<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a.opp-lat1:24</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a.opp-lat1:24</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a.opp-lat1"><div n="24" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quare dominum non latuerunt horae: quamobrem, <lb/>
            uel: itaque. finem transgressi sunt: Christum. <lb/>
            et inclinauerunt pauperes a uia iusta: ut uel imitarentur <lb/>
            eos uel inde arbitrarentur non esse diuinum iudicium, <lb/>
            quia inpunitam malitiam uidebant qua eis nocebant iustitiam<lb n="5"/>
            relinquentes. simul absconditi sunt mites terrae: cum <lb/>
            his, qui declinauerunt a uia iusta, absconditi sunt mites, ne <lb/>
            mihi ferrent auxilium. nam tria sunt genera hominum in <lb/>
            ecclesia, cum fit persecutio: alii enim consentiunt, alii fugiunt, <lb/>
            alii patiuntur, quorum personam sustinet Iob. et inruerunt<lb n="10"/>
            asini feri in agro super me: stulti et indomiti et ob hoc <lb/>
            superbi inruunt super me confitentem, id est ecclesiam. et <lb/>
            exeuntes ad opus suum: hoc enim est opus eorum, ut in <lb/>
            me inruant, id est ad hoc deputati sunt a deo. suauis factus <lb/>
            est ei panis in adulescentes: inpio et persecutori suauem<lb n="15"/>
            panem dicit, id est persecutionem, qua libenter fruebatur, <lb/>
            cum eam faceret adulescentibus: ut adolescentes aut pro <lb/>
            amatoribus uoluptatum accipiamus, quia ipsi facile talibus <lb/>
            consentiunt, aut pro eis, qui tantum in ecclesia profecerunt, <lb/>
            ut pueritiae quidem simplicitatem transierint, sed nondum<lb n="20"/>
            peruenerint ad robur illud uirile, quo etiam persecutor <lb/>
            contemnitur. agrum ante tempus non suum demessuerunt: <lb/>
            aut genera persecutionum dicit. ut aliquem agri <lb/>
            damno terrerent, aut pro agro ecclesia intellegenda, quam <lb/>
            ante maturitatem persecutionibus metere. uoluerunt, id est,<lb n="25"/>
            antequam simul zizania crescerent, ut tempore messis

<note type="footnote"> 1 lob 24, 1 2 Iob 24, 2 3 Iob 24, 4 6 Iob 24. 4 10 Iob <lb/>
            24, 5 12 Iob 24, 5 14 Iob 24, 5 22 Iob 24, 6 </note>

<note type="footnote"> 1 horae] habere <hi rend="italic">C</hi> 2 uel: itaque <hi rend="italic">om. TPCb</hi> transgresse <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            5 uidebant malitiam <hi rend="italic">TPCbd</hi> relinquentes iustitiam <hi rend="italic">TPCbd</hi> 9 ait <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            11 sicut asini <hi rend="italic">SHier</hi> agros oS\' et <hi rend="italic">pr, om. C</hi> 12 irruerunt <hi rend="italic">Cbd</hi> <lb/>
            id estl scilicet <hi rend="italic">bd</hi> et <hi rend="italic">om. SHier</hi> 13 opus est <hi rend="italic">TCbd</hi> 15 est <hi rend="italic">om. P</hi> <lb/>
            eis <hi rend="italic">CHier</hi> et <hi rend="italic">S</hi> adholescentes <hi rend="italic">G</hi> 20 pueritiani <hi rend="italic">G</hi> simpliciter <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            transierunt <hi rend="italic">G</hi> 21 peruenerunt <hi rend="italic">Gt b</hi> illud <hi rend="italic">om. C</hi> persecutus <hi rend="italic">GPl</hi> <lb/>
            23 dicit persecutionurn <hi rend="italic">TPCbd</hi> 24 pro <hi rend="italic">om. TC</hi> agro] pago P </note><lb/>
             
<pb n="559"/>
            separarentur. de stillicidiis montium madescent: confugientes <lb/>
            nudi ad speluncas, ubi saxa distillant. rapuerunt ab ubere <lb/>
            pupillum: pupilli et uiduae plerumque ex persona ecclesiae <lb/>
            accipiendi est populus sub tormento. et eum qui ceciderat, <lb/>
            humiliauerunt: desertum uel auxilio dei uel alicuius; quod <lb n="5"/>
            est magnae saeuitiae, non talibus parcere. in angustiis <lb/>
            insidiati sunt inique: in necessitatibus. de ciuitate et <lb/>
            de domibus eiciebantur: ab eis eiciebantur alii. anima <lb/>
            uero paruulorum in gemitu ualde: fuit. ipse autem <lb/>
            deus eorum curam non habuit: inpiorum, quia modo <lb n="10"/>
            curam eorum non habendo fecit eos desperare de iudicio dei, <lb/>
            quia inpune mala faciebant. et ideo in tenebras traditi <lb/>
            sunt: ignorantiae iudicii dei. et repente ut fur: eos <lb/>
            occupabit dies ille. oculus adulteri obseruat tenebras: <lb/>
            ostendere uult in quas tenebras tradantur inpii per inpunitatem; <lb n="15"/>
            non enim eas quas captant adulteri et ceteri qui male faciunt <lb/>
            per noctem, ne agnoscantur per diem; sed illas quae etiam <lb/>
            mane super eos sunt. suffodit in tenebris domos: alia <lb/>
            mala facta commemorat. per diem obsignauerunt semet <lb/>
            ipsos: occultauerunt. non cognouerunt lucem, quia <lb n="20"/>
            simul eis manet umbra mortis: non quia nox recessit, <lb/>
            propterea eos deseruit umbra mortis. leuis est super <lb/>
            faciem aquae: ad comparationem terrae splendidiores accipiendi <lb/>
            sunt, quos lux penetrat et imago leuitatis; et ideo <lb/>
            leuis est super eos umbra mortis. nam et ipsi portant <lb n="25"/>
            eam per condicionem carnis. uel: leuis est super faciem

<note type="footnote"> 1 cf. Matth. 13, 29. 30 Iob 24, 8 2 lob 24, 9 4 lob 24, 9 <lb/>
            6 Iob 24, 11 7. 8 Iob 24, 12 9 Iob 24, 13 12. 13 Iob 24, 14 14 Iob <lb/>
            24, 15 18 Iob 24, 16 19. 20 lob 24, 16. 17 22. 26 Iob 24, 18 </note>

<note type="footnote"> 4 sunt P 6 parcere talibus <hi rend="italic">P</hi> 7 inique insidiati sunt <hi rend="italic">SHier</hi> <lb/>
            ciuitatibus <hi rend="italic">b</hi> 8 domibus] domibus suis <hi rend="italic">S</hi> domibus ui <hi rend="italic">Hier</hi> 9 in gemitu] <lb/>
            ingemuit <hi rend="italic">S</hi> autem <hi rend="italic">om. C</hi> 10 n5 cura <hi rend="italic">b</hi> 12 tenebiis <hi rend="italic">Cb;</hi> tradidit <lb/>
            eos in tenebras <hi rend="italic">SHier</hi> 13 et nocte erit sicut fur <hi rend="italic">SHier</hi> eos ut fur <lb/>
            occupabit <hi rend="italic">b</hi> occupauit eos <hi rend="italic">G</hi> 15 ostendere-tenebras <hi rend="italic">om. C</hi> <lb/>
            18 mane <hi rend="italic">d:</hi> male <hi rend="italic">Pb</hi> male <hi rend="italic">TC; in G</hi> male <hi rend="italic">post</hi> eos <hi rend="italic">legitur</hi> 20 qua <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            21 manet eis S mane <hi rend="italic">Hier</hi> </note><lb/>
             
<pb n="560"/>
            aquae dixit super eos qui in baptismo confitentur. maledicatur <lb/>
            pars eorum super terram: sterile sit quod delegerunt. <lb/>
            de sinu enim pupillorum rapuerunt: de corde infirmorum <lb/>
            uerbum per malam suasionem. deinde rememoratum est <lb/>
            peccatum eius: quod putabat in obliuionem uenire. conteratur<lb n="5"/>
            sicut lignum insanabile omnis iniquus: quod <lb/>
            non sanat. sterili enim non fecit bene: quae sine consolatione <lb/>
            filiorum est. consurgens ergo non credit contra <lb/>
            uitam suam: non credit aduersus uitam suam; debuit enim <lb/>
            credere malam se habere uitam et eo ipso consurgere. cum<lb n="10"/>
            infirmari coeperit, non speret sanitatem: tribulari. <lb/>
            sed cadit in languorem. tales enim inpius consolationes <lb/>
            quaerit in rebus aduersis, quibus infirmior fiat. emarcuit <lb/>
            sicut malua in aestu: altitudo eius, quia non tulit <lb/>
            aestum tribulationis; malua autem propter infirmitatem. aut<lb n="15"/>
            sicut de stipula spica eius sponte decidens: quia <lb/>
            inane erat culmen ipsius; ipse enim sibi elegit tales consolationes <lb/>
            quibus peius infirmetur. alioquin quis est qui <lb/>
            loquatur mendacium me dicere? si et aliter sunt. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>