<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.opp-lat1:15-16</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.opp-lat1:15-16</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.opp-lat1"><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="8" unit="altchapter"/> Credimus etiam inde uenturum conuenientissimo <lb n="10"/>
            tempore et iudicaturum uiuos et mortuos. siue istis nominibus <lb/>
            iusti et peccatores significentur, siue quos tunc ante mortem <lb/>
            in terris inuenturus est, appellati sint uiui, mortui uero, qui <lb/>
            in eius aduentu resurrecturi sunt, haec dispensatio temporalis <lb/>
            non tantum est sicut illa generatio secundum deum, sed etiam <lb n="15"/>
            fuit et erit. nam fuit dominus noster in terris et nunc est <lb/>
            in caelo et erit in claritate iudex uiuorum atque mortuorum. <lb/>
            ita enim ueniet, sicut ascendit, secundum auctoritatem, quae <lb/>
            apostolorum actibus continetur. ex hac itaque temporali <lb/>
             dispensatione loquitur in Apocalypsi, ubi scriptum est: haec <lb n="20"/>
            dicit qui est et qui fuit et qui uenturus est.

<note type="footnote"> 2 cf. Matth. 25, 33 18 cf. Act. 1, 11 20 Apoc. 1, 8 </note>

<note type="footnote"> 1 dictum] sic dictum <hi rend="italic">Fbd</hi> 2 et pai <hi rend="italic">AFSf TNVObd</hi> est <hi rend="italic">om. <lb/>
             FSAVOf</hi> hedi <hi rend="italic">TP</hi> 3 iniquitates <hi rend="italic">AFS\'(PTNMObd</hi> 4 deus <lb/>
            <hi rend="italic">om. ASVOx</hi> 5 positione <hi rend="italic">B</hi> iudicariam <hi rend="italic">P</hi> iudiciaria <hi rend="italic">M</hi> quia <hi rend="italic">Y</hi> <lb/>
            6 digna dignis <hi rend="italic">jbà</hi> dignis <hi rend="italic">onu TN</hi> 7 in <hi rend="italic">om. AFSTNVPMOŢ</hi> <lb/>
            9 fulsura <hi rend="italic">ItP</hi> suphura (?) <hi rend="italic">M</hi> futura <hi rend="italic">AFSfTNVOd</hi> 10 uenturum] futurum <lb/>
            <hi rend="italic">0</hi> 12 et iusti <hi rend="italic">0</hi> signiflcantur <hi rend="italic">A</hi> significentur anni <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            mortem nostram <hi rend="italic">Pb</hi> 13 sunt <hi rend="italic">ASTNMVPOy</hi> uero] autem <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            14 in <hi rend="italic">om. PM</hi> aduentum <hi rend="italic">R</hi> 16 fuit tunc <hi rend="italic">VO</hi> noster] &amp; Al &amp; <lb/>
            <hi rend="italic">er</hi>. 8 tunc <hi rend="italic">A2 om. TNOr</hi> est] etiam <hi rend="italic">M</hi> 17 celis <hi rend="italic">P</hi> 18 ueniet <lb/>
            om. <hi rend="italic">YO</hi> sicut <hi rend="italic">om. 0</hi> asscendit <hi rend="italic">P</hi> dico secundum <hi rend="italic">V</hi> duo secundum <lb/>
            <hi rend="italic">0</hi> 19 in actibus apostolorum <hi rend="italic">VObd</hi> 20 loquimur HI apocalipsi <lb/>
            <hi rend="italic">FfSN apochalipsi -T</hi> apochalypsi <hi rend="italic">A</hi> 21 qui est et <hi rend="italic">om. M</hi> fuit] <lb/>
            erit <hi rend="italic">VO</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXI Ang. Seet. V para III. </note>

<note type="footnote"> 2 </note>
</p><pb n="18"/></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="9" unit="altchapter"/> Digesta itaque fideique commendata et diuina <lb/>
            generatione domini nostri et humana dispensatione adiungitur <lb/>
            confessioni nostrae ad perficiendam fidem, quae nobis de deo <lb/>
            est, spiritus sanctus non minore natura quam pater et filius, <lb/>
            sed, ut ita dicam, consubstantialis et coaeternus, quia ista<lb n="5"/>
            trinitas unus est deus: non ut idem sit pater, qui est filius <lb/>
            et spiritus sanctus, sed ut pater sit pater et filius sit filius <lb/>
            et spiritus sanctus sit spiritus sanctus, sed haec trinitas unus <lb/>
            deus, sicut scriptum est: audi, Israhel: dominus deus <lb/>
            tuus deus unus est. tamen si interrogemur de singulis et <lb n="10"/>
            dicatur nobis: deus est pater? Respondebimus: deus. si quaeratur, <lb/>
            utrum deus sit filius, hoc respondebimus. nec si fuerit de <lb/>
            spiritu sancto talis interrogatio, aliud eum esse debemus <lb/>
            respondere quam deum, uehementer cauentes sic accipere, <lb/>
            quomodo de hominibus dictum est: dii estis. non enim sunt <lb n="15"/>
            naturaliter dii, quicumque sunt facti atque conditi ex patre <lb/>
            per filium dono spiritus sancti. ipsa enim significatur trinitas, <lb/>
            cum apostolus dicit: quoniam ex ipso et per ipsum et <lb/>
            in ipso sunt omnia. quamquam ergo de singulis interrogati <lb/>
            respondeamus deum esse, de quo quaeritur, siue patrem siue <lb n="20"/>
            filium siue spiritum sanctum, non tamen tres deos a nobis <lb/>
            coli quisquam existimauerit. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>