<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a.opp-lat1:5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a.opp-lat1:5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a.opp-lat1"><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><p>Inuoca autem, si quis tibi respondeat: illis <lb/>
            enim respondetur, qui mundi sunt coram deo. etenim <lb/>
            stultum perimit ira: indignatio, qua quisque angitur, <lb/>
            tamquam inique sibi aliquid acciderit, dum non cogitat usque <lb/>
            adeo se inmundum esse coram deo, ut inuocanti non angeli <lb n="15"/>
            respondere aut se demonstrare dignati sint. qui enim hoc <lb/>
            non cogitat, stultus est et ira inrationabili interimitur. aut <lb/>
            idcirco angelos non audire, non uidere potest stultus, quia ira <lb/>
            interemptus est et a zelo occisus. errantem autem occidit <lb/>
            zelus: ad imitandum peccatores. ego autem uidi stultos <lb n="20"/>
            radicem mittentes: stultos nunc inpios accipiendum, ut <lb/>
            e contrario sapientia hominis pietas sit, sicut in consequentibus <lb/>
            dicitur. et conterantur super ianuas infirmorum: <lb/>
            humilium, cum recepti in cubiculum fuerint a sponso et stulti <lb/>
             foris remanserint. quae enim illi congregauerunt, <lb n="25"/>
            iusti comedent: et de Iudaeis potest intellegi

<note type="footnote">5 lob 4, 20 7 Iob 4, 20 9 Iob 4, 21 11 Iob 5, 1 12 Iob <lb/>
            5, 2 19 lob 5, 2 20 lob 5, 3 23 lob 5, 4 24 cf. Matth. 25, 10 <lb/>
            25 Iob 5, b </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 eos percussit TCbd</hi> 2 tinea percutit P <hi rend="italic">3 eis om. C 5 a om. S</hi> <lb/>
            uesperem <hi rend="italic">S</hi> 6 Baeculum] secundum <hi rend="italic">GCb</hi> 7 et] eo <hi rend="italic">SPd</hi> 8 possint S <lb/>
            ipsi S 9 habebunt <hi rend="italic">S</hi> 10 non <hi rend="italic">om. b</hi> sperando b 13 interimit <lb/>
            <hi rend="italic">SHier</hi> angitur <hi rend="italic">om. G</hi> agitur <hi rend="italic">C</hi> 15 ut] non <hi rend="italic">G</hi> 16 sint] sunt <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            18 iccirco <hi rend="italic">(sic semper) GTP</hi> 19 autem <hi rend="italic">om. S</hi> 20 stultus S 23 conterentur <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> super] ante <hi rend="italic">SHier</hi> 24 cum <hi rend="italic">orn. b</hi> fuerint in cubiculum <lb/>
            <hi rend="italic">bd</hi> fuerint <hi rend="italic">om. GCP</hi> et <hi rend="italic">om. G</hi> 25 illi <hi rend="italic">om. GP</hi> </note>

<note type="footnote">33* </note><lb/>
             
<pb n="516"/>
            congregantibus prophetias, quas gentiles potius comederunt, et de his <lb/>
            qui facientes comedunt quae alii praecipiunt et non faciunt. <lb/>
            ipsi uero de malis non liberabuntur: quamuis praedicent <lb/>
            non esse facienda. exhauriatur fortitudo eorum: <lb/>
            qua superbiunt aduersus infirmos; exhauriatur autem, ut<lb n="5"/>
            iam incipiat laborare. non enim prodiet de terra labor: <lb/>
            id est de creatura non conquerantur sed de se. sed homo <lb/>
            in labore nascitur: secundum id dictum est "nascitur" <lb/>
            secundum quod in laboriosam uitam ex quieta quisque <lb/>
            conuertitur. pulli autem uulturis altissime uolitant:<lb n="10"/>
            uultur bene intellegitur dominus, quia altitudine prophetiae <lb/>
            uidit mortalitatem nostram, qua descendens pasceretur, conuertens <lb/>
            nos in corpus suum. "pulli" ergo "uulturis" ut <lb/>
            filii sponsi dicti sunt, altissime autem uolitantes conuersationem <lb/>
            in caelis habentes, ut a labore liberentur in quo homo <lb n="15"/>
            nascitur. secuti sunt quippe uocem dicentis: uenite ad me <lb/>
            omnes qui laboratis. possunt et "pulli uulturis" in <lb/>
            malo intellegi aeriae potestates, quae mortibus, hoc est peccatis, <lb/>
            pascuntur. quoniam huius modi praeuaricatores angeli <lb/>
            non sunt perducti ad humilitatem mortalitatis multum laboriosam,<lb n="20"/>
            in qua homo nascitur, ualde illi superbiunt, hoc est <lb/>
            altissime uolitant. qui dat pluuiam super faciem <lb/>
            terrae: tamquam confitentibus faciat misericordiam. ut non <lb/>
            faciat manus eorum ueritatem: non faciant quod promittunt <lb/>
            inhiantes dominari infirmis. in die occurrent illis <lb n="25"/>
            tenebrae: ut Iudaeis qui dominum non cognouerunt quid <lb/>
            esset. aut tamquam in nocte palpabunt in meridie:

<note type="footnote"> 3 lob 5, 5 4 lob 5, 5 6 lob 5, 6 7 lob 5. 7 10 lob 5, 7 <lb/>
            14 cf. Phil. 3, 20 16 Matth. 11, 28 22 lob 5, 10 23 lob 5, 12 <lb/>
            25 Iob. 5, 14 27 Iob 5, 14 </note>

<note type="footnote"> 1 gentiles congregatas b 2 non facientes <hi rend="italic">P</hi> 8 id] illud <hi rend="italic">C</hi> 10 uolant <lb/>
            <hi rend="italic">Hier</hi> 12 posceretur <hi rend="italic">G</hi> 13 ut <hi rend="italic">om. Cbd exp. T</hi> 14 uolantes <hi rend="italic">GCT</hi> <lb/>
            15 habentes in caelis <hi rend="italic">GP</hi> 20 producti <hi rend="italic">C</hi> 21 quo C illi (s. 1. m. <lb/>
            1 inde) <hi rend="italic">T</hi> 23 misericordiam—faciat <hi rend="italic">om. C</hi> 24 faciant <hi rend="italic">pr. Hier</hi> permittunt <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 25 inhiantes] minantes <hi rend="italic">Gbd</hi> occurrerent <hi rend="italic">C</hi> 26 quid] quia <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            27 aut] et <hi rend="italic">8 Hier</hi> in <hi rend="italic">pr. om. Hier</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="517"/>
            sicut uidentes signa tamen dubitabant dicentes: propheta <lb/>
            est, alii: seducit populum, quando nec ad lucernam uidere <lb/>
            uoluerunt. et pereant in bello: in tentationibus. et <lb/>
            egrediatur de manu potentis infirmus: diaboli. sit <lb/>
            autem infirmo spes; illi enim fortes rem hic quaerunt. <lb n="5"/>
            beatus autem uir quem arguit dominus. in hoc enim <lb/>
            errat, quia uidetur sibi Iob, quia iniquitatibus suis haec patitur, <lb/>
            cum ex hoc beatus sit, quia in hac uita cum arguitur, <lb/>
            habet corrigendi possibilitatem. et in septimo non te tanget <lb/>
            malum: sacramentum sabbati. in fame liberabit te <lb n="10"/>
            a morte; uerbo enim alit et facit firmum ad tentationes. in <lb/>
            proelio uero de manu ferri soluet te: de potestate <lb/>
            uinculorum. a flagello linguae abscondet te: ne sentias <lb/>
            contumelias, non ne patiaris. iniustos et iniquos <lb/>
            deridebis: ut sapientia perditioni iniquorum superridebit. <lb n="15"/>
            et ferocientes bestias non timebis: id est Iudaeos <lb/>
            non timebis, quia gentes tibi obaudient; haec autem de domino <lb/>
            accipienda sunt. Eliphaz hic errat, quia putat de Iob intellegenda, <lb/>
            quae ei reuelata sunt, cum totum domino competat. <lb/>
            quia cum lapidibus agri habebis foedus: lapides <lb n="20"/>
            agri, quia in gentibus nulla ordinatio legis fuit, ut quasi de <lb/>
            aedificio lapides essent. bestiae enim ferae pacatae <lb/>
            erunt tibi: siue de Iudaeis siue de gentibus. deinde <lb/>
            scies quod in pace erit domus tua: id est ecclesia.

<note type="footnote"> 1 Ioh. 7, 40. 12 3 Iob 5, 15 Iob 5, 16 6 Iob 5, 17 9 Iob <lb/>
            5, 19 10 lob 5, 20 11 lob 5, 20 13 Inb 5, 21 14 lob 5, 22 <lb/>
            15 cf. Prou. 1, 26 16 Iob 5, 22 20 lob 5, 23 22 lob 5, 23 <lb/>
            23 lob 5, 24 </note>

<note type="footnote"> 1 dubitant <hi rend="italic">Tbd om. G</hi> 4 diaboli infinuus b sit] ai <hi rend="italic">P</hi> sic <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            5 infirmus <hi rend="italic">S</hi> 6 arguat S 7 lob] quod lob <hi rend="italic">b</hi> quiaj quod <hi rend="italic">TC<lb/>
             om. b</hi> hoc <hi rend="italic">C</hi> patiatur <hi rend="italic">Pbd</hi> 9 corrigendi] arguendi <hi rend="italic">b</hi> te <hi rend="italic">om. C</hi> <lb/>
            tangit <hi rend="italic">S</hi> 10 sabbati sacramentum <hi rend="italic">C</hi> te liberabit <hi rend="italic">Cbd</hi> 11 alit enim <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            13 ascondet <hi rend="italic">C</hi> absconde <hi rend="italic">S</hi> 14 patieris <hi rend="italic">b</hi> 15 perditionem <hi rend="italic">d</hi> superridebit <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> deridebit <hi rend="italic">G</hi> irridebit <hi rend="italic">TCPbd; cf. cap. XXVII extremo</hi> <lb/>
            16 feroces <hi rend="italic">TCPbd</hi> id-timebis <hi rend="italic">om. C</hi> 17 tibi gentes <hi rend="italic">Pd</hi> audient <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            18 eliphat <hi rend="italic">GP-elyphax C</hi> 20 labidibus <hi rend="italic">S</hi> habebit <hi rend="italic">GCP</hi> 22 pacata <lb/>
            S 24 id est <hi rend="italic">om. G</hi> </note><lb/>
             
<pb n="518"/>
            et filii tui erunt tamquam omnis herba in campo: <lb/>
            sine ariditate. et uenies in sepulcrum tamquam frumentum <lb/>
            maturum: &lt;in&gt; passionem. ecce haec ita exquisiuimus: <lb/>
            hic auctoritas huius prophetiae confirmatur. <lb/>
            tu uero scito temet ipsum quid egeris; non enim<lb n="5"/>
            iniuste haec tibi permisit deus accidere. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>