionis <hi rend="italic">S</hi> illud <hi rend="italic">AFSyMVO</hi> quo <hi rend="italic">TN</hi> 17 quoniam <hi rend="italic">om. RN</hi> <lb/>
            19 quo <hi rend="italic">AFSMOf</hi> qui <hi rend="italic">V</hi> 20 reconciliabimus (8. <hi rend="italic">l</hi>. i mur) <hi rend="italic">1/\'1 AIr VO<lb/>
             reconciliabimus S reconciliantur M</hi> etiam] <hi rend="italic">et M</hi> cum <hi rend="italic">om. RFPMVOŢ</hi> <lb/>
            quia A </note> <lb n="20"/>
             
<pb n="24"/>
            donum dei dicitur, satis significari uolunt caritatem dei esse <lb/>
            spiritum sanctum. non enim reconciliamur illi nisi per dilectionem, <lb/>
            qua etiam filii dei appellamur, non iam sub timore <lb/>
            tamquam serui, quia consummata dilectio foras mittit <lb/>
            timorem, et spiritum libertatis accepimus, in quo clamamus:<lb n="5"/>
            abba pater. et quia reconciliati et in amicitiam <lb/>
            reuocati per caritatem poterimus omnia dei secreta cognoscere, <lb/>
            propterea de spiritu sancto dicitur: ipse uos inducet in <lb/>
            omnem ueritatem; propterea et confidentia praedicandae <lb/>
            ueritatis, qua inpleti sunt in aduentu eius apostoli, recte <lb n="10"/>
            caritati tribuitur, quia et diffidentia timori datur, quem consummatio <lb/>
            caritatis excludit. et ideo donum dei dicitur, quia <lb/>
            eo quod quisque nouit non fruitur, nisi id diligat. frui autem <lb/>
            sapientia dei nihil est aliud quam ei dilectione cohaerere, <lb/>
            neque quisquam in eo quod percipit permanet nisi dilectione;<lb n="15"/>
            et ideo spiritus sanctus dicitur, quoniam ad permanendum <lb/>
            sanciuntur quaecumque sanciuntur nec dubium est a sanciendo <lb/>
            sanctitatem uocari. maxime autem illo testimonio utuntur <lb/>
            assertores huius sententiae, quod scriptum est: quod natum <lb/>
            est de carne, caro est; et quod natum est de spiritu, <lb n="20"/>
            spiritus est, quoniam deus spiritus est. hic enim

<note type="footnote">3 cf. I Ioh. 3, 1 4 cf. I Ioh. 4, 18 5 Rom. 8, 15 6 cf. Bom. <lb/>
            5, 8-10 8 Ioh. 16, 13 10 cf. Act. 2, 4 12 cf. Ephes. 3, 7 <lb/>
            19 loh. 3, 6 21 roh. 4, 24 </note>

<note type="footnote"> 1 signiflcare <hi rend="italic">AFSPVOr</hi> 2 recoticiliabimur <hi rend="italic">ASVOf</hi> 3 dei <hi rend="italic">R: <lb/>
            om. AFSPTNMVOjbd</hi> 4 ca sopniata <hi rend="italic">M</hi> dilectio] caritas <hi rend="italic">AFSTNVOj</hi> <lb/>
            foris <hi rend="italic">0</hi> 5 accipimus P 6 alba <hi rend="italic">M</hi> amicitia <hi rend="italic">AFSTNVO</hi> amiciciam <lb/>
            P 7 secreta dei M 8 nos <hi rend="italic">0</hi> inducit <hi rend="italic">RAFJST</hi> 9 et <hi rend="italic">om. 0</hi> <lb/>
            fidentia <hi rend="italic">RPM</hi> 10 qu*a <hi rend="italic">F</hi> quia <hi rend="italic">M</hi> in <hi rend="italic">om. MP</hi> recta <hi rend="italic">FSV</hi> <lb/>
            11 caritate <hi rend="italic">FSV</hi> datur] tribuitur <hi rend="italic">M</hi> que <hi rend="italic">S</hi> que (e in ras.) <hi rend="italic">F. Y</hi> <lb/>
            qua <hi rend="italic">A1</hi> coBummationg <hi rend="italic">V</hi> 12 et <hi rend="italic">om. ASMPbd</hi> etiam donum <lb/>
            <hi rend="italic">FSPMbd</hi> 13 non <hi rend="italic">om. V</hi> idj et id <hi rend="italic">bd</hi> illud <hi rend="italic">M</hi> 14 dei <hi rend="italic">om. 0</hi> <lb/>
            aliud eat <hi rend="italic">VO</hi> ei] et <hi rend="italic">M</hi> 15 quod] in quo <hi rend="italic">M</hi> manet <hi rend="italic">VM</hi> <lb/>
            16 dicitur <hi rend="italic">om. 0</hi> 17 sanctiuntur (ct <hi rend="italic">semper) PTNFaAO</hi> 18 uncari <lb/>
            sanctitatem VO uocare <hi rend="italic">S</hi> maxime autem] et maxime <hi rend="italic">AFSTNVOf</hi> <lb/>
            illis testimoniis <hi rend="italic">JEtP</hi> 19 adsertores <hi rend="italic">FS</hi> 20 est <hi rend="italic">alt. om. 0</hi> et <lb/>
            <hi rend="italic">om. AFSPVO</hi> 21 deus <hi rend="italic">om. S</hi> spiritus est deus <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="25"/>
            regenerationem nostram dicit, quae non secundum Adam de <lb/>
            carne est, sed secundum Christum de spiritu sancto. quapropter <lb/>
            si spiritus sancti hoc loco facta est commemoratio, cum dictum <lb/>
            est, quoniam deus spiritus est, animaduertendum dicunt <lb/>
            non dictum esse quoniam spiritus deus est), sed: quoniam <lb n="5"/>
            deus spiritus est, ut ipsa deitas patris et filii hoc loco <lb/>
            dicta sit deus, quod est spiritus sanctus. huc accedit aliud <lb/>
            testimonium, quod dicit Iohannes apostolus, quoniam deus <lb/>
            dilectio est. etiam hic enim non ait \'dilectio deus est\', <lb/>
            sed: deus dilectio est, ut ipsa deitas dilectio intellegatur. <lb n="10"/>
            et quod in illa enumeratione conexarum sibi rerum, ubi dicitur: <lb/>
            omnia uestra sunt, uos autem Christi, Christus <lb/>
            autem dei, et: caput mulieris uir, caput uiri Christus, <lb/>
            caput autem Christi deus, nulla fit commemoratio <lb/>
            spiritus sancti, ad hoc pertinere dicunt, quia non fere in his, <lb n="15"/>
            quae sibi conexa sunt, numerari solet ipsa conexio. unde in <lb/>
            illo etiam loco trinitatem ipsam uidentur agnoscere, qui legunt <lb/>
            adtentius, cum dicitur: quoniam ex ipso et per ipsum <lb/>
            et in ipso sunt omnia: ex ipso, tamquam ex eo, qui <lb/>
            nulli debet quod est; per ipsum, tamquam per mediatorem; <lb n="20"/>
            in ipso, tamquam in eo, qui continet, id est copulatione <lb/>
            coniungit. 
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>Huic sententiae contradicunt, qui arbitrantur istam <lb/>
            communionem, quam siue deitatem siue dilectionem

<note type="footnote">8 I Ioh. 4, 16 12 I Cor. 3, 22. 23 13 I Cor. 11, 3 18 Rom. <lb/>
            11, 36 </note>

<note type="footnote"> 4 spiritus est ut ipsa deitas <hi rend="italic">M</hi> 5 spiritus dei <hi rend="italic">AFSTNVOy</hi> Bed <lb/>
            -est <hi rend="italic">om. M</hi> 7 deus] deus est <hi rend="italic">FSV</hi> sanctus spiritus <hi rend="italic">P</hi> huic <lb/>
            <hi rend="italic">AFSTNMVOf</hi> aliudJ ad illud <hi rend="italic">M</hi> et aliud <hi rend="italic">M</hi> 8 quo <hi rend="italic">TN</hi> iohannis <lb/>
            F1 9 etiam] nant et <hi rend="italic">PNM</hi> non enim <hi rend="italic">FS</hi> enim <hi rend="italic">om. ATNVOf</hi> <lb/>
            dei <hi rend="italic">TNO</hi> est <hi rend="italic">om. P</hi> 10 deitas <hi rend="italic">om. 0</hi> 11 sibi <hi rend="italic">om. V</hi> 12 sunt <lb/>
            <hi rend="italic">om. BP</hi> 13 <hi rend="italic">alt</hi>. caput <hi rend="italic">om. VO</hi> niri autem <hi rend="italic">VO</hi> 14 caput <hi rend="italic">om. VO</hi> <lb/>
            Christi autem <hi rend="italic">VO</hi> 15 non <hi rend="italic">om. 0PX</hi> ferre <hi rend="italic">S</hi> iia <hi rend="italic">bd</hi> 16 unde <lb/>
            <hi rend="italic">om. TN</hi> 17 etiam illo in <hi rend="italic">OV</hi> ipsam trinitatem <hi rend="italic">VO</hi> 18 et in ipso <lb/>
            et per ipsum <hi rend="italic">VO</hi> 19 tamquam] tantum <hi rend="italic">P</hi> 20 per <hi rend="italic">fin. om. M</hi> 21 copulationS <lb/>
            <hi rend="italic">FSVA1</hi>. 23 contradicunt-deitatem <hi rend="italic">om. V</hi> 24 quam sibi R <lb/>
            caritatemuej caritatem <hi rend="italic">PTNJI</hi>. sine caritatem <hi rend="italic">FSVOabd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="26"/>
            caritatemue appellamus, non. esse substantiam; quaerunt autem <lb/>
            secundum substantiam sibi exponi spiritum sanctum, nec <lb/>
            intellegunt non aliter potuisse dici: deus dilectio est, nisi <lb/>
            substantia esset dilectio. ducuntur quippe consuetudine rerum <lb/>
            corporalium, quoniam, si duo sibi corpora copulentur, ita ut<lb n="5"/>
            iuxta inuicem conlocentur, ipsa copulatio non est corpus, <lb/>
            quandoquidem separatis illis corporibus, quae copulata fuerant, <lb/>
            nulla inuenitur; nec tamen quasi discessisse et migrasse <lb/>
            intellegitur, sicut illa corpora. sed hi tales cor mundum <lb/>
            faciant, quantum possunt, ut uidere ualeant in dei substantia<lb n="10"/>
            non esse aliquid tale, quasi aliud ibi sit substantia, aliud <lb/>
            quod accidat substantiae, et non sit substantia; sed quidquid <lb/>
            ibi intellegi potest, substantia est. uerum haec dici possunt <lb/>
            facile et credi; uideri autem nisi corde puro quomodo se <lb/>
            habeant, omnino non possunt. quapropter siue ista uera sit <lb n="15"/>
            sententia, siue aliud aliquid sit, fides inconcussa tenenda est, <lb/>
            ut deum dicamus patrem, deum filium, deum spiritum sanctum, <lb/>
            neque tres deos, sed istam trinitatem unum deum, neque <lb/>
            diuersas naturas, sed eiusdem substantiae, neque ut pater <lb/>
            aliquando sit filius, aliquando spiritus sanctus, sed pater <lb n="20"/>
            semper pater et filius semper filius et spiritus sanctus semper <lb/>
            spiritus sanctus. nec temere de inuisibilibus aliquid adfirmemus <lb/>
            tamquam scientes, sed tamquam credentes, quoniam uideri <lb/>
            nisi mundato corde non possunt. et si quis ea uidet in hac

<note type="footnote"/>

<note type="footnote">3 I Ioh. 4, 16 </note>

<note type="footnote">1 substantia <hi rend="italic">S</hi> 2 sibi] siue <hi rend="italic">AlSlF om. Vy</hi> ne M 3 intelligatur <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> dici potuisse <hi rend="italic">AT/SPTNVOr</hi> aliter dici non potuisse <hi rend="italic">M</hi> nisi <lb/>
            esset dilectio substantia <hi rend="italic">bd</hi> 4 ducunt <hi rend="italic">F</hi> dicuntur <hi rend="italic">AlSOr1</hi> dicunt <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            consuetudinfi <hi rend="italic">F</hi> consuetudines r 5 sibi] sinit <hi rend="italic">M</hi> corpora sibi <hi rend="italic">VO</hi> <lb/>
            corpora <hi rend="italic">om. R</hi> 6 copulationS <hi rend="italic">M</hi> non <hi rend="italic">om. M</hi> 9 hii <hi rend="italic">BAFTPM</hi> <lb/>
            10 dei] illa <hi rend="italic">V</hi> 11 aliquod <hi rend="italic">A V</hi> quale P 12 accfidat <hi rend="italic">F</hi> accedat <lb/>
            <hi rend="italic">ASPxO</hi> 18 ibi <hi rend="italic">om. 0</hi> 14 puro corde <hi rend="italic">Fy</hi> puro] ponitur <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            15 uera sit ista <hi rend="italic">VO</hi> 16 aliquid aliud <hi rend="italic">VOf</hi> aliquid <hi rend="italic">om. M</hi> 19 diuersos <lb/>
            natura <hi rend="italic">PMbd</hi> 20 sit aliquando <hi rend="italic">AFSTN</hi> sit spiritus <lb/>
            <hi rend="italic">Pbd</hi> 22 temere] temere aliquid <hi rend="italic">VO</hi> affinnamus 81 23 sed] <lb/>
            et <hi rend="italic">M</hi> 24 nisi <hi rend="italic">om. V</hi> et si quis] si quis (si <hi rend="italic">in ras.) A</hi> et quia <hi rend="italic">FSY</hi> <lb/>
            et qui <hi rend="italic">ybd</hi> uidit <hi rend="italic">FSV</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="27"/>
            uita ex parte, ut dictum est, atque in aenigmate, non <lb/>
            potest efficere, ut et ille uideat, cui loquitur, si cordis sordibus <lb/>
            inpeditur. beati autem mundi corde, quoniam ipsi <lb/>
            deum uidebunt. haec fides est de deo conditore et renouatore <lb/>
            nostro. <lb n="5"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>