<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.opp-lat1:13-14</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.opp-lat1:13-14</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.opp-lat1"><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="6" unit="altchapter"/> Credimus in caelum ascendisse, quem beatitudinis <lb/>
            locum etiam nobis promisit, dicens: erunt sicut angeli <lb/>
            in caelis, in illa ciuitate, quae est mater omnium <lb n="10"/>
            nostrum Hierusalem aeterna in caelis. solet autem quosdam <lb/>
            offendere uel inpios gentiles uel haereticos, quod credamus <lb/>
            adsumptum terrenum corpus in caelum. sed gentiles plerumque <lb/>
            philosophorum argumentis nobiscum agere student, ut dicant <lb/>
            terrenum aliquid in caelo esse non posse. nostras enim <lb n="15"/>
            scripturas non nouerunt nec sciunt quomodo dictum sit: <lb/>
            seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale. <lb/>
            non enim ita dictum est, quasi corpus uertatur in spiritum <lb/>
            et spiritus fiat, quia et nunc corpus nostrum, quod animale <lb/>
            dicitur, non in animam uersum est et anima factum; sed <lb n="20"/>
            spiritale corpus intellegitur, quod ita spiritui subditum est, <lb/>
            ut caelesti habitationi conueniat, omni fragilitate ac labe terrena

<note type="footnote"> 5 cf. Ephea. 1, 5 9 Matth. 22, 30 10 cf. Gal. 4, 26 17 I Cor. <lb/>
            15, 44 </note>

<note type="footnote"> 1 est sepultus 7 antea 7 <hi rend="italic">2 post 0 illo om. P</hi> utero uirginis <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> quicquam <hi rend="italic">APTNMy</hi> 3 mortalem <hi rend="italic">M</hi> 4 resurr. tertio <lb/>
            die <hi rend="italic">M</hi> tercio <hi rend="italic">F</hi> tertia <hi rend="italic">NO</hi> tercia <hi rend="italic">V</hi> eurrexisse <hi rend="italic">0</hi> 5 prigenitum <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            secuturis <hi rend="italic">M</hi> in <hi rend="italic">om. V</hi> 6 uocauit (u ex b <hi rend="italic">m. 1) R</hi> cum particeps <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> conparticipes et coheredes <hi rend="italic">om. V</hi> 9 promisit nobis <hi rend="italic">AFST-<lb/>
             NOr</hi> erunt] <hi rend="italic">etiJf</hi> 11 iherusalem <hi rend="italic">TO</hi> ierusalem <hi rend="italic">RNMVbd</hi> 13 <hi rend="italic">caelo E</hi> <lb/>
            sed] at <hi rend="italic">PO</hi> plerunque <hi rend="italic">A</hi> 14 phylosophorum <hi rend="italic">AFSf</hi> student] <lb/>
            solent <hi rend="italic">P</hi> 15 aliquid terrenum <hi rend="italic">M</hi> esse in celo <hi rend="italic">V</hi> 16 nesciunt <lb/>
            <hi rend="italic">ASTNVOy</hi> est <hi rend="italic">M</hi> 17 surget <hi rend="italic">PM</hi> 18 corpus <hi rend="italic">om. FVO</hi> 20 animam <lb/>
            factum <hi rend="italic">R</hi> 21 spiritui subditum] coaptandum P 22 celestis <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            ac] ac <hi rend="italic">A</hi> hac <hi rend="italic">S a M</hi> de <hi rend="italic">P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="16"/>
            in caelestem puritatem et stabilitatem mutata atque conuersa. <lb/>
            haec est inmutatio, de qua item dicit apostolus: omnes <lb/>
            resurgemus, sed non omnes inmutabimur. quam inmutationem <lb/>
            non in deterius, sed in melius fieri docet idem, <lb/>
            cum dicit: et nos inmutabimur. sed ubi et quomodo sit in<lb n="5"/>
            caelo corpus dominicum, curiosissimum et superuacaneum <lb/>
            est quaerere; tantummodo in caelo esse credendum est. non <lb/>
            enim est fragilitatis nostrae caelorum secreta discutere, sed <lb/>
            est nostrae fidei de dominici corporis dignitate sublimia et <lb/>
            honesta sentire. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="7" unit="altchapter"/> Credimus etiam, quod sedet ad dexteram patris. <lb/>
            nec ideo tamen quasi humana forma circumscriptum esse <lb/>
            deum patrem arbitrandum est, ut de illo cogitantibus dextrum <lb/>
            aut sinistrum latus animo occurrat; aut id ipsum, quod sedere <lb/>
            pater dicitur, flexis poplitibus fieri putandum est, ne in illud<lb n="15"/>
            incidamus sacrilegium, in quo exsecratur apostolus eos, qui <lb/>
            commutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem <lb/>
            corruptibilis hominis. tale enim simulacrum <lb/>
            deo nefas est christiano in templo conlocare; multo <lb/>
            magis in corde nefarium est, ubi uere est templum dei, si a <lb n="20"/>
            terrena cupiditate atque errore mundetur. ad dexteram ergo

<note type="footnote"> 2 I Cor. 15, 51 17 Rom. 1, 23 </note>

<note type="footnote"> 1 in stabilitatem <hi rend="italic">A</hi> 2 mutatio <hi rend="italic">VO</hi> item] iterum <hi rend="italic">P om. 0</hi> <lb/>
            omnes quidem <hi rend="italic">V</hi> 3 resurgimus <hi rend="italic">FISt</hi> immutabitur <hi rend="italic">Ax</hi> 4 docet <lb/>
            idem cum <hi rend="italic">om. M</hi> 5 dicit conditor <hi rend="italic">M et]</hi> sed <hi rend="italic">SATNVO, om. T</hi> <lb/>
            6 celum <hi rend="italic">YM</hi> dominicum corpus <hi rend="italic">AFSPTNMVOa</hi> superuacuum <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            7 <hi rend="italic">alt</hi>. eet <hi rend="italic">om. P</hi> 8 nostrae-est <hi rend="italic">in mg. sup. F</hi> 9 est] et <hi rend="italic">ASV</hi> <lb/>
            10 aentire] capere P 11 sedit <hi rend="italic">SlF* V</hi> dextram <hi rend="italic">V</hi> 13 est <hi rend="italic">om. M</hi> <lb/>
            derfcerum <hi rend="italic">0</hi> 14 et sinistrum <hi rend="italic">V</hi> animo <hi rend="italic">om. TN</hi> id] illud <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            15 poblitibus T nec <hi rend="italic">M</hi> in <hi rend="italic">om. AFSPTNVOyb</hi> 16 execratur <lb/>
            <hi rend="italic">ATNMVOa</hi> 17 incorruptibilis] incommutabilie <hi rend="italic">V</hi> dei et incorruptibilis <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> in similitudinem <hi rend="italic">om. 0</hi> 18 et corruptibilis <hi rend="italic">0</hi> quale <hi rend="italic">RM</hi> <lb/>
            tale enim] quare ergo qm P symulachrum Y simulachrum <hi rend="italic">SPTN</hi> <lb/>
            19 christiano] ut fanum P collocaremus P multo] eo P 20 est <lb/>
            <hi rend="italic">om. P</hi> uero <hi rend="italic">MOV</hi> templum dei est <hi rend="italic">FST..\\rVO-(</hi> a terrena] <lb/>
            eterna P 21 dextram <hi rend="italic">V</hi> ergo <hi rend="italic">om. Oy</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="17"/>
            intellegendum est dictum esse (in summa beatitudine\', ubi <lb/>
            iustitia, pax et gaudium est, sicut ad sinistram haedi constituuntur, <lb/>
            id est in miseria, propter iniquitatis labores atque <lb/>
            cruciatus. sedere ergo quod dicitur deus, non membrorum <lb/>
            positionem, sed iudiciariam significat potestatem, qua illa <lb n="5"/>
            maiestas numquam caret, semper dignis digna tribuendo, quamuis <lb/>
            in extremo iudicio multo manifestius inter homines unigeniti <lb/>
            filii dei iudicis uiuorum atque mortuorum claritas indubitata <lb/>
            fulsura sit. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>