<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a.opp-lat1:25</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a.opp-lat1:25</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a.opp-lat1"><div n="25" subtype="chapter" type="textpart"><p>Verba Baldad Sauchitis. quid enim exordium <lb n="20"/>
            quam timor ab eo? ista subiunctio uidetur illis uerbis <lb/>
            consentire, quibus dicit Iob: idcirco a facie eius turbabor, <lb/>
            considerabo et timebo ab eo. nemo putet esse moram <lb/>
            piratis: sine mora secundum permissum eius tentant. in <lb/>
            quem enim non uenient insidiae ab eo? hoc est, cum<lb n="25"/>
            ipse permittit. insidias autem dicit tentationes. aut quomodo

<note type="footnote"> 1 Iob 24, 18 3 Iob 24, 19 4 Iob 24, 20 5 Iob 24. 20 <lb/>
            7 lob 24. 21 8 lob 24, 22 10 lob 24, 23 12 lob 24, 23 13 lob <lb/>
            24, 24 15 Iob 24, 24 18 Iob 24, 25 20 Iob 25, 1 22 Iob 23, 15 <lb/>
            23 Iob 25, 3 24 Iob 25, 3 26 Iob 25, 4 </note>

<note type="footnote">3 corde] ore <hi rend="italic">Cb</hi> 5 pectum <hi rend="italic">S</hi> 6 iniquos <hi rend="italic">S</hi> 7 sanatur <hi rend="italic">P</hi> 12 cadet <lb/>
            <hi rend="italic">SHier</hi> 14 sicut <hi rend="italic">om. C</hi> 15 maluam <hi rend="italic">GPC</hi> 16 quasi <hi rend="italic">S</hi> testibula <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> decidens sponte eius <hi rend="italic">Cbd</hi> eius <hi rend="italic">om. SHier</hi> 17 inane] <lb/>
            mane <hi rend="italic">Cbd</hi> cnlmine <hi rend="italic">T</hi> in culmine <hi rend="italic">bd</hi> 19 sic <hi rend="italic">G</hi> 20 baldaeintis <lb/>
            uerba <hi rend="italic">C</hi> balda <hi rend="italic">P</hi> suitis <hi rend="italic">GTPb</hi> 21 ab eo] habeo <hi rend="italic">S</hi> 23 nemo <lb/>
            enim <hi rend="italic">Hier</hi> 26 permittat <hi rend="italic">P</hi> </note><lb/>
             
<pb n="561"/>
            erit homo iustus coram domino? ergo iuste eum tentari <lb/>
            permittit. uel quomodo se mundabit natus ex muliere? <lb/>
            nisi enim a deo mundatus fuerit, inmundus est. si lunae <lb/>
            praecipit, et non lucet: quoniam si exigant rationes et <lb/>
            ordo prouidentiae ipsius, ut luna non luceat, praecipiet, ut <lb n="5"/>
            non luceat, et non lucebit. sed quare? utrum inde uult uideri <lb/>
            non mundam lunam coram eo, quia praecipit ei, et non lucet? <lb/>
            an forte rationalis animae natura figurate hic insinuatur, cui <lb/>
            sol intellegibilis est lumen illud uerum, quod inluminat <lb/>
            omnem hominem? et quoniam tanto magis lucet luna terrenis <lb n="10"/>
            aspectibus, quanto magis recedit a sole. cum autem propinquat <lb/>
            soli, interimitur terris: intellegamus animae diuinitus praecipi, <lb/>
            ut superata natiuitate terrena atque mortali, qua splendor <lb/>
            eius adparet terreno sensu uidentibus, adpareat et propinquet <lb/>
            subiugeturque sapientiae, quo eius luce secretissime exultans <lb n="15"/>
            caueat facere iustitiam suam coram hominibus, ut <lb/>
            uideatur ab eis, sed cum gloriatur, in domino glorietur, <lb/>
            quia et cum adparet hominibus, dono creatoris adparet. nec <lb/>
            stellae sunt mundae ante eum: in comparatione eius. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>