<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.opp-lat1:1-2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.opp-lat1:1-2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="1" unit="altchapter"/>Quoniam scriptum est et apostolicae disciplinae robustissima <lb/>
            auctoritate firmatum. quia iustus ex fide uiuit, <lb/>
            eaque fides officium a nobis exigit et cordis et linguae — ait <lb n="5"/>
            enim apostolus: corde creditur ad iustitiam, ore autem <lb/>
            confessio fit ad salutem — oportet nos esse et iustitiae <lb/>
            memores et salutis, quandoquidem in sempiterna iustitia <lb/>
            regnaturi a praesenti saeculo maligno salui fieri non possumus, <lb/>
            nisi et nos ad salutem proximorum nitentes etiam ore profiteamur <lb n="10"/>
            fidem, quam corde gestamus: quae fides ne fraudulentis <lb/>
            calliditatibus haereticorum possit in nobis aliqua ex parte <lb/>
            uiolari, pia cautaque uigilantia prouidendum est. est autem <lb/>
            catholica fides in symbolo nota fidelibus memoriaeque mandata <lb/>
             quanta res passa est breuitate sermonis: ut incipientibus atque <lb n="15"/>
            lactantibus eis, qui in Christo renati sunt, nondum

<note type="footnote">4 Hab. 2. 4; Gal. 3, 11; Rom. 1, 17 6 Rom. 10, 10 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 Eiusdem de fide <hi rend="italic">(in mg</hi>. uel symbnlo) <hi rend="italic">fol. 40 R</hi> Augustinus de fide <lb/>
            catholica secundum breuitatem simboli <hi rend="italic">fol</hi>. 54b F. Explicit liber II. aduersua <lb/>
            manicheos sci augustini. Incipit eiusdem generaliter expositio de <lb/>
            fide catholica secundum breuitatem symboli <hi rend="italic">fol. 55* S fol. 27 P V</hi> Incipit <lb/>
            liber de fide ac simbolo <hi rend="italic">fol. 174 T</hi> Incipit expositio symboli beati <lb/>
            augustini epi <hi rend="italic">fol. 165 P</hi> Incipit liber sci augustini epi de fide ac (et <hi rend="italic">N)</hi> <lb/>
            symbolo <hi rend="italic">fol. 29 N, A</hi> Incipit generalis expositio sci Augustini epi de <lb/>
            fide katholica secundum breuitatem symboli <hi rend="italic">fol</hi>. 88* y Liber sci ang de <lb/>
            fide katholica <hi rend="italic">fol</hi>. 67* <hi rend="italic">0</hi> De fide et simbolo <hi rend="italic">fol. 101 M</hi> 3 scriptum <lb/>
            <hi rend="italic">om. P</hi> õ a nobis exigit officium <hi rend="italic">M</hi> eyuget <hi rend="italic">0 pr</hi>. et <hi rend="italic">om. TNAOj</hi> <lb/>
            7 et <hi rend="italic">om. TN</hi> 8 sempitena F 10 et om. <hi rend="italic">VO</hi> profiteatur <hi rend="italic">Fl</hi> <lb/>
            11 fidem] fide <hi rend="italic">R</hi> 12 cogitationibus <hi rend="italic">(s. I</hi>. f calliditatibus) A cupiditatibus <lb/>
            <hi rend="italic">(in mg</hi>. caliditatibus) <hi rend="italic">M</hi> 14 fides catholica <hi rend="italic">P</hi> symbulo <hi rend="italic">(sic plerumque)<lb/>
             F</hi> sinbolo <hi rend="italic">M</hi> memoreque m. 1 7 meritoque <hi rend="italic">P</hi> 15 quantam <hi rend="italic">M <lb/>
            breuitatS A</hi> 16 lactentibus <hi rend="italic">TNfbd</hi> et nondum <hi rend="italic">N</hi> </note>

<note type="footnote"> 1* </note> <lb/>
             
<pb n="4"/>
            scripturarum diuinarum diligentissima et spiritali tractatione atque <lb/>
            cognitione roboratis paucis uerbis credendum constitueretur, <lb/>
            quod multis uerbis exponendum esset proficientibus et ad <lb/>
            diuinam doctrinam certa humilitatis atque caritatis firmitate <lb/>
            surgentibus. sub ipsis ergo uerbis paucis in symbolo constitutis<lb n="5"/>
            plerique haeretici uenena sua occultare conati sunt: quibus <lb/>
            restitit et resistit diuina misericordia per spiritales uiros, qui <lb/>
            catholicam fidem non tantum in illis uerbis accipere et credere, <lb/>
            sed etiam domino reuelante intellegere atque cognoscere <lb/>
            meruerunt. scriptum est enim: nisi credideritis, non intellegetis.<lb n="10"/>
            sed tractatio fidei ad muniendum symbolum <lb/>
            ualet: non ut ipsa pro symbolo gratiam dei consequentibus <lb/>
            memoriae mandanda et reddenda tradatur, sed ut illa, quae <lb/>
            in symbolo retinentur, contra haereticorum insidias auctoritate <lb/>
            catholica et munitiore defensione custodiat. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="2" unit="altchapter"/> Conati sunt enim quidam persuadere deum patrem <lb/>
            non esse omnipotentem; non quia hoc dicere ausi sunt, sed <lb/>
            in suis traditionibus hoc sentire et credere conuincuntur. cum <lb/>
            enim dicunt esse naturam, quam deus omnipotens non creauerit, <lb/>
            de qua tamen istum mundum fabricauerit, quem pulchre <lb n="20"/>
            ordinatum esse concedunt, ita omnipotentem deum negant, <lb/>
            ut non eum credant mundum potuisse facere, nisi ad eum <lb/>
            fabricandum alia natura, quae iam fuerat et quam ipse non <lb/>
            fecerat, uteretur; carnali scilicet consuetudine uidendi fabros

<note type="footnote"> 10 Es. 7, 9 </note>

<note type="footnote"> 1 diuinarum scripturarum <hi rend="italic">M</hi> diligentissime <hi rend="italic">AFOV</hi> spiritnali <lb/>
            <hi rend="italic">AMOb</hi> 3 quid <hi rend="italic">F</hi> quia <hi rend="italic">M</hi> est <hi rend="italic">M</hi> 4 firmate <hi rend="italic">M</hi> 5 ergo] <lb/>
            autem <hi rend="italic">V</hi> paucis uerbis <hi rend="italic">AFNOSTfbd</hi> in <hi rend="italic">om. M</hi> sinbolo <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            6 quid <hi rend="italic">M</hi> 7 restitit et resistit] resistit et resistit <hi rend="italic">V</hi> restitit et restitit <lb/>
            7 8 non tantum <hi rend="italic">om. V</hi> illis] hie <hi rend="italic">AFNOSTVy</hi> 10 intellegitis <lb/>
            <hi rend="italic">BF</hi> 11 monendum <hi rend="italic">P</hi> minuendum <hi rend="italic">M</hi> 13 mandata <hi rend="italic">AFNVy</hi> <lb/>
            tradantur <hi rend="italic">VM</hi> 15 munitiore F* munitione <hi rend="italic">PV</hi> munitiori <hi rend="italic">TN</hi> ac <lb/>
            defensione V defensionis P custodiant <hi rend="italic">TN</hi> 16 enim] uero 7 <lb/>
            17 non-dicere <hi rend="italic">om. V</hi> sed quia <hi rend="italic">M</hi> 20 fabricauerit] creanerit <hi rend="italic">YO</hi> <lb/>
            21 ornatum <hi rend="italic">Pb</hi> contendant P esse deum <hi rend="italic">YO</hi> 23 natura scilicet P <lb/>
            24 sicut carnali <hi rend="italic">VO</hi> consuetudinem <hi rend="italic">F</hi> uiuendi P fabri <hi rend="italic">VO</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="5"/>
            et domorum structores et quoslibet opifices, qui, nisi adiuuentur <lb/>
            parata materia, ad effectum suae artis peruenire non <lb/>
            possunt, ita intellegunt fabricatorem mundi non esse omnipotentem, <lb/>
            si mundum fabricare non posset, nisi eum aliqua <lb/>
            non ab illo fabricata natura tamquam materies adiuuaret. ac si <lb n="5"/>
            omnipotentem deum fabricatorem mundi esse concedunt, fateantur <lb/>
            necesse est ex nihilo eum fecisse quae fecit. non enim <lb/>
            aliquid esse potest, cuius creator non esset, cum esset omnipotens, <lb/>
            quia etsi aliquid fecit ex aliquo, sicut hominem de <lb/>
            limo, non utique fecit ex eo, quod ipse non fecerat, quia <lb n="10"/>
            terram, unde limus est, ex nihilo fecerat. et si ipsum caelum <lb/>
            et terram, id est )mundum et omnia, quae in eo sunt, ex <lb/>
            aliqua materia fecerat, sicut scriptum est: qui fecisti <lb/>
            mundum ex materia inuisa, uel etiam informi, sicut <lb/>
             nonnulla exemplaria tenent, nullo modo credendum est illam <lb n="15"/>
            ipsam materiam, de qua factus est mundus, quamuis informem, <lb/>
            quamuis inuisam, quocumque modo esset, per se ipsam esse <lb/>
            potuisse tamquam coaeternam et coaeuam deo; sed quemlibet <lb/>
            modum suum, quem habebat, ut quoquo modo esset et <lb/>
            distinctarum rerum formas posset accipere, non habebat nisi <lb n="20"/>
            ab omnipotente deo, cuius beneficio est res non solum quaecumque <lb/>
            formata, sed etiam quaecumque formabilis. inter formatum <lb/>
            autem et formabile hoc interest, quod formatum iam <lb/>
            accepit formam, formabile autem potest accipere. sed qui

<note type="footnote"> 13 Sap. 11, 18 </note>

<note type="footnote"> 1 quilibet <hi rend="italic">V</hi> quibuslibet <hi rend="italic">0</hi> 3 ita etiam <hi rend="italic">Sbd</hi> 4 possit <hi rend="italic">FSATNVy</hi> <lb/>
            5 fabricata ab illo <hi rend="italic">FVO</hi> ac <hi rend="italic">B:</hi> at <hi rend="italic">PM</hi> aut <hi rend="italic">FASTNVOabd</hi> <lb/>
            7 nichilo P <hi rend="italic">8 non esse V 9 ex] ab V 10 fecit om. P 11 terra RS</hi> <lb/>
            lima P si om. <hi rend="italic">M</hi> 12 terra <hi rend="italic">R</hi> ipsum mundum P 14 etiam <lb/>
            <hi rend="italic">om. P</hi> etiam nonnulla <hi rend="italic">M</hi> 15 modo credent nullo modo credendum <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            ipsam illam <hi rend="italic">M</hi> 16 quanuis <hi rend="italic">A</hi> 17 <hi rend="italic">quocunque A</hi> quoque <hi rend="italic">M</hi> esset] <lb/>
            esse <hi rend="italic">FA om. STNVj</hi> 18 tanquam <hi rend="italic">A</hi> coeternam <hi rend="italic">SP</hi> coeuam <hi rend="italic">FS</hi> <lb/>
            19 quem <hi rend="italic">A om. TN</hi> habeat <hi rend="italic">FSOI</hi> habebat <hi rend="italic">V</hi> quoquo] quo <hi rend="italic">SPMVO</hi> <lb/>
            20 possit <hi rend="italic">FSA*VOf</hi> babeat <hi rend="italic">V</hi> 21 omnipotenti <hi rend="italic">FV</hi> 22 formataquaecumque <lb/>
            <hi rend="italic">in mg. sup. F</hi> 23 hoc <hi rend="italic">om. A</hi> iam <hi rend="italic">er. A</hi> 24 acceperit <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="6"/>
            praestat rebus formam, ipse praestat etiam posse formari, quoniam <lb/>
            de illo et in illo est omnium speciosissima species incommutabilis, <lb/>
            et ideo ipse unus est, qui cuilibet rei non solum, ut pulchra <lb/>
            sit, sed etiam ut pulchra esse possit adtribuit. quapropter <lb/>
            rectissime creditur omnia deum fecisse de nihilo: quia etiam<lb n="5"/>
            si de aliqua materia factus est mundus, eadem ipsa materia <lb/>
            de nihilo facta est, ut ordinatissimo dei munere prima capacitas <lb/>
            formarum fieret, ac deinde formarentur quaecumque <lb/>
            formata sunt. hoc autem diximus, ne quis existimet contrarias <lb/>
            sibi esse diuinarum scripturarum sententias, quoniam et omnia<lb n="10"/>
            deum de nihilo fecisse scriptum est et mundum esse factum <lb/>
            de informi materia. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>